|
1. [vers. 1, 2.] Psalmi hujus titulus habet fructum
prolixitatis suae, si intelligatur: et quia Psalmus brevis est,
compensemus in mora tituli quod in Psalmo non immorabimur. Inde enim
pendet omnis versus qui cantatur. Si quis itaque agnoscat quod in
domus fronte praefixum est, securus intrabit; nec cum intraverit,
errabit. Hoc enim in ipso poste praenotatum est, quomodo interius non
erretur. Titulus ejus sic se habet: In finem, in hymnis,
intellectus ipsi David, cum venerunt Ziphaei, et dixerunt ad
Saül: Nonne ecce David absconditus est apud nos? Quod Saül
persecutor erat sancti viri David, optime novimus: quod figuram
gerebat Saül temporalis regni, non ad vitam, sed ad mortem
pertinentis, et hoc Vestrae Charitati nos commendasse meminimus .
Itemque quod ipse David figuram gerebat Christi, vel corporis
Christi, et nosse debetis, et recolere qui jam nostis. Quid ergo
Ziphaei? Vicus quidam erat Ziph, cujus habitatores Ziphaei, in
quorum regione se absconderat David, cum eum vellet Saül invenire et
occidere. Isti ergo Ziphaei cum hoc cognovissent, prodiderunt eum
regi persecutori, dicentes, Nonne ecce David absconditus est apud
nos (I Reg. XXIII, 14, 15, 19)? Nihil quidem
profuit illis proditio eorum, et ipsi David nihil obfuit. Namque
animus eorum malignus demonstratus est: Saül vero nec post eorum
proditionem potuit comprehendere David; sed potius in ipsius regionis
quadam spelunca, cum ejus manibus datus esset occidendus Saül,
pepercit ibi David, et quod habebat in potestate non fecit (Id.
XXIV, 4-8). Ille autem quaerebat facere quod in potestate non
habuit. Ziphaei ergo viderint illi qui fuerint: quos nobis Psalmus
ex illorum occasione intelligendos offerat, videamus.
2. Si quaeramus ergo quid interpretentur Ziphaei, invenimus
Florentes. Florentes ergo nescio qui inimici erant sancto David,
florentes latenti. Inveniamus eos in genere humano, si Psalmum
intelligere volumus. Inveniamus hic primo David latentem, et
inveniemus ei adversarios florentes. Attende David latentem: Mortui
enim estis, dicit Apostolus membris Christi, et vita vestra
abscondita est cum Christo in Deo. Isti ergo latentes quando erunt
florentes? Cum Christus, inquit, apparuerit vita vestra, tunc et
vos cum illo apparebitis in gloria (Coloss. III, 3, 4).
Quando erunt isti florentes, tunc erunt illi Ziphaei arescentes.
Cui namque flori illorum comparetur gloria, attendite: Omnis caro
fenum, et omnis honor carnis ut flos feni. Quis finis? Fenum
aruit, et flos decidit. Ubi tunc erit David? Vide quid sequitur:
Verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6, 8).
Illa ergo duo genera hominum sunt, quae et distinguere debetis, et
eorum alterum eligere. Quid enim tibi prodest nosse, si eligere piger
es? Et quidem nunc eligendi potestas adjacet: veniet tempus quando
tibi potestas decrit eligendi, cum jam Deus sententiam non differet
judicandi. Qui sunt enim isti florentes Ziphaei, nisi corpus illud
Doech Idumaei, de quo jam locuti sumus Charitati Vestrae ante
paucos dies : de quo dictum est, Ecce homo qui non posuit Deum
adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et
praevaluit in vanitate sua? Isti sunt florentes filii saeculi, quos
modo ex Evangelio audistis quia in sua generatione astutiores sunt
filiis lucis. Etenim ipsi videntur prospicere in posterum, quo
nesciunt utrum veniant. Audistis quid fecerit domino suo villicus ille
faciens sibi bonum de re domini sui, et largiens debitoribus illius,
ut cum amotus esset a villicatione, susciperetur ab eis. Et quamvis
fraudem fecerit domino suo, tamen cor ejus laudavit dominus ejus, non
attendens ad damnum suum, sed ad ejus ingenium. Quanto magis nos
debemus, ipso Domino nostro Jesu Christo admonente, facere nobis
amicos de mammona iniquitatis (Luc. XVI, 8, 9)? Mammona
enim divitiae interpretantur. Nostrae autem divitiae ibi sunt, ubi
est domus nostra aeterna in coelis. Proinde pecuniam temporalem illi
appellant divitias, qui nisi temporaliter florere non possunt, nec in
aeternum sibi ex his amicos facere volunt, quia veras divitias non
noverunt. Has ergo divitias sola iniquitas putat, florens ad tempus
ut fenum. Hi sunt Ziphaei inimici David, florentes in saeculo.
