|
1. [vers. 1.] Sicut aliquam domum intraturi, cujus sit et ad
quem pertineat in titulo inspicimus, ne forte importune irruamus quo
non oportet, neque rursus timiditate revocemur ab eo quo oportet
intrare: tanquam ergo si legeremus, Haec praedia illius aut illius;
ita in superliminari psalmi hujus habemus inscriptum, In finem, pro
populo qui a sanctis longe factus est, ipsi David in tituli
inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. Agnoscamus ergo
populum qui longe factus est a sanctis in tituli inscriptionem.
Pertinet hoc enim ad ipsum David, quem jam nostis intelligere
spiritualiter: neque enim commendatur nobis nisi ille de quo dictum
est, Finis Legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X,
4). Ergo, In finem, cum audis, in Christum intende, ne in via
remanendo non pervenias ad finem. Quidquid enim est, ubi infra
steteris, antequam ad Christum pervenias, nihil tibi aliud divinus
sermo dicit, nisi, Accede, nondum est locus ubi securitas sit. Est
quidam locus ubi statio fidissima collocatur; est quaedam petra ubi
domus secura consurgit, ut non metuat imbrem tempestatis. Flumina
enim impegerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat
supra petram (Matth. VII, 25): Petra autem erat Christus
(I Cor. X, 4). Sub nomine David Christus figuratur ; quia
de illo dictum est: qui factus est ex semine David secundum carnem
(Rom. I, 3).
2. Quis est ergo populus qui longe a sanctis factus est in tituli
inscriptionem? Ipse titulus ostendat nobis populum istum. Scriptus
est enim quidam titulus in dominica passione, quando Dominus
crucifixus est: erat ibi titulus inscriptus, hebraice, graece, et
latine, Rex Judaeorum; tribus linguis tanquam tribus testibus
titulus approbatus, quia in ore duorum vel trium testium stabit omne
verbum (Deut. XIX, 15). Istum titulum cum legissent
Judaei, indignati sunt, et dixerunt ad Pilatum: Noli scribere,
Rex Judaeorum; sed quia ipse dixit se regem esse Judaeorum. Ipsum
dixisse scribe, dixerunt; non hoc esse quod dixit. Sed quia verum
est in alio psalmo, In tituli inscriptionem ne corrumpas (Psal.
LVI, 1), respondit Pilatus, Quod scripsi, scripsi: tanquam
dicens, Non corrumpo veritatem, etsi vos diligitis falsitatem. Quia
ergo in maledicto isto indignati sunt Judaei, dicentes, Nos non
habemus regem nisi solum Caesarem (Joan. XIX, 15-22), de
tituli offensione longe facti sunt a sanctis. Propinquent sanctis, et
agglutinentur sancto qui regem Christum agnoscunt et habere
concupiscunt: longe fiant a sanctis qui contradicentes titulo
respuerunt regem Deum, et elegerunt regem hominem. Omnis ergo
populus humano regno delectatus, respuens in se regnare Dominum, quo
regnante ita quisque subjectus est, ut regnet et ipse cupiditatibus
suis, omnis ergo populus talis longe est a sanctis. Nolite itaque,
fratres, in solis Judaeis hoc advertere. Data sunt quidem in illis
quasi primitiva exempla, ut in illo populo eluceret quod omnis homo
caveret. Aperte illi regem Christum recusaverunt, et regem Caesarem
elegerunt. Est quidem et Caesar rex homo hominibus ad humana, sed
alius rex est ad divina; alius rex ad vitam temporalem, alius ad
aeternam; alius rex terrenus, alius rex coelestis: rex terrenus sub
rege coelesti, rex coelestis super omnia. Non ergo illi quia dixerunt
se habere Caesarem regem, peccaverunt; sed quia regem Christum
habere noluerunt. Et modo multi Christum regem in coelo sedentem et
ubique regnantem habere nolunt: et ipsi sunt qui tribulant nos.
Contra tales iste psalmus confirmat nos. Necesse est enim ut tales
patiamur usque in finem: quos non pateremur, nisi nobis expediret.
Omnis enim tentatio probatio est, et omnis probationis effectus habet
fructum suum. Quia homo plerumque etiam sibi ipsi ignotus est: quid
ferat, quidve non ferat, ignorat; et aliquando praesumit se ferre
quod non potest, et aliquando desperat se posse ferre quod potest:
accedit tentatio quasi interrogatio, et invenitur homo a seipso; quia
latebat et seipsum, sed artificem non latebat. Proinde Petrus
praesumpsit nescio quid quod in illo nondum erat, usque ad mortem se
cum Domino Jesu Christo esse perseveraturum: vires suas Petrus
ignorabat, sed Dominus noverat. Respondit minus idoneum qui
fabricaverat, qui etiam fabricato a se vires idoneas daturus erat,
quid nondum dederat, sciebat; ille qui nondum acceperat, nesciebat:
accessit tentatio; negavit, flevit, accepit (Luc. XXII,
33-62). Cum ergo nesciamus quid petamus tanquam non habentes,
et unde gratias agamus tanquam accipientes, opus est semper
tentationibus et tribulationibus erudiri in isto saeculo; sed tribulari
non possumus, nisi ab eis qui longe fiunt a sanctis. Longinquitatem
istam, fratres, intelligite cordis esse, non corporis. Fit enim
plerumque ut qui corpore longe peregrinatur a te, conjunctus sit tibi,
quia hoc amat quod tu: et fit plerumque ut stans juxta te, conjunctus
sit tibi, quia hoc amat quod tu: et fit plerumque ut stans juxta te,
ex eo quia diligit mundum, cum tu diligas Deum, longe sit a te.
3. Quid ergo sibi vult, quod ad ipsum titulum adhuc pertinet, quia
tenuerunt eum Allophyli in Geth? Geth civitas quaedam erat
Allophylorum, id est alienigenarum, utique populi longe a sanctis.
