|
1. [vers. 1.] Sicut solet Scriptura Psalmorum mysteria in
titulis ponere, et frontem Psalmi sublimitate sacramenti decorare, ut
sciamus qui intraturi sumus, cum tanquam super postem quid intus agatur
legerimus, vel cujus domus sit, vel quisnam sit illius praedii
possessor: ita et in hoc psalmo scriptus est titulus de titulo. Habet
enim, In finem, ne corrumpas ipsi David in tituli inscriptionem.
Hoc est quod dixi, titulus de titulo. Quaenam enim sit tituli hujus
inscriptio quam corrumpi vetat, Evangelium nobis indicat. Nam cum
Dominus crucifigeretur, titulus inscriptus est a Pilato et positus,
Rex Judaeorum, tribus linguis hebraea, graeca, et latina (Luc.
XXIII, 38): quae linguae toto orbe maxime excellunt. Igitur
si rex Judaeorum crucifixus est, et Judaei regem suum crucifixerunt;
crucifigendo eum etiam regem Gentium fecerunt, magis quam occiderunt.
Et quidem quantum in illis fuit, perdiderunt Christum, sed sibi,
non nobis; et mortuus est ille pro nobis, et sanguine suo redemit
nos. Et modo non est corruptus titulus: quia ille rex est, non solum
Gentium, sed etiam ipsorum Judaeorum. Quid enim? Quia
contradixerunt, ideo regis sui dominationem evertere potuerunt? Rex
est et supra illos. Nam ille rex virgam ferream gerit, qua et regit
et frangit. Ego, inquit, constitutus sum rex ab eo super Sion
montem sanctum ejus, praedicans praeceptum Domini. Dominus dixit ad
me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo
tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.
Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli conteres eos
(Psal. II, 6-9). Quos reget? quos conteret? Reget
obedientes, conteret resistentes. Ergo, Ne corrumpas, optime et
prophetice: quandoquidem et illi Judaei suggesserunt tunc Pilato, et
dixerunt, Noli scribere rex Judaeorum, sed scribe, quia ipse se
dixit regem Judaeorum; nam iste titulus, inquiunt, confirmavit illum
regem nobis. Et Pilatus: Quod scripsi, scripsi (Joan. XIX,
21). Et impletum est, Ne corrumpas.
2. Nec iste solus psalmus habet hujusmodi inscriptionem, ut titulus
non corrumpatur. Aliquot psalmi sic praenotati sunt (Psal.
LVI-LVIII), sed tamen in omnibus passio Domini
praenuntiatur. Ergo et hic intelligamus Domini passionem, et
loquatur nobis Christus caput et corpus. Sic semper, aut prope
semper audiamus voces Christi de Psalmo, ut non solum intueamur caput
illud unum mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum (I
Tim. II, 5); qui etiam secundum divinitatem in principio erat
Verbum, Deus apud Deum, quod Verbum caro factum est, et habitavit
in nobis (Joan. I, 1, 14), caro ex semine Abraham, ex
semine David de Maria virgine (Matth. I, 1): non ergo illum
solum qui est caput nostrum cogitemus, quando audimus Christum loqui;
sed cogitemus Christum caput et corpus, totum integrum quemdam virum.
Nobis enim dicitur, Vos autem estis corpus Christi et membra (I
Cor. XII, 27), ab apostolo Paulo. Et de illo dicitur ab
eodem Apostolo quia est caput Ecclesiae (Ephes. I, 22, et
Coloss. I, 18). Si ergo ille caput, nos corpus; totus
Christus caput et corpus. Aliquando enim invenis verba quae non
congruant capiti, et nisi ea coaptaveris corpori, nutabit intellectus
tuus: rursus invenis verba quae non apta sunt corpori, et Christus
tamen loquitur. Ibi non timendum est ne erret quisque; cito enim
pergit ut capiti aptet quod videt corpori non convenire. Ipse denique
in cruce pendens, ex persona corporis locutus est: Deus meus, Deus
meus, respice in me, quare me dereliquisti (Psal. XXI, 2, et
Matth. XXVII, 46)? Non enim dereliquerat Christum, a quo
derelictus non est. Aut vero sic ad nos venit, ut illum desereret;
aut sic illum misit, ut ab illo discederet? Sed quia homo desertus
est a Deo, Adam ille peccans, qui cum soleret gaudere ad faciem
Dei, conscientia peccati deterritus fugit a gaudio suo (Gen.
III, 8); et vere dereliquit illum Deus, quia ipse deseruit
Deum: ex quo Adam Christus cum carnem accepisset, hoc ex persona
ipsius carnis ait, quia tunc vetus homo noster simul confixus est cruci
cum illo (Rom. VI, 6).
