|
1. [vers. 1.] Historia quidem unde occasionem ista prophetia
sumpsit, in Regnorum secundo libro (II Reg. XVI) cognoscere
facile est. Ibi enim Chusi, amicus regis David, transitum fecit in
partes Abessalon filii ejus qui adversus patrem bellum gerebat, ad
exploranda consilia et renuntianda quae adversus patrem ille moliebatur
auctore Achitophel, qui defecerat ab amicitia David, et filium ejus
adversus patrem consiliis quibus posset instruebat. Sed quoniam non
ipsa historia in hoc psalmo consideranda est de qua Propheta
mysteriorum velamen assumpsit, si transitum ad Christum fecimus,
auferatur velamen (II Cor. III, 16). Et primo ipsorum
nominum significationem interrogemus quid sibi velit. Non enim
defuerunt interpretes qui haec ipsa non carnaliter ad litteram, sed
spiritualiter investigantes, edicerent nobis quod Chusi interpretetur
Silentium; Jemini autem, Dexter; Achitophel, Fratris ruina.
Quibus interpretationibus rursum nobis traditor ille Judas occurrit,
ut Abessalon ejus imaginem gestet, secundum quod Patris pax
interpretatur; quia pacatus erga illum exstitit pater, quamvis ipse
dolis suis bellum haberet in corde, sicut in psalmo tertio tractatum
est . Quemadmodum autem invenitur in Evangelio filios Domini nostri
Jesu Christi dictos esse discipulos (Matth. IX, 14), sic in
eodem Evangelio invenitur etiam fratres esse appellatos; resurgens
enim Dominus ait, Vade, et dic fratribus meis (Joan. XX,
17), et Apostolus eum dicit primogenitum in multis fratribus
(Rom. VIII, 29): discipuli ergo ejus ruina qui eum
tradidit, recte intelligitur Fratris ruina, quod Achitophel
interpretari diximus. Chusi autem, quod interpretatur Silentium,
recte accipitur adversus illos dolos Dominum nostrum silentio
dimicasse, id est altissimo secreto quo caecitas ex parte Israel facta
est, cum Dominum persequebantur, ut plenitudo Gentium subintraret,
et sic omnis Israel salvus fieret. Ad hoc profundum secretum altumque
silentium cum venisset Apostolus, exclamavit quasi quodam ipsius
altitudinis horrore perculsus: O altitudo divitiarum sapientiae et
scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et
investigabiles viae ipsius! Quis enim cognovit mentem Domini, aut
quis consiliarius illius fuit (Rom. XI, 33, 34))? ita
magnum illud silentium non expositione magis aperit, quam admiratione
commendat. Hoc silentio Dominus sacramentum venerabilis passionis
occultans, voluntariam ruinam fratris, id est, nefarium scelus
traditoris sui, in suae misericordiae atque providentiae ordinem
vertit; ut quod ille ad perniciem unius hominis perversa mente
faciebat, iste ad salutem omnium hominum provida gubernatione
conferret. Cantat ergo Psalmum Domino anima perfecta, quae jam
digna est nosse secretum Dei; cantat pro verbis Chusi, quia meruit
nosse verba illius silentii. Apud infideles enim et persecutores,
silentium est illud atque secretum: apud suos autem, quibus dictum
est, Jam non dico vos servos, quia servus nescit quid faciat Dominus
ejus; vos autem dixi amicos, quia omnia quae audivi a Patre meo,
nota feci vobis (Joan. XV, 15): apud amicos ergo ejus non est
silentium, sed verba silentii, id est, ratio exposita et manifesta
illius silentii. Quod silentium, id est Chusi, dicitur filius
Jemini, id est dextri: non enim abscondendum erat sanctis quod pro
illis gestum est. Et tamen Nesciat, inquit, sinistra quid faciat
dextra (Matth. VI, 3). Canit ergo anima perfecta in
prophetia, cui secretum illud innotuit, pro verbis Chusi, id est pro
cognitione ejusdem secreti; quod secretum dexter Deus, id est favens
atque propitius ei, operatus est: quare hoc silentium Filius dextri
appellatur, quod est Chusi, filii Jemini?
2. [vers. 2, 3.] Domine Deus meus, in te speravi; salvum me
fac ex omnibus persequentibus me, et eripe me. Tanquam cui non restat
jam perfecto nisi invidus diabolus, superato omni bello atque
adversitate vitiorum, dicit: Salvum me fac ex omnibus persequentibus
me, et eripe me: nequando rapiat ut leo animam meam. Dicit
Apostolus: Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit,
quaerens quem devoret (I Petr. V, 8). Itaque cum diceret per
pluralem numerum, Salvum me fac ex omnibus persequentibus me,
singularem postea intulit dicens, nequando rapiat ut leo animam meam:
non enim ait, nequando rapiant, sciens quis restiterit inimicos, et
perfectae animae vehementer adversus. Dum non est qui redimat, neque
qui salvum faciat: id est, ne ille rapiat, dum tu non redimis neque
salvum facis; si enim Deus non redimat neque salvum faciat, ille
rapit.
