|
1.[vers. 1.] Psalmi hujus titulus est: In finem, in hymnis,
intellectus ipsi David. Quis sit finis commemoramus breviter, quia
nostis. Finis enim Legis Christus est, ad justitiam omni credenti
(Rom. X, 4). Intentio ergo dirigatur in finem, dirigatur in
Christum. Quare finis dicitur? Quoniam quidquid agimus, ad illum
referimus; et cum ad eum pervenerimus, ultra quod quaeramus non
habebimus. Dicitur enim finis qui consumit, dicitur finis qui
perficit. Aliter quippe intelligimus cum audimus, Finitus est cibus
qui manducabatur; et aliter intelligimus cum audimus, Finita est
vestis quae texebatur: in utroque audimus, Finitum est; sed cibus ut
jam non esset, vestis ut perfecta esset. Finis ergo noster perfectio
nostra esse debet; perfectio nostra Christus. In illo enim
perficimur, quia ipsius capitis membra sumus. Et dictus est finis
Legis, quia sine illo nemo perficit Legem. Cum ergo auditis in
Psalmis, In finem, multi enim psalmi ita superscripti sunt, non sit
vestra cogitatio in consumptionem, sed in consummationem.
2. In hymnis: in laudibus. Sive enim tribulemur et angustemur,
sive laetemur et exsultemus, ille laudandus est, qui et in
tribulationibus erudit, et in laetitia consolatur. Laus enim Dei a
corde et ore christiani recedere non debet: non ut laudet in
prosperis, et maledicat in adversis; sed quemadmodum psalmus ille
praescribit, Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in
ore meo (Psal. XXXIII, 1). Gaudes, agnosce patrem
blandientem; tribularis, agnosce patrem emendantem. Sive
blandiatur, sive emendet, eum erudit cui parat haereditatem.
3. Quid est ergo, Intellectus ipsi David? Erat quidem David,
ut novimus, propheta sanctus, rex Israel, filius Jesse (I Reg.
XVI, 18): sed quia ex ejus semine venit ad salutem nostram
secundum carnem Dominus Jesus Christus (Rom. I, 3), saepe
isto nomine ille figuratur, et David pro Christo in figura ponitur,
propter originem carnis ipsius. Nam secundum aliquid filius est
David, secundum aliquid Dominus est David: filius David secundum
carnem, Dominus David secundum divinitatem. Si enim per ipsum facta
sunt omnia (Joan. I, 3), per ipsum et ipse David factus est,
ex cujus semine venit ad homines. Proinde cum interrogasset Dominus
Judaeos, cujus filium Christum esse dicerent; responderunt:
David. Vidit eos remansisse in carne, et amisisse divinitatem; et
corrigit eos quaestione proposita: Quomodo ergo ipse David in spiritu
dicit eum Dominum, Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram
meam, quoadusque ponam inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo ille
in spiritu Dominum eum dicit, quomodo filius ejus est (Matth.
XXII, 42-45) Quaestionem proposuit, non filium negavit.
Audistis Dominum; dicite quomodo filius sit: audistis filium;
dicite quomodo Dominus sit. Hanc quaestionem solvit fides catholica.
Quomodo Dominus? Quia in principio erat Verbum, et Verbum erat
apud Deum, et Deus erat Verbum. Quomodo filius? Quia Verbum
caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14).
Quia ergo David in figura Christus est, Christus autem, ut saepe
commemoravimus Charitatem Vestram, et caput et corpus est: nec nos a
Christo alienos dicere debemus, cujus membra sumus, nec nos quasi
alterum computare; quia erunt duo in carne una. Sacramentum hoc
magnum est, ait Apostolus, ego autem dico in Christo et in Ecclesia
(Ephes. V, 31, 32). Quia ergo totus Christus caput et
corpus est; cum audimus, Intellectus ipsi David, intelligamus et
nos in David. Intelligant membra Christi, et in membris suis
intelligat Christus, et membra Christi intelligant in Christo: quia
caput et membra unus Christus. Caput in coelo erat, et dicebat,
Quid me persequeris (Act. IX, 4) Nos cum illo in coelo per
spem, ipse nobiscum in terra per charitatem. Ergo, intellectus ipsi
David. Admoneamur cum audimus, et intelligat Ecclesia: pertinet
enim ad nos magna cura intelligendi in quo malo nunc sumus, et de quo
malo ut liberemur optamus, reminiscentes orationis dominicae, ubi in
fine dicimus, Libera nos a malo (Matth. VI, 13). Inter
multas ergo tribulationes hujus saeculi, plangit aliquid psalmus iste
de intellectu. Ille cum isto non plorat, qui non habet intellectum.
Porro autem, charissimi, meminisse debemus ad imaginem Dei nos esse
factos, nec alibi quam in ipso intellectu. Nam in multis rebus a
bestiis superamur : ubi autem homo ad imaginem Dei factum se novit,
ibi aliquid in se agnoscit amplius esse quam datum est pecoribus.
Consideratis vero omnibus rebus quas habet homo, invenit se eo proprie
discretum a pecore, quod ipse habeat intellectum. Unde quosdam
contemnentes in se quod proprium et praecipuum a Conditore acceperunt,
increpat ipse Conditor dicens: Nolite fieri sicut equus et mulus,
quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). Et alio loco
dicit: Homo in honore positus. In quo honore, nisi quia factus ad
imaginem Dei? Ergo, in honore positus non intellexit, ait,
comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est illis
(Psal. XLVIII, 21). Agnoscamus ergo honorem nostrum, et
intelligamus. Si intelligimus, videmus non esse istam regionem
gaudendi, sed gemendi; non jam exsultandi, sed adhuc plangendi. Sed
etsi exsultatio quaedam habitat in cordibus nostris, nondum est in re,
sed in spe. Ex promisso laetamur, quia scimus non nos fallere
promittentem. Verum quod attinet ad praesens tempus, in quo malo, in
quibus angustiis simus audite; et si viam istam tenetis, quod auditis
in vobis agnoscite. Quisquis enim nondum tenet iter pietatis, miratur
quia talia gemunt membra David: non enim videt in se ista. Quamdiu
et in se ista non videt nondum est ibi: non sentit quod corpus sentit;
quia praeter corpus est: incorporetur, et sentiet. Dicat ergo et
audiamus, audiamus et dicamus:
4. [vers. 2-5.] Exaudi, Deus, deprecationem meam, et ne
despexeris precem meam: intende mihi, et exaudi me. Satagentis,
solliciti, in tribulatione positi, verba sunt ista. Orat multa
patiens, de malo liberari desiderans: superest ut audiamus in quo malo
sit; et cum dicere coeperit, agnoscamus ibi nos esse, ut communicata
tribulatione, conjungamus orationem. Contristatus sum in
exercitatione mea, et conturbatus sum. Ubi contristatus? ubi
conturbatus? In exercitatione mea, inquit. Homines malos quos
patitur commemoraturus est , eamdemque passionem malorum hominum
exercitationem suam dixit. Ne putetis gratis esse malos in hoc mundo,
et nihil boni de illis agere Deum. Omnis malus aut ideo vivit ut
corrigatur, aut ideo vivit ut per illum bonus exerceatur. Utinam ergo
qui nos modo exercent, convertantur, et nobiscum exerceantur: tamen
quamdiu ita sunt ut exerceant, non eos oderimus; quia in eo quod malus
est quis eorum, utrum usque in finem perseveraturus sit, ignoramus;
et plerumque cum tibi videris odisse inimicum, fratrem odisti, et
nescis. Diabolus et angeli ejus in Scripturis sanctis manifestati
sunt nobis, quod ad ignem aeternum sint destinati. Ipsorum tantum
desperanda est correctio: contra quos habemus occultam luctam, ad quam
luctam nos armat Apostolus, dicens: Non est nobis colluctatio
adversus carnem et sanguinem, id est adversus homines quos videtis;
sed adversus principes et potestates et rectores mundi, tenebrarum
harum (Ephes. VI, 12). Ne forte cum dixisset, mundi,
intelligeres daemones esse rectores coeli et terrae; mundi dixit,
tenebrarum harum; mundi dixit, amatorum mundi; mundi dixit, impiorum
et iniquorum; mundi dixit, de quo dicit Evangelium: Et mundus eum
non cognovit (Joan. I, 10). Si enim mundus non cognovit
lucem, quia lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non
comprehenderunt, et ipsae tenebrae quae non comprehenderunt lucem
praesentem, mundi nomine appellantur; harum tenebrarum sunt illi
rectores. De ipsis ergo rectoribus habemus determinatam Scripturarum
sententiam, quod omnino inde reditus alicujus eorum sperandus non est.