3. Audiamus ergo quod sequitur: Quando misit Saül, et custodivit
domum ejus, ut eum interficeret. Hoc non ad crucem Domini, sed
tamen ad passionem Domini pertinet. Crucifixus enim Christus, et
mortuus, et sepultus est. Erat ergo illa sepultura tanquam domus: ad
quam custodiendam misit regnum Judaeorum, quando custodes adhibiti
sunt sepulcro Christi (Matth. XXVII, 66). Est quidem
historia in Scriptura Regnorum, quando misit Saül ad custodiendam
domum, ut interficeret David (I Reg. XIX, 11): sed quantum
inde sumpsit qui Psalmum scripsit, tantum debemus discutere cum
titulum Psalmi tractamus. Hoc nobis significare tantum voluit, quia
missum est ad domum ut custodiretur, et ille interficeretur? Quomodo
ergo ad hoc custodita est domus, si David figurabat Christum, ut
Christus interficeretur; quando in sepultura Christus positus non
est, nisi in cruce interfectus? Refer hoc ergo ad corpus Christi;
quia interficere Christum erat, tollere nomen Christi ne crederetur
in Christum, dum mendacium praevaleret custodum, qui corrupti sunt ut
dicerent quia cum dormirent, venerunt discipuli ejus, et abstulerunt
eum (Matth. XXVIII, 13). Hoc est vere Christum velle
interficere, nomen resurrectionis ejus exstinguere, ut mendacium
Evangelio praeferretur. Sed quomodo illud non effecit Saül, ut
interficeret David; sic hoc nec potuit regnum Judaeorum efficere, ut
plus valeret testimonium custodum dormientium, quam Apostolorum
vigilantium. Quid enim edocti sunt custodes ut dicerent? Damus
vobis, inquiunt, quantum vultis pecuniae; et dicite quia cum
dormiretis, venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum. Ecce quales
testes mendacii contra veritatem et resurrectionem Christi inimici ejus
per Saül figurati produxerunt. Interroga, infidelitas , testes
dormientes; respondeant tibi quid actum sit in sepulcro. Qui si
dormiebant, unde scierunt? Si vigilabant, fures quare non
tenuerunt? Dicat ergo quod sequitur.
4. [vers. 2.] Erue me de inimicis meis, Deus meus, et ab
insurgentibus super me redime me. Factum est hoc in carne Christi,
fit et in nobis. Neque enim cessant inimici nostri, diabolus et
angeli ejus, insurgere super nos quotidie, et illudere velle
infirmitati et fragilitati nostrae, deceptionibus, suggestionibus,
tentationibus, et quibuscumque laqueis irretire, cum in terra adhuc
vivimus. Sed vox nostra vigilet ad Deum, et clamet in membris
Christi, sub capite in coelo constituto: Erue me de inimicis meis,
Deus meus, et ab insurgentibus super me redime me.
5. [vers. 3.] Erue me de operantibus iniquitatem, et de viris
sanguinum salvum me fac. Erant illi quidem viri sanguinum, qui justum
occiderunt, in quo nullam culpam invenerunt: erant illi viri
sanguinum, quia cum vellet alienigena lotis manibus dimittere
Christum, clamaverunt, Crucifige, crucifige: erant viri
sanguinum, quibus cum jam objiceretur crimen sanguinis Christi,
responderunt, propinantes posteris suis, Sanguis ejus super nos, et
super filios nostros (Matth. XXVII, 23, 25). Sed nec in
ejus corpus exsurgere viri sanguinum cessaverunt, nam et post
resurrectionem ascensionemque Christi, persecutiones passa est
Ecclesia; et illa quidem primo quae effloruit de gente Judaeorum, de
qua et Apostoli nostri fuerunt. Ibi primo Stephanus lapidatus est
(Act. VII, 58), et quod vocabatur accepit. Stephanus enim
Corona dicitur. Humiliter lapidatus, sed sublimiter coronatus.
Deinde in Gentibus exsurrexerunt regna Gentium, antequam in eis
impleretur quod praedictum erat, Adorabunt eum omnes reges terrae;
omnes gentes servient ei (Psal. LXXI, 11): et fremuit
impetus regni illius adversus testes Christi; effusus est magnus et
multus martyrum sanguis: quo effuso, tanquam seminata seges Ecclesiae
fertilius pullulavit, et totum mundum, sicut nunc conspicimus,
occupavit. Ab his ergo viris sanguinum eruitur Christus, non solum
caput, sed etiam corpus. A viris sanguinum eruitur Christus, et eis
qui fuerunt, et eis qui sunt, et eis qui futuri sunt, eruitur
Christus, et qui praecessit, et qui est, et qui venturus est.
Christus enim est totum corpus Christi: et quicumque nunc christiani
boni, et qui ante nos, et qui post nos futuri sunt, totus Christus
eruitur a viris sanguinum; nec vacat haec vox, Et a viris sanguinum
salvum me fac.
6. [vers. 4.] Quia ecce venati sunt animam meam. Potuerunt
tenere, potuerunt occidere, venati sunt animam meam. Sed ubi est,
Disrupisti vincula mea (Psal. CXV, 16)? Ubi est,
Muscipula comminuta est, et nos eruti sumus? Ubi est quod
benedicimus Deum, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum
(Psal. CXXIII, 7, 6)? Illi quidem venati sunt, sed in
manibus venantium non dimittit qui custodit Israel. Quia ecce venati
sunt animam meam: irruerunt super me fortes. Non utcumque transeundum
est ab his fortibus: diligenter insinuandum est qui sint fortes
insurgentes. Fortes, super quos, nisi super infirmos, super
invalidos, super non fortes? Et laudantur tamen infirmi, et
damnantur fortes. Si intelligantur qui sunt fortes, primo ipsum
diabolum Dominus fortem dixit: Nemo, inquit, potest intrare in
domum fortis, et vasa ejus eripere, nisi prius alligaverit fortem
(Matth. XII, 29). Alligavit ergo fortem vinculis
dominationis suae; et vasa ejus arripuit, ac vasa sua fecit. Erant
enim omnes iniqui vasa diaboli, qui credentes facti sunt vasa
Christi: quibus Apostolus dicit, Fuistis enim aliquando tenebrae,
nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8), qui notas facit
divitias suas in vasa misericordiae (Rom. IX, 23). Possunt
ergo isti fortes intelligi. Sed sunt in hominibus quidam fortes
reprehensibili et damnabili fortitudine, qui praesumunt quidem, sed de
temporali felicitate. Non vobis videtur fuisse fortis dives iste, qui
nunc ex Evangelio recitatus est, quoniam successit ei regio in
opulentia fructuum? Perturbatus consilium reconditionis invenit, ut
destructis veteribus apothecis, novas construeret ampliores, eisque
completis, animae suae diceret: Habes multa bona, anima; epulare,
jucundare, satiare (Luc. XII, 16-19). Qualem fortem
vides? Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in
multitudine divitiarum suarum. Vide quam fortis sit: Et praevaluit,
inquit, in vanitate sua (Psal. LI, 9).