3. [vers. 4, 5.] Et ut manifestum sit jam perfectam animam hoc
dicere, cui solius diaboli fraudulentissimae insidiae cavendae sunt,
vide quid sequatur: Domine Deus meus, si feci istud. Quid est quod
vocat istud? an quia non dicit nomen peccati, universale peccatum
intelligendum est? Qui intellectus si displicet, illud accipiamus
dici quod sequitur: tanquam si interrogassemus. Quid est hoc quod
dicis, istud? respondet: Si est iniquitas in manibus meis. Jam
ergo manifestum est de omni peccato dici, Si reddidi retribuentibus
mihi mala; quod non potest vere dicere, nisi perfectus. Ait quippe
Dominus: Estote perfecti, sicut Pater vester qui est in coelis,
qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos
et injustos (Matth. V, 48, 45); qui ergo non reddit
retribuentibus mala, perfectus est. Cum itaque oret anima perfecta
pro verbis Chusi, filii Jemini, id est pro cognitione illius secreti
atque silentii, quod pro salute nostra operatus est propitius nobis et
misericors Dominus, ut toleraret et patientissime sustineret dolos
traditoris sui: tanquam huic perfectae animae dicat, exponens rationem
ipsius secreti: Ego pro te impio et peccatore, ut tuae iniquitates
mei sanguinis effusione lavarentur, magno silentio et magna patientia
traditorem meum pertuli, nonne imitaberis me, ut et tu non reddas mala
pro malis? animadvertens igitur et intelligens quid pro illo fecerit
Dominus, et ejus exemplo ad perfectionem proficiens, dicit, Si
reddidi retribuentibus mihi mala, id est, si non feci quod tu faciendo
docuisti, decidam ergo ab inimicis meis inanis. Et bene non ait, Si
reddidi tribuentibus mihi mala, sed, retribuentibus: qui enim
retribuit, jam aliquid acceperat; majoris autem patientiae est, nec
ei mala rependere qui acceptis beneficiis reddit mala pro bonis, quam
si nullo ante accepto beneficio nocere voluisset, Si reddidi ergo,
inquit, retribuentibus mihi mala, id est, si te non imitatus sum in
illo silentio, hoc est patientia tua quam pro me operatus es, decidam
ab inimicis meis inanis. Inaniter enim se jactat, qui cum et ipse
homo sit, cupit se de homine vindicare: et cum superare hominem palam
quaerit, occulte a diabolo superatur, inanis effectus vana et superba
laetitia, quod quasi vinci non potuit. Intelligit ergo iste ubi major
fiat victoria, et ubi Pater reddat qui videt in occulto. Ne reddat
itaque retribuentibus mala, iram potius quam hominem vincit, illis
etiam litteris eruditus, in quibus scriptum est: Melior est qui
vincit iram, quam qui capit civitatem (Prov. XVI, 32. sec.
LXX). Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam ergo ab
inimicis meis inanis. Jurare videtur per exsecrationem, quod est
gravissimum jurisjurandi genus, cum homo dicit: Si illud feci, illud
patiar. Sed aliud est juratio in ore jurantis, aliud in
significatione prophetantis: hic enim dicit quid vere contingat
hominibus qui reddunt retribuentibus mala; non quod sibi, aut alicui,
quasi jurejurando imprecetur.
4. [vers. 6.] Persequatur ergo inimicus animam meam, et
comprehendat. Iterum inimicum singulari numero nominans, illum magis
magisque manifestat quem superius velut leonem appellavit. Ipse enim
animam persequitur; et si deceperit, comprehendet. Nam homines usque
ad interfectionem corporis saeviunt, animam vero post istam visibilem
mortem in potestate habere non possunt; diabolus autem quas animas
persecutus comprehenderit, possidebit. Et conculcet in terram vitam
meam: id est conculcando, terram faciat vitam meam, cibum scilicet
suum; non enim tantum leo, sed etiam serpens appellatus est, cui
dictum est, Terram manducabis; et peccatori homini dictum est,
Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 14, 19). Et
gloriam meam in pulverem deducat. Hic est ille pulvis, quem projicit
ventus a facie terrae, superborum scilicet vana et inepta jactantia,
et inflata non solidata , tanquam vento elatus pulveris globus. Recte
itaque hic posuit gloriam, quam non vult in pulverem deduci. Vult
enim eam solidam habere in conscientia coram Deo, ubi nulla jactantia
est; Qui gloriatur, inquit, in Domino glorietur (I Cor. I,
31). Ista soliditas in pulverem deducitur, si per superbiam
quisque contemnens secreta conscientiae, ubi solus Deus hominem
probat, velit apud homines gloriari; hinc est quod alibi dicit: Deus
conteret ossa placentium hominibus (Psal. LII, 6). Qui autem
bene didicit vel expertus est vitiorum superandorum gradus, intelligit
hoc vitium inanis gloriae, vel solum, vel maxime cavendum esse
perfectis: quo primo enim vitio lapsa est anima, hoc ultimum vincit.