At vero de ipsis tenebris quarum illi rectores sunt, non sumus certi
ne forte qui erant tenebrae, fiant lux. Fidelibus quippe jam factis
dicit Apostolus, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in
Domino (Ephes. V, 8): tenebrae in vobis, lux in Domino.
Ergo, fratres, omnes mali, cum mali sunt, exercent bonos. Ecce
enim breviter audite, et intelligite. Si bonus es, inimicum non
habebis nisi malum. Porro tibi ea regula bonitatis praefixa est, ut
imiteris bonitatem Patris tui, qui facit solem suum oriri super bonos
et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45).
Neque enim tu habes inimicum, et Deus non habet. Tu quidem eum
habes inimicum qui tecum creatus est; ille vero cum quem creavit.
Inimicos ergo Dei malos et iniquos saepe in Scripturis legimus: et
parcit eis ille qui non habet quod illi imputet inimicus, cui omnis
inimicus ingratus est; ab illo enim habet quidquid boni habet. Ab
ipso enim habet misericordiam, quidquid est etiam unde tribulatur. Ad
hoc enim tribulatur, ne superbiat; ad hoc tribulatur, ut humilis
agnoscat excelsum. Tu ergo inimico tuo, quem intolerabiliter
pateris, quid praestitisti? Si ille eum habet inimicum qui ei tanta
praestitit, et facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit
super justos et injustos; tu qui nec solem potes oriri facere, nec
super terras pluere, aliquid unum servare inimico non potes, ut sit
tibi pax in terra homini bonae voluntatis (Luc. II, 14) Ergo
quoniam haec tibi dilectionis regula figitur, ut imitans Patrem
diligas inimicum: Diligite enim, inquit, inimicos vestros (Id.
VI, 27, 35): in hoc praecepto quomodo exercereris, si nullum
inimicum patereris? Vides ergo prodesse tibi aliquid: et quod Deus
parcit malis, prosit tibi ad habendam misericordiam; quia et tu forte
si bonus es, ex malo factus es bonus; et si Deus non parceret malis,
nec tu qui gratias ageres, appareres. Parcat ergo aliis qui pepercit
et tibi. Non enim cum transieris, intercludenda est via pietatis.
5. Unde ergo iste orat positus inter malos, quorum inimicitiis
exercebatur? quid ait? Contristatus sum in exercitatione mea, et
conturbatus sum. Cum extendit dilectionem ut diligat inimicos,
affectus est taedio, multorum inimicitiis, multorum rabie
circumlatratus, et quadam humana infirmitate succubuit. Vidit se jam
incipere penetrari mala persuasione diabolica, ut odium inducat
adversum inimicos: reluctans odio ut perficeret ipsam dilectionem, in
ipsa pugna et lucta turbatus est. Ejus enim vox est et in alio
psalmo: Turbatus est prae ira oculus meus. Et quid ibi sequitur?
Inveteravi in omnibus inimicis meis (Psal. VI, 8). Veluti in
tempestate et fluctibus mergi coeperat, sicut Petrus (Matth.
XIV, 30). Ille enim calcat fluctus hujus saeculi, qui diligit
inimicos. Christus in mari ambulabat intrepidus, cujus omnino de
corde auferri non poterat inimici dilectio: qui pendens in cruce
dicebat, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc.
XXIII, 34). Et Petrus voluit ambulare. Ille tanquam
caput, Petrus tanquam corpus: quia super hanc petram, inquit,
aedificabo Ecclesiam meam. Jussus est ambulare, et ambulabat gratia
jubentis, non viribus suis. Sed cum videret ventum validum, timuit;
et mergi jam coeperat, conturbatus in exercitatione sua. A quo vento
valido? A voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Ergo quomodo
ille clamavit in fluctibus, Domine, pereo, salva me (Matth.
XIV, 30); talis et hujus vox praecessit, Exaudi, Deus,
deprecationem meam, et ne despexeris precem meam: intende mihi, et
exaudi me. Quare? quid enim pateris? quid gemis? Contristatus sum
in exercitatione mea. Exerceri me quidem inter malos posuisti, sed
nimis exsurrexerunt supra vires meas: tranquilla perturbatum, manum
extende mergenti. Contristatus sum in exercitatione mea, et
conturbatus sum a voce inimici, et a tribulatione peccatoris: quoniam
declinaverunt in me iniquitatem , et in ira adumbrabant me. Audistis
fluctus et ventos: tanquam humiliato insultabant, et ille orabat;
undique illi strepitu insultationis saeviebant, at ille intus invocabat
quem non videbant.
6. Cum aliquid tale patitur christianus, non debet facile velut odio
ire in eum a quo patitur, et velle ventum vincere; sed convertere se
ad orationem, ne amittat dilectionem. Neque enim timendum est ne
aliquid faciat homo inimicus. Quid enim facturus est? Multa mala
dicturus, opprobria jaculaturus, in conviciis saeviturus: sed quid
tibi? Gaudete, inquit, et exsultate quoniam merces vestra magna est
in coelis (Matth. V, 12). Ille in terra geminat convicia, tu
in coelo lucra. Sed saeviat amplius, possit et aliquid amplius: quid
te securius, cui dictum est, Nolite timere eos qui corpus occidunt.
animam autem non possunt occidere (Id. X, 28)? Quid est ergo
timendum quando pateris inimicum? Ne conturbetur tibi dilectio qua
diligis inimicum. Etenim inimicus ille homo, caro et sanguis, quod
videt in te appetit. Alius autem inimicus occultus, rector harum
tenebrarum quas tu pateris in carne et sanguine, alterum occultum tuum
petit, thesauros tuos interiores depraedari et vastare molitur. Duos
ergo inimicos constitue tibi ante oculos; unum apertum, et alterum
occultum: apertum, hominem; occultum, diabolum. Homo ille hoc est
quod tu secundum naturam humanam, secundum fidem autem et dilectionem
nondum quod tu, sed poterit esse quod tu. Cum ergo sint duo, unum
vide, alterum intellige; unum dilige, alterum cave. Namque et
inimicus ille quem vides, hoc in te vult humiliare unde vincitur.