3. Hos aliquando attendunt etiam filii lucis infirmi, et nutant eis
pedes, cum viderint malos felicitate florere; et dicunt apud seipsos:
Quid mihi prodest innocentia? Quid mihi confert quod Deo servio,
quod mandata ejus custodio, quod neminem premo, nemini aliquid rapio,
nulli noceo, quod possum praesto? ecce haec omnia facio, et florent
illi, ego laboro. Quid enim? Et tu Ziphaeus velles esse? Florent
in saeculo, arescent in judicio, et post ariditatem in ignem aeternum
mittentur: hoc velles et tu? Ignoras quid tibi promiserit qui ad te
venit , quid in seipso hic ostenderit? Si flos Ziphaeorum appetendus
esset, ipse Dominus tuus nonne et in hoc saeculo floruisset? Aut
vero deerat illi hic posse florere? Sed hic maluit inter Ziphaeos
latere, et dicere Pontio Pilato interroganti, tanquam et ipsi flori
Ziphaeorum, et suspecto de regno ejus: Regnum meum non est de hoc
mundo (Joan. XVIII, 36). Ergo hic latebat: et omnes boni
latent hic, quia bonum eorum intus est, absconditum est, in corde
est, ubi fides, ubi charitas, ubi spes, ubi thesaurus illorum.
Numquid haec bona apparent in saeculo? Et haec bona latent, et horum
bonorum merces latet. At vero dignitas saeculi quomodo alba est?
Nitet ad tempus: numquid semper nitebit? Herba est hiemalis, usque
ad aestatem viret. Non ergo fiat in animo quod in alio psalmo
invenimus. Confitetur enim quidam prope se cecidisse nutantem, et
labasse gressus suos ambulantes in via Dei, dum aspiceret florem
quemdam felicitatemque iniquorum: et posteaquam cognovit quid iniquis
in finem servaret Deus, et quid justis laborantibus promitteret qui
fallere non potest, agens gratias de hac cognitione, ait: Quam bonus
Deus Israel rectis corde! Quare hoc dicis? Mei autem, inquit,
pene commoti sunt pedes. Unde? Quia zelavi in peccatoribus, pacem
peccatorum intuens. Confirmati sunt autem gressus ejus, postea quam
intellexit in novissima. Quod enim in eodem psalmo paulo post dicit,
Hoc labor est ante me: id est, magna mihi quaestio surrexit in
corde, quare homines male faciunt, et in saeculo florent; multi autem
bene agunt, et in hac terra laborant. Quaestio ergo ista cum magna
esset ante oculos meos, et laboriosa ad investigandum; Labor est,
inquit, ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in
novissima (Psal. LXXII, 1-17). Quae sunt ista
novissima? Quae, nisi quae scimus jam in Evangelio praenuntiata?
Cum enim venerit Filius hominis, congregabuntur ante eum omnes
gentes; et separabit eos, sicut pastor segregat oves ab haedis: oves
ponet ad dexteram, haedos ad sinistram (Matth. XXV,
31-33). Ecce jam illi Ziphaei separabuntur: flamma sequitur
separationem. Ubi est flos eorum qui jam ad sinistram stabunt? Nonne
tunc ingemiscent? nonne tunc sera poenitentia torquebuntur, et
dicent: Quid nobis profuit superbia, et divitiarum jactantia quid
contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra (Sap. V,
8, 9). O Ziphaei ad sinistram stantes, sero poenitet vos in
umbra floruisse! Quare David, quem prodebatis inter vos latere, non
agnoscebatis? Tunc enim si corrigeremini, dolor iste infructuosus non
esset. Est enim dolor fructuosus, est infructuosus; fructuosus dolor
nunc est cum te accusas, cum in te reprehendis malos mores tuos, cum
reprehensos persequeris, persecutos excludis, illisque exclusis
mutaris, exuens te veterem hominem et induens novum, eligens potius
Christi opprobrium quam florem Ziphaeorum. Porro si tibi contigerit
habenti in occulto bonum tuum et latenti inter Ziphaeos, habenti etiam
in occulto promissionem mercedis tuae, aliqua sublimitas saeculi, noli
extolli: nam si elatus ex illa fueris, cades in florem Ziphaeorum.
