|
1. Audivimus in Evangelio modo, fratres, quantum nos diligat
Dominus et Salvator noster Jesus Christus, Deus apud Patrem,
homo apud nos, ex nobis ipsis, jam circa dexteram Patris, audistis
quantum nos diligat. Nam suae charitatis mensuram, et ipse dixit, et
nobis indixit, mandatum suum dicens esse ut nos invicem diligamus
(Joan. XIII, 34). Et ne quaereremus dubitantes et
aestuantes quantum nos debeamus invicem diligere, quantaque illa sit
quae Deo placet charitatis perfecta mensura, ea enim perfecta est,
qua major esse non potest, expressit ipse, docuit, et ait: Majorem
hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis
suis (Id. XV, 12). Fecit ipse quod docuit, fecerunt
Apostoli quod ab illo didicerunt, et nobis faciendum praedicaverunt.
Faciamus et nos; quia etsi non sumus quod ille secundum id quod
creavit nos, quod ille tamen sumus secundum id quod factus est propter
nos. Et si solus fecisset, forte nemo nostrum deberet audere
imitari; ita enim ille homo erat, ut et Deus esset: sed in eo quod
homo erat, imitati sunt servi Dominum, et discipuli Magistrum, et
fecerunt qui nos praecesserunt in familia ipsius, patres quidem
nostri, sed tamen conservi nostri; neque imperaret hoc Deus ut
faceremus, si impossibile judicaret ut hoc ab homine fieret. Sed
considerans infirmitatem tuam, deficis sub praecepto? Confortare in
exemplo. Sed etiam exemplum ad te multum est? Adest ille qui
praebuit exemplum, ut praebeat et auxilium. Audiamus ergo in isto
psalmo: opportune namque accidit, et illo procurante, ut ei
consonaret Evangelium, commendans nobis dilectionem Christi, qui
animam suam posuit pro nobis, ut et nos animam nostram pro fratribus
ponamus (I Joan. IV, 16). Concordavit et consonuit huic
psalmo, ut videamus quomodo ipse Dominus noster animam suam posuit pro
nobis: psalmus enim iste passionem ipsius cantat. Et quoniam totus
Christus caput est et corpus, quod bene vos nosse non dubito: caput
est ipse Salvator noster, passus sub Pontio Pilato, qui nunc postea
quam resurrexit a mortuis, sedet ad dexteram Patris: corpus autem
ejus est Ecclesia; non ista, aut illa, sed toto orbe diffusa; nec
ea quae nunc est in hominibus qui praesentem vitam agunt, sed ad eam
pertinentibus etiam his qui fuerunt ante nos, et his qui futuri sunt
post nos usque in finem saeculi. Tota enim Ecclesia constans ex
omnibus fidelibus, quia fideles omnes membra sunt Christi, habet
illud caput positum in coelis quod gubernat corpus suum; etsi separatum
est visione, sed annectitur charitate. Quia ergo totus Christus
caput est et corpus ejus; propterea in omnibus Psalmis sic audiamus
voces capitis, ut audiamus et voces corporis. Noluit enim loqui
separatim, quia noluit esse separatus, dicens: Ecce ego vobiscum sum
usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Si
nobiscum est, loquitur in nobis, loquitur de nobis, loquitur per
nos; quia et nos loquimur in illo: et ideo verum loquimur quia in illo
loquimur. Nam quando in nobis et ex nobis loqui voluerimus, in
mendacio remanebimus.
2. [vers. 1.] Quia ergo passionem Domini cantat iste psalmus,
vide quem titulum habeat: In finem. Finis Christus est (Rom.
X, 4). Quare dictus est finis? Non qui consumat, sed qui
consummet. Consumere enim, perdere est: consummare, perficere.
Finitum enim quidquid dicimus, a fine dicimus. Sed aliter dicimus,
Finitus est panis; aliter dicimus, Finita est tunica: finitus est
panis qui manducabatur, finita est tunica quae texebatur: panis ergo
finitus est ut consumeretur, tunica finita est ut perficeretur. Finis
ergo propositi nostri Christus est; quia quantumlibet conemur, in
illo perficimur, et ab illo perficimur; et haec est perfectio nostra,
ad illum pervenire: sed cum ad illum perveneris, ultra non quaeris;
finis tuus est. Quomodo enim finis viae tuae locus est quo tendis;
quo cum perveneris, jam manebis: sic finis studii tui, propositi
tui, conatus tui, intentionis tuae, ille est ad quem tendis; ad quem
cum perveneris, ultra non desiderabis, quia melius nihil habebis.
Ipse ergo et exemplum nobis vivendi proposuit in hac vita, et praemium
vivendi dabit in futura vita.