Verbi gratia, si divitiis tuis vincitur, pauperem te vult facere; si
honore tuo vincitur, humilem te vult facere; si viribus tuis
vincitur, debilem te vult facere: ea ergo attendit in te vel dejicere
vel auferre quibus vincitur. Et ille occultus inimicus illud tibi vult
tollere unde vincitur. Homo enim hominem vincis humana felicitate,
diabolum autem vincis inimici dilectione. Quomodo ergo homo ambit
auferre tibi, et detruncare, aut evertere felicitatem qua vincitur,
sic et diabolus hominem vult vincere auferendo unde vincitur. Sed cura
in corde servare inimici dilectionem, qua diabolum vincis. Saeviat
homo quantum potest, auferat quidquid potest; si diligitur aperte
saeviens, victus est occulte saeviens.
7. At iste conturbatus et contristatus orabat, tanquam turbato prae
ira oculo suo. Ira vero fratris si fuerit inveterata, jam odium est.
Ira turbat oculum, odium exstinguit: ira festuca est, odium trabes
est. Aliquando odisti et corripis irascentem; in te est odium, in
illo ira quem corripis: merito tibi dicitur, Ejice primum trabem de
oculo tuo, et sic videbis ejicere festucam de oculo fratris tui
(Matth. 7, 5). Nam ut noveritis quantum intersit inter iram et
odium: quotidie homines irascuntur filiis suis; date qui oderint
filios suos. Conturbatus iste orabat et contristatus, luctans
adversus omnia convicia omnium conviciatorum; non ut aliquem eorum
convicium referendo vinceret, sed ne aliquem eorum odisset. Hinc
orat, hinc petit. A voce inimici, et a tribulatione peccatoris:
quoniam declinaverunt in me iniquitatem, et in ira adumbrabant me.
Cor meum conturbatum est in me. Hoc est illud alibi dictum:
Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI, 8). Et si oculus
turbatus est, quid sequitur? Et metus mortis cecidit super me. Vita
nostra dilectio est: si vita dilectio, mors odium est. Cum coeperit
homo timere ne oderit quem diligebat, mortem timet; et acriorem
mortem, et interiorem mortem, qua occiditur anima, non corpus.
Attendebas hominem saevientem in te: quid erat facturus, contra quem
tibi securitatem tuus Dominus dederat, dicens, Nolite timere eos qui
corpus occidunt (Matth. X, 28)? Ille saeviendo corpus
occidit, tu odio habendo animam occidisti; et ille corpus alienum, tu
animam tuam. Metus ergo mortis cecidit super me.
8. [vers. 6-8.] Timor et tremor venerunt super me, et
contexerunt me tenebrae. Et dixi. Qui audit fratrem suum, in
tenebris est usque adhuc. Si dilectio lumen est, odium tenebrae (I
Joan. II, 9-11). Et quid sibi ait in illa infirmitate
positus, et in illa exercitatione turbatus? Quis dabit mihi pennas
sicut columbae, et volabo, et requiescam? Aut mortem optabat, aut
solitudinem desiderabat. Quamdiu, inquit, id mecum agitur, id mihi
praecipitur ut inimicos diligam, convicia istorum crebrescentia et
adumbrantia me, commovent oculum meum, perturbant lumen meum,
appetunt cor meum, interficiunt animam meam. Vellem ut abirem, sed
infirmus sum, ne manendo augeam peccata peccatis: aut certe separarer
paululum a genere humano, ne patiatur vulnus meum crebras plagas, ut
sanatum exercitationi reddatur. Fit hoc, fratres, et surgit
plerumque in animo servi Dei desiderium solitudinis, non ob aliud nisi
propter turbam tribulationum et scandalorum, et dicit: Quis mihi
dabit pennas? Videt se sine pennis, an potius ligatis pennis? Si
desunt, dentur; si ligatae sunt, solvantur: quia etiam qui solvit
pennas avi, aut dat aut reddit illi pennas suas. Non enim habebat eas
tanquam suas, quibus volare non poterat. Ligatae pennae onus
faciunt. Quis, inquit, dabit mihi pennas sicut columbae, et
volabo, et requiescam? Requiescet, ubi? Duos dixi sensus hic
esse: aut sicut ait Apostolus, Dissolvi, et esse cum Christo,
multo enim magis optimum. Etenim et ipse quamvis fortis, quamvis
magnus, quamvis corde robustissimus, quamvis in Christo miles
invictus, in exercitatione sua, quantum legimus, conturbatus est, et
ait: De caetero nemo mihi molestus sit (Gal. VI, 17).
Tanquam diceret de illo psalmo: Taedium detinuit me a peccatoribus
derelinquentibus legem tuam (Psal. CXVIII, 53). Conatur
ergo homo plerumque corrigere homines distortos, pravos, pertinentes
quidem ad curam suam, sed in quibus deficiat omnis humana industria et
vigilantia: corrigere non potest, pati necesse est. Et qui corrigi
non potest tuus est, aut consortio generis humani, aut plerumque
ecclesiastica communione; intus est, quid facies? quo ibis? quo te
separabis, ut ista non patiaris? Sed adesto, loquere, exhortare,
blandire, minare, corripe. Feci omnia, quidquid virium habui
impendi et expressi, nihil me video profecisse; omnis opera insumpta
est, dolor remansit. Quomodo ergo requiescet cor meum a talibus,
nisi ut dicam, Quis dabit mihi pennas? sicut columbae tamen, non
sicut corvo. Columba a molestiis quaerit avolationem, sed non amittit
dilectionem. Columba enim pro signo dilectionis ponitur, et in ea
gemitus amatur. Nihil tam amicum gemitibus quam columba: die noctuque
gemit, tanquam hic posita ubi gemendum est. Quid ergo dicit iste
dilector? Convicia hominum ferre non possum, stridunt, rabie
feruntur, accenduntur iracundia, in ira adumbrant me; prodesse illis
non possum: utinam requiescam alicubi ab eis separatus corpore, non
amore; ne in me conturbetur ipsa dilectio: verbis meis et collocutione
mea prodesse non possum, orando pro eis forsitan prodero, Dicunt ista
homines, sed plerumque ita ligantur ut volare non possint. Forte enim
non ligantur visco, sed ligantur officio. Si autem ligantur cura et
officio, et deserere non possunt, dicant: Optabam dissolvi, et esse
cum Christo, multo enim magis optimum; manere in carne necessarium
propter vos (Philipp. I, 23, 24). Columba religata
affectu, non cupiditate, volare non poterat propter implendum
officium, non propter parvum meritum. Tamen desiderium in corde
necesse est ut sit: nec patitur hoc desiderium, nisi qui coeperit
ambulare angustam illam viam (Matth. VII, 14); ut noverit
quia non desunt Ecclesiae persecutiones, etiam in hoc tempore quando
tranquillitas videtur Ecclesiae ab his quidem persecutionibus, quas
martyres nostri passi sunt. Non autem desunt persecutiones, quia
verum est illud: Omnes qui volunt pie vivere in Christo,
persecutionem patientur (II Tim. III, 12). Non pateris
persecutionem: non vis pie vivere in Christo. Vis probare verum esse
quod dictum est? Incipe pie vivere in Christo. Quid est, pie
vivere in Christo? Ut pertineat ad viscera tua quod ait Apostolus:
Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non
uror (II Cor. XI, 29) Aliorum infirmitates, aliorum
scandala, persecutiones illi fuerunt. Numquid ergo desunt hoc
tempore? Plures abundant illis qui eas curant. Et plerumque de
longinquo videtur homo, et dicitur, Bene est illi. Et ille qui
dicit, aut sua gustat, et aliena non potest; aut apud se quod gustet
non habet, et alteri gustanti, imo devoranti non compatitur.
Incipiat ergo pie vivere in Christo, et probet quod dicitur: incipit
desiderare pennas, elongare, fugere, et manere in deserto.