7. Sunt et alii fortes, non de divitiis, non de viribus corporis,
non de aliqua in tempore praecellenti potentia dignitatis, sed
praesumentes de justitia sua. Hoc genus fortium cavendum, metuendum,
aversandum, non imitandum: praesumentium, inquam, non de corpore,
non de opibus, non de genere, non de honore; omnia enim ista quis non
videat temporalia, fluxa, caduca, volatica? sed praesumentium de
justitia sua. Talis fortitudo impedivit Judaeos ne per foramen acus
intrarent (Matth. XIX, 24). Cum enim de se praesumunt quod
justi sint, et tanquam sani sibi videntur, medicinam recusaverunt, et
ipsum medicum necaverunt. Tales ergo fortes, non infirmos, non venit
vocare qui dixit: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus.
Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam. Isti erant
fortes qui insultabant discipulis Christi, quia magister eorum ad
infirmos intrabat, et convivabatur cum infirmis. Quare, inquiunt,
magister vester cum publicanis et peccatoribus manducat (Id. IX,
11-13)? O fortes quibus medicus opus non est! Fortitudo ista
non sanitatis est, sed insaniae. Nam et phreneticis nihil fortius,
valentiores sunt sanis: sed quanto majores vires, tanto mors
vicinior. Avertat ergo Deus ab imitatione nostra fortes istos.
Timendum est enim ne eos quisque velit imitari. Doctor autem
humilitatis, particeps nostrae infirmitatis, donans participationem
suae divinitatis, ad hoc descendens ut viam doceret et via fieret
(Joan. XIV, 6), maxime suam humilitatem nobis commendare
dignatus est; et ideo a servo baptizari non dedignatus est (Matth.
III, 13), ut nos doceret confiteri peccata nostra, et infirmari
ut fortes simus, habere potius Apostoli vocem dicentis, Quando
infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10). Quomodo ergo
noluit esse fortis. Isti autem qui fortes esse voluerunt, id est,
qui de sua virtute praesumere voluerunt tanquam justi, offenderunt in
lapidem offensionis (Rom. IX, 32): et haedus visus est eis
Agnus, et quia veluti haedum occiderunt, ab Agno redimi non
meruerunt. Ipsi sunt ergo fortes, qui irruerunt super Christum,
commendantes justitiam suam. Audite fortes istos: Cum quidam
Jerosolymitae dicerent, missi ab eis ad apprehendendum Christum, et
non audentes apprehendere (quia quando voluit, tunc apprehensus est,
qui vere fortis erat): Quare ergo, inquiunt, non eum potuistis
apprehendere? Et responderunt: Nemo unquam hominum sic locutus est,
sicut ille. Et illi fortes: Numquid aliquis Pharisaeorum in illum
credidit, aut aliquis Scribarum, nisi populus iste nesciens Legem
(Joan. VII, 45-49). Praeposuerunt se turbae infirmae ad
medicum currenti: unde, nisi quia ipsi fortes erant? et fortitudine
sua, quod est gravius, omnem etiam turbam in se traduxerunt, et
medicum omnium occiderunt. Sed et ille eo quod occisus est, de
sanguine suo medicamentum fecit aegrotis. Irruerunt super me fortes.
Hos maxime fortes advertite; et videte utrum de ulla re praesumendum
sit homini, quando nec de justitia praesumendum est. Jam videte ubi
jaceant praesumentes de divitiis, de viribus corporis, de nobilitate
generis, de dignitate saeculi, si qui de ipsa justitia tanquam de sua
praesumpserit, cadit. Irruerunt super me fortes. Ex illis fortibus
fuit ille vires suas jactans: Gratias tibi, inquit, ago quia non sum
sicut caeteri hominum, injusti, raptores, adulteri, sicut et
Publicanus iste: jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae
possideo. Vide fortem jactantem vires suas: contra vero longe stantem
infirmum attende, et humilitate propinquantem. Publicanus autem,
inquit, de longinquo stabat, et nec oculos suos audebat in coelum
levare, sed percutiebat pectus suum; dicens: Deus, propitius esto
mihi peccatori. Amen dico vobis, descendit justificatus Publicanus
ille magis quam ille Pharisaeus. Et vide justitiam: Quia omnis qui
se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc.
XVIII, 11-14). Irruerunt isti fortes, id est superbi,
qui ignorantes Dei justitiam, et suam justitiam volentes constituere,
justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3).
8. [vers. 5.] Quid deinde? Neque iniquitas mea, neque
peccatum meum, Domine. Irruerunt quidem fortes de justitia sua
praesumentes, irruerunt, sed peccatum in me non invenerunt. Nam
utique illi fortes, id est velut justi quare possent persequi
Christum, nisi quasi peccatorem? Sed tamen illi viderint quam fortes
sint immanitate febris, non firmitate sanitatis: viderint illi quam
fortes sint, et tanquam justi contra iniquum saevierunt. Sed tamen
neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine. Sine iniquitate
cucurri, et dirigebar . Illi ergo fortes currentem me sequi non
potuerunt: ideo peccatorem putaverunt, quia vestigia mea non
viderunt.
9. [vers. 6.] Sine iniquitate cucurri, et dirigebar: exsurge
in occursum mihi, et vide. Deo dicitur, Sine iniquitate cucurri,
et dirigebar: exsurge in occursum mihi, et vide. Quid enim? Si non
occurrat, videre non potest? Tanquam si ambulares viam, et de
longinquo ab aliquo cognosci non posses, clamares ad eum, et diceres:
Occurre mihi, et vide quemadmodum ambulem; nam quando de longinquo me
attendis, gressum meum videre non potes. Itane et Deus nisi
occurreret, non videret quam sine iniquitate iste dirigebatur, et quam
sine peccato currebat? Accipere quidem et hoc possumus, Exsurge in
occursum mihi, adjuva me. Quod autem addidit, et vide,
intelligendum est, fac videri quod curro, fac videri quod dirigor; ex
illa figura qua et illud dictum est Abraham: Nunc cognovi quod times
Deum (Gen. XXII, 12). Deus dicit, Nunc cognovi: unde,
nisi quia nunc te feci cognoscere? Ignotus enim sibi quisque est ante
interrogationem tentationis, sicut se Petrus praesumendo ignorabat,
et negando didicit quales vires haberet; in sua ipsa titubatione
intellexit falso sese praesumpsisse: flevit (Matth. XXVI,
35, 69, 75); et flendo meruit fructuose nosse quod fuit, et
esse quod non fuit. Ergo probatus Abraham, factus est cognitus
sibi; et dictum est a Deo, Nunc cognovi, hoc est, nunc te feci
cognoscere. Quomodo laetus dies, quod facit laetos; et tristis
amaritudo, quod contristat gustantem: sic videns Deus, videre
faciens. Exsurge ergo, inquit, in occursum mihi, et vide. Quid
est, et vide? Et adjuva me, id est in illis , ut videant cursum
meum, sequantur me, non eis videatur pravum esse quod rectum est, non
eis videatur distortum esse quod tenet regulam veritatis: Quoniam sine
iniquitate cucurri, et dirigebar: exsurge in occursum mihi, et vide.
10. Aliquid etiam me dicere admonet in hoc loco capitis ipsius
nostri sublimitas; quoniam infirmatus est usque ad mortem, et
assumpsit infirmitatis carnem, ut pullos Jerusalem colligeret sub alas
suas tanquam gallina infirmata cum parvulis. Non enim in aliqua ave
hoc aliquando conspeximus, earum etiam quae nidificant ante oculos
nostros, sicut parietum passeres, sicut hirundines tanquam annuae
nostrae hospites, sicut ciconiae, sicut aliae atque aliae aves quae
ante oculos nostros nidificant, et ovis insidunt, pullos alunt, sicut
ipsae columbae quas quotidie videmus; aliquam avem infirmari cum
parvulis non cognovimus, non aspeximus, non vidimus. Gallina quomodo
hoc habet? Certe notam rem dico, quae in conspectu nostro quotidie
versatur: quomodo raucescit vox, quomodo fit hispidum totum corpus?
deponuntur alae, laxantur plumae, et vides circa pullos nescio quid
aegrotum, et ea est materna charitas quae invenitur infirmitas. Quare
ergo Dominus, nisi propter hoc, gallina esse voluit in sancta
Scriptura dicens: Jerusalem, Jerusalem, quoties volui congregare
filios tuos, tanquam gallina pullos suos sub alas, et noluisti (Id.
XXIII, 37)! Congregavit autem omnes gentes, tanquam gallina
pullos suos, qui infirmatus est propter nos, accipiens carnem a
nobis, id est a genere humano; crucifixus, contemptus, alapis
caesus, flagellatus, ligno suspensus, lancea vulneratus. Ergo hoc
maternae infirmitatis est, non amissae majestatis. Cum ergo talis
esset Christus, et ideo contemptus, et ideo lapis offensionis et
petra scandali, et ideo multi offenderunt in eum (Rom. IX, 32,
et I Petr. II, 8): cum talis ergo esset, et tamen carnem sine
peccato suscepisset, factus est particeps nostrae infirmitatis, non
iniquitatis; ut ex eo quod nobiscum communicavit infirmitatem,
solveret nostram iniquitatem. Ideo, Sine iniquitate cucurri, et
dirigebar. Quid ergo, secundum id quod Deus est non est
agnoscendus, et illud solum in eo considerandum est quod propter nos
factus est, non illud quo nos fecit? Plane etiam illud considerandum
est; quia magnum pietatis indicium est nosse quis pro te quid
sustinuit. Non quicumque parvus, non pro te magno, sed pro te
infirmo ille summus. Quid? Factus parvulus: Humiliavit se, factus
obediens usque ad mortem. Quis? supra audi: Qui cum in forma Dei
esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ergo aequalis
Deo semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem
hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II,
6-8): et ita exinanivit, ut assumeret quod non erat, non ut
amitteret quod erat. Quomodo ergo exinanivit? Quia tibi talis
apparuit; quia tibi dignitatem quam apud Patrem habet, non
demonstravit; quia tibi nunc obtulit infirmitatem, servavit purgato
postea claritatem. Ille ergo Patri aequalis, talis est factus: et
tamen in ipsa infirmitate agnoscendus est, non visione, sed fide; ut
quod videre nondum possumus, saltem credamus, et credendo quod non
videmus, etiam videre mereamur. Merito posteaquam resurrexit, ait
Mariae Magdalenae, cui dignatus est primitus apparere: Noli me
tangere, nondum enim ascendi ad Patrem (Joan. XX, 17). Quid
est hoc? Paulo post eum mulieres tetigerunt. Nam redeuntes a
monumento, obviam sibi factum adoraverunt, et pedes ejus tenuerunt
(Matth. XXVIII, 9): discipuli etiam cicatrices palpaverunt
(Luc. XXIV, 39). Quid est ergo, Noli me tangere, nondum
enim ascendi ad Patrem; nisi, noli quod vides hoc solum me credere,
ne et hic remaneat aspectus tuus quasi tactus tuus? Humilis enim tibi
videor, nondum ascendi ad Patrem, unde et ad vos descendi, et inde
non recessi, nondum illuc ascendi, quando vos non deserui. Venit non
recedens, ascendit non deserens . Sed quid est quod ascendit ad
Patrem? Quando nobis innotescit aequalis Patri. Nos enim
ascendimus proficiendo, ut hoc videre, ut hoc intelligere, ut hoc
utcumque capere valeamus. Ideo ergo distulit tactum, non abstulit,
non repulit, non negavit. Nondum enim, inquit, ascendi ad Patrem.
A summo coelo egressio ejus, dicit alius Psalmus, et occursus ejus
usque ad summum coeli (Psal. XVIII, 7). Summum coeli, id
est, summum in omnibus spiritualibus Pater est: inde excursus ejus,
et occursus usque ad summum coeli. Occurrit usque ad summum, non
dicitur nisi de aequali. Denique cum aliqua inaequalia comparamus, et
aliquid breve ad aliquid magnum applicamus, videre quantum ad quantum
sit, si inaequale invenerimus, ita solemus loqui, Non occurrit: si
autem aequale sit, Occurrit. Ergo occursus ejus usque ad summum
coeli, quia aequalis est Patri. Talem se volebat innotescere
fidelibus suis, qui dixerat: Noli me tangere. Hoc volebat praestari
a Patre fidelibus suis, qui dicebat: Exsurge in occursum mihi, et
vide; innotesce quod tibi aequalis sim. Et vide: quid est, Et
vide? Fac videri quod tibi aequalis sim. Quamdiu mihi Philippus
dicit: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis? Quamdiu ego
dicam, Tanto tempore vobiscum sum, et Patrem non nostis?
Philippe, qui me videt, videt et Patrem: non credis quia ego in
Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 8-11)? et adhuc
forte non credit aequalem. Exsurge in occursum mihi, et vide. Fac
me videri, fac te videri, fac notam hominibus aequalitatem nostram.
Non putent Judaei se hominem crucifixisse. Quamvis in eo non
crucifixum sit, nisi in quantum homo erat: tamen non cognoverunt quem
crucifixerunt. Si enim cognovissent, Dominum gloriae nunquam
crucifixissent (I Cor. II, 8). Hunc Dominum gloriae ut
noverint fideles mei, Exsurge in occursum mihi, et vide.
11. Et tu Domine Deus virtutum, Deus Israel. Te Deus
Israel, qui non putaris nisi Deus Israel solius qui non putaris nisi
Deus unius gentis quae te colit, cum omnes gentes idola colant, tu
Deus Israel, intende ad visitandum omnes gentes. Impleatur ista
prophetia, in qua Isaias ex persona tua alloquitur Ecclesiam tuam,
sanctam civitatem tuam, sterilem illam cujus multi filii desertae,
magis quam ejus quae habet virum. Ei quippe dictum est: Laetare
sterilis quae non paris, erumpe et exclama quae non parturis; quia
multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum: magis quam
gentis Judaeae quae habet virum, quae accepit Legem; magis quam ejus
gentis quae habuit evidentem regem. Nam tuus rex latet, et plures
tibi filii sunt ex occulto sponso. Ergo ei dicitur: Multi filii
desertae, magis quam ejus quae habet virum. Deinde adjungit
Propheta: Dilata locum tabernaculi tui, et aulas tuas confige; non
est quod parcas: extende longius funiculos tuos, et palos validos
constitue, etiam atque etiam in dexteram atque sinistram. In dextera
tene bonos, in sinistra tene malos (Matth. XXV, 33), donec
veniat ventilabrum (Id. III, 12): posside tamen omnes
gentes. Invitentur ad nuptias boni et mali, impleantur nuptiae
recumbentium (Id. XXII, 9, 10): servorum est invitare,
Domini separare. Etiam atque etiam in dexteram atque sinistram
extende. Semen enim tuum haereditabit gentes, et civitates quae
desertae erant, inhabitabis: desertae a Deo, desertae a Prophetis,
desertae ab Apostolis, desertae ab Evangelio, plenae daemoniis.
Civitates quae desertae erant inhabitabis. Non est quod metuas;
praevalebis enim: nec erubescas quod detestabilis fueris. Ergo, quia
insurrexerunt super me fortes, ne erubescas; quando contra nomen
christianum leges ferebantur, quando ignominia et infamia erat esse
christianum. Ne erubescas quod detestabilis fueris: confusionem enim
in perpetuum oblivisceris; ignominiae viduitatis tuae non eris memor.
Quoniam ego sum Dominus qui facio te: Dominus nomen est ei; et qui
eruit te, ipse Dominus Deus Israel universae terrae vocabitur
(Isai. LIV, 1-5). Et tu Domine Deus virtutum, Deus
Israel, intende ad visitandum omnes gentes: intende, inquam, ad
visitandum omnes gentes.
12. Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem. Hic plane
terruit. Quem non terreat? Quis ad suam conscientiam rediens non
contremiscat? Quae etiamsi sibi conscia est pietatis, mirum nisi
aliquid conscia sit etiam iniquitatis. Quicumque enim peccatum facit,
et iniquitatem facit (I Joan. III, 4). Si enim iniquitates
observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit (Psal.
CXXIX, 3). Et tamen verum est, nec frustra dictum, nec
vacare omnino potest aut poterit, Non miserearis omnium qui operantur
iniquitatem. Sed ecce misertus est Pauli qui primo Saulus operabatur
iniquitatem: quid enim fecit boni, unde promereretur Deum? Nonne
sanctos ejus ad mortem attrahebat? nonne epistolas a principibus
sacerdotum ferebat, ut ubicumque Christianos invenisset, ad poenam
raperet? nonne id agens, eo tendens, caedem spirans et anhelans,
sicut de illo Scriptura attestatur, de coelo vocatus est voce
sublimi, dejectus, erectus, excaecatus, illuminatus, occisus,
vivificatus, perditus, redditus (Act. IX)? Quo merito? Nihil
nos dicamus; ipsum potius audiamus: Qui prius fui, inquit,
blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam
consecutus sum (I Tim. I, 13). Certe, Non miserearis omnium
qui operantur iniquitatem, hoc duobus modis intelligi potest: sive
quia omnino nulla peccata impunita relinquit Deus; sive quod est
quaedam iniquitas, quam qui operantur, omnino nulla peccata impunita
relinquit Deus; sive quod est quaedam iniquitas, quam qui operantur,
omnino eorum Deus non miseretur. Secundum istos duos modos, breviter
quantum temporis sufficit aliquid loquamur Charitati Vestrae.
13. Iniquitas omnis, parva magnave sit, puniatur necesse est, aut
ab ipso homine poenitente, aut a Deo vindicante. Nam et quem
poenitet, punit seipsum. Ergo, fratres, puniamus nostra peccata,
si quaerimus misericordiam Dei. Non potest Deus misereri omnium
operantium iniquitatem quasi blandiens peccatis, aut non eradicans
peccata. Prorsus aut punis, aut punit. Vis non puniat? Puni,
tu. Nam et illud fecisti quod impunitum esse non possit: sed a te
puniatur potius, ut facias quod in illo psalmo scriptum est,
Praeveniamus faciem ejus in confessione (Psal. XCIV, 2).
Quid est, Praeveniamus faciem ejus? Antequam ipse attendat ut
puniat, tu praeveni confitendo et puni. Non ille inveniat quod
puniat. Quia cum tu punis iniquitatem, facis aequitatem. Et ideo
tui miserebitur Deus, quia jam te operantem aequitatem invenit Deus.
Quid est, operantem aequitatem? Quia hoc in te odisti, quod et ille
odit; ut incipias placere Deo, dum hoc in te punis quod displicet
Deo. Nam non potest impunitum relinqui peccatum: quoniam verum est,
Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem.
14. Sed videamus jam alium modum, quo haec sententia possit
intelligi. Est quaedam iniquitas, quam qui operatur, non potest
fieri ut misereatur ejus Deus. Quaeritis forte quaenam illa sit?
Ipsa defensio peccatorum. Quando quisque defendit peccata sua,
magnam iniquitatem operatur: hoc defendit quod Deus odit. Et vide
quam perverse, quam inique. Si quid boni fecerit, sibi vult
imputari: si quid mali, Deo. Nam hoc modo defendunt homines peccata
ex Dei persona, quod pejus est. Quid est hoc? Nemo est qui audeat
dicere, Bonum est adulterium, bonum est homicidium, bona fraus,
bonum perjurium: nullus prorsus hominum; nam qui etiam illa faciunt,
clamant quando patiuntur. Omnino ergo non invenis animam tam
perversam, tam extorrem a societate generis humani et a participatione
communis sanguinis ex Adam, cui videatur bonum esse adulterium, sicut
dixi, fraus, rapina, perjurium. Sed quomodo ea defendunt? Si
Deus noluisset, non id fecissem. Quid vis faciam fato meo? Jam
quaeris quid sit fatum: curris ad stellas. Quaeris quis fecerit et
ordinaverit stellas: Deus est. Ergo ad hoc peccatum tuum defendis,
ut Deum accuses. Ideo excusatur reus, ut culpetur judex. Prorsus
talem iniquitatem operantium non miseretur Deus. Non miserearis
omnium qui operantur iniquitatem. Persequere, inquit, peccata
eorum, puni, compunge, converte illos ante se, qui se ponunt post
se; et erubescant de se, ut gaudeant de te. Non miserearis omnium
qui operantur iniquitatem.
15. [vers. 7.] Convertantur ad vesperam. Nescio quos dicit
quondam operatores iniquitatis, et quondam tenebras, converti ad
vesperam. Quid est, ad vesperam? Postea. Quid est, ad vesperam?
Serius. Ante enim debuerant, antequam Christum crucifigerent,
medicum agnoscere. Quare jam eo crucifixo, resurgente, in coelum
ascendente, posteaquam misit Spiritum suum sanctum, quo repleti sunt
illi qui in una domo erant, et coeperunt loqui linguis omnium gentium,
expaverunt crucifixores Christi: compuncti sunt de conscientia sua,
consilium salutis ab Apostolis petiverunt; audierunt, Agite
poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini
nostri Jesu Christi, et dimittentur vobis peccata vestra (Act.
II, 38). Post occisum Christum, post effusum Christi
sanguinem dimittuntur peccata vestra. Ille sic voluit mori, ut
sanguine suo etiam effusores ejusdem sanguinis redimeret. Fudistis
saevientes, bibite confitentes. Merito convertantur ad vesperam; et
famem patiantur ut canes. Canes Gentes Judaei dixerunt, tanquam
immundos. Nam inde et ipse Dominus, cum post eum clamaret Chananaea
quaedam mulier, non Judaea, ad suam filiam curandam convertere volens
ejus misericordiam; ille omnia praevidens, omnia sciens, sed fidem
ejus ostendere volens, distulit beneficium, et eam suspendit. Et
quomodo distulit? Non sum, inquit, missus, nisi ad oves quae
perierunt domus Israel. Israel, oves: Gentes, quid? Non est
bonum, panem filiorum mittere canibus. Gentes ergo canes appellavit,
propter immunditiam. Quid autem illa mulier esuriens? Hoc magis non
repulit: suscepit humiliter convicium, et meruit beneficium. Neque
enim et convicium illud dicendum erat, quod a Domino dictum erat.
Servus si aliquid tale domino dicat, convicium est: dominus autem cum
tale aliquid servo dicit, dignatio potius dici potest. Ita, inquit,
Domine. Quid est, ita? Verum dicis, prorsus verum dicis; canis
ego sum. Sed et canes, inquit, edunt de micis quae cadunt de mensa
dominorum suorum. Et continuo Dominus: O mulier, magna est fides
tua (Matth. XV, 24-28)! Jamdudum canis, modo mulier.
Unde jam mulier quae paulo ante canis? Confitendo humiliter, non
repellendo quod a Domino dictum erat. Ergo Gentes canes, et ideo
esurientes. Bonum est et Judaeis, ut agnoscant se peccatores; et
licet ad vesperam, convertantur; et famem patiantur ut canes. Nam
male saturatus erat ille qui dicebat: Jejuno bis in sabbato. Ille
autem publicanus canis erat, famem patiens; et inde beneficium Domini
esuriebat, qui dicebat: Propitius esto mihi peccatori (Luc.
XVIII, 12, 13), Convertantur ergo et illi ad vesperam: et
famem patiantur ut canes. Desiderent gratiam Dei, intelligant se
peccatores: fortes illi fiant infirmi, divites illi fiant pauperes,
justi illi agnoscant se peccatores, leones illi canes fiant.
Convertantur ad vesperam; et famem patiantur ut canes, et circumibunt
civitatem, Quam civitatem? Mundum istum, quem quibusdam locis vocat
Scriptura civitatem circumstantiae (Psal. XXX, 22, LIX,
11, et CVII, 11, sec. LXX): id est, quia in omnibus
gentibus undique circumfuderat mundus unam gentem Judaeorum, ubi talia
dicebantur , et appellabatur civitas circumstantiae. Istam civitatem
circumibunt illi jam canes facti esurientes. Quomodo circumibunt?
Evangelizando. Saulus ex lupo canis factus est ad vesperam, id est,
sero conversus, de micis domini sui in gratia ejus cucurrit, et
circumivit civitatem.
16. [vers. 8.] Ecce ipsi loquentur in ore suo, et gladius in
labiis eorum. Jam ille gladius bis acutus, de quo Apostolus dicit:
Et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 17).
Quare bis acutus? Quare, nisi quia ex utroque Testamento feriens?
Hoc gladio mactabantur, de quibus dicebatur Petro: Macta, et
manduca (Act. X, 13). Et gladius in labiis eorum: quoniam
quis audivit? Loquentur in ore suo: Quis audivit? id est,
stomachabuntur adversus pigros ad fidem. Qui paulo ante et ipsi
credere nolebant, taedium de non credentibus patiuntur. Et vere,
fratres, contingit. Vides hominem pigrum antequam sit christianus;
clamas ad illum quotidie, vix convertitur: convertatur, et jam vult
omnes esse christianos, et miratur quia nondum sunt. Excidit illi
quod ad vesperam conversus est: sed quia factus est esuriens sicut
canis, habet etiam in labiis gladium; dicit, Quis audivit? Quid
est, Quis audivit? Quis credidit auditui nostro, et brachium
Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? Quoniam quis
audivit? Non credunt Judaei: conversi sunt ad Gentes et
annuntiaverunt. Judaei non credebant: et tamen per credentes Judaeos
Evangelium circumibat civitatem, et dicebant, Quoniam quis audivit?
17. [vers. 9.] Et tu, Domine, deridebis eos. Quis
audivit? Omnes gentes christianae futurae sunt, et vos dicitis,
Quis audivit? Quid est, deridebis eos? Pro nihilo habebis omnes
gentes: nihil ante te erit; quia facillimum erit ut credant in te
omnes gentes.
18. [vers. 10.] Fortitudinem meam ad te custodiam. Illi enim
fortes ideo ceciderunt, quia fortitudinem suam ad te non custodierunt:
id est, illi qui superne insurrexerunt et irruerunt, de se
praesumpserunt. Ego autem fortitudinem meam ad te custodiam: quia si
recedo, cado; si accedo, fortior fio. Videte enim quid est,
fratres, in anima humana. Non habet ex se lumen, non habet ex se
vires: totum autem quod pulchrum est in anima, virtus et sapientia
est; sed nec sapit sibi, nec valet sibi, nec ipsa sibi lux est, nec
ipsa sibi virtus est. Est quaedam origo fonsque virtutis, est quaedam
radix sapientiae, est quaedam, ut ita dicam, si et hoc dicendum est,
regio incommutabilis veritatis: ab hac anima recedens tenebratur,
accedens illuminatur. Accedite ad eum, et illuminamini (Psal.
XXXIII, 6); quia recedendo tenebramini. Ergo fortitudinem
meam ad te custodiam: non a te recedam, non de me praesumam.
Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es. Ubi
enim eram, et ubi sum? unde me suscepisti? quas iniquitates meas
dimisisti? ubi jacebam? quo erectus sum? Ergo haec meminisse debeo;
quod in alio psalmo dicitur. Quoniam pater meus et mater mea
dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me (Psal. XXVI,
10)? Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus
es.
19. [vers. 11.] Deus meus, misericordia ejus praeveniet me.
Ecce quid est, Fortitudinem meam ad te custodiam: de me omnino nihil
praesumam. Quid enim attuli boni, ut mei miserereris et me
justificares? Quid in me invenisti, nisi sola peccata? Tuum nihil
aliud nisi natura quam creasti: caetera, mala mea quae delevisti.
Non ego prior ad te exsurrexi, sed tu ad me excitandum venisti; nam
misericordia ejus praeveniet me. Antequam aliquid boni ego faciam,
misericordia ejus praeveniet me. Quid hic respondebit infelix
Pelagius?
20. [vers. 12-14.] Deus meus demonstravit mihi in inimicis
meis. Quid ait? Quantam circa me exhibuerit misericordiam, in
inimicis meis mihi demonstravit. Relictis comparet se collectus, et
repulsis electus: comparet se vasis irae vas misericordiae; et videat
quia ex una massa fecit Deus aliud vas in honorem, aliud in
contumeliam. Quid est, demonstravit mihi in inimicis meis? Si enim
Deus volens ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in
multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, et
propter quid hoc? Ut notas faceret divitias suas in vasa misericordiae
(Rom. IX, 21-23): si ergo vasa irae attulit, in quibus
notas faceret divitias suas in vasa misericordiae, rectissime dictum
est, Misericordia ejus praeveniet me. Deus meus demonstravit mihi in
inimicis meis: id est, quantam circa me habuit misericordiam, in
illis mihi demonstravit circa quos non habuit. Nisi enim debitor
suspendatur, minus agit gratias cui debitum relaxatur. Deus meus
demonstravit mihi in inimicis meis.
21. De ipsis autem inimicis quid? Ne occideris eos, nequando
obliviscantur legis tuae. Rogat pro inimicis suis, implet
praeceptum. Quid est, Ne miserearis omnium qui operantur
iniquitatem; et, Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis
tuae? Quomodo non miseretur omnium qui operantur iniquitatem, et
quomodo non occidit eos ne obliviscantur legis tuae? Sed hic de
inimicis suis dixit. Quid ergo? Inimici ejus aequitatem operantur?
Si qui ei inimicantur aequitatem operantur; ergo ipse iniquitatem
operatur. Sed quia ipse aequitatem operatur, porro qui aequitatem
operatur, profecto iniquitatem ab inimicis patitur; restat ut qui
justo inimicantur, iniquitatem operentur. Unde ergo paulo superius,
Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem; et nunc de inimicis
suis, Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae? Non ergo
miserearis eorum, ut occidas peccata eorum: non occidas eos, quorum
peccata occidis. Quid est autem occidi? Oblivisci legis Domini.
Ipsa est vera mors, in profundum ire peccati: potest quidem hoc et de
Judaeis intelligi. Quid de Judaeis, Ne occideris eos, nequando
obliviscantur legis tuae? Istos inimicos meos, ipsos qui me
occiderunt, noli tu occidere. Maneat gens Judaeorum: certe victa
est a Romanis, certe deleta civitas eorum; non admittuntur ad
civitatem suam Judaei, et tamen Judaei sunt. Nam omnes istae
provinciae a Romanis subjugatae sunt. Quis jam cognoscit gentes in
imperio Romano quae quid erant, quando omnes Romani facti sunt , et
omnes Romani dicuntur? Judaei tamen manent cum signo; nec sic victi
sunt, ut a victoribus absorberentur. Non sine causa Cain ille est,
qui cum fratrem occidisset, posuit in eo Deus signum, ne quis eum
occideret (Gen. IV, 15). Hoc est signum quod habent Judaei:
tenent omnino reliquias legis suae; circumciduntur, sabbata
observant, pascha immolant, azyma comedunt. Sunt ergo Judaei, non
sunt occisi, necessarii sunt credentibus Gentibus. Quare hoc? Ut
demonstret nobis in inimicis nostris misericordiam suam. Deus meus
demonstravit mihi in inimicis meis. In ramis superbia praecisis
inserto misericordiam suam demonstrat oleastro. Ecce ubi jacent qui
superbi erant, ecce ubi insertus es qui jacebas: et tu noli
superbire, ne praecidi merearis. Deus meus, ne occideris eos,
nequando obliviscantur legis tuae.
22. