|
1. [vers. 1, 2.] Vox quam cantavimus, audienda nobis magis
est, quam clamanda. Omnibus enim tanquam in concione generis humani
veritas clamat: Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate,
filii hominum. Cui enim iniquo non facile est loqui justitiam? aut
quis de justitia interrogatus, quando non habet causam, non facile
respondeat quid sit justum? Quandoquidem manu formatoris nostri in
ipsis cordibus nostris veritas scripsit: Quod tibi non vis fieri, ne
facias alteri (Tob. IV, 16, et Matth. VII, 12). Hoc
et antequam Lex daretur nemo ignorare permissus est, ut esset unde
judicarentur et quibus Lex non esset data. Sed ne sibi homines
aliquid defuisse quaererentur, scriptum est et in tabulis quod in
cordibus non legebant. Non enim scriptum non habebant, sed legere
nolebant. Oppositum est oculis eorum quod in conscientia videre
cogerentur; et quasi forinsecus admota voce Dei, ad interiora sua
homo compulsus est, dicente Scriptura: In cogitationibus enim impii
interrogatio erit (Sap. I, 9). Ubi interrogatio, ibi lex.
Sed quia homines appetentes ea quae foris sunt, etiam a seipsis
exsules facti sunt, data est etiam conscripta lex: non quia in
cordibus scripta non erat; sed quia tu fugitivus eras cordis tui, ab
illo qui ubique est comprehenderis, et ad teipsum intro revocaris.
Propterea scripta lex quid clamat eis qui deseruerunt legem scriptam in
cordibus suis (Rom. II, 15)? Redite praevaricatores ad cor
(Isai. XLVI, 8). Quis enim te docuit, nolle accedi ab
altero ad uxorem tuam? quis te docuit, nolle tibi furtum fieri? quis
te docuit, nolle injuriam pati, et quidquid aliud vel universaliter
vel particulariter dici potest? Multa enim sunt, de quibus singulis
interrogati homines, clara voce respondeant, nolle se pati. Age, si
non vis pati ista, numquid solus es homo? nonne in societate vivis
generis humani? Qui tecum factus est, socius tuus est; et omnes
facti ad imaginem Dei, nisi terrenis cupiditatibus conterant quod ille
formavit. Quod ergo tibi non vis fieri, noli alteri facere. Judicas
enim malum esse in eo quod pati non vis: et hoc te cogit nosse lex
intima, in ipso tuo corde conscripta. Faciebas, et clamabatur inter
manus tuas: quomodo cogeris redire ad cor tuum, cum hoc pateris inter
manus alienas? Furtum bonum est? Non. Interrogo: Adulterium
bonum est? Omnes clamant: Non. Homicidium bonum est? Omnes
clamant detestari se. Concupiscere rem proximi bonum est? Non, vox
omnium est. Aut si adhuc non confiteris, accedit qui concupiscat rem
tuam: placeat tibi, et responde quod vis. Omnes ergo de his rebus
interrogati, clamant haec bona non esse. Rursus de beneficiis, non
solum de non nocendo, verum etiam de praestando atque tribuendo.
Interrogatur omnis anima esuriens, Famem pateris; alius habet
panem, et redundat ei ultra sufficientiam, novit te egere, non dat:
displicet tibi esurienti; displiceat et satiato, cum alterum esurire
cognoveris. Peregrinus tecto indigens venit in patriam tuam, non
suscipitur: ille tunc clamat inhumanam esse illam civitatem, facile
apud barbaros sibi esse potuisse refugium. Sentit iniquitatem, quia
patitur: tu forte non sentis; sed oportet ut et te cogites
peregrinum, et videas quomodo tibi possit displicere qui tibi non
praestiterit quod tu in patria tua non vis peregrino praestare.
Interrogo omnes: Vera sunt haec? Vera. Justa sunt haec? Justa.
2. Sed Psalmum audite: Si vere ergo justitiam loquimini, recta
judicate, filii hominum. Non sit justitia labiorum, sed et
factorum. Si enim aliter agis quam loqueris, bona loqueris, et male
judicas. Si enim agis quomodo judicas? Interrogatus quid sit
melius, aurum an fides, non usque adeo perversus et devius es ab omni
veritate, ut aurum melius esse respondeas: praeponis ergo interrogatus
auro fidem; locutus es justitiam. Audisti Psalmum? Si vere ergo
justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. Et ubi probabo
non te ita ut locutus es judicare? Jam teneo responsionem tuam
praeponentem auro fidem. Ecce nescio unde amicus venit, et nullo
teste aurum commendavit; solus hoc novit, et tu, quantum ad homines
attinet. Est ibi alius testis qui non videtur et videt: et ille tibi
aurum in secreto et in cubiculo tuo, forte remotis omnibus arbitris,
commendavit; testis qui adest, non in cubiculo adest parietum, sed in
cubilibus conscientiarum vestrarum. Commendavit ille atque discessit,
nulli suorum notum fecit, rediturum se spernas, et ab amico quod
dederat recepturum: ut humana sunt, mortuus est, habet haeredem,
reliquit filium; ignorat filius quid pater habuerit, quid tibi
commendaverit. Eia tu redi, redi, praevaricator, ad cor, ibi
scripta lex est: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris. Teipsum
cogita commendasse, nulli tuorum dixisse, mortuum esse, filium
reliquisse: quid ei velles a tuo amico praestari? Responde, judica
causam: judicis tribunal est in mente tua; sedet ibi Deus, adest
accusatrix conscientia, tortor timor. In rebus humanis es, in
societate humana detineris: cogita quid velles praestari filio tuo ab
amico tuo. Novi quid tibi respondeat cogitatio tua: sic judica,
sicut audis. Judica, vox erit . Vox veritatis non tacet; non
labiis clamat, sed vociferatur ex corde: adhibe aurem; ibi esto cum
filio amici tui. Vides fortasse etiam indigentem vagari , nescientem
quid pater ejus habuerit, ubi posuerit, cui commendaverit: cogita et
filium tuum, fac illum vivere quem contemnis mortuum, te mortuum
cogita ut vivas. Sed aliud jubet avaritia, jubet contra Deum; Deus
aliud, aliud avaritia; aliud in paradiso conditor noster, aliud de
transverso seductor serpens. Veniat in mentem prior casus tuus:
propterea mortalis, propterea laborans, propterea in sudore vultus tui
panem comedens, propterea spinas et tribulos tibi terra generat
(Gen. III, 17, 18): experimento disce, quod noluisti
praecepto. Sed vincit cupiditas: cur non potius veritas? Et ubi est
quod loquebaris? Ecce cogitas aurum negare, ecce cogitas haeredi
amici tui prorsus abscondere. Interrogaveram paulo ante quid sit
charius, et quid sit melius, aurum an fides. Quare aliud dicis,
aliud agis? Non times hanc vocem, Si vere justitiam loquimini,
recta judicate, filii hominum? Ecce locutus es mihi meliorem esse
fidem, et in judicio tuo melius duxisti aurum. Non sic judicasti ut
locutus es: vera locutus es, et falsa judicasti. Ergo et cum
loquebaris justitiam, non vere loquebaris: Si enim vere justitiam
loquimini, recta judicate, filii hominum. Quando mihi de justitia
respondebas, erubescendo, non fatendo loquebaris.
3. Sed ad causam praesentem jam veniamus, si placet. Vox est enim
illa dulcis et nota auribus Ecclesiae, vox Domini nostri Jesu
Christi, et vox corporis ejus, vox Ecclesiae laborantis,
peregrinantis in terra, inter maledicentium et adulantium pericula
viventis. Non timebis comminatorem, si non amas adulatorem.
Attendit ergo ille cujus haec vox est, et vidit omnes loqui
justitiam. Quis enim audet non loqui eam, ne dicatur injustus? Cum
ergo tanquam audiret omnium voces, et intenderet omnium labia,
clamabat ad eos: Si vere utique justitiam loquimini, si non falso
justitiam loquimini, si non aliud in labiis perstrepit, aliud celatur
in cordibus, recta judicate, filii hominum. Audi ex Evangelio
propriam vocem, eamdem ipsam quae in hoc psalmo est. Hypocritae, ait
Dominus Pharisaeis, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali?
Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem
malam, et fructum ejus malum (Matth. XII, 34, 33). Quid
te vis dealbare, paries lutee? Novi interiora tua, non fallor
tectorio tuo: novi quid praetendas, novi quid tegas. Neque enim opus
ei erat, ait evangelista, ut quisquam ei perhiberet testimonium de
homine: ipse enim sciebat quid esset in homine (Joan. II,
25). Sciebat quid esset in homine, qui fecerat hominem, et homo
factus erat ut quaereret hominem. Videte ergo si non sequuntur se
voces istae: Hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum istis
mali? Si vere ergo justitiam loquimini, recta judicate, filii
hominum. Nonne justitiam locuti estis, quando dixistis: Magister,
scimus quia justus es, et nullius personam accipis (Matth.
XXII, 16)? Quare dolum in corde tegebatis? quare imaginem
Caesaris Creatori vestro ostendebatis, et ejus imaginem in vestris
cordibus delebatis? Nonne auditum est quid locuti fueritis, et
expertum est quemadmodum judicaveritis? Nonne vos crucifixistis eum
quem justum esse dixeratis? Si vere ergo justitiam loquimini, recta
judicate, filii hominum. Utquid audio locutionem vestram, Scimus
quia justus es; cum praevideam judicium vestrum, Crucifige,
crucifige? Si vere ergo justitiam loquimini, recta judicate, filii
hominum. Quid enim fecistis saeviendo adversus Deum qui homo erat,
et occidendo regem vestrum? Non enim ideo rex non erat futurus, quia
occisus est a vobis resurrecturus. In titulo ubi scriptum erat, Rex
Judaeorum, posito super crucem Domini, linguis tribus, hebraica,
graeca, latina (Luc. XXIII, 38), noverat dicere judex
homo, Quod scripsi, scripsi: et Deus non noverat dicere, Quod
scripsi, scripsi? Prorsus rex vester est: vivus, rex vester est;
occisus, rex vester est. Ecce resurrexit, et in coelo rex vester
est: ecce venturus est; vae vobis, quia rex vester est. Ite nunc,
et loquimini justitiam, et nolite recta judicare, filii hominum. Non
vultis recte judicare, recte judicabimini. Vivit enim ille rex
vester, et jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur.
(Rom. VI, 9). Ecce venit; redite, praevaricatores, ad cor
(Isai. XLVI, 8). Ecce veniet, corrigimini antequam veniat,
praevenite faciem ejus in confessione (Psal. XCIV, 2). Ecce
veniet; rex vester est. Recordamini titulum super crucem. Si non
eum videtis scriptum, manet tamen: in terra non legitur, sed in coelo
servatur. Putatis enim illam inscriptionem fuisse corruptam? Et quid
ait titulus psalmi hujus? In finem, ne corrumpas ipsi David in
tituli inscriptionem. Non ergo corrumpitur illa inscriptio tituli.
Rex vester est Christus, quia omnium rex Christus: quoniam ipsius
est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 29). Si
ergo rex est, ecce, antequam veniat, dicit vobis: Adhuc loquor,
inquit, nondum judico; qui sic clamo comminando, nolo ferire
judicando. Si vere ergo justitiam loquimini, recta judicate, filii
hominum.
4. [vers. 3.] Nunc autem quid facitis? Quare ista vobis dico?
Etenim in corde iniquitates operamini in terra. Iniquitates forte in
corde solo? Audi quid sequitur: et cor suum sequuntur manus, et
cordi suo famulantur manus, cogitatur et fit; aut ideo non fit, non
quia nolumus, sed quia non possumus. Quidquid vis, et non potes,
factum Deus computat. Etenim in corde iniquitates operamini in
terra. Quid deinde? Iniquitates manus vestrae connectunt. Quid
est, connectunt? De peccato peccatum, et ad peccatum peccatum,
propter peccatum. Quid est hoc? Furtum fecit, peccatum est: visus
est, occidere quaerit eum a quo visus est; connexum est peccatum
peccato. Permiserit Deus occulto judicio occidere eum quem voluit
occidere; sentit sciri, quaerit et alterum occidere; connexuit
tertium. Dum ea molitur, forte ne inveniatur, aut quia fecit ne
convincatur, consulit mathematicum; additum est quartum. Respondet
forte aliqua dura et mala mathematicus; curritur ad aruspicem ut
expietur: respondet aruspex non se posse expiare; maleficus
quaeritur. Et quis omnia possit numerare quae connectuntur peccata
peccatis? Iniquitates manus vestrae connectunt. Quamdiu connectis,
ligas peccatum peccato: te solve a peccatis. Sed non possum,
inquis. Clama ad illum: Infelix ego homo, quis me liberabit de
corpore mortis hujus (Rom. VII, 24). Veniet enim gratia
Dei, ut delectet te justitia, sicut delectabat iniquitas; et homo
qui ex vinculis resolutus es, exclamabis ad Deum: Disrupisti vincula
mea (Psal. CXV, 16). Quid est, disrupisti vincula mea,
nisi, remisisti peccata mea? Audi quia vincula sunt: respondet
Scriptura, Criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur
(Prov. V, 22). Non solum vincula, sed et criniculi sunt.
Criniculi sunt, qui fiunt intorquendo: hoc est quod peccatis peccata
connectebas. Vae his qui trahunt peccata sicut restem longam, Isaias
clamat. Vae his qui trahunt peccata sicut vestem longam (Isai. V,
18): quid est aliud, quam vae his quorum manus connectunt
iniquitatem? Et quia unusquisque peccatis suis constringitur, sicut
et peccatis suis caeditur, Dominus male versantes in templo flagello
de resticulis facto exclusit (Joan. II, 15). Sed non vis modo
disrumpi vincula tua, quia non sentis vincula tua; etiam delectant
te, et voluptati sunt: senties in fine, cum dicetur, Ligate illi
manus et pedes, et projicite illum in tenebras exteriores; ibi erit
fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 13). Exhorrescis,
times, pectus tundis; dicis mala esse peccata, bonam esse justitiam.
Si vere ergo justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. In
vita vestra inveniantur verba vestra; in factis vestris cognoscantur
labia vestra. Nolite ergo connectere iniquitatem; quia vobis ad
alligaturam adhibebitur quidquid connectitis. Non audiunt; non omnes
tamen: et qui non audiunt praecogniti sunt.
5. [vers. 4.] Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt a
ventre, locuti sunt falsa. Et cum iniquitatem loquuntur, falsa
loquuntur; quia fallax est iniquitas: et cum justitiam loquuntur,
falsa loquuntur; quia aliud ore proferunt, aliud in corde obtegunt.
Alienati sunt peccatores a vulva: Quid est hoc? Quaeramus
diligentius: fortassis enim illud dicit quia Deus praecognovit homines
peccatores etiam in uteris matrum. Nam unde cum adhuc praegnans esset
Rebecca, et geminos in utero portaret, dictum est: Jacob dilexi,
Esaü autem odio habui (Gen. XXV, 23, Malach. I, 2,
3, et Rom. IX, 13)? Dictum est enim: Major serviet
minori. Occultum ibi judicium Dei; sed tamen a vulva, id est, ab
ipsa origine alienati sunt peccatores. Unde alienati? A veritate.