Initium autem omnis peccati superbia; et, Initium superbiae
hominis, apostatare a Deo (Eccli. X, 15, 14).
5. [vers. 7.] Exsurge, Domine, in ira tua. Quid adhuc iste
quem perfectum dicimus, ad iram provocat Deum? Nonne videndum est ne
potius ille perfectus sit, qui cum lapidaretur, dixit: Domine, ne
statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59)? An et iste, non
adversus homines haec precatur, sed adversus diabolum et angelos ejus,
quorum possessio peccatores atque impii homines sunt? Non ergo
saeviens, sed misericors adversus eum orat, quisquis orat ut ei
auferatur ista possessio ab illo Domino qui justificat impium (Rom.
IV, 5): cum enim justificatur impius, ex impio fit justus, et ex
possessione diaboli migrat in templum Dei; et quoniam poena est, ut
cuique auferatur possessio in qua dominari desiderat, hanc poenam dicit
iram Dei adversus diabolum, ut desinat possidere quos possidet.
Exsurge, Domine, in ira tua: Exsurge, hic appare dixit, humanis
videlicet et latentibus verbis, quasi Deus dormiat, cum in secretis
suis incognitus latet. Exaltare in finibus inimicorum meorum. Fines
dixit ipsam possessionem, ubi vult Deum exaltari potius, id est
honorari et glorificari, quam diabolum, dum impii justificantur et
laudant Deum. Et exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod
mandasti: id est, quia humilitatem praecepisti, humilis appare; et
tu prior imple quod praecepisti, ut exemplo tuo vincentes superbiam,
non possideantur a diabolo, qui adversus tua praecepta superbiam
persuasit, dicens: anducate, et aperientur vobis oculi, et eritis
tanquam dii (Gen. III, 5).
6. [vers. 8.] Et congregatio populorum circumdabit te. Duplex
intellectus est. Congregatio enim populorum, sive credentium, sive
persequentium potest accipi, quorum utrumque eadem Domini nostri
humililate factum est: quam contemnens persequentium multitudo,
circumdedit eum, de qua dictum est, Quare fremuerunt gentes, et
populi meditati sunt inania (Psal. II, 1)? credentium autem per
ejus humilitatem multitudo ita eum circumdedit, ut verissime
diceretur, Caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium
intraret (Rom. XI, 25); et illud, Postula a me, et dabo
tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae
(Psal. II, 8). Et propter hanc in altum regredere: id est,
propter hanc congregationem regredere in altum; quod resurgendo et in
coelum ascendendo fecisse intelligitur. Ita enim glorificatus dedit
Spiritum sanctum, qui ante glorificationem ejus dari non posset,
sicut in Evangelio positum est: Spiritus autem nondum erat datus,
quia Jesus nondum erat clarificatus (Joan. VII, 39).
Regressus ergo in altum propter congregationem populorum, misit
Spiritum sanctum; quo impleti praedicatores Evangelii orbem terrarum
Ecclesiis impleverunt.
7. Potest et sic iste sensus intelligi: Exsurge, Domine, in ira
tua , exaltare in finibus inimicorum meorum: id est, exsurge in ira
tua, et non te intelligant inimici mei; ut hoc sit exaltare, id est,
altus efficere ne intelligaris, quod refertur ad illud silentium. Sic
enim de hac exaltatione in alio psalmo dicitur: Et ascendit super
Cherubim, et volavit. Et posuit tenebras latibulum suum (Psal.
XVII, 11, 12): qua exaltatione, id est occultatione, cum
te merito peccatorum suorum non intellexerint qui te crucifigent,
congregatio credentium circumdabit te. Ipsa enim humilitate exaltatus
est, id est, non est intellectus; ut ad hoc referatur, Et exsurge,
Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti; id est, cum appares
humilis, altus esto, ut non te intelligant inimici mei: justo autem
sunt peccatores inimici, et pio impii. Et congregatio populorum
circumdabit te: id est, per hoc ipsum quod non te intelligunt qui te
crucifigunt, credent in te Gentes, atque ita congregatio populorum
circumdabit te. Sed quod sequitur si vere hoc significat, plus
doloris habet quia jam incipit sentiri, quam laetitiae quia
intelligitur. Sequitur enim, Et propter hanc in altum regredere: id
est, et propter hanc congregationem generis humani, qua Ecclesiae
refertae sunt, in altum regredere, id est, rursus desine intelligi.