Ex eo enim quod alienigenae, non utique appropinquant sanctis, sed
longe sunt a sanctis. Omnes qui recusant Christum regem alienigenae
fiunt. Quare alienigenae fiunt? Quia et illa vitis quamvis ab illo
plantata, amara facta quid audivit? Quare conversa es in
amaritudinem, vitis aliena (Jerem. II, 21) Non dictum est,
Vitis mea: quia si mea, dulcis; si amara, non mea; si non mea,
utique aliena. Tenuerunt ergo eum Allophyli in Geth. Invenimus
quidem, fratres, David ipsum filium Jesse, regem Israel,
peregrinatum esse apud Allophylos, cum quaereretur a Saüle (I
Reg. XXI, 10); et fuit in ista civitate et apud regem
civitatis hujus: sed ibi retentum esse non legimus. Ergo David
nostrum Dominum Jesum Christum natum ex semine illius David, non
solum tenuerunt, sed et tenent adhuc Allophyli in Geth. Geth
diximus quod civitas sit. Interrogata autem interpretatio hujus
nominis, indicat Torcular. Christus secundum quod caput Salvator
corporis, ille natus ex virgine crucifixus, qui jam nobis exemplum
resurrectionis nostrae in resurrectione suae carnis ostendit, qui sedet
ad dexteram Patris, et pro nobis interpellat, est et hic, sed in
corpore suo quod est Ecclesia. Corpus conjunctum est capiti suo,
caput pro corpore clamat: Saule, Saule, quid me persequeris
(Act. IX, 4)? Et corpus in capite suo est secundum Apostolum
dicentem: Et simul resuscitavit, et simul sedere fecit in coelestibus
(Ephes. II, 6). Et nos ibi sedemus, et ipse hic laborat: nos
ibi sedemus secundum spem, et ille hic nobiscum est secundum
charitatem. Haec compago tanquam unius hominis facit duos in carne
una, sponsum et sponsam. Unde et ipse Dominus dicit: Igitur jam
non duo, sed una caro (Matth. XIX, 6). Quomodo ergo hic
tenetur in Geth? Tenetur in torculari corpus ejus, id est Ecclesia
ejus (Ephes. I, 22, 23). Quid est, in torculari? In
pressuris. Sed in torculari fructuosa pressura est. Uva in vite
pressuram non sentit, integra videtur, sed nihil inde manat: mittitur
in torcular, calcatur, premitur; injuria videtur fieri uvae, sed
ista injuria sterilis non est; imo si nulla injuria accederet,
sterilis remaneret.
4. [vers. 2.] Quicumque ergo sancti pressuram patiuntur ab eis
qui longe facti sunt a sanctis, attendant psalmum istum, agnoscant hic
se, dicant quod hic dicitur, qui patiuntur quod hic dicitur. Certe
qui non patitur, non dicat: Non astringo ad vocem, quem
videoextrapassionem.Sedvideatne,cumvultesse longe a passione, longe
fiat a sanctis. Cogitet ergo unusquisque de inimico suo; si
christianus est, mundus ipsi inimicus est. Privatas ergo inimicitias
nemo cogitet, auditurus verba psalmi hujus: sciamus quia non est nobis
colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et
potestates, et spiritualia nequitiae (Ephes. VI, 12), id est
adversus diabolum et angelos ejus; quia et quando patimur homines
importunos, ille instigat, ille inflammat, ille tanquam vasa sua
movet. Attendamus ergo duos hostes; quem videmus, et quem non
videmus: hominem videmus, diabolum non videmus; hominem diligamus,
diabolum caveamus; pro homine oremus, contra diabolum oremus, et
dicamus Deo: Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo.
Noli timere, quia conculcavit te homo; vinum habeto, uva factus es
ut calceris. Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo:
tota die bellans tribulavit me omnis qui longe factus est a sanctis.
Sed et ipse diabolus quare hic non intelligatur? An forte quia non
dictus est homo? Ergo errat Evangelium, quia dixit: Inimicus homo
hoc fecit (Matth. XIII, 28) Sed sub quadam figura potest et
ille dici homo, non tamen esse homo. Sive ergo ipsum intueretur qui
dicebat haec, sive populum et unumquemque longe factum a sanctis, per
quales diabolus tribulat populum Dei inhaerentem sanctis, inhaerentem
sancto, inhaerentem regi, ad cujus regis titulum indignati illi
tanquam repercussi, longe sunt facti; dicat, Miserere mei,
Domine, quoniam conculcavit me homo: nec deficiat in ista
conculcatione, sciens quem invocet, et quo exemplo fortis effectus
sit. Primus botrus in torculari pressus est Christus. Cum ille
botrus passione expressus est, manavit illud unde calix inebrians quam
praeclarus est (Psal. XXII, 5)! Dicat ergo et corpus ejus,
intuens caput suum: Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me
homo: tota die bellans tribulavit me. Tota die, toto tempore. Nemo
sibi dicat: Fuerunt tribulationes apud patres nostros, apud nos non
sunt. Si putas te non habere tribulationes, nondum coepisti esse
christianus. Et ubi est vox Apostoli: Sed et omnes qui volunt in
Christo pie vivere, persecutiones patientur (II Tim. III,
12) Si ergo non pateris ullam pro Christo persecutionem, vide ne
nondum coeperis in Christo pie vivere. Cum autem coeperis in Christo
pie vivere, ingressus es torcular; praepara te ad pressuras; sed noli
esse aridus, ne de pressura nihil exeat.
5. [vers. 3, 4.] Conculcaverunt me inimici mei tota die.
Illi longe facti a sanctis, ipsi inimici mei. Tota die: jam dictum
est. Ab altitudine diei. Quid sibi hoc vult, Ab altitudine diei?
Forte altum est ad intellectum. Nec mirum, quia altitudo diei est.
Forte enim illi propterea longe facti sunt a sanctis, quia non
potuerunt penetrare altitudinem diei, cujus Apostoli duodecim horae
fulgentes. Ergo qui tanquam hominem crucifixerunt, in die
erraverunt. Quare autem tenebras passi sunt, ut longe fierent a
sanctis? Quia in alto lucebat dies, in alto latentem non
cognoverunt: si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae
crucifixissent (I Cor. II, 8). Hac ergo altitudine diei
repercussi, et longe facti a sanctis, facti sunt inimici qui tribulent
et conculcent tanquam uvam in torculari. Est et alius intellectus:
Ab altitudine diei conculcaverunt me inimici mei tota die, hoc est,
toto tempore: Ab altitudine diei, hoc est, a superbia temporali.
Quando enim conculcant, alti sunt: humiles sunt qui conculcantur,
alti sunt qui conculcant. Sed noli timere altitudinem conculcantium;
diei altitudo est, temporalis est, non aeterna.
6. Quoniam multi qui debellant me, timebunt. Quando timebunt?
Cum transierit dies qua alti sunt. Et enim ad tempus alti sunt,
finito tempore altitudinis suae timebunt. Ego vero in te sperabo,
Domine. Non ait, Ego vero non timebo; sed, Multi qui debellant
me, timebunt. Cum venerit ille dies judicii, tunc lamentabuntur se
omnes tribus terrae (Matth. XXV, 31). Cum apparuerit signum
Filii hominis in coelo, tunc securi erunt omnes sancti. Illud enim
veniet quod sperabant, quod desiderabant, quod ut veniret orabant:
illis autem poenitendi locus nullus remanebit, quia eo tempore quo
fructuosa posset esse poenitentia, cor obduraverunt adversus monentem
Dominum. Numquid et murum erigent adversus judicantem Deum?
Pietatem sane hujus agnosce, et, si in eo corpore es , imitare.
Cum dixisset, Multi qui debellant me, timebunt; non addidit, Ego
vero non timebo; ne suis viribus assignando quod non timet, esset et
ipse in altis temporalibus, et per superbiam temporalem non mereretur
venire ad requiem sempiternam: potius te fecit intelligere unde non
timebit; Ego vero, inquit, in te sperabo, Domine: non dixit
praesumptionem suam, sed causam praesumptionis suae. Si enim non
timebo, possum et duritia cordis non timere; multi enim nimia superbia
nihil timent. Attendat Charitas Vestra: aliud est sanitas
corporis, aliud stupor corporis, aliud immortalitas corporis.
Sanitas quidem perfecta, immortalitas est; sed dicitur etiam secundum
quemdam modum sanitas, quam habemus in hac vita. Quando non
infirmatur, unusquisque sanus vocatur; et cum inspexerit medicus,
sanum renuntiat; et cum aegrotare quisque coeperit, ipsa sanitas
perturbatur; et quando curatur, ad ipsam sanitatem reditur. Tres
ergo affectiones quasdam corporis advertite et inspicite: sanitatem,
stuporem, immortalitatem. Sanitas aegritudinem non habet; sed tamen
quando tangitur et molestatur, dolet. Stupor autem non dolet; amisit
sensum doloris, tanto insensibilior, quanto pejor. Rursus
immortalitas non dolet; absumpta est enim omnis corruptio, et
corruptibile hoc induit incorruptionem, et mortale hoc induit
immortalitatem (I Cor. XV, 53, 54). Nullus ergo dolor in
corpore immortali, nullus dolor in corpore stupido. Non se putet
stupidus jam immortalem: vicinior est immortalitati sanitas dolentis,
quam stupor non sentientis. Invenis ergo hominem superbum typho
arrogantissimo, qui sibi persuaserit nihil timere: fortiorem putas
illo, qui ait, Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII,
5) fortiorem ipso capite nostro Domino Deo nostro, qui dixit,
Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38) Non
est iste fortior: non te delectet stupor ejus; non immortalitate
indutus, sed sensu exutus est. Tu vero habeto animam non sine
affectu, reprehensi enim sunt qui sunt sine affectu, et dic de sensu
sanitatis: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis
scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29) Si ad istum
non pertineret scandalum, cujusque infirmi perditio, quasi rigidus et
sine dolore videretur melior esse? Absit: stupor esset, non
tranquillitas. Plane, fratres, cum venerimus ad eum locum, ad eam
sedem, ad eam beatitudinem, ad coelestem patriam, ubi anima nostra
impleatur securitate, impleatur quiete et sempiterna felicitate,
nullus ibi dolor erit: quia unde dolentur non erit. Multi, inquit,
qui debellant me, timebunt. Et ipsi stupidi qui modo nihil timent.
timebunt aliquando: Veniet enim tantus terror qui totam duritiam
frangat et conterat. Multi qui debellant me, timebunt. Ego vero in
te sperabo. Domine.
7. [vers. 5.] In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi :
non timebo quid faciat mihi caro. Quare? Quia in Deo sperabo.
Quare? Quia in Deo laudabo sermones meos. Si in te laudas sermones
tuos, non dico ut non timeas; impossibile est ut non timeas.
Sermones enim tuos aut mendaces habebis, ideoque tuos quia mendaces:
aut si erunt veraces sermones, et non eos putabis te habere a Deo,
sed a te loqui; veraces erunt, sed tu mendax eris: si autem
cognoveris nihil te verum in sapientia Dei, in fide veritatis, posse
dicere, nisi quod ab illo acce isti, de quo dicitur, Quid enim habes
quod non accepisti (I Cor. IV, 7) in Deo laudas sermones
tuos, ut in Deo lauderis sermonibus Dei. Etenim si quod in te Dei
est, honoratur a te; et tu factus a Deo, honoraberis in Deo: si
autem quod in te Dei est, honoraveris tanquam tuum, non Dei;
quomodo populus ille longe factus est a sanctis, sic tu longe a
sancto. Ergo, In Deo laudabo sermones meos: si in Deo, quare
meos? Et in Deo, et meos. In Deo, quia ab ipso: meos, quia
accepi. Ipse voluit meos esse qui dedit, amando eum cujus sunt: quia
ex illo mihi sunt, mei facti sunt. Unde enim, Panem nostrum
quotidianum da nobis hodie (Matth. VI, 11)? Quomodo,
nostrum? Quomodo, da? Ab illo petendo non eris vacuus, tuum
confitendo non eris ingratus. Si enim non dicas tuum, non accepisti:
rursus si dicas tuum ita, quasi a te sit quod dicis tuum, amittis quod
acceperas, quia ingratus es illi a quo acceperas In Deo ergo laudabo
sermones, quia ibi ipse est fons sermonum verorum: meos, quia sitiens
accessi et bibi. In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi: non
timebo quid faciat mihi caro. Nonne tu eras qui paulo ante dicebas:
Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo: tota die bellans
tribulavit me? Quomodo ergo hic, non timebo quid faciat mihi caro?