Unde alienati? A patria beata, a vita beata. An forte alienati ab
ipsa vulva? Et qui peccatores alienati sunt a vulva? Qui enim
nascerentur, si non ibi tenerentur? Aut qui hodie viverent, ut haec
sine causa audirent, nisi nascerentur? Forte ergo a quadam vulva
alienati sunt peccatores, in qua dolores patiebatur charitas, per
Apostolum dicens, Quos iterum parturio, donec Christus formetur in
vobis (Gal. IV, 19). Exspecta ergo; formare . Noli tibi
tribuere judicium quod forte non nosti. Carnalis es adhuc, conceptus
es: eo ipso quo accepisti nomen Christi, sacramento quodam natus es
in visceribus matris. Non enim ex visceribus tantum homo nascitur,
sed et in visceribus. Prius nascitur in visceribus, ut possit nasci
de visceribus. Propterea dictum est de Maria: Quod enim natum est
in ea, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20). Nondum de illa
natum erat, sed jam in illa natum erat. Ergo nascuntur intra viscera
Ecclesiae quidam parvuli; et bonum est ut formati exeant, ne abortu
labantur. Generet te mater, non abortiat. Si patiens fueris,
usquequo formeris, usquequo in te certa sit doctrina veritatis,
continere te debent materna viscera. Si autem impatientia tua
concusseris latera matris, cum dolore quidem te excutit foras, sed
magis tuo malo quam suo.
6. Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt a ventre, locuti
sunt falsa. Ideo ergo erraverunt a ventre, quia locuti sunt falsa?
An potius ideo locuti sunt falsa, quia erraverunt a ventre? In
ventre quippe Ecclesiae, veritas manet. Quisquis ab hoc ventre
Ecclesiae separatus fuerit, necesse est falsa loquatur: necesse est,
inquam, falsa loquatur, qui aut concipi noluit, aut quem conceptum
mater excussit. Inde haeretici clamant contra Evangelium: ut de his
potius loquamur quos dolemus excussos. Recitamus eis: Ecce Christus
dixit, Oportebat Christum pati, et a mortuis resurgere tertia die.
Agnosco ibi caput nostrum, agnosco ibi sponsum nostrum: agnosce et tu
mecum sponsam, vide quid sequitur: Praedicari in nomine ejus
poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus
ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47) Huc veni, huc veni .
Ecce Ecclesia per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem: non
dico, Huc veni; ipsa ad te venit. Illi autem obsurdescentes
adversus Evangelium, et non nos permittentes legere verba Dei, quae
se jactant custodisse a flamma et volunt delere lingua, loquuntur sua,
loquuntur inania: Ille tradidit, et ille tradidit. Imo et ego
dico, Et ille tradidit, et ille tradidit: et verum dico. Sed quid
ad me? Nec tu mihi quos nominas ex Evangelio legis, nec ego quos
nomino ex Evangelio lego. Auferantur de medio chartae nostrae,
procedat in medium Codex Dei. Audi Christum dicentem, audi
veritatem loquentem: Praedicari in nomine ejus, inquit, poenitentiam
et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab
Jerusalem. Non, inquiunt; sed quod nos dicimus audite: quod dicit
Evangelium nolumus audire. Alienati sunt peccatores a vulva,
erraverunt a ventre, locuti sunt falsa. Nos loquamur vera, quia
audivimus vera; quod Dominus dicit, non quod homo dicit. Potest
fieri ut homo mentiatur: non potest fieri ut veritas mentiatur. Ex
veritatis ore agnosco Christum, ipsam veritatem: ex veritatis ore
agnosco Ecclesiam, participem veritatis. Nemo mihi falsa loquatur,
qui erravit ab utero in visceribus Ecclesiae: primo viderem quid me
vellet docere. Video alienatum a vulva, video errasse a ventre, et
auditurus sum ab eo, quid nisi falsa? Erraverunt a ventre, locuti
sunt falsa.
7. [vers. 5, 6.] Indignatio eis secundum similitudinem
serpentis. Magnam rem audituri estis. Indignatio eis secundum
similitudinem serpentis. Quasi dixerimus, quid est quod dixisti?
sequitur, Sicut aspidis surdae. Unde surdae? Et obturantis aures
suas. Ideo surdae, quia obturat aures suas. Et obturantis aures
suas, quae non exaudiet vocem incantantium, et medicamenti medicati a
sapiente. Sicut audivimus, quod et homines dicunt, qui ea qua
potuerunt haec cognitione didicerunt, sed tamen quod Spiritus Dei
multo melius omnibus hominibus novit. Non enim frustra hoc dixit,
nisi quia fieri potest ut verum sit etiam illud quod audivimus de
aspide. Aspis cum coeperit pati incantatorem Marsum, qui eam
quibusdam carminibus propriis evocat, sicut sunt multa etiam magica,
audite quid facit. Sed interim in hoc attendite, fratres: hoc enim
praeloquendum est, ne quisquam veluti haesitans audiat: non,
undecumque datur similitudo, ab Scripturis laudatur ipsa res, sed
tantum inde similitudo trahitur. Non enim laudavit iniquum judicem qui
nolebat audire illam viduam, et nec Deum timebat, nec homines
reverebatur; et tamen inde similitudinem Dominus traxit (Luc.
XVIII, 2): nec illum laudavit pigrum qui tres panes, non
propter amicitiam dedit petenti, sed taedio victus; et tamen inde
similitudinem dedit (Luc. XI, 8). Et de rebus ergo non
laudandis trahuntur secundum quemdam modum nonnullae similitudines.
Aut si propterea putatis eundum esse ad Marsos, quia hoc audistis in
Scriptura Dei; eundum est et ad spectacula theatri, quia dicit
Apostolus: Non sic pugillor, quasi aerem caedens; pugilari enim est
pancratium facere. Jam quia hinc data est similitudo, spectacula ista
delectare nos debent? aut quia dixit, Qui in agone contendit, ab
omnibus abstinens est (I Cor. IX, 26, 28); propterea
agonistica ista vana et ludicra debet affectare christianus? Attende
quid tibi dicatur ad similitudinem, quid moneatur ad prohibitionem.
Ita ergo et hic data est quaedam similitudo de Marso, qui incantat ut
educat aspidem de tenebrosa caverna: utique in lucem vult educere;
illa autem amando tenebras suas quibus se involutans occultat, dicitur
quod cum exire noluerit, recusans tamen audire illas voces quibus se
cogi sentit, allidit unam aurem terrae, et de cauda obturat alteram,
atque ita voces illas quantum potest evitans, non exit ad incantantem.
Huic similes dixit Spiritus Dei quosdam non audientes verbum Dei,
et non solum non facientes, sed omnino ne faciant audire nolentes .
8. Factum est hoc et in primis temporibus fidei. Stephanus martyr
praedicabat veritatem, et tanquam tenebrosis mentibus, ut eas in lucem
educeret, incantabat: ubi venit ad commemorationem Christi, quem
illi omnino audire noluerunt, quid de eis Scriptura dicit? quid de
illis narrat? Clauserunt, inquit, aures suas. Quid autem postea
fecerint, passio Stephani narrata declarat. Non erant surdi, sed
fecerunt se surdos. Quia enim aures patentes in corde non habebant,
violentia tamen verbi per aures carnis irruens, etiam ipsis auribus
cordis vim faciebat: clauserunt et aures corporis, et ierunt ad
lapides (Act. VII, 56, 57). Ecce aspides surdae,
duriores lapidibus quibus incantatorem suum lapidaverunt: non audierunt
vocem incantantis, et medicamenti medicati a sapiente. Quid est
medicamentum medicatum a sapiente? Forte medicamentum confectum,
dicat medicamentum medicatum. An quaerimus ibi aliquid, quomodo jam
si medicamentum est, etiam medicatum sit? Medicamenta erant in
Prophetis, medicamenta erant in Lege, praecepta ipsa omnia
medicamenta erant; et hoc medicamentum nondum erat medicatum: adventu
Domini medicatum est medicamentum; hoc illi ferre non potuerunt.
Quia enim non curabantur medicamento, medicatum est ipsum medicamentum
adventu Domini. Jam Stephanus medicamentum medicatum incantabat;
hoc illi audire noluerunt: unde medicatum est medicamentum, contra hoc
aures clauserunt. Nam ibi hoc fecerunt, ubi nominatus est Christus.
Indignatio eorum, sicut indignatio serpentis. Quid aures clauditis?
Exspectate, audite; et si potueritis, saevite. Quia nolebant nisi
saevire, noluerunt audire. Quod si audirent, forte desaevirent.