9. Unde enim putatis, fratres, servis Dei impleta esse deserta?
Si bene illis esset inter homines, recederent ab hominibus? Et tamen
quid faciunt et ipsi? Ecce elongant fugientes, manent in deserto:
sed numquid singillatim? Tenet eos charitas, ut cum multis maneant:
et de ipsis multis existunt qui exerceant. Quia in omni congregatione
multitudinis necesse est ut inveniantur mali. Deus enim qui novit
exercendos nos, miscet nobis et non perseveraturos, aut certe ita
simulatos, ut nec inchoaverint in quo perseverare deberent. Novit
enim necessarium esse nobis ut feramus malos, et proficiat quod boni
sumus; diligamus inimicos, corripiamus, castigemus, excommunicemus,
cum dilectione a nobis etiam separemus. Videte enim quid dicat
Apostolus: Si quis autem non obaudit verbo nostro per epistolam,
hunc notate, et nolite commisceri cum eo. Sed ne subreperet tibi ex
hoc iracundia, et turbaret oculum tuum, Non, inquit, ut inimicum
eum existimetis, sed corripite ut fratrem, ut erubescat (II
Thess. III, 14). A quo indixit separationem, non praecidit
dilectionem. Vivit ille oculus, vivit vita tua. Etenim amissa
dilectio, mors tua. Hanc ille amittere timuit qui dixit: Metus
mortis cecidit super me. Itaque ne amittam dilectionis vitam, quis
dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Quo
iturus es? quo volaturus? ubi requieturus? Ecce elongavi fugiens,
et mansi in deserto. In quo deserto? Ubicumque fueris, congregabunt
se caeteri, desertum tecum petent, affectabunt vitam tuam, tu
repellere non potes societatem fratrum: miscentur tibi etiam mali;
adhuc tibi exercitatio debetur. Ecce elongavi fugiens, et mansi in
deserto. In quo deserto? Si forte in conscientia, quo nullus
hominum intrat, ubi nemo tecum est, ubi tu et Deus es. Nam si in
deserto, in aliquo loco, quid facies de congregantibus se? Non enim
a genere humano separatus esse poteris, quamdiu in hominibus vivis.
Attende potius consolatorem illum Dominum et regem, imperatorem et
creatorem nostrum, creatum etiam inter nos: attende quia duodecim suis
miscuit unum quem pateretur.
10. [vers. 9.] Dicit, Ecce elongavi fugiens, et mansi in
deserto. Forte iste, ut dixi, fugerit ad conscientiam suam, ibi
aliquantum desertum invenerit ubi requiesceret. Sed illa dilectio
conturbat eum: solus erat in conscientia, sed non solus in charitate;
intus consolabatur conscientia, sed forinsecus tribulationes non
relinquebant. Itaque in se quietus, ex aliis pendens, cum
conturbaretur adhuc, quid ait? Exspectabam eum qui me salvum faceret
a pusillanimitate et tempestate. Mare est, tempestas est: nihil tibi
restat nisi exclamare, Domine, pereo (Matth. XIV, 30).
Porrigat manum ille qui fluctus calcat intrepidus, sublevet
trepidationem tuam, firmet in se securitatem tuam, alloquatur te
intus, et dicat tibi: Me attende, quid pertulerim: fratrem malum
forte pateris, aut inimicum forinsecus pateris; quos non passus sum?
Fremebant forinsecus Judaei, intrinsecus discipulus tradebat.
Saevit ergo tempestas, sed ille salvos facit a pusillanimitate et
tempestate. Forte navis tua ideo turbatur, quia ille in te dormit.
Saeviebat mare, turbabatur navicula in qua discipuli navigabant,
Christus autem dormiebat: tandem aliquando visum est illis quia inter
illos dormiebat ventorum imperator et creator; accesserunt et
excitaverunt Christum: imperavit ventis, et facta est tranquillitas
magna (Matth. VIII, 23-26). Merito ergo forte turbatur
cor tuum, quia excidit tibi in quem credideris: intolerabiliter
pateris, quia non venit tibi in mentem quid pro te pertulerit
Christus. Si in mentem non tibi venit Christus, dormit: excita
Christum, recole fidem. Tunc enim in te dormit Christus , si
oblitus es passiones Christi: tunc in te vigilat Christus, si
meministi passionum Christi. Cum autem pleno corde intuitus fueris
quid ille fuerit passus, nonne aequo animo et tu tolerabis? et
fortasse gaudens, quia inventus es in aliqua similitudine passionum
regis tui. Cum ergo ista cogitans consolari et gaudere coeperis, ille
surrexit, ille ventis imperavit: ideo facta est tranquillitas.
Exspectabam eum qui me salvum faceret a pusillanimitate et tempestate.
11. [vers. 10.] Submerge, Domine, et divide linguas eorum.
Attendit tribulantes se et adumbrantes se, et optavit hoc, non de
ira, fratres. Qui se male extulerunt, expedit eis ut submergantur:
qui male conspiraverunt, expedit eis ut linguae eorum dividantur: ad
bonum consentiant, et concordent linguae illorum. Si autem in idipsum
adversum me susurrabant, ait, omnes inimici mei (Psal. XL,
8), perdant idipsum in malo; dividantur linguae eorum, non sibi
consentiant. Submerge, Domine, et divide linguas eorum.
Submerge, quare? Quia se extulerunt. Divide, quare? Quia in
malum conspiraverunt. Turrem illam recordare superborum factam post
diluvium: quid dixerunt superbi? Ne pereamus diluvio, faciamus altam
turrem (Gen. XI, 4). Superbia se munitos esse arbitrabantur,
exstruxerunt altam turrem; et Dominus divisit linguas ipsorum. Tunc
se coeperunt non intelligere: hinc facta est origo linguarum multarum.
Antea enim una lingua erat; sed una lingua concordibus proderat, una
lingua hominibus proderat: at ubi illa collectio in conspirationem
superbiae praecipitata est, pepercit illis Deus ut divideret linguas,
ne se intelligendo perniciosam facerent unitatem. Per superbos homines
divisae sunt linguae, per humiles Apostolos congregatae sunt linguae:
spiritus superbiae dispersit linguas, Spiritus sanctus congregavit
linguas. Quando enim Spiritus sanctus venit super discipulos, omnium
linguis locuti sunt, ab omnibus intellecti sunt (Act. II, 4):
linguae dispersae, in unum congregatae sunt. Ergo si adhuc saeviunt
et gentiles sunt, expedit eis divisas habere linguas. Volunt unam
linguam, veniant ad Ecclesiam; quia et in diversitate linguarum
carnis, una est lingua in fide cordis. Submerge, Domine, et divide
linguas eorum.
12. Quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.
Merito iste desertum quaerebat, quoniam vidit iniquitatem et
contradictionem in civitate. Est quaedam civitas turbulenta: ipsa
erat quae turrem aedificaverat, ipsa confusa est, et appellata
Babylonia, ipsa per innumerabiles gentes dispersa (Gen. XI,
9): inde congregatur Ecclesia in desertum bonae conscientiae.
Vidit enim contradictionem in civitate. Christus venit. Quis
Christus, contradicis? Filius Dei. Et habet filium Deus,
contradicis? Natus est de virgine, passus, resurrexit. Et unde hoc
fieri potest, contradicis? Attende saltem gloriam crucis ipsius.
Jam in fronte regum crux illa fixa est, cui inimici insultaverunt.
Effectus probavit virtutem: domuit orbem, non ferro, sed ligno.