Quid tibi faciet? Tu ipse paulo ante dixisti, Conculcavit me,
tribulavit me: Nihil faciet cum ista faciet? Respexit ad vinum quod
manat de calcatura, et respondit: Plane conculcavit, plane
tribulavit; sed quid mihi faciet? Uva eram, vinum ero: In Deo
speravi, non timebo quid faciat mihi caro.
8. [vers. 6.] Tota die verba mea abominabantur. Sic sunt,
nostis. Dicite veritatem, praedicate veritatem, annuntiate Christum
Paganis, annuntiate Ecclesiam haereticis, annuntiate omnibus
salutem: contradicunt, abominantur verba mea. Sed cum verba mea
abominantur, quem putamus abominantur, nisi eum in quo laudabo
sermones meos? Tota die verba mea abominabantur. Sufficiat saltem,
abominentur verba, nihil ultra progrediantur, reprehendant,
respuant. Absit. Utquid dicam hoc? Quando verba respuunt, quando
verba abominantur, quae verba de fonte veritatis emanant, quid faciant
illi per quem verba ipsa dicuntur? Quid, nisi quod sequitur,
Adversum me omnia consilia eorum in malum? Si panem ipsum
abominantur, vasculo in quo ministratur quomodo pareunt? Adversum me
omnia consilia eorum in malum. Si sic et in ipsum Dominum, non
dedignetur ergo corpus quod praecessit in capite, ut corpus haereat
capiti. Contemptus est Dominus tuus, et tu te honorari vis ab eis
qui longe facti sunt a sanctis? Noli tibi arrogare velle quod in illo
non praecessit. Non est discipulus major magistro suo, non est servus
major domino suo (Matth. X, 24, 25). Si patrem familias
Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? Adversum me
omnia consilia eorum in malum.
9. [vers. 7.] Incolent, et abscondent. Incolere peregrinari
est. Incolae dicuntur qui habitant in patria non sua. Omnis homo in
hac vita peregrinus est: in qua vita videtis quia carne circumtegimur,
per quam carnem cor videri non potest. Ideo Apostolus dicit: Nolite
ante tempus quidquam judicare, quoadusque veniat Dominus, et
illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes
cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5).
Antequam hoc fiat, in hac peregrinatione carnalis vitae quisque cor
suum portat, et omne cor omni cordi clausum est. Proinde isti quorum
consilia adversus hunc in malum, incolent, et abscondent; quia in
ista peregrinatione sunt et carnem portant, dolum tegunt in corde,
quidquid mali cogitant abscondunt. Quare? Quia adhuc peregrina est
vita ista. Abscondant; apparebit quod abscondunt, et ipsi non
abscondentur. Est et in hoc abscondito alius intellectus, qui
fortasse magis placebit. Etenim ex iis qui longe facti sunt a
sanctis, subintrant quidam ficti, et pejores tribulationes faciunt
corpori Christi, quia non tanquam penitus alieni devitantur. Ab
ipsis pericula graviora commemorans Apostolus, cum enumeraret multas
passiones suas, et diceret, Periculis fluminum, periculis latronum,
periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate,
periculis in deserto, periculis in mari: Periculis, inquit, in
falsis fratribus (II Cor. XI, 26). Hi nimis periculosi
sunt, de quibus dicitur in alio psalmo: Et ingrediebantur ut viderent
(Psal. XL, 7). Ingrediebantur ut viderent, et nemo dicit:
Non intres ut videas. Intrat etenim tanquam tuus, non cavetur ut
alienus. Isti ergo incolent, et abscondent. Quia sic intrant in
domum magnam, non ibi perseveraturi; ideo incolent. Tales enim
peccatores servos volens intelligi Dominus, secundum illum intellectum
evangelicum, quo omnis qui facit peccatum servus est peccati, ait:
Servus non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum
(Joan. VIII, 34, 35). Qui intrat ut filius, non
incolet, quia perseverabit usque in finem (Matth. X, 22, et
XXIV, 13): qui intrat ut servus, subdolus, peccator, ad
oculum attendens; quaerens quid rapiat, quaerens quid accuset aut quid
vituperet, incolere intrat, non inhabitare et perseverare. Nec istos
tamen timeamus, fratres: In Deo speravi, non timebo quid faciat
mihi caro. Etsi incolunt, etsi intrant, etsi fingunt, etsi
abscondunt, caro sunt: tu in Domino spera, nihil tibi faciet caro.
Sed infert tribulationem, infert conculcationem. Accedit vinum,
quia uva premitur. Tribulatio tua infructuosa non erit: alter videt
te, imitaturte; quia et tu ut disceres talem ferre, caput tuum
contemplatus es, botrum illum primum, ad quem intravit homo ut
videret, incoluit, et abscondit traditor Judas. Omnes ergo ficto
animo intrantes, incolentes et abscondentes noli timere. Pater
ipsorum Judas cum Domino tuo fuit, et ille quidem noverat eum:
quanquam Judas traditor incolebat et abscondebat, tamen cor ipsius
Domino rerum patebat; sciens ille elegit unum, unde tibi solatium
faceret nescituro quos devites. Poterat enim ille non eligere Judam,
quia noverat Judam; ait quippe discipulis: Nonne ego vos duodecim
elegi, et unus ex vobis diabolus est (Joan. VI, 71) Ergo et
diabolus electus est? Aut si electus non est, quomodo duodecim
elegit, et non potius undecim? Electus et ille est, sed ad aliud.
Electi undecim ad opus probationis, electus unus ad opus tentationis.