Indignatio eorum, sicut indignatio serpentis.
9. Tales etiam istos patimur . Primo sibi veritatem tenere
videbantur: non cessavit Deus, non quievit. In Ecclesia sua
praedicata est veritas, in visceribus matris aperta sunt eorum
mendacia: patefactum est quod lucet; demonstrata est civitas super
montem constituta, quae abscondi non potest, et lucerna posita est
super candelabrum, quae lucet omnibus qui in domo sunt (Matth. V,
14, 15). Ubi enim latet Ecclesia Christi? ubi latet veritas
Christi? Nonne ipse est mons qui crevit ex minimo lapide, et
implevit universam faciem terrae (Dan. II, 35)? Convincuntur
hinc, non habent quod dicant contra Ecclesiam. Et quid eis
remansit? Quid nos quaeritis? quid nos vultis, dicunt? recedite a
nobis. Dicunt autem et suis: Nemo cum illis loquatur, nemo illis
conjungatur, nemo illos audiat. Indignatio eorum, indignatio
serpentium: sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non
exaudiet vocem incantantium, et medicamenti, hoc est vocem
medicamenti, medicati a sapiente. Nonne hinc jam intelligitur quale
medicamentum, quando vocem dicit? Numquid medicamentum habet vocem?
Est quoddam medicamentum quod habet vocem. Medicamentum portamus;
vocem ejus audite, non quomodo aspides surdae. Si vere utique
justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. Vox est
medicamenti, et hoc medicati a sapiente. Jam enim venit Christus qui
impleret Legem et Prophetas (Matth. V, 17), qui veritatem
ipsam firmaret: in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et
Prophetae (Id. XXII, 40).
10. An forte quaerimus aliquid et in eo quod dicitur aspis ita aures
claudere, ut unam earum in terram premat, alteram cauda oppilet?
Quid sibi vult hoc? In cauda, posteriora utique intelliguntur; ergo
praeterita, quo jam tergum oportet ponere, ut in ea quae nobis
promittuntur intendamus: ergo nec ex praeterita vita nostra, nec ex
praesenti delectari debemus. Hoc enim Apostolus monet dicens, Quem
ergo aliquando fructum habuistis in his in quibus nunc erubescitis
(Rom. VI, 21)? Revocat a recordandis cum delectatione
praeteritis, et cum quadam concupiscentia fruendi , ne redeamus corde
in Aegyptum. Quid de praesentibus? quomodo jubet etiam ipsa
contemni? Non respicientibus, inquit, quae videntur, sed quae non
videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non
videntur, aeterna (II Cor. IV, 18). Item de praesenti vita
dicit: Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus,
miserabiliores sumus omnibus hominibus (I Cor. XV, 19).
Obliviscere ergo praeterita, quibus male vixisti; contemne
praesentia, quibus temporaliter vivis, ne te alligando, praesentia
non permittant pervenire ad futura. Si enim praesens vita te
delectat, aurem in terra posuisti: si tuis praeteritis etiam retro
labentibus delectaris, aurem de cauda obturasti. Debes ergo ire in
lucem, exire de tenebris, audita voce medicamenti medicati a
sapiente; ut jam in luce ambulans, et exsultans dicas: Quae retro
oblitus, in ea quae ante sunt extentus (Philipp. III, 13).
Non dixit: Quae retro oblitus, et ex praesentibus delectatus. Cum
dicit, Quae retro oblitus, non obturavit aurem de cauda; cum dicit,
In ea quae ante sunt extentus, his et praesentibus non obsurduit:
merito audiens, merito praedicans, merito exsultat lingua ejus,
praedicans veritatem in luce nova, deposita vetere tunica. Et ad hoc
enim valet astutia serpentis, ad quam nos imitandam Dominus
exhortatur. Ait enim: Estote astuti sicut serpentes (Matth. X,
16). Quid est, astuti sicut serpentes? Offer omnia membra tua
percutienti, dummodo caput integrum serves. Caput viri, Christus
(I Cor. XI, 3). Sed gravat quasi pondus corii cujusdam et
quasi senecta veteris hominis. Audi Apostolum dicentem, Exuentes
vos veterem hominem, et induentes novum (Coloss. III, 9,
10). Et quomodo exuo, inquis, veterem hominem? Imitare astutiam
serpentis. Quid enim facit serpens, ut exuat se veterem tunicam?
Coarctat se per foramen angustum. Et ubi, inquis, invenio hoc
foramen angustum? Audi: Arcta et angusta est via quae ducit ad
vitam, et pauci sunt qui ingrediuntur per eam (Matth. VII,
14). Reformidas eam, et non vis ambulare, quia pauci sunt? Ibi
ponenda est vetus tunica, et alibi poni non potest. Aut si vis
vetustate impediri, gravari, premi, noli ire per angustam. Si autem
gravaris vetustate quadam peccati tui et praeteritae vitae, transire
non potes. Quia ergo corpus quod corrumpitur, aggravat animam
(Sap. IX, 15); vel cupiditates corporales non premant, vel
concupiscentiae carnis exuantur. Unde exuuntur, nisi ieris per
angustam , nisi fueris astutus ut serpens?
11. [vers. 7.] Deus contrivit dentes eorum in ore ipsorum.
Quorum? Quibus indignatio est sicut similitudo serpentis, et aspidis
obturantis aures suas, ne audiat vocem incantantium, et medicamenti
medicati a sapiente. Quid illis fecit Dominus? Contrivit dentes
eorum in ore ipsorum. Factum est; hoc primo factum est, et modo
fit. Sed sufficeret, fratres mei, ut diceretur, Deus contrivit
dentes eorum. Quare, in ore ipsorum? Nolebant audire legem,
nolebant audire praecepta veritatis a Christo Pharisaei, similes
serpenti illi et aspidi. Praeteritis enim suis peccatis
delectabantur, et praesentem vitam nolebant amittere, id est gaudia
terrena pro gaudiis aeternis. Unam aurem claudebant ex delectatione
praeteritorum, alteram ex delectatione praesentium : ideo nolebant
audire. Nam unde est illud: Si dimiserimus eum, venient Romani,
et tollent nobis et locum et gentem (Joan. XI, 48)? Utique
nolebant perdere locum, ad terram colliserant aurem suam; et ideo
noluerunt audire verba illa medicata a sapiente. Dictum est de illis
et quod avari erant et amatores pecuniae: et omnis vita eorum, etiam
praeterita, descripta est a Domino in Evangelio. Qui legit
diligenter Evangelium, invenit unde illi ambas aures obturabant.
Intendat Charitas Vestra: Dominus quid fecit? Contrivit dentes
eorum in ore ipsorum. Quid est, in ore ipsorum? Ut ore suo contra
se pronuntiarent: coegit illos ore suo in se sententiam dicere.
Calumniari volebant ei propter tributum: non dixit ille, Licet
reddere tributum, aut, non licet reddere. Et volebat dentes eorum,
quibus inhiabant ut morderent, conterere; sed in ore ipsorum volebat.
Si diceret, Solvatur Caesari tributum; calumniarentur illi quod
maledixisset genti Judaeorum, eam tributariam faciendo. Ex peccato
enim tributum reddebant humiliati, sicut illis in Lege praedictum
erat. Tenemus illum, aiunt, maledictorem gentis nostrae, si nos
jusserit tributum persolvere: si autem dixerit, Nolite solvere,
tenemus eum quod contradixerit nobis devotos esse Caesari. Talem
bicipitem laqueum quasi capiendo Domino posuerunt. Sed ad quem
venerant? Qui noverat conterere dentes eorum in ore ipsorum.
Ostendite mihi nummum, inquit. Quid me tentatis, hypocritae? De
tributo solvendo cogitatis? justitiam facere vultis? consilium
justitiae quaeritis? Si vere justitiam loquimini, recta judicate,
filii hominum. Nunc autem quia alia loquimini, alia judicatis,
hypocritae estis: quid me tentatis? Nunc conteram dentes vestros in
ore vestro: ostendite mihi nummum. Et demonstraverunt ei. Et ille
non dicit, Caesaris est; sed interrogat, Cujus est? ut eorum
dentes in ore ipsorum conterantur. Quaerente quippe illo cujus haberet
imaginem et inscriptionem, illi Caesaris dixerunt. Jam nunc Dominus
conteret dentes eorum in ore ipsorum. Jam respondistis, jam contriti
sunt dentes vestri in ore vestro. Reddite Caesari quae Caesaris
sunt, et Deo quae Dei sunt (Matth. XXII, 17-21).
Quaerit Caesar imaginem suam; reddite: quaerit Deus imaginem suam;
reddite. Non perdat ex vobis Caesar nummum suum: non perdat Deus in
vobis nummum suum. Et illi non invenerunt quid responderent. Missi
enim erant ut calumniarentur ei: et redierunt dicentes quod nemo possit
ei respondere. Unde? Quia contriti erant dentes eorum in ore
ipsorum.
12. Inde est et illud: In qua potestate ista facis? Et ego
interrogabo vos unum sermonem; respondete mihi. Et interrogavit de
Joanne, unde esset baptismus Joannis, de coelo, an ex hominibus;
ut si quid responderent, contra illos esset. Noluerunt dicere, Ex
hominibus, timentes homines ne lapidarentur ab eis, eo quod Joannem
prophetam haberent: dicere, De coelo plus formidabant, ne faterentur
ipsum Christum, quia Joannes praedicaverat Christum. Coarctati
utrinque, ex hac parte et ex hac parte, qui parabant objicere crimen
responderunt ignorantiam; dixerunt: Nescimus (Marc. XI,
28-33). Calumniam enim praeparabant, quando dixerunt, In qua
potestate ista facis? ut si diceret, Christus sum, quasi
arrogantem, superbum, sacrilegum invaderent. Noluit dicere,
Christus sum; sed quaesivit de Joanne, qui dixerat quod ipse esset
Christus. Illi non sunt ausi reprehendere Joannem, timentes ne a
populo occiderentur: non sunt ausi dicere, Verum dixit Joannes, ne
diceretur eis, Credite illi. Obmutuerunt, nescire se dixerunt: jam
mordere non valebant. Unde non valebant? Jam occurrit vobis;
contriti erant dentes eorum in ore ipsorum.
13. Pharisaeo displicuit Dominus illi qui ad prandium vocaverat,
quod peccatrix mulier accesserit ei ad pedes; et murmuravit adversus
eum dicens: Si esset hic propheta, sciret quae mulier illi accessit
ad pedes. O tu non propheta, unde scis quod nescierit quae mulier
illi accessit ad pedes? Quia non servabat videlicet munditiam
Judaeorum, quae a foris quasi custodiebatur in carne, et exsulabat ex
corde, hoc de Domino suspicatus est. Dominus autem qui peccata
mulieris noverat, etiam cogitationes hospitis audiebat, et respondit
quae nostis. Et ne diu hinc loquar, tamen in ore ejus voluit
conterere dentes ejus Proposuit enim: Duo debitores erant cuidam
feneratori: unus quingentos debebat denarios, alius quinquaginta.
Non habebant ambo unde redderent; dimisit ambobus. Quis eum plus
dilexit? Ad hoc interrogat ille, ut ille respondeat: ad hoc ille
respondet, ut dentes ejus in ore ejus conterantur. Respondit
confusus, exclusus est: admissa est illa ad percipiendam
misericordiam, quae irruperat in habitaculum alienum, sed non
accesserat ad Deum alienum (Luc. VII, 39-50): Contrivit
Dominus dentes eorum in ore ipsorum.
14. Molas leonum confregit Dominus. Non tantum aspidum. Quid de
aspidibus? Aspides insidiosae volunt venena immittere, et spargere,
et insibilare. Apertissime saevierunt gentes, et fremuerunt sicut
leones. Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania
(Psal. II, 1)? Quando insidiabantur Domino, Licet dare
tributum Caesari, an non licet? aspides erant, serpentes erant:
contriti sunt dentes eorum in ore ipsorum. Postea clamaverunt,
Crucifige, crucifige (Matth. XXVII, 23, et Joan.
XIX, 6): jam non est lingua aspidis, sed fremitus leonis. Sed
et molas leonum confregit Dominus. Forte hic non vacat quod non
addidit, in ore eorum. Insidiantes enim captiosis interrogationibus,
cogebantur responsione sua vinci: isti autem qui aperte saeviebant,
numquid interrogationibus convincendi erant? Tamen et eorum molae
contritae sunt: crucifixus resurrexit, ascendit in coelum,
glorificatus est Christus, adoratur ab omnibus gentibus, adoratur ab
omnibus regibus. Saeviant modo Judaei, si possunt. Non saeviunt.
Molas leonum confregit Dominus.
15. Habemus et in haereticis hoc documentum et experimentum, quia
et ipsos invenimus esse serpentes indignatione obsurdatos, nolentes
audire medicamentum medicatum a sapiente: et in ore ipsorum contrivit
Dominus dentes eorum. Quomodo saeviebant in nos, reprehendendo quod
quasi persecutores essemus, excludendo illos de basilicis? Modo illos
interroga: Debent excludi haeretici de basilicis, an non debent?
Respondeant modo. Dicant non debere: repetunt Maximianistae
basilicas. Ne autem repetant Maximianistae basilicas, dicunt
debere. Quid est ergo quod dicebatis adversum nos? An contriti sunt
dentes vestri in ore vestro? Quid nobis et regibus, inquiunt? quid
nobis et imperatoribus? Vos de imperatoribus praesumitis. Quaero et
ego: Quid vobis ad proconsules, quos miserunt imperatores? quid
vobis ad leges, quas contra vos dederunt imperatores? Imperatores
communionis nostrae leges adversus omnes haereticos dederunt: eos
utique appellant haereticos, qui non sunt communionis eorum, inter
quos utique et vos estis. Si verae sunt leges, valeant et in vos
haereticos; si falsae sunt leges, quare valent contra vestros
haereticos? Fratres, paululum advertite, et intelligite quod
diximus: quando egerunt causas suas adversus Maximianistas, ut eos a
se damnatos et schismaticos suis ejicerent de locis, quae illi loca
tenebant antiquitus, et successerant episcopis decessoribus suis;
volentes illos inde excludere, egerunt legibus publicis, ad judices
venerunt, dixerunt se catholicos, ut possent excludere haereticos.
Quare te dicis catholicum, ut excludatur haereticus, et non potius es
catholicus, ne sis exclusus haereticus? Modo catholicus es, ut
valeas ad excludendum haereticum. Judex enim non posset nisi legibus
suis judicare. Dixerunt se catholicos; admissi sunt agere: dixerunt
illos haereticos; quaesivit unde probaretur: lectum est concilium
Bagaitanum, ubi damnati sunt Maximianistae; insertum est Actis
proconsularibus, probatum est quod illi damnati non deberent tenere
basilicas, et pronuntiavit proconsul ex lege. Ex qua lege? Quae
lata est contra haereticos. Si contra haereticos, et contra te.