3. In finem, ne corrumpas ipsi David in tituli inscriptionem, cum
fugeret a facie Saül in speluncam. Referentes nos ad sanctam
Scripturam, invenimus quidem sanctum David illum regem Israel, ex
quo etiam nomen accepit Psalterium Davidicum, persecutorem passum
fuisse Saülem regem ipsius populi (I Reg. XXIV, 1-4),
sicut multi vestrum noverunt, qui Scripturas vel attigerunt vel
audierunt. Habuit ergo persecutorem Saülem rex David: et cum esset
ille mitissimus, ille ferocissimus; ille lenis, ille invidus; ille
patiens, ille crudelis; ille beneficus, ille ingratus; pertulit eum
tanta lenitate, ut cum eum accepisset in manus, non illum attigisset,
non laesisset. Accepit enim a Domino Deo potestatem, ut si vellet,
occideret Saülem ipse David; et elegit parcere quam occidere. Ille
autem nec tali beneficio victus est, ut desineret persequi. Invenimus
ergo illo tempore, quando Saül David persequebatur, regem futurum
et praedestinatum rex jam reprobatus, quod fugerit a facie Saül in
speluncam ipse David. Quid ergo hoc ad Christum? Si omnia quae
tunc agebantur, figurae erant futurorum, invenimus ibi Christum, et
multo maxime. Nam illud, Ne corrumpas in tituli inscriptionem, non
video quomodo pertineat ad illum David. Non enim aliquis titulus
inscriptus erat ipsi David, quem voluit corrumpere Saül. Videmus
autem in passione Domini scriptum fuisse titulum, Rex Judaeorum; ut
ille titulus exprobraret frontem ipsorum, quod a rege suo manus non
abstinuerunt. In illis enim Saül erat, in Christo David erat.
Christus enim, sicut dicit apostolicum Evangelium, est, quod
novimus, quod confitemur, ex semine David secundum carnem (Rom.
I, 3, et Matth. I, 1): nam secundum divinitatem supra
David, supra omnes homines, supra coelum et terram, supra Angelos,
supra omnia visibilia et invisibilia; quia omnia per ipsum facta sunt,
et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3): dignatus tamen homo
fieri ex semine David ad nos venit; quia de tribu David natus est,
unde virgo Maria quae peperit Christum (Luc. I, 27, et II,
4). Inscriptus itaque titulus ille est, Rex Judaeorum. Saül,
ut diximus, populus Judaeorum erat; David Christus erat: titulus
ibi, Rex Judaeorum. Indignati sunt Judaei, quia inscriptus erat
titulus, Rex Judaeorum: puduit illos habere regem quem crucifigere
potuerunt. Non enim viderunt quia ipsa crux, in qua eum fixerunt,
futura erat in frontibus regum. Cum ergo indignarentur ex illo
titulo, adierunt Pilatum judicem, cui obtulerant occidendum
Christum, et dixerunt ad eum: Noli scribere sic, Rex Judaeorum;
sed scribe quia ipse dixit se regem esse Judaeorum. Et quia jam
cantatum erat per Spiritum sanctum, In finem; ne corrumpas in tituli
inscriptionem, respondit eis Pilatus, Quod scripsi scripsi (Joan.
XIX, 19-22): quid mihi suggeritis falsitatem? Ego non
corrumpo veritatem.
4. Audivimus ergo quid sibi velit, Ne corrumpas in tituli
inscriptionem. Quid ergo est, Cum fugeret a facie Saül in
speluncam? Quod quidem et David ille fecit: sed quia in illo non
invenimus tituli inscriptionem, in hoc inveniamus fugam in speluncam.
Figurabat enim aliquid illa speluncam, qua se texit David. Quare
autem se texit? Ut occultaretur, et non inveniretur. Quid est
contegi spelunca? Contegi terra. Qui enim fugit in speluncam, terra
contegitur, ne videatur. Portabat autem terram Jesus, carnem quam
acceperat de terra; et in ea se occultabat, ne a Judaeis inveniretur
Deus. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent
(I Cor. II, 8). Quare ergo Dominum gloriae non invenerunt?
Quia spelunca se texerat, id est, carnis infirmitatem oculis
objiciebat, majestatem autem divinitatis in corporis tegmine, tanquam
terrae abdito contegebat. Illi ergo non cognoscentes Deum,
crucifixerunt hominem. Nec mori potuit nisi in homine, nec crucifigi
potuit nisi in homine; quia nec teneri posset nisi in homine.
Opposuit male quaerentibus terram, servavit bene quaerentibus vitam.
Fugit ergo secundum carnem in speluncam a facie Saül. Quod si et
hoc velis accipere, ita Dominum fugisse in speluncam a facie Saül,
quia passus est; usque adeo se occultavit Judaeis, ut et moreretur.