Lignum crucis contumeliis dignum visum est inimicis, et ante ipsum
lignum stantes caput agitabant, et dicebant: Si Filius Dei est,
descendat de cruce (Matth. XXVII, 40). Extendebat ille
manus suas ad populum non credentem et contradicentem. Si enim justus
est, qui ex fide vivit (Rom. I, 17), iniquus est qui non habet
fidem. Quod ergo hic ait, iniquitatem, perfidiam intelligo.
Videbat ergo Dominus in civitate iniquitatem et contradictionem, et
extendebat manus suas ad populum non credentem et contradicentem; et
tamen et ipsos exspectans dicebat: Pater, ignosce illis, quia
nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Adhuc sane
reliquiae saeviunt illius civitatis, adhuc contradicunt. De frontibus
omnium modo extendit manus ad reliquias non credentes et
contradicentes. Quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in
civitate.
13. [vers. 11] Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus
iniquitas et labor. Super muros ejus, super munimenta ejus, tenens
quasi capita ejus, nobiles ejus. Ille nobilis si christianus esset,
nemo remaneret paganus. Plerumque dicunt homines: Nemo remaneret
paganus, si ille esset christianus. Plerumque dicunt homines: Et
ille si fieret christianus, quis remaneret paganus? Quod ergo nondum
fiunt christiani, quasi muri sunt civitatis illius non credentis et
contradicentis. Quamdiu isti muri stabunt? Non semper stabunt.
Circuit arca muros Jericho: veniet tempus septimo arcae circuitu, ut
omnes muri civitatis non credentis et contradicentis cadant (Josue
VI, 5). Donec fiat, turbatur iste in exercitatione sua; et
perferens reliquias contradicentium, optat pennas avolationis, optat
requiem deserti. Imo duret inter contradicentes, perferat minas,
bibat opprobria, exspectet qui eum salvum faciat a pusillanimitate et
tempestate: intueatur caput, exemplum vitae suae, tranquilletur in
spe, etsi turbatur in re. Die ac nocte circumdabit eam super muros
ejus iniquitas, et labor in medio ejus et injustitia. Et ideo labor
ibi, quia iniquitas ibi: quia injustitia ibi, ideo et labor ibi.
Sed audiant extendentem manus: Venite ad me omnes qui laboratis.
Vos clamatis, vos contradicitis, vos conviciamini: ille e contra,
Venite ad me omnes qui laboratis in superbia vestra, et requiescetis
in humilitate mea. Discite a me, inquit, quia mitis sum et humilis
corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28,
29). Unde enim illi laborant, nisi quia non sunt mites et humiles
corde? Deus humilis factus est, erubescat homo esse superbus.
14. [vers. 12.] Non defecit de plateis ejus usura et dolus.
Usura et dolus non absconduntur saltem quia mala sunt, sed publice
saeviunt. Etenim qui in domo aliquid mali facit, vel de malo suo
erubescit: In plateis ejus usura et dolus. Fenus et professionem
habet, fenus et ars vocatur: corpus dicitur, corpus quasi necessarium
civitati, et de professione sua vectigal impendit: usque adeo in
platea est quod saltem abscondendum erat. Est et alia usura pejor,
quando non dimittis quod tibi debetur; et turbatur oculus in illo versu
orationis, Dimitte nobis debita nostra. Quid enim ibi facturus es,
quando oraturus es et ad ipsum versum venturus? Verbum contumeliosum
audisti: vis exigere damnationis supplicium. Vel tantum exige quantum
dedisti, fenerator injuriarum. Pugno percussus es, interfectionem
quaeris. Usura mala. Qua iturus es in orationem? Si reliqueris
orationem, qua circumiturus es ad Dominum? Ecce dices: Pater
noster, qui es in coelis: sanctificetur nomen tuum. Veniat regnum
tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Dices: Panem
nostrum quotidianum da nobis hodie. Venies ad, Dimitte nobis debita
nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI,
9-12). Vel in civitate illa mala abundent usurae istae, non
intrent parietes istos ubi pectus tunditur. Quid facies, quia ibi tu
et ille versus in medio estis? Preces tibi composuit coelestis
jurisperitus : qui noverat quid ibi ageretur, ait tibi, Aliter non
impetrabis. Amen enim dico vobis, quia si dimiseritis peccata
hominibus, dimittentur vobis; si autem non dimiseritis peccata
hominibus, neque Pater vester dimittet vobis (Ibid., 14,
15). Quis hoc dicit? Qui scit quid ibi agatur, quod tu adstans
petis. Vide quod voluit esse ipse advocatus tuus: ipse jurisperitus
tuus, ipse assessor Patris, ipse judex tuus dixit, Aliter non
accipies. Quid facturus es? Non accepturus, si non dicturus; non
accepturus, si falsum dicturus. Ergo aut facturus et dicturus, aut
quod petis non promeriturus; quia qui hoc non faciunt, in usuris illis
sunt malis. Sint ibi illi qui adhuc idola aut adorant, aut quaerunt;
noli tu, plebs Dei, noli, plebs Christi, noli, corpus illius
capitis. Attende vinculum pacis tuae, attende promissum vitae tuae.
Quid enim tibi prodest, quia exigis injurias quas pertulisti? Ultio
te reficit? Ergo de malo alieno gaubebis? Passus es malum,
ignosce; ne duo sitis. Et non defecit de plateis ejus usura et
dolus.
15. [vers. 13-15.] Ideo ergo tu quaerebas solitudinem et
pennas, ideo murmuras, haec ferre non potes, contradictionem et
iniquitatem civitatis hujus. Requiesce in his qui tecum intus sunt,
et noli quaerere solitudinem. Audi et de ipsis quid dicat, Quoniam
si inimicus exprobrasset mihi. Et quidem superius conturbatus erat in
exercitatione sua a voce inimici et a tribulatione peccatoris, forte in
illa civitate positus, superba illa erigente turrem quae submersa est
ut dividerentur eorum linguae (Gen. XI, 4): attende intus quid
gemat propter pericula a falsis fratribus. Quoniam si inimicus
exprobrasset mihi, sustinuissem utique: et si is qui oderat me, super
me magna locutus fuisset, id est, per superbiam mihi insultasset,
magnificaret se super me, minaretur mihi quidquid posset: absconderem
me utique ab eo. Ab illo qui foris est, ubi te absconderes? Inter
illos qui intus sunt. Nunc autem vide, si non nihil aliud restat,
nisi ut solitudinem quaeras. Tu vero, inquit, homo unanimis, dux
meus et notus meus. Forte aliquando bonum consilium dedisti, forte
aliquando praecessisti me, et salubre aliquid monuisti: in Ecclesia
Dei simul fuimus. Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus:
qui simul mecum dulces capiebas cibos. Qui sunt dulces cibi? Non
omnes qui adsunt noverunt; sed non amaricent qui noverunt, ut possint
illis qui adhuc non noverunt dicere: Gustate, et videte, quoniam
dulcis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Qui simul mecum
dulces capiebas cibos. In domo Dei ambulavimus cum consensu. Unde
ergo dissensio ? Qui intus erat, foris factus est. Ambulavit mecum
in domo Dei cum consensu: aliam domum erexit contra domum Dei.
Quare illa relicta est, ubi ambulavimus cum consensu? quare illa
deserta est, ubi dulces simul capiebamus cibos?
16. [vers. 16.] Veniat mors super eos, et descendant ad
infernum viventes. Quo modo replicavit et recolere nos fecit primum
illud schismatis initium, quando in illo primo populo Judaeorum quidam
superbi se separaverunt, et extra sacrificare voluerunt. Nova mors
super eos venit: aperuit se terra, et vivos absorbuit (Num.