Quare, inquit, contra me? non enim ego haereticus sum. Si tu
haereticus non es, falsae sunt illae leges: ab his enim imperatoribus
latae sunt, qui non sunt communionis tuae; omnes qui non sunt
communionis eorum, legibus suis haereticos vocant. Non quaero ultrum
verae an falsae; sequestrata illa sit quaestio, si adhuc quaestio
est: interim secundum te modo interrogo, Verae leges sunt, an falsae
leges sunt? Si verae sunt, credatur eis: si falsae sunt, quare
uteris eis? Dixisti proconsuli: Catholicus sum, exclude
haereticum. Quaesivit ille unde probaretur haereticus: protulisti
concilium tuum, ostendisti quod eum damnaveris. Ille vel connivens ,
vel non intelligens, usus tamen est lege sicut judex: et fecisti de
judice quod de te non vis facere. Si enim judex usus est lege
imperatoris ad tuam suggestionem, cur ea tu non uteris ad tuam
correctionem? Ecce ejecit haereticum tuum ex lege imperatoris sui:
quare te ex eadem lege non vis ut ejiciat? Replicamus quod fecistis:
ecce basilicae tenebantur a Maximianistis, modo a vobis tenentur;
exclusi sunt ex eis Maximianistae: exstant jussiones proconsulum,
exstant memoriae Gestorum; apparitores accipiuntur, civitates
excitantur, pelluntur homines de locis suis. Quare? Quia haeretici
sunt. Qua lege pelluntur? Responde: videamus si nondum contriti
sunt dentes vestri in ore vestro. Falsa lex est? Non valeat in
haereticum tuum. Vera lex est? Valeat et in te. Non est quod
respondeant; Deus contrivit dentes eorum in ore ipsorum. Ideoque ubi
non possunt lubrica fallacia serpere ut aspides, aperta violentia
fremunt ut leones. Prosiliunt et saeviunt armatae turbae
Circumcellionum; dant stragem quantam possunt, quantamcumque
possunt. Sed et molas leonum confregit Dominus.
16. [vers. 8.] Spernentur tanquam aqua decurrens. Non vos
terreant, fratres, quidam fluvii qui dicuntur torrentes; hiemalibus
aquis implentur: nolite timere; post paululum transit, decurrit
aqua, ad tempus perstrepit, mox cessabit; diu stare non possunt.
Multae haereses jam emortuae sunt: cucurrerunt in rivis suis quantum
potuerunt, decurrerunt, siccati sunt rivi, vix eorum memoria
reperitur, vel quia fuerint. Spernentur tanquam aqua decurrens. Sed
non solum ipsi: totum hoc saeculum ad tempus perstrepit, et quaerit
quem trahat. Omnes impii, omnes superbi, sonantes ad saxa superbiae
suae quasi aquis irruentibus et confluentibus, non vos terreant;
hiemales aquae sunt, semper manare non possunt: necesse est decurrant
in locum suum, in finem suum. Et tamen de isto torrente saeculi bibit
Dominus. Passus est enim hic, ipsum torrentem bibit; sed in via
bibit, sed in transcursu, quia in via peccatorum non stetit (Psal.
I, 1). Sed quid ait de illo Scriptura? De torrente in via
bibet, propterea exaltabit caput (Psal. CIX, 7): id est,
propterea glorificatus est, quia mortuus est; propterea resurrexit,
quia passus est. Si nollet bibere in via de torrente, non moreretur;
si non moreretur, non resurgeret; si non resurgeret, non
glorificaretur. Ergo, de torrente in via bibet, propterea exaltabit
caput. Exaltatum est jam caput nostrum: sequantur eum membra sua.
Spernentur tanquam aqua decurrens. Intendit arcum suum, donec
infirmentur. Minae Dei non cessant: arcus Dei, minae Dei.
Intenditur arcus, nondum ferit. Intendit arcum suum, donec
infirmentur. Et multi infirmati sunt ipsius intentione arcus territi.
Nam hinc infirmatus est ille qui dixit: Quid me jubes facere? Ego
sum, inquit, Jesus Nazarenus, quem tu persequeris (Act. IX,
6, 5). Qui clamabat de coelo, arcum tendebat. Multi ergo qui
fuerunt inimici, infirmati sunt, et conversi noluerunt erigere diu
cervices suas adversus perseverantiam extenti arcus. Nam sic
infirmatus est et ille qui ait, ne timeamus infirmari: Quando
infirmor, tunc potens sum. Et cum oraret a se tolli stimulum carnis,
quid ei responsum est? Virtus in infirmitate perficitur (II Cor.
XII, 10, 9). Intendit arcum suum, donec infirmentur.
17. [vers 9.] Sicut cera liquefacta auferentur. Dicturus enim
eras: Non omnes sic infirmantur, quomodo ego, ut credant;
perseverant multi in malo suo et in malitia sua. Et de ipsis nihil
timeas: Sicut cera liquefacta auferentur. Non contra te stabunt,
non perdurabunt: igne quodam concupiscentiarum suarum peribunt. Est
enim hic quaedam poena occulta: de illa dicturus est modo Psalmus
usque in finem. Pauci sunt versus: intenti estote. Est quaedam
poena futura, gehennae ignis, ignis aeternus. Futura enim poena duas
species habet. Aut inferorum est, ubi ardebat dives ille, qui
volebat sibi stillam aquae stillari in linguam de digito pauperis, quem
ante januam suam contempserat, quando ait: Quoniam crucior in hac
flamma (Luc. XVI, 24). Et altera est illa in fine, de qua
audituri sunt: qui ad sinistram ponendi sunt: Ite in ignem aeternum,
qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41).
Illae poenae manifestae erunt eo tempore, quando exitum fuerit ex hac
vita, aut finito saeculo perventum ad resurrectionem mortuorum. Modo
ergo nulla poena est, et prorsus impunita sinit Deus peccata usque ad
illum diem? Est et hic quaedam poena occulta; de ipsa modo
tractatur. Hanc vult commendare Spiritus Dei: hanc intelligamus,
hanc caveamus, hanc evitemus, et in illas multum terribiles non
incidemus. Forte dicturus est mihi aliquis: Sunt et hic poenae,
carceres, exsilia, tormenta, mortes, diversa genera dolorum et
tribulationum. Sunt quidem et ista, et Dei judicio dispensantur;
sed multis ad probationem, multis ad damnationem. Videmus tamen
aliquando in his poenis justos affligi, et ab his poenis injustos esse
alienos: unde nutaverunt pedes illi, qui postea gratulatus ait, Quam
bonus Israel Deus rectis corde! Mei autem pene commoti sunt pedes,
quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Viderat enim
felicitatem malorum, et delectatus erat esse malus, videns regnare
malos, bene illis esse, abundare eos in omni copia rerum temporalium,
qualia adhuc ipse parvulus desiderabat a Domino: et nutaverunt illi
pedes, usquequo videret quid in finem vel sperandum vel timendum sit.
Ait enim in eodem psalmo: Hoc labor est ante me, donec introeam in
sanctuarium Dei, et intelligam in novissima (Psal. LXXII,
1, 2, 3, 16, 17). Non ergo poenas inferorum, non poenas
illius post resurrectionem ignis aeterni, non poenas istas quae adhuc
in hoc saeculo promiscuae sunt justis et injustis, et plerumque
graviores justorum quam injustorum: sed nescio quam poenam praesentis
vitae vult commendare Spiritus Dei. Advertite, audite hoc me
dicturum quod noveratis: sed dulcius est cum in Psalmo ostenditur,
qui obscurus antequam ostenderetur, putabatur. Ecce enim profero quae
jam noveratis: sed quia inde proferuntur, ubi nondum ea videbatis,
fit ut etiam nota tanquam nova delectent. Audite poenam impiorum:
Sicut cera, inquit, liquefacta auferentur. Dixi per concupiscentias
suas hoc eis fieri. Concupiscentia mala, quasi ardor est et ignis.
Ignis consumit vestem, libido adulterii non consumit animam? De
cogitato adulterio cum loqueretur Scriptura ait: Alligabit quis ignem
in sinu suo, et vestimenta sua non comburet? Gestas in sinu prunas,
perforatur tunica: gestas in cogitatione adulterium, et integra est
anima (Prov. VI, 27-29)?