Sic enim mulier quaedam sancta Esther in illo tunc populo Judaeorum,
cum esset uxor regis alienigenae, ventum est ad periculum civium, ut
deprecaretur regem pro civibus suis; coepit orare, et in ipsa oratione
confessa est illa omnia insignia regalia sic sibi esse velut pannum
menstruatae (Esther XIV, 16). Si haec mulieres possunt, viri
non possunt? Et si haec potuit mulier Judaea, non poterit Ecclesia
christiana? Hoc ergo dixerim Charitati Vestrae: Divitiae si
affluant, ne apponatis cor (Psal. LXI, 11). Abundent
licet, et sequatur te prosperitas saeculi, tu mari noli credere, nec
ridenti. Divitiae si affluant, si abundent, calca eas, et
suspendere ex Deo tuo. Cum enim eas subter te habueris, et ex illo
pependeris, cum fuerint subtractae, non cades. Ne forte per malam
cogitationem minimeque christianam fiat in te quod dicitur in alio
psalmo, commemorato flore Ziphaeorum istorum: Nimis, inquit,
profundae factae sunt cogitationes tuae. Dico dicitur, Nimis
profundae factae sunt cogitationes tuae: vir imprudens non cognoscet,
et stultus non intelliget haec. Quid non intelliget? Cum exorientur
peccatores sicut fenum, et prospexerint omnes qui operantur
iniquitatem, ut intereant in saeculum saeculi (Psal. XCI,
6-8). Delectavit eos flos malorum: dixerunt apud se, Ecce mali
florent, puto malos amat Deus: et delectati temporali flore
iniquorum, conversi sunt ad iniquitatem, ut interirent. Non ad
tempus sicut illi florent, sed in saeculum saeculi. Unde hoc? Quia
vir imprudens non cognoscet, et stultus non intelliget haec, non
intrans sanctuarium Dei, ut intelligat in novissima. Et quia
difficilis est aliquantulum intellectus hic inde coepit psalmus iste,
ut David lateret inter Ziphaeos, nec delectaretur flore Ziphaeorum;
sed eligeret potius inter illos humilitatem, ut haberet apud Deum
absconditam claritatem. Quid ergo ei tribuitur in hoc titulo? In
finem, in hymnis: hoc est in laudibus. Quibus laudibus? Dominus
dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit
nomen Domini benedictum (Job I, 21). Quasi aruisse videbatur,
perdita omni substantia? Absit. Folia ceciderant, radix vivebat.
Ergo, In finem, in hymnis. Quid, Intellectus ipsi David?
Intellectus contra illud: Vir imprudens non cognoscet, et stultus
non intelliget haec. Intellectus ipsi David, cum venerunt Ziphaei,
et dixerunt ad Saül: Nonne ecce David absconditus est apud nos?
Et sit absconditus apud vos, dummodo non floreat sicut vos. Audi
ergo vocem ejus.
4. [vers. 3.] Deus in nomine tuo salvum me fac, et in virtute
tua judica me. Hoc dicat Ecclesia latens inter Ziphaeos. Hoc dicat
corpus christianum habens in occulto bonum morum suorum, sperans de
occulto mercedem meritorum suorum; hoc dicat: Deus in nomine tuo
salvum me fac, et in virtute tua judica me. Venisti, o Christe,
humilis apparuisti, contemptus es, flagellatus es, crucifixus es,
occisus es: sed tertio die resurrexisti, quadragesimo die in coelum
ascendisti, sedes ad dexteram Patris, et nemo videt. Spiritum tuum
inde misisti, quem acceperunt digni; impleti amore tuo, laudem ipsius
humilitatis tuae per mundum gentesque praedicaverunt: nomen tuum video
excellere in genere humano, sed tamen infirmus nobis praedicatus es.