Quid est ergo, Et propter hanc, nisi quia et ista te offensura est;
ita ut verissime praenunties, dicens: Putas cum venerit Filius
hominis, inveniet fidem super terram (Luc. XVIII, 8)? item
dicit de pseudoprophetis, qui intelliguntur haeretici: Propter eorum
iniquitatem refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12).
Cum ergo et in Ecclesiis, hoc est in illa congregatione populorum
atque gentium, ubi nomen christianum latissime pervagatum est, tanta
erit abundantia peccatorum quae jam ex magna parte sentitur, nonne illa
hic praedicitur, quae per alium quoque prophetam denuntiata est, fames
verbi (Amos VIII, 11)? Nonne et propter hanc congregationem
peccatis suis a se lumen veritatis abalienantem, Deus in altum
regreditur, id est, ut aut non, aut a perpaucis, de quibus dictum
est, Beatus qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit
(Matth. X, 22), teneatur et percipiatur sincera fides , et ab
omnium pravarum opinionum labe purgata? Non ergo immerito dicitur,
Et propter hanc congregationem in altum regredere; id est, secede
rursus in altitudinem secretorum tuorum, etiam propter hanc
congregationem populorum quae habet nomen tuum et facta tua non facit.
8. Sed sive superior, sive ista sit congruentior hujus loci
expositio, sine praejudicio alterius alicujus melioris aut paris,
convenientissime sequitur, Domiminus judicat populos. Sive enim in
altum regressus est, cum post resurrectionem ascendit in coelum, bene
sequitur, Dominus judicat populos; quia inde venturus est judicare
vivos et mortuos: sive in altum regrediatur cum peccatores christianos
deserit intelligentia veritatis; quia de ipso adventu dictum est:
Putas veniens Filius hominis inveniet fidem super terram (Luc.
XVIII, 8)? Dominus ergo judicat populos. Quis Dominus,
nisi Jesus Christus? Pater enim non judicat quemquam, sed omne
judicium dedit Filio (Joan. V, 22). Quapropter haec anima
quae perfecte orat, vide quemadmodum non timeat judicii diem, et vere
securo desiderio dicat in oratione, Veniat regnum tuum (Matth.
VI, 10): Judica, inquit, me, Domine, secundum justitiam
meam. In superiori psalmo infirmus deprecabatur, misericordiam potius
implorans Dei, quam commemorans ullum meritum suum; quoniam Filius
Dei peccatores venit vocare in poenitentiam (Luc. V, 32).
Itaque ibi dixerat, Salvum me fac, Domine, propter misericordiam
tuam, id est non propter meritum meum; nunc autem quoniam vocatus
tenuit et servavit praecepta quae accepit, audet dicere: Judica me,
Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super
me. Ista est vera innocentia, quae nec inimico nocet; itaque bene se
judicari postulat secundum innocentiam suam, qui vere dicere potuit:
Si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 5). Quod
autem addidit, super me, non ad innocentiam tantum, sed ad justitiam
quoque subaudiri potest; ut iste sit sensus: Judica me, Domine,
secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam, quae justitia
et innocentia super me est. Quo additamento demonstrat id ipsum quod
anima justa est et innocens, non per se habere, sed per illustrantem
et illuminantem Deum; de hac enim dicit in alio Psalmo, Tu
illuminabis lucernam meam, Domine (Psal. XVII, 29); et de
Joanne dicitur, quia non erat ille lumen, sed testimonium perhibebat
de lumine (Joan. I, 8). Ille erat lucerna ardens et lucens
(Joan. V, 35). Lumen ergo illud unde animae tanquam lucernae
accenduntur, non alieno, sed proprio splendore praefulget, quod est
ipsa veritas. Ita ergo dicitur, secundum justitiam meam, et secundum
innocentiam meam super me, tanquam si lucerna ardens et lucens
diceret: Judica me secundum flammam quae super me est, id est, non
qua sum ego , sed qua fulgeo accensa de te.
9. [vers. 10.] Consummetur autem nequitia peccatorum.
Consummetur, inquit, perficiatur, secundum illud quod est in
Apocalypsi: Justus justior fiat, et sordidus sordescat adhuc
(Apoc. XXII, 11). Videtur enim consummata nequitia hominum
qui crucifixerunt Filium Dei; sed eorum major est qui nolunt recte
vivere, et oderunt praecepta veritatis pro quibus crucifixus est
Filius Dei. Consummetur ergo, inquit, nequitia peccatorum; id
est, perveniatur ad summam nequitiam, ut possit justum jam venire
judicium. Sed quoniam non solum dictum est, Sordidus sordescat
adhuc, sed etiam dictum est, Justus justior fiat, annectit et
dicit: Et diriges justum, scrutans corda et renes Deus. Quomodo
ergo justus dirigi potest, nisi in occulto; quando etiam per illa quae
initio temporum christianorum, cum adhuc persecutione saecularium
hominum sancti premerentur, miranda videbantur hominibus, nunc
postquam in tanto culmine nomen coepit esse christianum, crevit
hypocrisis, id est simulatio, eorum scilicet qui nomine christiano
malunt hominibus placere quam Deo? Quomodo ergo dirigitur justus in
tanta confusione simulationis, nisi dum scrutatur corda et renes
Deus, videns omnium cogitationes, quae nomine cordis significatae
sunt, et delectationes, quae nomine renum intelliguntur? Recte
quippe temporalium et terrenarum rerum delectatio renibus tribuitur;
quia et ipsa pars est inferior hominis, et ea regio est ubi carnalis
generationis voluptas habitat, per quam in hanc aerumnosam et fallacis
laetitiae vitam, per successionem prolis natura humana transfunditur.
Scrutans ergo cor nostrum Deus, et perspiciens ibi esse ubi est
thesaurus noster (Matth. VI, 21), id est in coelis; scrutans
etiam renes, et perspiciens non nos acquiescere carni et sanguini
(Gal. I, 16), sed delectari in Domino, dirigit justum in ipsa
conscientia coram se, ubi nullus hominum videt, sed solus ille qui
perspicit quid quisque cogitet, et quid quemque delectet. Finis enim
curae delectatio est; quia eo quisque curis et cogitationibus nititur,
ut ad suam delectationem perveniat. Videt igitur curas nostras, qui
scrutatur cor: videt autem fines curarum, id est delectationes, qui
perscrutatur renes; ut cum invenerit, non ad concupiscentiam carnis,
neque ad concupiscentiam oculorum, neque ad ambitionem saeculi, quae
omnia transeunt tanquam umbra (I Joan. II, 16, 17),
inclinari curas nostras, sed ad gaudia rerum aeternarum sustolli, quae
nulla commutatione violantur, dirigat justum, scrutans corda et renes
Deus. Opera enim nostra, quae factis et dictis operamur, possunt
esse nota hominibus; sed quo animo fiant, et quo per illa pervenire
cupiamus, solus ille novit, qui scrutatur corda et renes Deus.
10. [vers. 11.] Justum auxilium meum a Domino, qui salvos
facit rectos corde. Duo sunt officia medicinae; unum quo sanatur
infirmitas, alterum quo sanitas custoditur. Juxta illud primum,
dictum est in superiore psalmo, Miserere mei, Domine, quoniam
infirmus sum: juxta hoc alterum, in hoc psalmo dicitur, Si est
iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala,
decidam ergo ab inimicis meis inanis; ibi enim infirmus ut liberetur,
hic jam sanus ne corrumpatur, orat. Juxta illud ibi dicitur, Salvum
me fac propter misericordiam tuam: juxta istud hic dicitur, Judica
me, Domine, secundum justitiam meam; ibi enim ut a morbo evadat,
remedium, hic autem ne in morbum recidat, tuitionem petit. Juxta
illud dicitur, Salvum me fac, Domine, secundum misericordiam tuam;
juxta hoc dicitur, Justum auxilium meum a Domino, qui salvos facit
rectos corde. Et illa enim et ista salvos facit; sed illa ex
aegritudine ad salutem transfert, haec in ipsa salute conservat.
Itaque ibi misericors auxilium est, quia nullum habet meritum
peccator, qui adhuc justificari desiderat, credens in eum qui
justificat impium (Rom. IV, 5); hic autem justum auxilium est,
quia jam justo tribuitur. Dicat ergo ibi peccator qui dixit,
Infirmus sum, Salvum me fac, Domine, propter misericordiam tuam;
et dicat hic justus, qui dixit, Si reddidi retribuentibus mihi mala,
Justum auxilium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. Si
enim medicinam exhibet, qua sanemur infirmi, quanto magis eam qua
custodiamur sani? Quoniam si cum adhuc peccatores essemus, Christus
pro nobis mortuus est, quanto magis nunc justificati, salvi erimus ab
ira per ipsum (Rom. V, 8, 9)
11. Justum auxilium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.
Dirigit justum, scrutans corda et renes Deus: justo autem auxilio
salvos facit rectos corde. Non sicut scrutatur corda et renes, ita
salvos facit rectos corde et renibus: quia cogitationes et malae sunt
in pravo corde, et bonae in recto corde; delectationes autem non bonae
ad renes pertinent, quia inferiores atque terrenae sunt, bonae vero
non ad renes, sed ad ipsum cor. Propterea non ita dici possunt recti
renibus, sicut dicuntur recti corde, cum jam ubi cogitatio, ibi et
delectatio est: quod fieri non potest, nisi cum divina atque aeterna
cogitantur. Dedisti, inquit, laetitiam in corde meo, cum dixisset,
Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV,
7). Nam phantasmata rerum temporalium, quae sibi animus fingit,
cum spe vana mortalique jactatur, quamvis inanibus imaginationibus
afferant saepe deliram insanamque laetitiam, non tamen cordi haec
delectatio, sed renibus tribuenda est; quia illae omnes imaginationes
de inferioribus, hoc est terrenis carnalibusque rebus, attractae
sunt. Ita fit, ut scrutans corda et renes Deus, et perspiciens in
corde rectas cogitationes, in renibus nullas delectationes, justum
auxilium praebeat rectis corde, ubi mundis cogitationibus supernae
delectationes sociantur. Et ideo in alio psalmo cum dixisset,
Insuper et usque ad noctem increpaverunt me renes mei, subjecit de
auxilio, dicens: Providebam Dominum in conspectu meo semper,
quoniam a dextris est mihi ne commovear (Psal. XV, 7, 8).