18. Sed istas poenas pauci vident: propterea eas maxime commendat
Spiritus Dei. Audi Apostolum dicentem: Tradidit illos Deus in
concupiscentias cordis eorum. Ecce ignis, a cujus facie tanquam cera
liquescunt: solvuntur enim a quadam constantia castitatis; propterea
et ipsi euntes in libidines suas, soluti et fluxi dicuntur. Unde
fluxi? unde soluti? Ab igne concupiscentiarum. Tradidit illos Deus
in concupiscentias cordis eorum, ut faciant quae non conveniunt,
repletos omni iniquitate. Et enumerat multa quae peccata sunt, et
poenas dicit esse peccatorum. Nam dicit primam poenam superbiam: imo
non poenam, sed primum peccatum superbiam. Primum peccatum superbia
est: ultima poena est ignis aeternus, aut ignis infernus; jam enim
damnatorum. Inter illud primum peccatum et hanc ultimam poenam, media
quae sunt, et peccata sunt et poenae. Tam multa enim dicit Apostolus
fieri ab eis, quae peccata sunt detestabilia; et tamen poenas eas
dicit. Propter hoc, inquit, Deus tradidit eos in concupiscentias
cordis eorum, in immunditiam, ut faciant quae non conveniunt. Et ne
putaret quisquam ipsis poenis tantum se affligi quibus modo delectatur,
et non timeret quod venturum est in fine, commemoravit ultimam poenam:
Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt, inquit,
quoniam qui ea agunt, digni sunt morte; non solum qui faciunt, sed
etiam qui consentiunt facientibus. Qui ea agunt digni sunt morte:
quae? Quae superius enumeravit in poenis esse: nam tradidit illos
Deus, dixit, in concupiscentias cordis eorum, ut faciant quae non
conveniunt. Ut adulter sit, jam poena est; ut mendax, ut avarus,
ut fraudulentus, ut homicida, jam poenae sunt. Cujus peccati
poenae? Prioris apostasiae, illius superbiae: Initium peccati
hominis apostatare a Deo; et initium omnis peccati superbia (Eccli.
X, 14, 15). Propterea ipsum peccatum prius dixit: Qui cum
cognovissent Deum, non ut Deum glorificaverunt, aut gratias
egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est
insipiens cor eorum. Jam ista poena est obscuratio cordis. Sed unde
contigit? Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom.
I, 21-29). Quia a se habere dicebant quod a Deo acceperant;
aut si cognoverunt a quo acceperunt, non eum glorificaverunt a quo se
accepisse cognoverunt; hoc est, Dicentes se esse sapientes. Et ibi
statim poena secuta est: Stulti facti sunt, et obscuratum est
insipiens cor eorum. Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt.
Parva ista poena est? Ut de ista sola loquamur, obscuratio cordis,
excaecatio mentis parva est poena? Si quis furtum faciens, statim
oculum perdidisset, omnes dicerent Deum praesentem vindicasse.
Oculum cordis amisit, et ei pepercisse putatur Deus! Sicut cera
liquefacta auferentur.
19. Supercecidit ignis, et non viderunt solem. Videtis quomodo
dicit quamdam poenam obscurationis. Ignis supercecidit: ignis
superbiae, ignis fumosus, ignis concupiscentiae, ignis iracundiae.
Quantus ignis est? Super quem ceciderit, non videbit solem. Ideo
dictum est: Non occidat sol super iracundiam vestram (Ephes. IV,
26). Ergo, fratres, ignem malae concupiscentiae timete, si non
vultis liquefieri sicut cera, et perire a facie Dei. Supercadit enim
ignis iste, et solem non videbitis. Quem solem? Non istum quem
tecum vident et pecora, et muscae, et boni et mali; quia facit solem
suum oriri super bonos et malos (Matth. V, 45). Sed est alius
sol, de quo dicturi sunt illi, Et sol non ortus est nobis;
transierunt omnia illa tanquam umbra. Ergo erravimus a via veritatis,
et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis (Sap.
V, 6, 9). Quare, nisi quia supercecidit ignis, et non viderunt
solem? Vicit illos concupiscentia carnis. Et ista concupiscentia
unde venit? Attendite. De traduce natus es cum eo quod vincas: noli
tibi hostes addere, vince cum quo natus es. Ad stadium vitae hujus
cum illo venisti, congredere cum eo qui tecum processit. Ipso non
victo, quare provocas catervas concupiscentiarum? Delectatio enim
carnalis, fratres, cum homine nascitur. Sed qui bene eruditur, cito
videt hostem suum, et aggreditur et luctatur, et cito vincit: idoneus
est enim nondum crescentibus hostibus. Qui autem illam
concupiscentiam, cum qua de peccati propagine natus est, contemnit
vincere, et multas adhuc excitat exseritque libidines, difficulter eas
superat, et adversus se ipse divisus, igne proprio concrematur. Ne
itaque speres quasi illas solas poenas futuras; praesentes vide.
Supercecidit ignis, et non viderunt solem.
20. [vers. 10] Priusquam producat spinas vestras rhamnus,
tanquam viventes tanquam in ira combibet eos. Quid est rhamnus?
Spinarum genus est, densissimae quaedam spinae esse dicuntur. Primo
herba est; et cum herba est, mollis et pulchra est: ibi sunt tamen
spinae postea processurae. Modo ergo delectant peccata, et quasi non
compungunt. Herba est rhamnus, et modo tamen est spina. Priusquam
producat spinas rhamnus: priusquam miserarum delectationum et
voluptatum manifesta tormenta procedant. Interrogent se qui aliquid
amant, et ad id pervenire non possunt; videant si non cruciantur
desiderio: et cum pervenerint ad id quod illicite desiderant,
attendant si non cruciantur timore. Videant ergo hic poenas suas,
antequam veniat illa resurrectio, cum in carne resurgentes non
immutabuntur. Omnes enim resurgemus, sed non omnes immutabimur (I
Cor. XV, 51). Habebunt quippe corruptionem carnis in qua
doleant, non in qua moriantur; alioqui et illi dolores finirentur.
Tunc spinae illius rhamni, id est, dolores omnes et compunctiones
tormentorum producentur. Quales spinas patientur illi qui dicturi
sunt: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum (Sap. V, 3)?
Spinas compunctionis poenitentiae, sed serae et infructuosae, sicut
spinarum sterilitas. Poenitentia hujus temporis, dolor medicinalis
est: poenitentia illius temporis, dolor poenalis est. Non vis illas
pati spinas? Hic compungere spinis poenitentiae, ut facias quod
dictum est: Conversus sum in aerumna, cum configeretur spina.
Peccatum meum cognovi, et iniquitatem meam non operui. Dixi:
Pronuntiabo adversus me delictum meum Domino; et tu remisisti
impietatem cordis mei (Psal. XXXI, 4-6). Modo fac, modo
compungere; non in te fiat quod dictum est de quibusdam
detestabilibus, Discissi sunt, nec compuncti sunt (Psal.
XXXIV, 16). Attendite qui discissi sunt, nec compuncti
sunt. Videtis discissos, et non videtis compunctos. Ecce praeter
Ecclesiam sunt, et non eos poenitet, ut rideant unde discissi sunt.
Producet postea spinas eorum rhamnus. Nolunt modo habere
compunctionem medicinalem; habebunt postea poenalem. Sed etiam modo,
priusquam producat spinas rhamnus, supercecidit ignis qui eos non
permittit videre solem, qui eos adhuc viventes in ira Dei combibit:
ignis concupiscentiarum malarum, honorum vanorum, superbiae,
avaritiae suae; et quidquid eos premit ne cognoscant veritatem, ne
victi videantur, ne subjiciat illos vel ipsa veritas. Quid enim
gloriosius, fratres quam subjici et vinci a veritate? Superet te
veritas volentem; nam et invitum ipsa superabit. Ergo ille ignis
concupiscentiarum malarum, qui supercecidit ut non videant solem,
combibit rhamnum, priusquam producat spinas eorum: id est, occultat
eorum malam vitam, priusquam pariat eadem vita manifestos in fine
cruciatus; sed in ira Dei occultat rhamnum ignis iste. Non enim
parva poena est quod modo non vident solem, nec spinas poenarum credunt
ex hac vita mala sibi postea processuras. Vos enim, inquit, rhamnus
estis; quem rhamnum, id est vos ipsos, viventes, id est adhuc in hac
vita constitutos, priusquam in futuro judicio spinas poenarum vestrarum
manifestas producat, nunc in ira combibit, id est, quasi absorbendo
apparere non sinit. Hic itaque ordo verborum, quantum puto, planius
ita contexitur: Supercecidit ignis, et non viderunt solem: qui ignis
tanquam in ira, tanquam viventes vos rhamnum combibit, priusquam
producat spinas vestras: id est, vos ipsos quos rhamnum invenit,
combibit ante mortem, priusquam idem rhamnus spinas vestras post mortem
in illa poenali resurrectione producat. Quare autem non dixit,
viventes, sed, tanquam viventes, nisi quia falsa est haec vita
impiorum? Neque enim vivunt, sed vivere sibi videntur. Et quare
non, in ira, sed, tanquam in ira, nisi quia tranquillus hoc facit
Deus? Nam et hoc scriptum est: Tu autem Domine virtutum cum
tranquillitate judicas (Sap. XII, 18). Ille ergo et cum
minatur, non irascitur. Neque enim perturbatur, sed tanquam
irascitur, quia punit et vindicat. Et qui corrigi nolunt, tanquam
vivunt, sed non vivunt. Vindicta enim primi peccati, et eorum quae
addiderunt, manet super eos: et ipsa vocatur ira Dei, quia de
judicio Dei venit. Unde Dominus de non credente ait: Sed ira Dei
manet super eum (Joan. III, 36). Cum ira enim Dei mortales
nascimur. Unde dicit Apostolus: Fuimus et nos aliquando natura
filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Quid est,
natura filii irae, nisi quia portamus nobiscum poenam primi peccati?