Neque enim et ille doctor Gentium dixit aliquid inter nos se scire,
nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2), ut
ejus eligeremus opprobrium, magis quam gloriam florentium Ziphaeorum.
Verumtamen de illo quid ait? Etsi mortuus est ex infirmitate, sed
vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Venit ergo ut
moreretur ex infirmitate, venturus est ut judicet in virtute Dei: sed
per infirmitatem crucis clarificatum est nomen ejus. Quisquis non
crediderit in nomen clarificatum per infirmitatem, expavescet ad
judicem cum venerit in virtute. Ne autem quondam ille infirmus, cum
venerit fortis, ventilabro illo ad sinistram nos mittat; salvet nos in
nomine suo, et judicet nos in virtute sua. Quis enim hoc tam
temerarius optaverit, ut dicat Deo, Judica me? Nonne pro maledicto
dici solet hominibus: Judicet te Deus? Ita plane est maledictum,
si judicat te in virtute sua; sed si non te salvaverit in nomine suo:
cum vero in nomine praecedente salvaverit te, salubriter in virtute
consequente judicabit. Securus esto: judicium illud non tibi erit
punitio, sed discretio. Nam et in quodam psalmo ita dicitur: Judica
me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal.
XLII, 1). Quid est, Judica me? Discerne me a Ziphaeis
inter quos lateo: pertuli eorum florem, jam veniat et flos meus. Et
illorum quidem flos fuit temporalis, et arescente feno decidit: flos
autem meus quis erit? Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei
nostri florebunt (Psal. XCI, 14). Remanet ergo et nobis
flos, sed qui non cadat, sicut folium plantati illius ligni juxta
aquas, de quo dictum est: Et folium ejus non decidet (Psal. I,
3). Deus ergo in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica
me.
5. [vers. 4.] Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe
verba oris mei. Perveniant ad aures tuas verba oris mei, quia non
florem Ziphaeorum a te desidero. Auribus percipe verba oris mei: tu
percipe; nam Ziphaeis etsi sonet oratio mea, non audiunt, quia non
intelligunt. Temporalibus quippe gaudent, bona aeterna desiderare non
norunt. Ad te perveniat oratio mea, ex desiderio aeternorum tuorum
beneficiorum excussa et jaculata: ad aures tuas emitto eam; adjuva eam
ut perveniat, ne deficiat in itinere medio, et quasi collapsa
corruat. Sed etsi non mihi eveniunt modo bona quae postulo, securus
sum tamen quia postea venient. Nam et in delictis dicitur quidam
rogasse Deum, et non exauditus bono suo. Desideria enim saecularia
incitaverant illum ad orandum; et in tribulationibus temporalibus
positus, optaverat ut transirent tribulationes temporales et rediret
flos feni, et ait: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti?
Vox ipsa Christi est, sed pro membris suis. Verba, inquit,
delictorum meorum: clamavi ad te per diem, nec exaudisti; et nocte,
et non ad insipientiam mihi (Psal. XXI, 2, 3): id est, et
nocte clamavi, et non exaudisti; et tamen hoc ipsum quod non
exaudisti, non ad insipientiam mihi non exaudisti, sed magis ad
sapientiam non exaudisti, ut intelligerem quid a te petere deberem.
Ea enim petebam quae malo meo fortassis acciperem. Petis divitias, o
homo! quanti sunt eversi per divitias suas! Unde scis utrum tibi sint
profuturae divitiae? Nonne multi pauperes tutius latebant; divites
facti, mox ut lucere coeperunt, praeda fortioribus fuerunt? Quanto
melius laterent, quanto melius nescirentur, qui coeperunt quaeri, non
propter quod erant, sed propter quod habebant! In his ergo
temporalibus, fratres, admonemus vos et exhortamur in Domino, ut non
petatis aliquid quasi fixum, sed quod vobis Deus expedire scit. Quid
enim vobis expediat, omnino nescitis. Aliquando quod putatis
prodesse, obest; et quod putatis obesse, hoc prodest. Aegri enim
estis, nolite medico dictare quae vobis medicamenta velit apponere.