Ubi ostendit suggestiones tantum se a renibus passum, non etiam
delectationes, quas si pateretur, utique commoveretur. Dixit autem,
A dextris est mihi Dominus, ne commovear; deinde subjungit,
Propter hoc delectatum est cor meum (Ibid., 9): ut renes eum
increpare potuerint, non delectare. Non itaque in renibus, sed ibi
facta est delectatio, ubi adversus renum increpationem provisus est
Deus a dextris esse, id est, in corde.
12. [vers. 12.] Deus judex justus, fortis et longanimis.
Quis Deus judex, nisi Dominus, qui judicat populos? Ipse justus,
qui reddet unicuique juxta opera sua (Matth. XVI, 27). Ipse
fortis, qui etiam persecutores impios, cum sit potentissimus, pro
nostra salute toleravit. Ipse longanimis, qui etiam ipsos qui
persecuti sunt, non statim post resurrectionem ad supplicium rapuit,
sed sustinuit, ut se aliquando ad salutem ab illa impietate
converterent: et adhuc sustinet, servans ultimo judicio ultimam
poenam, et nunc usque invitans peccatores ad poenitentiam. Non iram
adducens per singulos dies. Significantius fortasse dicitur, iram
adducens, quam irascens et ita in exemplaribus graecis invenimus : ut
non sit in ipso ira qua punit, sed in animis eorum ministrorum qui
praeceptis veritatis obtemperant; per quos jubetur etiam inferioribus
ministeriis qui vocantur angeli iracundiae, ad punienda peccata, quos
jam non propter justitiam, qua non gaudent, sed propter malitiam poena
humana delectat. Non ergo Deus iram adducit per singulos dies, id
est, non per singulos dies ad vindictam congregat ministros suos: nunc
enim patientia Dei ad poenitentiam invitat; ultimo vero tempore, cum
sibi homines propter duritiam suam et cor impoenitens, thesaurizaverint
iram in die irae et revelationis justi judicii Dei (Rom. II,
5), gladium suum vibrabit.
13. [vers. 13.] Nisi convertimini, inquit, gladium suum
vibrabit. Potest ipse homo Dominicus gladius Dei intelligi bis
acutus, id est framea, quam non vibravit primo adventu, sed tanquam
in vagina humilitatis abscondit: vibrabit autem, cum in secundo
adventu veniens judicare vivos et mortuos, in manifesto splendore
claritatis suae, justis suis lumen, et terrores impiis coruscabit.
Nam in aliis exemplaribus, pro eo quod est gladium suum vibrabit,
frameam suam splendificabit positum est: quo verbo convenientissime
significari arbitror ultimum Dominicae claritatis adventum;
quandoquidem ex ipsius persona intelligitur quod alius psalmus habet:
Libera, Domine, ab impiis animam meam, frameam tuam ab inimicis
manus tuae (Psal. XVI, 13). Arcum suum tetendit, et paravit
illum. Non passim verborum tempora praetereunda sunt, quod gladium de
futuro dixit, vibrabit; arcum de praeterito, tetendit: deinde
praeteriti temporis consequuntur verba.
14. [vers. 14.] Et in ipso paravit vasa mortis: sagittas suas
ardentibus operatus est. Arcum ergo istum, Scripturas sanctas
libenter acceperim, ubi fortitudine Novi Testamenti, quasi nervo
quodam, duritia Veteris flexa et edomita est. Hinc tanquam sagittae
emittuntur Apostoli, vel divina praeconia jaculantur. Quas sagittas
ardentibus operatus est, id est, quibus percussa divino amore
flagrarent. Qua enim alia sagitta percussa est, quae dicit:
Inducite me in domum vini, constituite me inter unguenta, constipate
me inter mella ; quoniam vulnerata charitate ego sum (Cant. II,
4. sec. LXX) Quibus aliis sagittis accenditur, qui redire ad
Deum cupiens et ab ista peregrinatione remeare, adversus dolosas
linguas petit auxilium, et ei dicitur: Quid detur tibi, aut quid
adjiciatur tibi adversus linguam dolosam? Sagittae potentis acutae,
cum carbonibus vastetoribus (Psal. CXIX, 3, 4): id est,
quibus percussus atque inflammatus tanto amore ardeas regni coelorum,
ut omnium resistentium et a proposito revocare volentium linguas
contemnas, et persecutiones eorum derideas, dicens: Quis me
separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an
persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Certus
sum enim, inquit, quia neque mors, neque vita, neque angelus, neque
principatus, neque praesentia, neque futura, neque virtus, neque
altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a
charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom.