XVI, 1-33). Veniat, inquit, mors super eos, et descendant
ad infernum viventes. Quid est, viventes? Scientes quia pereunt,
et tamen pereuntes. Audi viventes perire et absorberi hiatu terrae,
id est devoratione terrenarum cupiditatum absorberi. Dicis homini:
Quid pateris, frater? Fratres sumus, unum Deum invocamus, in unum
Christum credimus, unum Evangelium audimus, unum Psalmum cantamus,
unum Amen respondemus, unum Alleluia resonamus, unum Pascha
celebramus: quid tu foris es, et ego intus sum? Plerumque angustatus
et considerans quam vera dicantur, Reddat, ait, Deus majoribus
nostris. Ergo vivus perit. Deinde addis et mones: Saltem solum sit
malum segregationis, cur adjungis et rebaptizationis? Agnosce in me
quod habes; et si tu me odisti, Christo in me parce. Et hoc eis
malum plerumque et maxime displicet: Vere, inquiunt, male fit;
utinam posset non fieri! sed quid facimus de statutis majorum
nostrorum? Descendant ad infernum viventes. Si mortuus descenderes,
quid ageres ignorares: cum vero scis malum esse quod facis, et tamen
facis; nonne vivus descendis ad inferos? Et quare maxime ipsos duces
terrae hiatus absorbuit vivos, populum autem illis censentientem e
coelo irruens ignis absumpsit (Ibid., 47)? Propterea hanc
poenam commemorans psalmus iste, a populo coepit, et ad duces
conclusit. Veniat mors super eos, propter illos dixit, super quos
venit ignis de coelo: et statim adjunxit, Descendant ad infernum
viventes, propter duces quos terrae hiatus absorbuit. Nam quomodo
descenderent ad infernum viventes, de quibus dixerat, Veniat mors
super eos? si jam super eos mors venerat, quomodo vivi ad inferos
descendebant? Ergo a minoribus coepit, ad majores conclusit. Veniat
mors super eos, qui consenserunt et consecuti sunt. Quid illi duces
et principes? Descendant ad infernum viventes: quia ipsi Scripturas
tractant, et noverunt bene quotidie legendo quomodo Ecclesia catholica
per totum orbem terrarum ita diffusa est, ut omnino contradictio omnis
vacet, nec inveniri possit aliquod testimonium pro schismate eorum,
noverunt bene; ideo ad inferos viventes descendunt, quia malum quod
faciunt, malum esse noverunt. Illos autem divinae iracundiae ignis
absumpsit. Studio enim contentionis accensi, a ducibus suis malis
recedere noluerunt: venit super ignem ignis, super ardorem
dissensionis ardor consumptionis. Veniat mors super illos, et
descendant ad infernum viventes. Quoniam nequitia in hospitiis eorum,
in medio eorum. In hospitiis, ubi peregrinantur et transeunt. Non
enim hic semper futuri sunt: et tamen pro animositate temporali sic
pugnant. In hospitiis ergo eorum iniquitas, in medio eorum
iniquitas: nullum tam medium eorum quam cor eorum.
17. [vers. 17.] Ego ad Dominum exclamavi. Corpus Christi
et unitas Christi in angore, in taedio, in molestia, in
conturbatione exercitationis suae; ille unus homo, in uno corpore
posita unitas, cum taederet animam ejus exclamans a finibus terrae: A
finibus terrae ad te clamavi, inquit, cum angeretur cor meum (Psal.
LX, 3). Ipse unus, sed unitas unus: et ipse unus, non in uno
loco unus, sed a finibus terrae clamat unus. Quomodo a finibus terrae
clamaret unus, nisi in multis esset unus? Ego ad Dominum exclamavi.
Recte. Tu exclama ad Dominum, noli ad Donatum; ne tibi sit pro
Domino dominus, qui sub Domino noluit esse conservus. Ego ad
Dominum exclamavi: et Dominus exaudivit me.
18. [vers. 18.] Vespere, et mane, et meridie, enarrabo, et
annuntiabo, et exaudiet vocem meam. Evangeliza tu, noli tacere tu
quod accepisti, vespere, de praeteritis; mane, de futuris;
meridie, de sempiternis. Ideo ad id quod ait, vespere, pertinet
quod enarrat: ad id quod ait, mane, pertinet quod annuntiat: ad id
quod ait, meridie, pertinet quod exauditur vox ejus. Finis enim in
meridie est, sed unde non declinatur in occasum. In meridie enim lux
excelsa est, splendor sapientiae, fervor dilectionis. Vespere, et
mane, et meridie. Vespere Dominus in cruce, mane in resurrectione,
meridie in ascensione: enarro vespere patientiam morientis, annuntio
mane vitam resurgentis, orabo ut exaudiat meridie sedens ad dexteram
Patris; exaudiet vocem meam qui interpellat pro nobis (Rom.
VIII, 34). Quanta hujus securitas, quanta consolatio, quanta
refectio a pusillanimitate et tempestate, contra malos, contra iniquos
et foris et intus, et in his qui foris sunt, cum fuissent intus!
19. [vers. 16.] Itaque, fratres mei, quos in ipsa
congregatione parietum horum videtis turbulentos, superbos, sua
quaerentes, elatos, non habentes zelum Dei castum, sanum, quietum,
sed multum sibi tribuentes; ad dissensionem paratos, sed occasionem
non invenientes, ipsa est palea dominicae areae (Matth. III,
12). Hinc illos paucos superbiae ventus excussit: tota palea non
volabit, nisi cum ille in ultimo ventilabit. Sed nos quid, nisi cum
isto cantemus, cum isto oremus, cum isto plangamus et dicamus securi:
Redimet in pace animam meam? Contra illos qui non amant pacem, In
pace redimet animam meam: quia cum his qui oderunt pacem, eram
pacificus (Psal. CXIX, 7). Redimet in pace animam meam, ab
his qui appropinquant mihi. Nam ab illis qui longe sunt a me, facilis
causa est: non me tam cito fallit qui dicit, Veni, idolum adora:
multum a me longe est. Christianus es? Christianus, inquit. Ex
propinquo adversatur, prope est. Redimet in pace animam meam, ab his
qui appropinquant mihi: quoniam in multis erant mecum. Quare dixi,
appropinquant mihi? Quia in multis erant mecum. In hoc versu duae
sententiae occurrunt. In multis erant mecum: Baptismum habebamus
utrique, in eo erant mecum; Evangelium utrique legebamus, erant in
eo mecum; festa martyrum celebrabamus, erant ibi mecum; Paschae
solemnitatem frequentabamus, erant ibi mecum. Sed non omnino mecum:
in schismate non mecum, in haeresi non mecum. In multis mecum, in
paucis non mecum. Sed in his paucis in quibus non mecum, non eis
prosunt multa in quibus mecum. Etenim, fratres, videte quam multa
enarravit apostolus Paulus: unum dixit; si defuerit, frustra sunt
illa. Si linguis hominum loquar et Angelorum, ait, si habeam omnem
prophetiam et omnem fidem, et omnem scientiam, si montes transferam,
si distribuam omnia mea pauperibus, si tradam corpus meum ita ut
ardeat. Quam multa enumeravit! His omnibus multis desit una
charitas: illa numero plura sunt, haec pondere major est (I Cor.