Si doctor gentium Paulus apostolus dicit, Quid enim oremus sicut
oportet, nescimus (Rom. VIII, 26); quanto magis nos? Qui
tamen cum sibi videretur ipse prudenter orare, ut ab eo auferretur
stimulus carnis, angelus satanae qui eum colaphizabat, ne in
magnitudine revelationum extolleretur, quid audivit a Domino?
Numquid factum est quod volebat? Non ; ut fieret quod expediebat.
Quid ergo audivit a Domino? Ter, inquit, rogavi Dominum, ut
auferret eum a me; et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea: nam
virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9). Ego
medicamentum ad vulnus posui: quando posuerim novi, quando auferendum
sit novi. Non recedat aegrotus a manibus medici, non det consilium
medico. Ita sunt ista omnia temporalia. Tribulationes sunt; si bene
colis Deum, noveris quia novit quid cuique expediat: prosperitates
sunt; magis cave ne ipsae corrumpant animum tuum, ut ab eo qui haec
dedit recedat. Ergo iste intelligens quid ait? Deus, exaudi
orationem meam; auribus percipe verba oris mei.
6. [vers. 5.] Quoniam alieni insurrexerunt adversum me. Qui
alieni? Nonne ipse David Judaeus erat de tribu Juda? Ipse autem
locus Ziph ad tribum Juda pertinebat, Judaeorum erat. Quomodo ergo
alieni? Non civitate, non tribu, non cognatione, sed flore. Nam
vis nosse alienos istos? In alio psalmo filii alieni dicti sunt,
quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
Et enumerat florem Ziphaeorum: Quorum filii eorum velut novellae
constabilitae in juventute sua: filiae eorum compositae et ornatae,
sicut similitudo templi; cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in
hoc: oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves
eorum crassi: non est ruina sepis, nec exitus, neque clamor in
plateis eorum. Sed vide Ziphaeos, vide ad tempus florentes. Beatum
dixerunt populum cui haec sunt. Merito filii alieni. Tu quid,
latens inter Ziphaeos? Beatus populus cujus Dominus Deus ipsius
(Psal. CXLIII, 7-15). Ex hoc affectu haec oratio
mittitur ad aures Domini, cum dicitur: Auribus percipe verba oris
mei; quoniam alieni insurrexerunt adversum me.
7. Et potentes quaesierunt animam meam. Novo enim modo, fratres
mei, volunt perdere genus sanctorum et ab hujus saeculi spe
abstinentium omnes qui spem habent in isto saeculo. Certe concreti
sunt, certe simul vivunt. Vehementer sibi adversa sunt ista duo
genera: unum eorum qui non ponunt spem nisi in rebus saecularibus et
temporali felicitate, et alterum eorum qui spem suam in Domino Deo
suo firmiter ponunt. Et cum concordes sunt isti Ziphaei, noli multum
credere concordiae eorum; tentationes desunt: ubi venerit aliqua
tentatio, ut arguatur aliquis pro flore saeculi, non tibi dico
offendet episcopo , sed nec ad ipsam Ecclesiam accedere vult, ne
cadat aliquid feni. Quare ista dixi, fratres? Quia modo libenter
auditis omnes in nomine Christi, et quemadmodum intelligitis, ita
exclamatis ad verbum; non utique acclamaretis, nisi intelligeretis.