VIII, 35, 38, 39). Sic ardentibus sagittas suas operatus
est: nam in graecis exemplaribus ita invenitur, Sagittas suas
ardentibus operatus est; latina autem ardentes pleraque habent. Sed,
sive ipsae sagittae ardeant, sive ardere faciant, quod utique non
possunt nisi et ipsae ardeant, integer sensus est.
15. Sed quia non sagittas tantum, sed etiam vasa mortis dixit in
arcu Dominum parasse, quaeri potest quae sint vasa mortis. An forte
haeretici? Nam et ipsi ex eodem arcu, id est, ex eisdem Scripturis
in animas non charitate inflammandas, sed venenis perimendas
insiliunt, quod non contingit nisi pro meritis. Propterea divinae
Providentiae etiam ista dispositio tribuenda est, non quia ipsa
peccatores facit, sed quia ipsa ordinat cum peccaverint: malo enim
voto per peccatum legentes, male coguntur intelligere, ut ipsa sit
poena peccati; quorum tamen morte filii catholicae Ecclesiae, tanquam
quibusdam spinis, a somno excitantur, et ad intelligentiam divinarum
Scripturarum proficiunt. Oportet enim et haereses esse, ut probati,
inquit, manifesti fiant inter vos (I Cor. XI, 19), hoc est
inter homines, cum manifesti sint Deo. An forte easdem sagittas et
vasa mortis disposuit ad perniciem infidelium, et ardentes vel
ardentibus operatus est ad exercitationem fidelium? Non enim falsum
est quod Apostolus dicit: Aliis sumus odor vitae in vitam, aliis
odor mortis in mortem, et ad haec quis idoneus (II Cor. II,
16) Non ergo mirum si iidem Apostoli et vasa mortis sunt in eis a
quibus persecutionem passi sunt, et igneae sagittae ad inflammanda
corda credentium.
16. [vers. 15.] Post hanc autem dispensationem justum veniet
judicium: de quo ita dicit, ut intelligamus unicuique homini
supplicium fieri de peccato suo, et ejus iniquitatem in poenam
converti; ne putemus illam tranquillitatem, et ineffabile lumen Dei
de se proferre unde peccata puniantur, sed ipsa peccata sic ordinare,
ut quae fuerunt delectamenta homini peccanti, sint instrumenta Domino
punienti. Ecce, inquit, parturivit injustitiam. Quid enim
conceperat, ut injustitiam parturiret? Concepit, inquit, laborem
(Gen. III, 17). Hinc est ergo illud, In labore manducabis
panem tuum; hinc etiam illud, Venite ad me, omnes qui laboratis et
onerati estis. Jugum enim meum lene est, et onus meum leve (Matth.
XI, 28, 30). Non enim poterit labor finiri, nisi hoc quisque
diligat quod invito non possit auferri. Nam cum ea diliguntur quae
possumus contra voluntatem amittere, necesse est ut pro his miserrime
laboremus; et ut haec adipiscamur, in angustiis terrenarum
aerumnarum, cum sibi quisque illa rapere et praevenire alterum, aut
extorquere alteri cupit, injustitias machinemur. Recte ergo et
prorsus ex ordine parturivit injustitiam, qui concepit laborem. Parit
autem quid, nisi quod parturivit, quamvis non hoc parturierit quod
concepit? non enim hoc nascitur quod concipitur; sed concipitur
semen, nascitur quod formatur ex semine. Labor est igitur semen
iniquitatis; peccatum autem conceptio laboris, id est illud primum
peccatum, apostatare a Deo (Eccli. X, 14): parturivit ergo
injustitiam qui concepit laborem. Et peperit iniquitatem: iniquitas,
hoc est quod injustitia; hoc ergo peperit quod parturivit. Quid
deinde sequitur?
17. [vers. 16.] Lacum aperuit et effodit illum. Lacum
aperire, est in terrenis rebus, id est, tanquam in terra fraudem
parare, quo alius cadat quem vult decipere injustus: aperitur autem
hic lacus, cum consentitur malae suggestioni terrenarum cupiditatum;
effoditur vero, cum post consensionem operationi fraudis instatur.
Sed unde fieri potest, ut iniquitas prius laedat hominem justum in
quem procedit, quam cor injustum unde procedit? Itaque fraudator
pecuniae, verbi gratia, dum cupit alium damno lacerare, ipse
avaritiae vulnere sauciatur: quis autem vel demens non videat quantum
inter hos distet, cum ille patiatur damnum pecuniae, ille
innocentiae? Incidet ergo in foveam quam fecit; quod in alio psalmo
dicitur: Cognoscitur Dominus judicia faciens, in operibus manuum
suarum comprehensus est peccator (Psal. IX, 17).