Unde possit tibi exemplum dare nescituro quos devites malos, quos
caveas falsos et fictos, incolentes et abscondentes, nisi ut dicat
tibi: Ecce ego mecum habui unum ipsorum? praecessit exemplum,
toleravi, perferre volui quod sciebam, ut tibi nescienti praeberem
solatium. Quod mihi fecit, noc faciet et tibi: ut multum possit, ut
multum saeviat, accusaturus est, falsa crimina dicturus est. Ut
praevaleant falsitates , numquid in te praevalebunt, et in me non
praevaluerunt? In me certe praevaluerunt, sed coelum mihi non
abstulerunt. Caro ipsius jam sepulta, falsos testes pertulit: parum
fuit eos perpeti in judicio, perpessus est in sepulcro. Acceperunt
pecuniam ut mentirentur, dixerunt: Cum dormiremus, venerunt
discipuli ejus, et abstulerunt eum (Matth. XXVIII, 13).
Tales autem caeci erant Judaei, ut crederent dicto omnino
incredibili: crediderunt testibus dormientibus! Aut falsum erat quod
dormierunt, et mendacibus credere non debuerunt: aut verum erat quod
dormierunt, et quod factum est nescierunt. Incolent, et abscondent.
Incolant, et abscondant: quid facturi? In Deo speravi, non timebo
quid faciat mihi caro.
10. Ipsi calcaneum meum observabunt. Etenim sic incolent et
abscondent, ut observent ubi homo labitur. Intenti sunt ad
calcaneum, quando fiat lapsus, ut pedem teneant ad ruinam, aut pedem
supponant ad offensionem, certe ut inveniant quod accusent. Et quis
ita ambulet ut nusquam labatur? Certe quod cito fit vel in lingua.
Etenim scriptum est: Si quis in lingua non offendit, hic perfectus
est vir (Jacobi III, 2). Quis tandem se audeat dicere aut
putare perfectum? Ergo necesse est ut aliquis labatur in lingua.
Illi autem qui incolent et abscondent, aucupantur verba omnia,
quaerentes alicubi laqueos et nodosas facere calumnias, quibus prius
ipsi implicantur quam quos implicare contendunt; ut prius ipsi
capiantur et pereant, quam alios capiant ut perdant. Etenim recurrit
homo in cor suum, et inde recurrit ad Deum, et novit dicere: In
Deo laudabo sermones meos. Quidquid bonum dixi, quidquid verum
dixi, Dei dixi , et de Deo dixi: quidquid forte aliud dixi quod
dicere non debui, homo dixi, sed sub Deo dixi. Qui confirmat
ambulantem, minatur erranti, ignoscit agnoscenti, revocat linguam,
revocat lapsum. Justus enim septies cadet et resurget, impii vero
infirmabuntur in malis (Prov. XXIV, 16). Non ergo timeat
unusquisque nostrum callidos insectatores, aucupes verborum,
dinumeratores pene syllabarum, et praevaricatores praeceptorum. Quid
in te arguat, attendit; ut credat per te Christo, non attendit.
Attende in sermones ejus quem reprehendis, ne forte te aliquid
salubriter doceat. Et quid me, inquit, salubriter poterit docere,
qui sic lapsus est in verbo? Hoc ipsum te forte salubriter docet, ne
sis auceps verborum, sed collector praeceptorum. Ipsi calcaneum meum
observabunt.
11. Sicut sustinuit anima mea. Hoc dico quod sustinui.
Loquebatur expertus: Sicut sustinuit anima mea. Incolent et
abscondent. Omnes sustineat anima mea; foris latrantes , intus
occultantes sustineat. Forinsecus veniens , quasi fluvius venit
tentatio: in petra te inveniat, impingat, non dejiciat; fundata est
domus supra petram (Matth. VII, 25). Intus est, incolet et
abscondet: ut palea tibi vicinetur, intret tritura boum, intret
tribula tentationum; tu purgaris, illa comminuitur.
12. [vers. 8.] Sicut sustinuit mea, pro nihilo salvos facies
eos. Docuit et pro ipsis orare. Nempe incolent et abscondent, nempe
dolosi, nempe simulatores atque insidiatores sunt: tu ora pro eis, et
noli dicere, Numquid et talem hominem Deus correcturus est, tam
malum, tam perversum? Noli desperare: quem roges attende, non pro
quo roges. Magnitudinem morbi vides, potentiam medici non vides?
Incolent et abscondent: sicut sustinuit anima mea. Sustine, ora:
et quid fit? Pro nihilo salvos facies eos. Sic illos salvos facies,
ut nihil tibi sit, id est, ut nullus labor tibi sit. Hominibus
desperati sunt, sed tu verbo curas: non laborabis in curando, quamvis
nos stupeamus inspiciendo. Est alius sensus in hoc versu, Pro nihilo
salvos facies eos: nullis eorum meritis praecedentibus salvos facies
eos. Qui prius fui blasphemus, inquit, et persecutor et injuriosus
(I Tim. I, 13). Accipiebat litteras a sacerdotibus, ut
ubicumque inveniret Christianos, alligaret et adduceret (Act.
IX, 2). Utique ut alligaret et adduceret, primo incolebat, et
abscondebat. Nulla ergo hujus bona merita praecesserant, imo talia
praecesserant de quibus damnaretur; nihil boni attulit, et salvus
factus est. Pro nihilo salvos facies eos. Non ad te afferent
hircos, arietes, tauros, non dona et aromata afferent in templo tuo,
non aliquid de conscientia bona libaminis superfundunt; totum in illis
asperum, totum tetrum, totum detestandum: et cum illi ad te nihil
afferant unde salventur, Pro nihilo salvos facies eos, id est gratis
data gratia tua. Quid ille latro attulerat ad crucem? De fauce in
judicium, de judicio in lignum, de ligno in paradisum (Luc.
XXIII, 43). Credidit, propter quod locutus est (Psal.
CXV, 10). Sed et ipsam fidem quis donavit, nisi qui juxta
pependit? Pro nihilo salvos facies eos.
13. In ira populos deduces. Irasceris et deducis, saevis et
salvas, terres et vocas. Quid est enim, In ira populos deduces?
Imples tribulationibus omnia, ut in tribulationibus positi homines
recurrant ad te, ne deliciis et securitate perversa seducantur. A te
ira videtur, sed paterna. Irascitur pater filio contemptori
praeceptorum suorum: iratus ei eum colaphizat, caedit, aurem vellit,
manu trahit, ad scholam ducit. In ira populos deduces. Quam multi
ingressi sunt, quam multi impleverunt domum Domini, in ira ejus
deducti, id est tribulationibus territi, et fide impleti! Ad hoc
enim exagitat tribulatio, ut exinaniat vas quod plenum est nequitia,
ut impleatur gratia. In ira populos deduces.