Quantumlibet enim saevirent in eum Judaei, donec moreretur, adhuc
putabant eum posse liberari, et ostendere aliquo miraculo quod Filius
Dei esset. Hoc praedictum erat in libro Sapientiae: Morte
turpissima condemnemus illum; erit enim respectus illi ex sermonibus
illius. Si enim vere filius Dei est, suscipiet illum, et liberabit
illum de manibus contrariorum (Sap. II, 20, 18). Quia ergo
crucifigebatur, et non liberabatur, crediderunt illum non esse Filium
Dei. Propterea insultantes pendenti in ligno, et caput agitantes,
dicebant illi: Si filius Dei es, descende de cruce Alios salvos
fecit, seipsum salvare non potest (Matth. XXVII, 40,
42). Ista dicentes, sicut est in ipso libro Sapientiae, haec
cogitaverunt et erraverunt; excaecavit enim illos malitia eorum
(Sap. II, 21). Quid enim magnum erat de cruce descendere,
cui facile fuit de sepulcro resurgere? Sed quare usque ad mortem
voluit esse patiens? Ut fugeret a facie Saül in speluncam. Etenim
spelunca, inferior pars terrae potest accipi. Et certe quod
manifestum est, et certum omnibus, corpus ejus in monumento positum
est, quod erat excisum in petra. Hoc ergo monumentum spelunca erat:
illuc fugit a facie Saül. Tamdiu enim persecuti sunt illum Judaei,
quoadusque poneretur in spelunca. Unde probamus quod tamdiu illum
persecuti sunt, quousque ibi poneretur? Etiam mortuum in cruce
pendentem lancea vulneraverunt (Joan. XIX, 34). At ubi
involutus curato funere positus est in spelunca, jam nihil habuerunt
quod carni facerent. Resurrexit ergo Dominus ex illa spelunca
illaesus, incorruptus, quo fugerat a facie Saül; occultans se
impiis, quos praefigurabat Saül, ostendens se autem membris suis.
Nam resurgentis membra a membris ejus palpata sunt: membra enim ejus
Apostoli tetigerunt resurgentem, et crediderunt (Luc. XXIV,
39); et ecce nihil profuit persecutio Saülis. Audiamus ergo jam
Psalmum, quia de titulo ejus satis locuti sumus, quantum Dominus
donare dignatus est.
5. [vers. 2.] Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in
te confidit anima mea. Christus in passione dicit, Miserere mei,
Deus. Deo Deus dicit, Miserere mei. Qui cum Patre miseretur
tui, in te clamat, Miserere mei. Etenim quod de illo clamat,
Miserere mei, tuum est: a te hoc accepit, propter te liberandum
carne indutus est. Caro ipsa clamat, Miserere mei, Deus, miserere
mei: homo ipse, anima et caro. Totum enim hominem suscepit Verbum,
et totus homo factus est Verbum. Ne ideo putetur non ibi fuisse
animam, quia evangelista ita dicit: Verbum caro factum est, et
habitavit in nobis (Joan. I, 14). Etenim dicitur caro homo,
sicut alio loco dicit Scriptura, Et videbit omnis caro salutare Dei
(Isai. XL, 5; Luc. III, 6). Numquid caro sola
videbit, et anima ibi non erit? Iterum dicit ipse Dominus de
hominibus: Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis (Joan.
XVII, 2). Numquid in solam carnem acceperat potestatem, et non
maxime in animas, quas primitus liberabat? Ergo ibi erat anima, ibi
erat caro, ibi totus homo; et totus homo cum Verbo, et Verbum cum
homine, et homo et Verbum unus homo, et Verbum et homo unus Deus.
Dicat ergo, Miserere mei, Deus, miserere mei. Non expavescamus
voces petentis misericordiam et exhibentis. Ideo enim petit, quia
exhibet: ad hoc enim homo, quia misericors; non ut conditionis
necessitate nasceretur, sed ut nos de conditione necessitatis
liberaret. Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te
confidit anima mea. Audis magistrum orantem, disce orare. Ad hoc
enim oravit, ut doceret orare: quia ad hoc passus est, ut doceret
pati; ad hoc resurrexit, ut doceret sperare resurrectionem.
6. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.
Hoc plane jam totus Christus dixit: hic est et vox nostra. Non enim
jam transiit iniquitas, adhuc fervet iniquitas. Et in fine dixit ipse
Dominus abundantiam futuram iniquitatis: Et quoniam abundabit
iniquitas, refrigescet charitas multorum; qui autem perseveraverit
usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12). Quis
autem perseverabit usque in finem, quoadusque transeat iniquitas? Qui
fuerit in Christi corpore, qui fuerit in membris Christi, et a
capite didicerit patientiam perseverandi. Transis tu, et ecce
transierunt tentationes tuae; et is in aliam vitam in quam ierunt
sancti, si sanctus fueris. In aliam ierunt martyres: si martyr
fueris, is et tu in aliam vitam. Numquid quia tu transisti hinc,
propterea jam transiit iniquitas? Nascuntur alii iniqui, sicut
moriuntur alii iniqui. Quomodo ergo alii iniqui moriuntur, et alii
nascuntur; sic alii justi eunt, et alii nascuntur. Usque in finem
saeculi nec iniquitas deerit premens, nec justitia patiens. Et in
umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas: id est, tu
proteges me, et ut ab aestu iniquitatis non arescam, tu umbraculum
praebebis mihi.
7. [vers. 3.] Clamabo ad Deum altissimum. Si altissimus est,
quomodo audit te clamantem? Nata est experimento fiducia: Deum,
inquit, qui benefecit mihi. Si antequam eum quaererem benefecit
mihi, clamantem me non exaudiet? Bene enim nobis fecit Dominus Deus
mittendo nobis Salvatorem nostrum Jesum Christum, ut moreretur
propter delicta nostra, et resurgeret propter justificationem nostram
(Rom. IV, 25). Pro qualibus mori voluit Filium suum? Pro
impiis. Impii autem non quaerebant Deum, et quaesiti sunt a Deo.