Intellectus iste vester fructuosus esse debet. Utrum autem fructuosus
sit, tentatio interrogat; ne subito cum dicimini nostri, per
tentationem inveniamini alieni, et dicatur, Alieni insurrexerunt
adversum me, et potentes quaesierunt animam meam; ne dicatur quod
sequitur, Non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Quando enim
ponet ante conspectum suum Deum, ante cujus conspectum non est nisi
saeculum? quomodo sit nummus super nummum, quomodo augeantur greges,
quomodo impleantur apothocae, quomodo dicatur animae: Habes multa
bona; jucundare, epulare, satiare. Numquid ponit ante conspectum
suum illum qui sic glorianti et ita flore Ziphaeorum nitenti dicit:
Stulte, hoc est non intelligens, vir imprudens, hac nocte auferetur
anima tua; haec omnia quae praeparasti cujus erunt (Luc. XII,
20)? Non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
8. [vers. 6.] Ecce enim Deus adjuvat me. Et ipsi nesciunt
inter quos lateo. Si autem et ipsi ponerent Deum ante conspectum
suum, invenirent quemadmodum me adjuvat Deus. Omnes enim sancti
adjuvantur a Deo, sed intus ubi nemo videt. Quomodo enim magna est
poena impiorum conscientia, sic magnum gaudium piorum ipsa
conscientia. Nam gloria nostra haec est, ait Apostolus, testimonium
conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). In hac gloriatur iste
intus, non in flore Ziphaeorum foris, qui modo ait: Ecce enim Deus
adjuvat me. Prorsus quamvis longe futura sint quae promittit, hodie
mihi dulce et praesens est adjutorium, hodie in cordis mei gaudio
invenio quia sine causa dicunt quidam: Quis ostendit nobis bona?
Signatum est enim super nos lumen vultus tui, Domine; dedisti
jucunditatem in cor meum (Psal. IV, 6, 7): non in vineam
meam, non in gregem meum, non in cuppam meam, non in mensam meam,
sed in cor meum. Ecce enim Deus adjuvat me. Quomodo te adjuvat?
Et Dominus susceptor est animae meae.
9. [vers. 7.] Averte mala inimicis meis. Sic quomodo virent,
sic quomodo florent, igni servantur. In virtute tua disperde illos.
Puta quia florent modo, puta quia exoriuntur sicut fenum: tu noli
esse vir imprudens et stultus, ut haec attendendo intereas in saeculum
saeculi (Psal. XCI, 7, 8). Averte enim mala inimicis meis.
Nam si tu fueris in corpore ipsius David, in virtute sua disperdet
illos. Isti florent felicitate saeculi, pereunt in virtute Dei.
Non quomodo florent sic pereunt: florent enim ad tempus, pereunt in
aeternum; florent falsis bonis, pereunt veris tormentis. In virtute
tua disperde illos: quos in infirmitate tua tolerasti.
10. [vers. 8.] Voluntarie sacrificabo tibi. Quis hoc bonum
cordis vel in elligere potest alio dicente, si non in se ipso
gustarit? Quid est, Voluntarie sacrificabo tibi? Dicam tamen;
capiat qui potest, quomodo potest: credat qui non potest, et oret ut
possit. Numquid tamen istum versum ita praeterire debemus, ut eum
vobis non commendemus? Dico Charitati Vestrae, invitat me satis
amor ipsius aliquid de illo loqui; et gratias ago Deo quod intente
auditis. Si autem vos fastidientes audire conspicerem, invitus ab hoc
versu silerem; et tamen in corde meo, quantum Dominus dignaretur
concedere, non silerem. Veniat ergo in linguam quod corde conceptum
est; promatur voce quod mente servatur: dicamus ut possumus, quid
sit, Voluntarie sacrificabo tibi. Quod enim sacrificium hic
accipiam, fratres? aut quid digne offeram Domino pro misericordia
ejus? Victimas quaeram de grege ovium, arietem eligam, taurum
aliquem in armentis prospiciam, thura certe de terra Sabaeorum
afferam? Quid faciam? Quid offeram, nisi quod ait, Sacrificium
laudis honorificabit me (Psal. XLIX, 23) Quare ergo,
voluntarie? Quia gratis amo quod laudo. Laudo Deum, et in ipsa
laude gaudeo: ipsius laude gaudeo, quo laudato non erubesco. Non
enim quemadmodum laudatur ab studiosis theatricarum nugarum vel auriga,
vel venator, vel quilibet histrio, et a laudatoribus suis invitantur
alii laudatores, exhortantur ut pariter clament; et cum omnes
clamaverint, plerumque illo victo omnes erubescunt: non ita est Deus
noster; laudetur voluntate, ametur charitate; gratuitum sit quod
amatur, et quod laudatur. Quid est gratuitum? Ipse propter se, non
propter aliud. Si enim laudas Deum ut det tibi aliquid aliud, jam
non gratis amas Deum. Erubesceres si te uxor tua propter divitias
amaret; et forte si tibi paupertas accideret, de adulterio cogitaret.