14. [vers. 9.] Deus, vitam meam enuntiavi tibi. Ut vivam
enim tu fecisti, et ad hoc enuntio vitam meam tibi. Itane vero Deus
ignorabat quod dederat? Quid est, quod illi enuntias? Docere vis
Deum? Absit. Ergo quid ait, Enuntiavi tibi? An forte, Quia
tibi prodest quod enuntiavi vitam meam? Et quid prodest Deo? Lucris
Dei prodest. Enuntiavi Deo vitam meam, quia vivere me fecit Deus.
Quomodo enuntiavit vitam suam Paulus apostolus, dicens, Qui prius
fui blasphemus et persecutor et injuriosus! Enuntiet vitam suam: Sed
misericordiam consecutus sum (I Tim. I, 13). Enuntiavit vitam
suam, non sibi, sed illi: quia sic enuntiavit ut illi crederetur;
non ad lucra sua, sed ad lucra illius. Quid enim ait ipse Paulus?
Ideo Christus mortuus est et resurrexit, ut qui vivit jam non sibi
vivat, sed ei qui pro omnibus mortuus est (II Cor. V, 15).
Si ergo vivis, et non a te vivis, quia ut viveres ille praestitit,
enuntia vitam tuam, non tibi, sed illi; non tua quaerens, non tibi
vivens, sed ei qui pro omnibus mortuus est. Etenim de quibusdam
reprobis quid ait idem Apostolus? Omnes enim sua quaerunt, non quae
Jesu Christi (Philipp. II, 21). Si propterea enuntias vitam
tuam ut tibi prosit, et aliis non prosit, tibi illam enuntias, non
Deo: si autem sic enuntias vitam tuam, ut alios etiam invites ad
accipiendam vitam quam et tu accepisti, enuntias vitam tuam illi a quo
accepisti, et habebis mercedem ampliorem, quia et ex eo quod accepisti
non ingratus exstitisti. Deus, vitam meam enuntiavi tibi. Posuisti
lacrymas meas in conspectu tuo. Exaudisti me deprecantem te. Sicut
et in repromissione tua. Quia sic promiseras, hoc egisti. Dixisti
te exauditurum flentem: credidi, flevi, exauditus sum; inveni te
misericordem in repromittendo, veracem in reddendo. Sicut et in
repromissione tua.
15. [vers. 10.] Convertantur inimici mei retrorsum. Hoc
ipsis prodest, non male illis optat: etenim praecedere volunt, ideo
corrigi nolunt. Mones inimicum tuum ut bene vivat, ut se corrigat:
ille contemnit, ille respuit verbum tuum: Ecce qui me monet, ecce a
quo auditurus sum praecepta quibus vivam! Praecedere te vult, et
praecedendo non corrigitur. Non attendit quia verba tua non sunt tua;
non attendit quia vitam tuam Deo enuntias, non tibi. Praecedendo
ergo non corrigitur: bonum est illi ut convertatur retrorsum, et quem
praecedere volebat sequatur. Dominus de passione sua futura discipulis
loquebatur, exhorruit Petrus, et ait, Absit, Domine, non fiet
istud: qui paulo ante dixerat, Tu es Christus Filius Dei vivi,
confessus Deum, timuit eum mori quasi hominem. Dominus autem qui sic
venerat ut pateretur, neque enim aliter salvi esse possemus, nisi ejus
sanguine redimeremur, paulo ante confessionem Petri laudaverat, et
dixerat: Quia non tibi caro et sanguis revelavit hoc, sed Pater meus
qui in coelis est. Propterea tu es Petrus, et super istam petram
aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam; et
tibi dabo claves regni coelorum. Videte quemadmodum prosecutus est
confessionem veram, piam, plenam fiduciae, quia dixit, Tu es
Christus Filius Dei vivi. Continuo autem ubi coepit loqui Dominus
de passione sua, timuit ille ne periret moriendo, cum ipsi nos
periremus nisi ille moreretur; et ait, Absit, Domine, non fiet
istud. Et Dominus illi, cui paulo ante dixerat, Beatus es, et
super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, Redi, inquit, retro
satanas, scandalum mihi es: Quare ergo satanas, qui paulo ante
beatus et petra? Non enim sapis quae mei sunt, ait, sed quae sunt
hominis (Matth. XVI, 16-23). Paulo ante quae Dei: quia
non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est.
Quando in Deo laudabat sermonem, non satanas, sed Petrus a petra:
quando autem a se, et ex humana infirmitate, amore hominis carnali,
quod impedimento esset saluti ipsius et caeterorum, satanas dictus
est. Quare? Quia praecedere Dominum volebat, et Duci coelesti
terrenum dare consilium. Absit, Domine, non fiet istud. Dicis,
Absit; et dicis, Domine: utique si Dominus est, potestate facit;
si magister est, novit quid faciat, novit quid doceat. Tu autem vis
ducere ducem, docere magistrum, jubere Domino, optare Deo: multum
praecedis, redi retro. Numquid non et istis inimicis hoc proderat?
Convertantur inimici mei retrorsum: sed non remaneant retrorsum.
Ideo convertantur retrorsum, ne praecedant; sed ut sequantur, non ut
remaneant. Convertantur inimici mei retrorsum.
16. In quacumque die invocavero te, ecce scivi quoniam Deus meus
es tu. Magna scientia! Non ait, Scivi quia Deus es; sed, quia
Deus meus es tu. Tuus est enim, cum tibi subvenit; tuus est, cum
tu ab illo alienus non es. Unde dicitur: Beatus populus, cujus est
Dominus Deus ipsius. Quare, cujus est? cujus enim non est?