Sic est ergo ille altissimus, ut non sit ab illo longe miseria nostra
et gemitus noster; quia prope est Dominus his qui obtriverunt cor
(Psal. XXXIII, 19). Clamabo ad Deum altissimum, Deum
qui benefecit mihi.
8. [vers. 4, 5.] Misit de coelo, et salvum fecit me. Jam
homo ipse, jam caro ipsa, jam Filius Dei, secundum nostram
participationem manifestum est, quia salvatus est, et misit de coelo
Pater, et salvavit eum; misit de coelo et resuscitavit eum: sed ut
noveritis quia et ipse Dominus se resuscitavit; utrumque positum est
in Scriptura, quia et Pater illum resuscitavit, et quia ipse se
resuscitavit. Audite quia Pater illum resuscitavit: Apostolus
dicit, Factus est, inquit, obediens usque ad mortem, mortem autem
crucis: propter quod et Deus eum exaltavit, et donavit ei nomen quod
est super omne nomen (Philipp. II, 8, 9). Audistis Patrem
resuscitantem et exaltantem Filium; audite quia et ipse carnem suam
resuscitavit: in figura templi dicit ad Judaeos, Solvite templum
hoc, et in triduo suscitabo illud. Evangelista autem exposuit nobis
quid diceret: Hoc autem, inquit, dicebat de templo corporis sui
(Joan. II, 19, 21). Modo ergo ex persona precantis, ex
persona hominis, ex persona carnis dicit, Misit de coelo, et salvum
fecit me.
9. Dedit in opprobrium conculcantes me. Qui illum conculcaverunt,
qui mortuo insultaverunt, qui tanquam hominem crucifixerunt, quia
Deum non intellexerunt, dedit eos in opprobrium. Videte si non est
factum: non futurum credimus, sed completum agnoscimus. Saevierunt
Judaei in Christum, superbierunt in Christum: ubi? In civitate
Jerusalem. Ubi enim regnabant, ibi tumebant, ibi cervices
erexerunt. Post passionem Domini eradicati inde sunt; et perdiderunt
regnum, in quo regem Christum agnoscere noluerunt. Quemadmodum dati
sunt in opprobrium, videte: dispersi sunt per omnes gentes, nusquam
habentes stabilitatem, nusquam certam sedem. Propterea autem adhuc
Judaei sunt, ut Libros nostros portent ad confusionem suam. Quando
enim volumus ostendere prophetatum Christum, proferimus Paganis istas
Litteras. Et ne forte dicant duri ad fidem quia nos illas Christiani
composuimus, ut cum Evangelio quod praedicamus finxerimus Prophetas,
per quos praedictum videretur quod praedicamus; hinc eos convincimus
quia omnes ipsae Litterae quibus Christus prophetatus est, apud
Judaeos sunt, omnes ipsas Litteras habent Judaei. Proferimus
Codices ab inimicis, ut confundamus alios inimicos. In quali ergo
opprobrio sunt Judaei? Codicem portat Judaeus, unde credat
Christianus. Librarii nostri facti sunt, quomodo solent servi post
dominos codices ferre, ut illi portando deficiant, illi legendo
proficiant. In tale opprobrium dati sunt Judaei; et impletum est
quod tanto ante praedictum est: Dedit in opprobrium conculcantes me.
Quale autem opprobrium est, fratres, ut hunc versum legant, et ipsi
caeci attendant ad speculum suum? Sic enim apparent Judaei de
Scriptura sancta quam portant, quomodo apparet facies caeci de
speculo: ab aliis videtur, ab ipso non videtur. Dedit in opprobrium
conculcantes me.
10. Quaerebas forte cum diceret, Misit de coelo, et salvum me
fecit: Quid misit de coelo? quem misit de coelo? Angelum misit, ut
salvum faceret Christum, et per servum salvus fit Dominus? Omnes
enim Angeli creatura serviens Christo est. Ad obsequium mitti
potuerunt Angeli, ad servitium mitti potuerunt, non ad adjutorium:
sicut scriptum est, quod Angeli ministrabant ei (Matth. IV,
11), non tanquam misericordes indigenti, sed tanquam subjecti
omnipotenti. Quid ergo misit de coelo, et salvum fecit me? Modo
audimus in alio versu quid de coelo miserit: Misit de coelo
misericordiam suam et veritatem suam. Ad quam rem? Et eruit animam
meam de medio catulorum leonum. Misit, inquit, de coelo
misericordiam suam et veritatem suam: et ipse Christus ait, Ego sum
veritas (Joan. XIV, 6). Missa est ergo veritas, ut erueret
animam meam hinc de medio catulorum leonum; missa est misericordia.
Ipsum Christum invenimus et misericordiam et veritatem; misericordiam
nobis compatientem, et veritatem nobis retribuentem . Hoc est ergo
quod paulo ante dixi, quia et ipse se resuscitavit. Si enim veritas
resuscitavit Christum, et si veritas animam Christi eruit de medio
catulorum leonum; ut misericors fuit mori pro nobis, ita verax fuit
resurgere ad justificandos nos. Dixerat enim se resurrecturum, et
veritas mentiri non potuit; et quia veritas et verax, propterea
cicatrices veras ostendit, quia vera vulnera pertulit. Has cicatrices
tenuerunt discipuli, palpaverunt, manifestaverunt sibi; exclamavit
qui misit digitos in compunctum latus, et ait, Dominus meus et Deus
meus (Id. XX, 28). Misericordia pro illo mortuus erat, et
veritate ad illum resurrexerat. Misit de coelo misericordiam suam et
veritatem suam: et eruit animam meam de medio catulorum leonum. Qui
sunt catuli leonum? Populus ille minutus, male deceptus, male
seductus a principibus Judaeorum: ut illi leones, illi catuli
leonum. Omnes fremuerunt, omnes occiderunt. Audituri enim sumus hic
et caedem ipsorum, modo in consequentibus versibus psalmi hujus.
11. Et eruit, inquit, animam meam de medio catulorum leonum.
Quare dicis, Et eruit animam meam? Quid enim passus eras, ut
erueretur anima tua? Dormivi conturbatus. Expressit Christus mortem
suam. Certe de illo David legimus quod fugerit in speluncam, non
tamen quia dormivit in spelunca. Alius David est in spelunca, alius
David est qui dicit, Dormivi conturbatus. Videmus perturbationem
ipsius; non illo turbato, sed illis turbantibus. Turbatum se enim
dixit, secundum opinionem frementium, non secundum cedentis
conscientiam. Putaverunt se illi turbasse, putaverunt vicisse: ille
autem dormivit conturbatus. Tam placatus erat iste turbatus, ut
quando vellet, dormiret. Nemo dormit turbatus: omnes qui
perturbantur, aut a somno excitantur, aut in somnum vergi non
permittuntur. Ille autem turbatus est, et dormivit. Magna humilitas
perturbati, magna potestas dormientis. De qua potestate veniebat quod
dormivit? De qua ipse dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam,
et potestatem habeo sumendi eam: nemo tollit eam a me; sed ego eam
pono, et iterum sumo eam (Joan. X, 18). Turbaverunt illi, et
dormivit ipse. Cujus typum gerebat Adam, quando immisit ei Deus
soporem, ut de latere illi conjugem faceret (Gen. II, 21).
Num enim non poterat uxorem facere primo homini etiam de latere
vigilantis? aut propterea voluit eum dormire, ne sentiret cum sibi
costa detraheretur? Postremo, quis ita dormit, ut osse sibi convulso
non expergiscatur? Qui potuit sine dolore auferre costam dormienti,
potuit et vigilanti. Sed quare voluit dormienti facere? Quia
dormienti Christo in cruce facta est conjux de latere. Percussum est
enim latus pendentis de lancea (Joan. XIX, 34), et
profluxerunt Ecclesiae Sacramenta. Dormivi, inquit, conturbatus.
Et in alio psalmo manifestat hoc, ubi ait: Ego dormivi, et somnum
cepi. Ibi expressit potestatem suam. Poterat et illic dicere,
Dormivi, sicut dixit hic. Quid est autem, Ego dormivi? Id est,
quia volui, dormivi. Non illi me in somnum nolentem compulerunt; sed
mea voluntate ego dormivi, secundum illud: Potestatem habeo ponendi
animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Propterea ibi
sequitur et dicit: Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi,
quoniam Dominus suscipiet me (Psal. III, 6).
12. Dormivi conturbatus. Unde turbatus? quibus turbantibus?
Videamus quomodo inurat malam conscientiam Judaeis, volentibus
excusare se ab interfectione Domini. Nam propterca eum, sicut
loquitur Evangelium, judici tradiderunt, ne ipsi eum occidisse
viderentur. Cum enim dixisset eis judex tunc Pilatus, Accipite eum
vos, et secundum legem vestram judicate eum; responderunt, Nobis non
licet interficere quemquam (Joan. XVIII, 31). Interficere
non licet, tradere interficiendum licet? Quis autem occidit? Qui
audito clamore cessit, an qui clamando ut occideretur extorsit? Ipse
Dominus dicat testimonium a quibus occisus est, utrum ab illo Pilato
qui nolens eum occidit: unde etiam eum flagellavit, et veste
ignominiosa induit, et flagellatum ad eorum oculos produxit, ut saltem
poena flagellorum ejus satiati, eum occidi non extorquerent.