Cum ergo te a conjuge gratis amari velis, tu Deum propter aliud
amabis? Quod praemium accepturus es a Deo, o avare? Non tibi
terram, sed seipsum servat qui fecit coelum et terram. Voluntarie
sacrificabo tibi: noli ex necessitate. Si enim propter aliud laudas
Deum, ex necessitate laudas. Si adesset tibi quod amas, non
laudares Deum. Vide quid dicam: laudas Deum, verbi gratia, ut
tibi det amplam pecuniam; si haberes aliunde amplam pecuniam, non a
Deo, numquid laudares Deum? Si ergo propter pecuniam laudas Deum,
non voluntarie sacrificas Deo, sed ex necessitate sacrificas: quia
praeter illum nescio quid aliud amas. Inde dictum est, Voluntarie
sacrificabo tibi. Contemne omnia, ipsum attende. Et haec quae
dedit, propter dantem bona sunt. Nam dat prorsus, dat ista
temporalia; et quibusdam bono eorum, quibusdam malo eorum, secundum
altitudinem et profunditatem judiciorum suorum. In quorum judiciorum
abysso expavit Apostolus dicens: O altitudo divitiarum sapientiae et
scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et
investigabiles viae ipsius! Quis enim investigabit vias ejus, aut
quis comprehendet consilia ejus (Rom. XI, 33, 34) Novit
quando det, cui det; quando auferat, et cui auferat. Pete tu in hoc
tempore quod tibi prosit in posterum, pete quod te adjuvet in
aeternum. Ipsum autem gratis dilige: quia melius ab eo non invenis
quod det quam seipsum; aut si invenis melius, hoc pete. Voluntarie
sacrificabo tibi. Quare voluntarie? Quia gratis. Quid est,
gratis? Et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est: ob
nihil aliud, nisi quia bonum est. Numquid ait: Confitebor nomini
tuo, Domine, quia das mihi fructuosa praedia, quia das mihi aurum et
argentum, quia das mihi latas divitias, amplam pecuniam,
excellentissimam dignitatem? Non. Sed quid? Quoniam bonum est.
Melius nihil invenio quam nomen tuum: ideo confitebor nomini tuo,
Domine, quia bonum est.
11. [vers. 9.] Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me.
Ideo intellexi quia bonum est nomen tuum: nam si hoc possem ante
tribulationes agnoscere, forte mihi necessariae non fuissent. Sed
adhibita est tribulatio ad admonitionem, admonitio facta est ad tuam
laudationem. Non enim intelligerem ubi essem, nisi de infirmitate mea
admonitus essem. Ex omnibus ergo tribulationibus eripuisti me. Et
super inimicos meos respexit oculus meus: super illos Ziphaeos
respexit oculus meus. Florem quippe illorum transii altitudine
cordis, ad te perveni, et inde respexi super illos, et vidi quia
omnis caro fenum, et omnis claritas hominis sicut flos feni (Isai.
XL, 6): sicut quodam loco item dicitur, Vidi impium
superexaltari et elevari sicut cedros Libani: transii, et ecce non
erat. Quare, non erat? Quia transisti? Quid est, quia
transisti. Quia non sine causa, Sursum cor, audisti , quia non in
terra ubi putresceres remansisti, quia levasti animam tuam ad Deum,
et transcendisti cedros Libani, et de illa celsitudine attendisti: et
ecce non erat, et quaesisti eum, et non est inventus locus ejus
(Psal. XXXVI, 35, 36). Jam labor non est ante te; quia
intrasti in sanctuarium Dei, et intellexisti in novissima (Psal.
LXXII, 16, 17). Sic et hic ita concludit: Et super
inimicos meos respexit oculus meus. Hoc agite ergo, fratres, cum
animis vestris: erigite corda vestra, expolite aciem mentis vestrae,
discite gratis diligere Deum, discite praesens contemnere saeculum,
discite voluntarie sacrificare hostiam laudis; ut transcendentes florem
feni, respiciatis super Inimicos vestros.
|
|