18. [vers. 17.] Convertetur labor ejus in caput ejus, et
iniquitas ejus in verticem ejus descendet. Non enim voluit ipse
peccatum evadere; sed factus est sub peccato tanquam servus, dicente
Domino: Omnis qui peccat, servus est (Joan. VIII, 34).
Erit ergo iniquitas ejus super ipsum, cum ipse iniquitati suae
subditur: quia non potuit dicere Domino, quod innocentes et recti
dicunt: Gloria mea et exaltans caput meum (Psal. III, 4).
Ita ergo ipse inferior erit, ut ejus iniquitas sit superior, et in
illum descendat; quia gravat illum, et onerat, et ad requiem
sanctorum revolare non sinit. Hoc fit, cum in homine perverso servit
ratio, et libido dominatur.
19. [vers. 18.) Confitebor Domino secundum justitiam ejus.
Non ista confessio peccatorum est: ille enim hoc dicit, qui superius
verissime dicebat, Si est iniquitas in manibus meis; sed confessio
justitiae Dei, qua ita loquimur: Vere, Domine, justus es, quando
et justos sic protegis, ut per te ipsum eos illumines, et peccatores
sic ordinas, ut non tua, sed sua malitia puniantur. Ista confessio
ita Dominum laudat, ut nihil possint impiorum valere blasphemiae, qui
volentes excusare facinora sua, nolunt suae culpae tribuere quod
peccant, hoc est, nolunt suae culpae tribuere culpam suam. Itaque
aut fortunam, aut fatum inveniunt quod accusent; aut diabolum, cui
non consentire in potestate nostra esse voluit qui nos fecit; aut aliam
naturam inducunt, quae non sit ex Deo, fluctuantes miseri et
errantes, potius quam confitentes Deo, ut eis ignoscat. Non enim
oportet ignosci, nisi dicenti: Peccavi. Qui ergo videt merita
animarum sec ordinari a Deo, ut dum sua cuique tribuuntur,
pulchritudo universitatis nulla ex parte violetur, in omnibus laudat
Deum: et ista est non peccatorum, sed justorum confessio. Non enim
peccatorum confessio est, dum dicit Dominus: Confiteor tibi,
Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et
revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25). Item in Ecclesiastico
dicitur: Confitemini Domino in omnibus operibus ejus. Et haec
dicetis in confessione, opera Domini universa quoniam bona valde
(Eccli. XXXIX, 19-21). Quod in isto psalmo intelligi
potest, si quisque pia mente, Domino adjuvante, distinguat inter
justorum praemia et supplicia peccatorum, quemadmodum his duobus
universa creatura, quam Deus a se conditam regit, mirifica et paucis
cognita pulchritudine decoratur. Ita ergo ait, Confitebor Domino
secundum justitiam ejus, tanquam ille qui viderit non factas tenebras a
Deo, sed ordinatas tamen. Deus enim dixit: Fiat lux, et facta est
lux (Gen. I, 3). Non dixit: Fiant tenebrae, et factae sunt
tenebrae; et tamen ipsas ordinavit. Et ideo dicitur: Divisit Deus
inter lucem et tenebras, et vocavit Deus lucem diem, et tenebras
vocavit noctem (Ibid., 4, 5). Ista distinctio: aliud fecit,
et ordinavit; aliud autem non fecit, sed tamen etiam hoc ordinavit.
Jam vero tenebris significari peccata, et in propheta invenitur, qui
dixit, Et tenebrae tuae tanquam meridies erunt (Isai. LVIII,
10), et in apostolo dicente, Qui odit fratrem suum, in tenebris
est (I Joan. II, 11), et illud praecipue: Abjiciamus opera
tenebrarum, et induamur arma lucis (Rom. XIII, 12). Non
quod aliqua sit natura tenebrarum: omnis enim natura in quantum natura
est, esse cogitur; esse autem, ad lucem pertinet; non esse, ad
tenebras. Qui ergo deserit eum a quo factus est, et inclinatur in id
unde factus est, id est in nihilum, in hoc peccato tenebratur; et
tamen non penitus perit, sed in infimis ordinatur. Itaque postquam
dixit, Confitebor Domino, ne peccatorum confessionem
intelligeremus, subjicit ultimum: Et psallam nomini Domini
altissimi. Psallere autem ad gaudium pertinet, poenitentia vero
peccatorum, ad tristitiam.
20. Potest iste psalmus etiam in persona Dominici hominis
intelligi; si modo ea quae ibi humiliter dicta sunt, ad nostram
infirmitatem referantur, quam ille gestabat.
|
|