Propterea etiam cum videret eos perseverare, sicut legimus, lavit
manus suas, et dixit: Innocens ego sum a sanguine justi hujus
(Matth. XXVII, 24). Videris utrum ille innocens, qui vel
cessit clamantibus: multo magis tamen illi nocentes, qui clamando eum
occidere voluerunt. Sed nos interrogemus et audiamus Dominum, quibus
tribuat mortem suam, quia dixit, Dormivi turbatus. Interrogemus
eum, et dicamus: Quoniam dormisti turbatus, qui te persecuti sunt?
qui te occiderunt? Numquid forte Pilatus, qui militibus dedit in
ligno suspendendum, clavis transfigendum? Audite qui: Filii
hominum. Illos utique dicit, quos persecutores passus est. Sed
quomodo ipsi occiderunt, qui ferrum non ferebant? Qui gladium non
strinxerunt, qui impetum in eum non fecerunt ad occidendum, unde
occiderunt? Dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius
aculus. Noli attendere inermes manus, sed os armatum: inde gladius
processit quo Christus occideretur; quomodo et de ore Christi, unde
et Judaei occiderentur. Habet enim ille gladium bis acutum (Apoc.
I, 16): et resurgens percussit eos, et divisit ab eis quos
faceret fideles suos. Illi malum gladium, ille bonum: illi sagittas
malas, ille bonas. Nam habet et ipse sagittas bonas, verba bona,
unde sagittat cor fidele, ut ametur. Ergo aliae istorum sagittae, et
alius istorum gladius. Filii hominum dentes eorum arma et sagittae,
et lingua eorum machaera acuta. Lingua filiorum hominum machaera
acuta, et dentes eorum arma et sagittae. Quando ergo percusserunt,
nisi quando clamaverunt: Crucifige, crucifige (Matth. XXVII,
4, et Joan. XIX, 6).
13. [vers. 6.] Et quid tibi fecerunt, o Domine? Exsultet
hic Propheta. Superius enim omnes illos versus Dominus loquebatur:
Propheta quidem, sed ex persona Domini, quia in Propheta Dominus.
Et quando loquitur ex persona sua Propheta, ipse Dominus loquitur
per eum, qui ei dictat veritatem quam loquatur. Modo ergo ex persona
Prophetae audite, fratres mei. Vidit Dominum in Spiritu iste
propheta humiliatum, caesum, flagellatum, colaphis percussum,
expalmatum manibus, sputis illitum, spinis coronatum, ligno
suspensum; illos saevientes, illum tolerantem; illos exsultantes,
illum quasi victum vidit in Spiritu: et post illam jam omnem
humiliationem, et illorum furorem resurrexisse eum, et illa omnia quae
fecerant Judaei saevientes facta esse inania; et elatus gaudio,
tanquam videret fieri, Exaltare, inquit, super coelos, Deus.
Homo in cruce, et super coelos Deus. Remaneant in terra
saevientes, tu in coelo esto judicans. Ubi sunt qui furebant? ubi
sunt dentes eorum arma et sagittae? Nonne sagittae infantium factae
sunt plagae eorum? Alio enim loco psalmus hoc dicit, volens eos
ostendere inaniter saevisse, et inaniter in furias praecipitatos esse:
quoniam nihil potuerunt facere Christo ad horam crucifixo, et postea
resurgenti, atque in coelo sedenti, sagittae infantium factae sunt
plagae eorum (Psal. LXIII, 8). Quomodo infantes faciunt
sibi sagittas? De cannis . Sagittae autem quae? aut quae vires?
aut qui arcus? aut qui ictus? aut quod vulnus? Exaltare super
coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. Utquid exaltaris
super coelos Deus? Fratres, exaltatum Deum super coelos, non
videmus, sed credimus: super omnem autem terram gloriam ejus non
tantum credimus, sed etiam videmus. Qualem verum vesaniam patiantur
haeretici, quaeso ut attendatis. Illi praecisi a compagine Ecclesiae
Christi, et partem tenentes, totum amittentes, nolunt communicare
orbi terrarum, qua diffusa est gloria Christi. Nos autem Catholici
in omni terra sumus, quia omni terrae communicamus quacumque gloria
Christi diffusa est. Videmus enim quod tunc cantatum est, modo
completum. Exaltatus est super coelos Deus noster, et super omnem
terram gloria ipsius. O haeretica insania! Quod non vides credis
mecum, quod vides negas: credis mecum exaltatum Christum super
coelos, quod non videmus; et negas gloriam ejus super omnem terram,
quod videmus. Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram
gloria tua.
14. [vers. 7.] Redit ad verba Domini: et ipse Dominus
narrare nobis incipit, tanquam alloquens nos, exsultante etiam
Propheta et dicente, Exaltare super coelos, Deus, et super omnem
terram gloria tua. Confirmat nos et ipse, tanquam dicens nobis:
Quid mihi facere potuerunt illi qui me persecuti sunt? Quare autem
nos alloquitur? Quia faciunt et nobis. Sed nihil faciunt qui nos
similiter fuerint persecuti. Videat enim Charitas Vestra alloquentem
nos Dominum, et exhortantem nos exemplo suo. Muscipulam paraverunt
pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Voluerunt illam quasi de
coelo deponere, et ad inferiora deprimere: Curaverunt animam meam.
Foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam. Mihi
nocuerunt, an sibi? Ecce ille exaltatus est super coelos Deus, et
ecce super omnem terram gloria ipsius: regnum Christi videmus, ubi
est regnum Judaeorum? Quoniam ergo fecerunt quod facere non
debuerunt, factum est in illos quod pati debuerunt: ipsi foderunt
foveam, et ipsi inciderunt in eam. Quod enim persecuti sunt
Christum, Christo non obfuit, sed ipsis obfuit. Et nolite putare,
fratres, ipsis solis hoc accidisse. Omnis qui parat foveam fratri
suo, necesse est ut ipse incidat in eam. Intendite, fratres mei,
christianos oculos habete, nolite decipi visibilibus. Forte enim
alicui vestrum, quia hoc dixi, subvenit modo aliquis qui voluit fratri
suo fraudem facere, et voluit ei aliquas insidias machinari, et
machinatus est, et implevit, et cecidit frater in insidias ejus, et
spoliatus est, aut pressus est, sive carcere, sive falso testimonio,
sive aliqua nefaria criminatione circumventus: videtur autem iste
oppressus, ille oppressisse; iste victus, ille vicisse; et falsum
putatur quod diximus, quoniam quicumque foveam paraverit fratri suo,
ipse cadit in eam. Interrogo vos tanquam christianos, ut sumatis
exemplum de his quae jam novimus. Pagani persecuti sunt martyres, et
martyres capti sunt, ligati sunt, in carcerem missi sunt, bestiis
subrecti sunt , alii ferro percussi, alii ignibus concremati:
vicerunt persequentes, et victi sunt martyres? Absit. Quaere
gloriam martyrum apud Deum, quaere foveam Paganorum in confossa
conscientia: ibi est enim fovea quo cadit impius, in conscientia
mala. Putas eum in foveam non cecidisse, qui lucem Christi perdidit
et caecitate percussus est? Si non caderet in foveam, videret ante
se: nescit qua eat; quomodo qui ambulat in via cum ceciderit in
foveam, perdidit viam. Videtis ergo omnes malefactores perdidisse
viam, implicatos facinore. Sed jam te tradidit in manus forte
latronis, aut in manus alicujus injusti vel circumventi a se judicis:
et tu in pressura es, ille laetatur, ille exsultat. Noli, jam
dixi, noli habere oculos Paganorum: christianos oculos habe. Vides
illum qui exsultat: ipsa exsultatio est fovea ipsius. Melior est enim
tristitia iniqua patientis, quam laetitia iniqua facientis. Ipsa
laetitia iniqua facientis, ipsa est fovea: illuc quisque cum
ceciderit, oculos perdit. Te doles, quia perdidisti vestem; et
illum non doles, quia perdidit fidem? Quis vestrum graviore damno
percussus est? Ecce ille occidit, tu occideris: vivit ille, tu
mortuus es? Absit. Ubi est fides Christianorum? ubi est ille qui
moritur ad tempus? Audiat Dominum suum: Qui credit in me, licet
moriatur, vivit (Joan. XI, 25). Ergo qui non credit, licet
vivat, mortuus est. Foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi
inciderunt in eam. Omnibus malis necesse est ut hoc contingat.
15. [vers. 8.] Bonorum autem patientia praeparatione cordis
excipit voluntatem Dei, et gloriatur in tribulationibus, dicens quod
sequitur: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et
psallam. Quid fecit mihi? Paravit foveam, cor meum paratum est.
Ille paravit foveam ad decipiendum, ego cor non parabo ad
perpetiendum? Ille paravit foveam ad opprimendum, ego cor non parabo
ad tolerandum? Propterea ille incidet in eam, ego autem cantabo et
psallam. Audi cor paratum in Apostolo, quia imitatus est Dominum
suum: Gloriamur, inquit, in tribulationibus; quia tribulatio
patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes vero
non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per
Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 3-5). Erat in
pressuris, in catenis, in carceribus, in plagis, in fame et siti,
in frigore et nuditate, in omni vastatione laborum et dolorum (II
Cor. XI, 27), et dicebat: Gloriamur in tribulationibus.
Unde, nisi quia paratum est cor ejus? Ideo cantabat et psallebat:
Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psallam.
16. [vers. 9.] Exsurge, gloria mea. Ille qui fugerat a facie
Saül in speluncam, Exsurge, gloria mea, glorificetur Jesus post
passionem. Exsurge, psalterium et cithara. Quid vocat, ut surgat?
Duo organa video, corpus autem Christi unum video: una caro
resurrexit, et duo organa surrexerunt. Alterum ergo organum
psalterium, alterum cithara. Organa dicuntur omnia instrumenta
musicorum. Non solum illud organum dicitur, quod grande est, et
inflatur follibus; sed quidquid aptatur ad cantilenam, et corporeum
est, quo instrumento utitur qui cantat, organum dicitur. Distincta
sunt autem inter se ista organa; et volo, quantum Dominus dat,
indicare vobis, et quomodo distincta sunt, et quare distincta, et
quare utrique dicatur, Exsurge. Jam diximus, una caro Domini
resurrexit; et dicitur, Exsurge, psalterium et cithara. Psalterium
est organum, quod quidem manibus fertur percutientis, et chordas
distentas habet; sed illum locum unde sonum accipiunt chordae, illud
concavum lignum quod pendet et tactum resonat, quia concipit aerem,
psalterium in superiore parte habet. Cithara autem hoc genus ligni
concavum et resonans in inferiore parte habet. Itaque in psalterio
chordae sonum desuper accipiunt; in cithara autem chordae sonum ex
inferiore parte accipiunt: hoc interest inter psalterium et citharam.