Sed si convertamus nos, aufertur ira, praebetur gratia. Non vis
converti, addis etiam super id quod natus es: tanquam in ira
combiberis in praesenti tempore.
21. [vers. 11.] Agnoscite ergo istam poenam, et gaudete vos
non esse in hac poena omnes qui proficitis, omnes qui intelligitis et
amatis veritatem, omnes qui plus in vobis vultis victoriam veritatis
quam vestram, qui non clauditis adversus veritatem aures vestras, de
praesentium delectatione et de praeteritorum recordatione, ne sitis
canis reversus ad suum vomitum (II Petr. II, 22). Omnes
tales qui estis, videte poenas eorum qui tales non sunt, et gaudete.
Adhuc inferorum poenae non venerunt, adhuc ignis aeternus non venit:
comparet qui proficit in Deo se modo cum impio, caecum cor cum
illuminato corde; comparate duos, videntem et non videntem in carne.
Et quid magnum est visio carnis? Numquid Tobias habebat carneos
oculos? Filius ipsius habebat, et ilie non habebat; et viam vitae
caecus videnti ostendebat (Tob. IV, 1). Ergo istam poenam
quando videtis, gaudete quia in illa non estis. Propterea dicit
Scriptura: Laetabitur justus, cum viderit vindictam. Non illam
futuram; nam vide quid sequitur: Manus suas lavabit in sanguine
peccatoris. Quid est hoc? Intendat Charitas Vestra. Numquid
quando feriuntur homicidae, debent illuc innocentes ire, et lavare
manus suas? Sed quid est, in sanguine peccatoris lavabit manus suas?
Justus quando videt poenam peccatoris, proficit ipse: et mors
alterius valet ad vitam alterius. Si enim spiritualiter sanguis currit
de his qui intrinsecus moriuntur, tu videns talem vindictam, lava
illic manus tuas; de caetero mundius vive. Et quomodo lavabit manus
suas, si justus est? Quid enim habet in manibus quod lavetur, si
justus est? Sed justus ex fide vivit (Rom. I, 17). Justos
ergo dixit fideles: et ex quo jam credidisti, jam incipis vocari
justus. Facta est enim dimissio peccatorum. Etsi de ista residua
vita quaedam peccata tua sunt, quae non possunt nisi tanquam aqua de
mari in sentinam influere: tamen quia credidisti; cum videris eum qui
omnino aversus est a Deo occidi in illa caecitate, supercadente illo
igne non videre solem, tu qui jam per fidem vides Christum, ut videas
per speciem, quia justus ex fide vivit, attende impium morientem, et
purga te a peccatis. Ita lavabis quodammodo manus tuas in sanguine
peccatoris. Manus ergo suas lavabit in sanguine peccatoris.
22. [vers. 12.] Et dicet homo: Si ergo fructus justo. Ecce
antequam veniat quod promittitur, antequam detur vita aeterna,
antequam impii projiciantur in ignem aeternum, hic in hac vita est
fructus justo. Qui fructus? Spe gaudentes, in tribulatione
patientes (Id. XII, 12). Qui fructus justo? Gloriamur in
tribulationibus: scientes quia tribulatio patientiam operatur,
patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non
confundit; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per
Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Id. V, 3-5). Gaudet
ebriosus, et non gaudet justus? In charitate est fructus justo.
Miser ille, etiam cum se inebriat: beatus iste, etiam cum esurit et
sitit. Illum ingurgitat vinolentia; istum spes pascit. Videat ergo
illius poenam, suum gaudium, et cogitet Deum. Qui tale gaudium modo
dedit de fide, de spe, de charitate, de veritate Scripturarum
suarum, quale praeparat in finem! In via sic pascit, in patria
quomodo saginabit! Et dicet homo: Si ergo est fructus justo.
Credant qui vident, et videant et intelligant. Laetabitur justus,
cum viderit vindictam. Si autem non habet oculos unde videat
vindictam, contristabitur, nec corrigetur ex illa. Si autem videt
illam, videt quid intersit inter contenebratum oculum cordis , et
oculum illuminatum cordis; inter refrigerium castitatis, et flammam
libidinis; inter securitatem spei, et oculum illuminatum cordis;
inter refrigerium castitatis, et flammam libidinis; inter securitatem
spei, et timorem facinoris. Cum viderit hoc, discernat se, et lavet
manus suas in sanguine ipsius. Proficiat ex comparatione, et dicat,
Ergo est fructus justo: ergo est Deus judicans eos in terra: nondum
in illa vita, nondum in igne aeterno, nondum apud inferos, sed hic in
terra. Ecce dives ille adhuc induitur purpura et bysso, et adhuc
epulatur quotidie splendide. Nondum produxit spinas rhamnus; nondum
dicit, Crucior in hac flamma (Luc. XVI, 19, 24): sed jam
est mentis caecitas, jam oculus mentis exstinctus est. Si caecus
oculis carnis ad mensam suam quamlibet opimam discumberet, miserum eum
diceres: caecus interius, panem Christum non videt, et beatus est?
Hoc non dicit nisi pariter caecus. Ergo est fructus justo: ergo est
Deus judicans eos in terra.
23. Si aliquanto prolixiores fuimus, date veniam. Exhortamur vos
in nomine Christi, ut haec quae audistis, ad fructum cogitetis.
Quia et praedicare veritatem nihil est, si cor a lingua dissentiat;
et audire veritatem, nihil prodest, si homo non super petram
aedificet. Qui aedificat super petram, ipse est qui audit et facit:
qui autem audit et non facit, aedificat super arenam (Matth.
VII, 24, 26): qui nec audit nec facit, nihil aedificat.
Sed quomodo qui aedificat super arenam, ruinam sibi aedificat; sic
ille qui non aedificat super petram, veniente fluvio, sine domo
rapitur. Non est quod facere, nisi et aedificare et super petram
aedificare; id est, et audire et facere. Nec alius dicat: Utquid
procedo ad ecclesiam? ecce qui quotidie ad ecclesiam procedunt, non
faciunt quod audiunt. Faciunt tamen ut audiant; sic possunt facere ut
audiant et faciant: tu autem quantum longe es a faciendo, qui tantum
fugis ab audiendo? Sed ego, inquit, non aedifico super arenam.
Nudum te inventurus est fluvius: numquid ideo te non ablaturus est?
numquid ideo pluvia non necabit? numquid venti propterea non
abripient! Ergo veniam et audiam. Sed cum audieris, fac. Nam si
audieris, et non feceris, aedificasti quidem, sed super arenam.
Quia ergo sine aedificio constituti, nudi sumus, in aedificio autem
super arenam posito sub ruina sumus; restat ut super petram
aedificemus, et quod audivimus faciamus.
|
|