Omnium quidem Deus est: sed eorum Deus proprie dicitur, qui eum
diligunt, qui eum tenent, qui illum possident, qui illum colunt;
tanquam de domo ipsius, magna sunt familia ejus, redempti magno
sanguine unici Filii. Quantum dedit nobis Deus, ut ipsius essemus
et ipse sit noster! At vero alienigenae longe facti a sanctis, filii
alieni sunt. Videte quid de illis dicatur in alio psalmo: Domine,
libera me, ait, de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est
vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Et vide altitudinem
ipsorum, sed altitudinem diei, id est superbiam temporalem. Quorum
filii eorum, inquit, sicut novellae constabilitae, filiae eorum
ornatae ut similitudo templi. Felicitatem describit praesentis
saeculi, in qua errantes homines et eam pro magno habentes,
felicitatem veram sempiternamque non quaerunt. Inde ergo isti filii
alieni, non filii Dei: Quorum filii eorum, inquit, sicut novellae
constabilitae, filiae eorum ornatae sicut similitudo templi: cellaria
eorum plena, eructantia ex hoc in hoc: boves eorum crassi, oves eorum
fecundae, multiplicantes in exitibus suis: non est ruina maceriae
neque transitus, neque clamor in plateis eorum. Et quid sequitur?
Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Sed qui dixerunt? Filii
alieni, quorum os locutum est vanitatem. Tu quid dicis? Beatus
populus, cujus est Dominus Deus ipsius (Psal. CXLIII,
11-15). Tulit omnia de medio caetera quae dat Deus, et dedit
ipsum Deum. Omnia quippe illa, fratres, quae commemorarunt filii
alieni, Deus dat; sed et alienis dat, sed et malis dat, sed et
blasphemis dat, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et
pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Aliquando ista
bonis dat, aliquando non dat; et malis aliquando dat, aliquando non
dat: bonis tamen servat seipsum, malis autem ignem sempiternum. Est
ergo malum quod non dat bonis, et est bonum quod non dat malis: sunt
quaedam media, et bona et mala, quae dat et bonis et malis.
17. Nos ergo Deum amemus, fratres, pure et caste. Non est
castum cor, si Deum ad mercedem colit. Quid ergo? mercedem de Dei
cultu non habebimus? Habebimus plane, sed ipsum Deum quem colimus.
Ipse nobis merces erit, quia videbimus eum sicuti est (I Joan.
III, 2). Attende quia mercedem consequeris. Amatoribus suis
Dominus noster Jesus Christus quid dicit? Qui diligit me, mandata
mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego
diligam eum. Quid illi ergo dabis? Et ostendam meipsum illi
(Joan. XIV, 23). Si non amas, parum est: si amas, si
suspiras, si gratis colis eum a quo gratis emptus es, non enim eum
promerueras ut te redimeret, si consideratis in te beneficiis ejus
suspiras, et inquietum habes cor desiderio ejus; noli extra eum
aliquid ab eo quaerere, ipse tibi sufficit. Quantumlibet sis avarus,
sufficit tibi Deus. Etenim avaritia terram quaerebat possidere
totam, adde et coelum: plus est qui fecit coelum et terram. Dicam,
fratres: in istis humanis conjugiis considerate cor castum quale sit ad
Deum. Certe humana conjugia sunt: non diligit uxorem suam, qui
propter dotem illam diligit; non maritum caste diligit, quae propterea
diligit, quia aliquid donavit, aut quia multum donavit. Et dives
maritus, et pauper factus maritus est . Quam multi proscripti, a
castis uxoribus amplius dilecti sunt? Probata sunt multa casta
conjugia calamitatibus maritorum: ne aliud amare quam maritum
putarentur, non solum non deseruerunt, sed amplius obsecutae sunt.
Si ergo maritus carnalis gratis diligitur, si caste diligitur; et
uxor carnalis gratis diligitur, si caste diligitur: Deus quomodo
diligendus est, verus et verax animae maritus ad prolem sempiternae
vitae fecundans, et steriles nos non esse permittens? Illum ergo sic
diligamus, ut aliud praeter ipsum non diligatur; et fit in nobis quod
diximus, quod cantavimus, quia et hic vox nostra est: In quacumque
die invocavero te, ecce scivi quoniam Deus meus es tu. Hoc est
invocare Deum, gratis invocare. Proinde de quibusdam quid dictum
est? Dominum non invocaverunt. Quasi Dominum sibi invocare
videbantur; et petebant eum de haereditatibus, de amplianda pecunia,
de prolonganda vita ista, de caeteris temporalibus rebus: et quid de
illis Scriptura? Dominum non invocaverunt. Ideo quid sequitur?
Ibi timuerunt timore, ubi non erat timor (Psal. XIII, 5).
Quid est, ubi non erat timor? Ne illis subtraheretur pecunia, ne
aliquid in domo eorum minus fieret; postremo ne minus annorum haberent
in hac vita, quam sibi sperabant: verum ibi trepidaverunt timore, ubi
non erat timor. Quales fuerunt illi Judaei: Si dimiserimus eum
vivere, venient Romani, et auferent a nobis et locum et gentem
(Joan. XI, 48). Ibi timuerunt timore ubi non erat timor.
Ecce scivi, quoniam Deus meus es tu. Magnae divitiae cordis,
magnum lumen oculi interioris, magna fiducia securitatis! Ecce scivi
quoniam Deus meus es tu.
18. [vers. 11.] In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo
sermonem: in Deo speravi , non timebo quid faciat mihi homo. Jam
ipse est sensus qui superius est repetitus.
19. [vers. 12.] In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam
laudis tibi. Vovete, et reddite Domino Deo vestro (Psal.
LXXV, 12). Quid voveatis, quid reddatis? An forte animalia
illa quae offerebantur ad aras aliquando? Nihil tale offeras: in te
est quod voveas et reddas. De cordis arca profer laudis incensum, de
cellario bonae conscientiae profer sacrificium fidei. Quidquid
profers, accende charitate. In te sint vota, quae reddas laudis
Deo. Cujus laudis? Quid enim tibi praestitit? Quoniam eruisti
animam meam de morte. Ipsa est illa vita quam enuntiat illi: Deus,
vitam meam enuntiavi tibi. Quid enim eram? Mortuus. Per meipsum
eram mortuus: per te quid sum? Vivus. Ideo in me sunt, Deus,
vota tua, quae reddam laudis tibi. En amo Deum meum; nemo hunc mihi
eripit: quod illi dem nemo mihi eripit, quia in corde inclusum est.
Merito dicitur in illa superiore fiducia, Quid faciat mihi homo?
Saeviat homo, permittatur saevire, permittatur efficere quod
conatur: quid est ablaturus? Aurum, argentum, pecora, servos,
ancillas, fundos, domos; auferat omnia: numquid aufert vota quae in
me sunt, quae reddam laudis Deo? Permissus est tentare tentator
sanctum virum Job: uno puncto temporis abstulit omnia, quidquid
facultatum habuerat ademit, abstulit haereditatem, interfecit
haeredes; neque hoc paulatim, sed catervatim, uno ictu, uno impetu,
ut omnia subito nuntiarentur. Ablatis omnibus solus remansit Job;
sed in illo erant vota laudis quae redderet Deo, in illo plane erant:
arcam sancti pectoris sui fur diabolus non invaserat, plenus erat unde
sacrificaret. Audi quae habebat, audi quae protulit: Dominus
dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit
nomen Domino benedictum (Job I, 12-21). O divitiae
interiores, quo fur non accedit! Ipse dederat Deus unde accipiebat;
ipse ditaverat, unde illi offerebat quod amabat. Laudem a te quaerit
Deus, confessionem tuam quaerit Deus. Sed de agro tuo aliquid
daturus es? Ipse pluit ut haberes. De arca daturus es aliquid?
Ipse instituit quod datarus es. Quid datarus es quod ab illo non
accepisti? Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV,
7)? De corde dabis? Ipse dedit fidem, spem et charitatem: hoc
prolaturus, hoc sacrificaturus es. Sed plane omnia illa caetera
potest tibi auferre inimicus invito, hoc auferre non potest nisi
volenti. Illa perdet et invitus; et volens habere aurum, perdet
aurum, et volens habere domum, perdet domum: fidem nemo perdet nisi
qui spreverit.
20. [vers.13.] In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam
laudis tibi: quia eruisti animam meam de morte, oculos meos a
lacrymis, et pedes meos de lapsu; ut placeam corum Deo in lumine
viventium. Merito non placet filiis alienis longe factis a sanctis,
quia non habent lumen viventium, unde videant quod Deo placet. Lumen
viventium est lumen immortalium, lumen sanctorum. Qui non est in
tenebris, placet in lumine viventium. Attenditur homo et ea quae
ipsius sunt, nemo scit qualis est: Deus videt qualis est. Aliquando
et ipsum diabolum latet; nisi tentet, non invenit sicut de isto viro
quem modo commemoravi. Noverat eum Deus, et ei testimonium
perhibebat: diabolus eum non noverat, et ideo dixerat, Numquid Job
gratis colit Deum (Job I, 9) Videte quo provocat inimicus: ibi
perfectio est. Videtequid objicit inimicus. Videbat hominem Deo
servientem, in omnibus obsequentem, omnia bene operantem; et quia
dives erat et felicissima domus, hoc objicit quia ideo colit Deum,
quoniam dedit illi haec omnia: Numquid Job gratis colit Deum? Hoc
enim erat verum lumen, hoc lumen viventium, ut gratis coleret Deum.
Deus videbat in corde servi sui cultum suum gratuitum. Placebat enim
illud cor in conspectu Domini, in lumine viventium: diabolum
latebat, quia in tenebris erat. Admisit Deus tentatorem, non ut
ipse nosset quod noverat, sed ut nobis noscendum et imitandum
praeberet. Numquid enim si tentator non admitteretur, videremus nos
ipsi in Job quod deberemus et vellemus imitari? Admissus est
tentator, abstulit omnia, remansit ille solus a facultatibus, solus a
familia, solus a filiis, plenus Deo. Uxor sane relicta erat.
Misericordem putatis diabolum, qui ei reliquit uxorem? Noverat per
quam deceperat Adam. Suam reliquerat adjutricem, non mariti
consolatricem. Ille ergo plenus Deo, in quo vota erant quae redderet
laudis, ut ostenderet quia gratis Deum colebat, non ideo quia tanta
acceperat; et amissis omnibus talis est, quia illum qui dederat omnia
non amisit: Dominus dedit, inquit, Dominus abstulit; sicut Domino
placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Vulnere etiam
percussus a capite usque ad pedes, integer tamen intus, respondit
tentatrici, de lumine viventium, de lumine cordis sui: Locuta es
tanquam una ex insipientibus mulieribus (Id. II, 10), id est,
tanquam ea quae non habet lumen viventium. Lumen enim viventium
sapientia, et tenebrae insipientium stultitia est. Locuta es tanquam
una ex insipientibus mulieribus: carnem meam vides, lumen cordis mei
non vides. Poterat enim illa tunc virum amplius amare, si
pulchritudinem interiorem nosset, et inspiceret ubi ille pulcher erat
coram oculis Dei: quia in illo erant vota, quae redderet laudis
Deo. Quomodo illud patrimonium non invaserat inimicus! Quam
integrum erat quod possidebat, et propter quod amplius possidendum
sperabat iturus a virtutibus in virtutem! Ergo, fratres, ad hoc
nobis valeant haec omnia, ut Deum gratis diligamus, in illo speremus
semper, nec hominem, nec diabolum timeamus. Nec ille, nec iste
facit aliquid, nisi quando permittitur: permitti ad nihilum potest,
nisi quod nobis prodest. Toleremus malos, simus boni, quia et nos
fuimus mali. Pro nihilo salvos faciet Deus omnes, de quibus
desperare audemus . Ergo de nemine desperemus, pro omnibus quos
patimur oremus, a Deo nunquam recedamus. Patrimonium nostrum ipse
sit, spes nostra ipse sit, salus nostra ipse sit. Ipse hic
consolator, ibi munerator, ubique vivificator et vitae dator; non
alterius vitae, sed illius de qua dictum est, Ego sum via et veritas
et vita (Joan. XIV. 6): ut et hic in lumine fidei, et ibi in
lumine speciei, tanquam in lumine viventium, in conspectu Domini
placeamus.
|
|