XIII). Ergo in omnibus Sacramentis mecum, in una charitate non
mecum: In multis erant mecum. Rursus alio modo, Quoniam in multis
erant mecum, qui se separaverunt a me, mecum erant, non in paucis,
sed in multis. Etenim per totum orbem terrarum pauca sunt grana,
multae sunt paleae. Quid ergo ait? In palea mecum erant, in tritico
non mecum erant: et propinquat palea tritico, de uno semine exit, in
uno agro radicatur, una pluvia nutritur, eumdem messorem patitur,
eamdem triturationem sustinet, eamdem ventilationem exspectat, non in
unum horreum intrat. Quoniam in multis erant mecum.
20. [vers. 20-22.] Exaudiet me Deus, et humiliabit
illos, qui est ante saecula. Illi enim praesumunt de nescio quo duce
suo qui coepit heri: humiliabit illos qui est ante saecula. Quia etsi
ex tempore Christus est de Maria virgine, ante saecula tamen in
principio Verbum, et Verbum apud Deum, et Deus Verbum (Joan.
I, 1). Humiliabit illos qui est ante saecula. Non enim est illis
commutatio: de illis dico, quibus non est commutatio. Noverat
aliquos perseveraturos, et in perseveratione suae nequitiae morituros.
Videmus enim eos, et non est illis commutatio: qui sic moriuntur in
ipsa perversitate, in ipso schismate, non est illis commutatio.
Humiliabit illos Deus, humiliabit illos in damnatione, quia erecti
sunt in dissensione. Non est illis commutatio, quia non mutantur in
melius, sed in pejus; nec cum hic sunt, nec in resurrectione. Omnes
enim resurgemus, sed non omnes immutabimur (I Cor. XV, 51).
Quare? Quia non est illis commutatio, et non timuerunt Deum.
Fratres mei, unum remedium est: timeant Deum, deserant Donatum.
Dicis illi: Peris in haeresi, in schismate; necesse est ut Deus
retribuat istis malis: venies in damnationem, noli tibi blandiri
verbis tuis, non sequaris caecum ducem; caecus autem caecum ducens,
simul in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Quid ad me, ait?
quomodo vixi heri, sic et hodie; parentes mei quod fuerunt, hoc et
ego. Non times Deum. Da timorem Dei: cogitet quia ista omnia vera
sunt quae leguntur, quia est fides Christi quae falli non potest;
quomodo in haeresi remanebit ad tantam evidentiam sanctae Catholicae,
quam diffudit Deus per totum orbem terrarum; quam antequam diffunderet
promisit, praenuntiavit, sic exhibuit ut promisit? Ergo caveant et
observent qui non timent Deum. Extendit manum suam in retribuendo.
21. Polluerunt testamentum ejus. Lege testamentum quod
polluerunt: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XII,
3, et XXVI, 4). Polluerunt testamentum ejus. Tu contra ista
verba testatoris quid dicis? Africa sola istam gratiam meruit sancti
Donati, in ipso remansit Ecclesia Christi. Dic saltem, Ecclesia
Donati. Quare adjungis, Christi, de quo dictum est, In semine
tuo benedicentur omnes gentes. Post Donatum vis ire? Pone
Christum, et sic recede. Videte ergo quid sequitur: Polluerunt
testamentum ejus. Quod testamentum? Abrahae dictae sunt promissiones
et semini ejus. Apostolus dicit: Fratres, tamen hominis testamentum
confirmatum nemo irritum facit, aut superordinat. Abrahae dictae sunt
promissiones et semini ejus: non dicit, Et seminibus, tanquam in
multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus
(Gal. III, 15, 16). In hoc ergo Christo quod promissum
est testamentum? In semine tuo benedicentur omnes gentes. Tu qui
dimisisti unitatem omnium gentium, et in parte remansisti, polluisti
testamentum ejus. Quod tibi ergo contigit, ut exterminareris, ut ab
haereditate separareris, de ira Dei est. Attende enim quid
sequatur: Polluerunt testamentum ejus; divisi sunt prae ira vultus
ejus. Quid exspectatis, qua majore nota ostendantur haeretici?
Divisi sunt prae ira vultus ejus.
22. Et appropinquavit cor illius. Cujus intelligimus, nisi cujus
ira divisi sunt? Quomodo appropinquavit cor illius? Ut intelligamus
voluntatem illius. Etenim ex haereticis asserta est Catholica, et ex
his qui male sentiunt probati sunt qui bene sentiunt. Multa enim
latebant in Scripturis; et cum praecisi essent haeretici,
quaestionibus agitaverunt Ecclesiam Dei: aperta sunt quae latebant,
et intellecta est voluntas Dei. Inde dicitur in alio psalmo,
Congregatio taurorum inter vaccas populorum, ut excludantur hi qui
probati sunt argento (Psal. LXVII, 31). Excludantur enim
dixit, emineant, appareant. Unde dicuntur et in arte argentaria
exclusores, id est, ex quadam confusione massae, formae expressores.
Ergo multi qui optime possent Scripturas dignoscere et pertractare,
latebant in populo Dei; nec asserebant solutionem quaestionum
difficilium cum calumniator nullus instaret. Numquid enim perfecte de
Trinitate tractatum est, antequam oblatrarent Ariani? numquid
perfecte de poenitentia tractatum est, antequam obsisterent
Novatiani? Sic non perfecte de Baptismate tractatum est, antequam
contradicerent foris positi rebaptizatores; nec de ipsa unitate
Christi enucleate dicta erant quae dicta sunt, nisi posteaquam
separatio illa urgere coepit fratres infirmos, ut jam illi qui noverant
haec tractare atque dissolvere, ne perirent infirmi sollicitati
quaestionibus impiorum, sermonibus et disputationibus suis obscura
Legis in publicum deducerent. Ergo illi divisi sunt prae ira vultus
ejus, et nobis ad intelligendum appropinquavit cor ejus. Itaque
intelligite illud quod in psalmo alio commemoravit: Congregatio
taurorum, id est superborum cornupetarum, inter vaccas populorum.
Quas dixit vaccas? Animas seductibiles. Utquid hoc? Ut
excludantur hi, id est appareant qui latebant, qui probati sunt
argento. Quid est, argento? Eloquio Dei. Eloquia Domini eloquia
casta, argentum igne examinatum, probabile terrae, purgatum septies
tantum (Psal. XI, 7). Hunc sensum obscurum, videte
quemadmodum in lucem excludat Apostolus: Oportet, inquit, et
haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos (I Cor. XI,
19). Quid est, probati? Probati argento, probati eloquio.
Quid est, manifesti fiant? Excludantur. Quare hoc? Propter
haereticos. Quid est, propter haereticos? Propter congregationem
taurorum inter vaccas populorum. Sic ergo et hi divisi sunt prae ira
vultus ejus, et appropinquavit cor illius.
23. Molliti sunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt jacula.
Quaedam enim in Scripturis dura videbantur, cum obscura essent;
exposita mollita sunt. Nam et prima haeresis in discipulis Christi
velut a duritia sermonis ipsius facta est. Cum enim diceret, Nisi
quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit
vitam in se: illi non intelligentes dixerunt ad invicem, Durus est
hic sermo, quis potest eum audire? Dicentes quia durus est sermo
hic; separaverunt se ab illo: remansit cum aliis duodecim. Cum ei
suggessissent illos in sermone ejus fuisse scandalizatos, Numquid et
vos, inquit, vultis ire? Et Petrus: Verbum vitae aeternae habes,
ad quem ibimus (Joan. VI, 54-69) Intendite, obsecramus
vos, et parvuli discite pietatem: Numquid jam Petrus intelligebat
secretum illius sermonis Domini? Nondum intelligebat; sed bona esse
verba quae non intelligebat, pie credebat. Ergo si durus est sermo,
et nondum intellectus est, durus sit impio, tibi autem pietate
molliatur: quia quandoque solvetur, et fiet tibi oleum, et usque ad
ossa penetrabit.
24. [vers. 23.] Proinde, tanquam ipse Petrus post illos
duritia, sicut putabant, sermonis Domini scandalizatos etiam hic
diceret, Verbum vitae aeternae habes, ad quem ibimus? ita subjecit,
Jacta in Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. Parvulus es,
nondum intelligis secreta verborum: forte tibi panis latet, et adhuc
lacte nutriendus es (I Cor. III, 2); noli irasci uberibus,
ipsa te idoneum reddent ad mensam, cui modo minus idoneus es. Ecce
per divisionem haereticorum multa dura mollita sunt: sermones illius
duri molliti sunt super oleum, et ipsi sunt jacula. Armaverunt
evangelizantes: et ipsi sermones diriguntur in pectora quorumque
audientium ab instantibus opportune et importune; illis sermonibus,
illis verbis tanquam sagittis, corda hominum ad amorem pacis
feriuntur. Duri erant, et molles facti sunt. Molliti non virtutem
amiserunt, sed in jacula conversi sunt. Molliti sunt sermones ejus
super oleum, et ipsi, molliti sermones, ipsi sunt jacula. Sed tu
nondum forte idoneus es qui armeris his jaculis, et nondum tibi eluxit
quod in sermone forte obscurum est et durum; Jacta in Dominum curam
tuam, et ipse te enutriet. In Dominum jacta te. Ecce vis te
jactare in Dominum, nemo se supponat pro Domino. Jacta in Dominum
curam tuam. Vide quemadmodum magnus ille miles Christi in se curam
parvulorum jactari noluit: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est,
aut in nomine Pauli baptizati estis (Id. I, 13) Quid eis aliud
dicebat, nisi, Jactate in Dominum curam vestram, et ipse vos
enutriet? Modo autem vult parvulus jactare curam suam in Dominum, et
occurrit nescio quis, et dicit: Ego excipio. Tanquam navi
fluctuanti occurrit, et dicit: Ego excipio. Responde et tu:
Portum quaero, non saxum. Jacta in Dominum curam tuam, et ipse te
enutriet. Et vide quia portus te excipit: Non dabit in aeternum
fluctuationem justo. Videris fluctuare in mari isto, sed excipit te
portus. Tu tantum antequam intres in portum, ab anchora noli
abrumpi. Fluctuat navis in anchoris, sed non longe a terra
projicitur; nec in aeternum fluctuabit, etsi ad tempus fluctuat.
Etenim ad fluctuationem pertinent verba superiora: Contristatus sum
in exercitatione mea, et conturbatus sum. Exspectabam eum qui me
salvum faceret a pusillanimitate et tempestate. Fluctuans loquitur,
sed non in aeternum fluctuabit; nam anchora ligatur, anchora spes ejus
est. Non dabit in aeternum fluctuationem justo.
25. [vers. 24.] Illis antem quid? Tu vero, Deus deduces
eos in puteum corruptionis. Puteus corruptionis, tenebrae sunt
submersionis. Deduces eos, inquit, in puteum corruptionis: quia
caecus caecum ducens, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14).
Deducit illos Deus in puteum corruptionis, non quod ipse sit auctor
culpae ipsorum, sed quod ipse sit judex iniquitatum eorum. Tradidit
enim eos Deus in concupiscentias cordis eorum (Rom. I, 24):
amaverunt enim tenebras, et non lucem; dilexerunt caecitatem, et non
visionem. Nam ecce Dominus Jesus eluxit universo mundo; cantent in
unitate cum toto mundo: Non enim est qui se abscondat a calore illius
(Psal. XVIII, 7). Illi autem traducentes se a toto ad
partem, a corpore ad vulnus, a vita ad praecisionem, quid passuri
sunt, nisi in puteum corruptionis ituri?
26. Viri sanguinum et dolositatis. Viros sanguinum propter
interfectiones dicit; atque utinam corporales, et non spirituales!
Sanguis enim de carne exiens, videtur et horretur: quis videt
sanguinem cordis in rebaptizato? Illae mortes alios oculos quaerunt.
Quanquam et de istis mortibus visibilibus non quiescant armati ubique
Circumcelliones. Et si istas visibiles mortes attendamus, viri
sanguinum sunt. Attende armatum, si vir pacis est, et non
sanguinis. Si fustem saltem solum ferret; sed fert fundibulum, fert
securim, fert lapides, fert lanceas: et ista portantes ubique qua
possunt evagantur, sanguinem innocentium sitiunt. Ergo et de istis
visibilibus mortibus sunt viri sanguinum. Sed et de illis dicamus:
Utinam solas facerent, et animas non perimerent. Isti qui sunt viri
sanguinum et dolositatis, ne putent quia nos male sic intelligimus
viros sanguinum, qui animas occidunt; ipsi Maximianistas suos sic
intellexerunt. Nam cum eos damnarent, in ipsa sententia concilii sui
ista verba posuerunt: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem
annuntiatorum . Contribulatio et calamitas in viis eorum, et viam
pacis non cognoverunt (Psal. XIII, 3). Hoc de Maximianistis
dixerunt. Quaero autem ego ab eis quando Maximianistae fuderint
corporis sanguinem, non quia et ipsi non funderent , si esset talis
multitudo quae funderet, sed propter, timiditatem paucitatis suae
magis ab eis aliquid passi sunt, quam ipsi tale aliquid aliquando
fecerunt. ergo interrogo donatistam, et dico: In concilio tuo
posuisti de Maximianistis, Veloces pedes eorum ad effundendum
sanguinem. Unum mihi date quem digito laeserint Maximianistae? Quid
mihi aliud responsurus est, nisi quod ego dico? Qui se separaverunt
ab unitate, et animas seducendo interimunt, spiritualiter, non
carnaliter sanguinem fundunt. Optime exposuisti, sed in expositione
tua agnosce facta tua. Viri sanguinum et dolositatis. In fraude
dolositas, in simulatione, in seductione. Quid ergo illi ipsi qui
divisi sunt prae ira vultus ejus? Ipsi sunt viri sanguinum et
dolositatis.
27. Sed quid de illis ait? Non dimidiabunt dies suos. Quid est,
Non dimidiabunt dies suos? Non proficient quantum putant: intra
tempus quod sperant, peribunt. Ipse est enim perdix ille, de quo
dictum est: In dimidio dierum ejus derelinquent eum, et in novissimis
suis erit insipiens (Jerem. XVII, 11). Proficiunt, sed ad
tempus. Quid enim ait Apostolus? Maligni autem homines et
seductores proficient in pejus, ipsi errantes, et alios in errorem
mittentes. Caecus autem caecum ducens, simul in foveam cadunt
(Matth. XV, 14). Merito cadunt in puteum corruptionis. Quid
ergo ait? Proficient in pejus; non tamen diu. Nam paulo ante
dixit, Sed ultra non proficient: hoc est, non dimidiabunt dies
suos. Sequatur Apostolus, et dicat quare: Dementia enim eorum
manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit (II Tim. III,
9, 13). Viri sanguinum et dolositatis non dimidiabunt dies suos.
Ego autem in te sperabo, Domine. Merito autem illi non dimidiabunt
dies suos, quia in homine speraverunt. Ego autem a diebus
temporalibus perveni ad diem aeternam. Quare? Quia in te speravi,
Domine.
|
|