Quid ergo duo haec organa nobis figurant? Excitat enim Christus
Dominus Deus noster psalterium suum et citharam suam, et dicit,
Exsurgam diluculo. Puto quia hic jam agnoscitis Dominum
resurgentem. Legimus in Evangelio: videte horam resurrectionis.
Quamdiu per umbras quaerebatur Christus? Luxit, agnoscatur;
diluculo resurrexit (Marc. XVI, 2). Sed quid est psalterium?
quid est cithara? Per carnem suam Dominus duo genera factorum
operatus est, miracula et passiones: miracula desuper fuerunt,
passiones de inferiore fuerunt. Illa enim quae fecit miracula, divina
erant; sed per corpus fecit, per carnem fecit. Caro ergo divina
operans, psalterium est: caro humana patiens, cithara est. Sonet
psalterium; illuminentur caeci, audiant surdi, stringantur
paralytici, ambulent claudi, surgant aegroti, resurgant mortui: iste
est sonus psalterii. Sonet et cithara; esuriat, sitiat, dormiat,
teneatur, flagelletur, irrideatur, crucifigatur, sepeliatur. Cum
ergo vides in illa carne quaedam sonuisse desuper, quaedam de inferiore
parte, una caro resurrexit, et in una carne agnoscimus et psalterium
et citharam. Et ista duo genera factorum impleverunt Evangelium, et
praedicatur in gentibus; nam et miracula et passiones Domini
praedicantur.
17. [vers. 10-12.] Ergo surrexit psalterium et cithara
diluculo, et confitetur Domino: et quid ait? Confitebor tibi in
populis, Domine, et psallam tibi in gentibus: quia magnificata est
usque ad coelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
Coeli supra nubes, et nubes infra coelos: et tamen ad hoc coelum
proximum pertinent nubes. Sed aliquando nubes recumbunt in montibus,
usque adeo in proximo aere conglomerantur. Coelum autem sursum est,
habitationes Angelorum, Sedium, Dominationum, Principatuum,
Potestatum. Illud ergo forte videatur fuisse dicendum, Magnificata
est usque ad coelos veritas tua, et usque ad nubes misericordia tua.
Etenim in coelo Angeli laudant Deum, videntes ipsam speciem
veritatis, sine ulla caligine visionis, sine interpolatione aliqua
falsitatis: vident, diligunt, laudant, non fatigantur. Ibi
veritas: hic autem in nostra miseria utique misericordia. Misero enim
praebenda est misericordia. Non enim opus est misericordia sursum,
ubi nullus est miser. Hoc propterea dixi, quia videtur congruentius
dici potuisse, Magnificata est usque ad coelos veritas tua, et usque
ad nubes misericordia tua. Nubes enim intelligimus praedicatores
veritatis, homines portantes istam carnem caliginosam quodammodo, unde
Deus et coruscat miraculis, et tonat praeceptis: et ipsi sunt illae
nubes de quibus dicit Isaias ex persona Domini, increpans quamdam
vineam malam, sterilem, spinosam, Mandabo nubibus meis, ne pluant
super eam imbrem (Isai. V, 6): id est, mandabo Apostolis
meis, ut deserant Judaeos, et non illis evangelizent, sed
evangelizent in terra bona Gentium, unde non spinae, sed uvae
procedant. Novimus ergo nubes Dei esse praedicatores veritatis,
Prophetas, Apostolos, omnes recte proferentes verbum veritatis et
habentes in se lumen occultum, sicut habent nubes unde coruscant:
homines ergo nubes. Quid sibi itaque vult, Domine, Quia
magnificata est usque ad coelos misericordia tua, et usque ad nubes
veritas tua? Veritas praepollet in Angelis: sed dedisti illam et
hominibus, et deduxisti illam usque ad nubes. Sursum misericordia
videntur Angeli non indigere; sed quia homines miseros tu miseraris,
et praebendo illis misericordiam communicatione resurrectionis Angelos
facis, usque ad coelos est misericordia tua. Gloria Domino nostro,
et misericordiae ipsius, et veritati ipsius, quia nec deseruit nos
misericordia facere beatos per gratiam suam, nec fraudavit nos
veritate: quia primo veritas carne operta venit ad nos, et sanavit per
carnem suam oculum interiorem cordis nostri, ut eam postea facie ad
faciem videre possemus (I Cor. XIII, 12). Agentes ergo
illi gratias, dicamus cum ipso Psalmo ultimos versus, quos jamdudum
etiam dixit: Exaltare super coelos Deus, et super omnem terram
gloria tua. Hoc enim ei dixit Propheta ante tot annos: hoc modo
videmus nos; hoc ergo dicamus et nos.
|
|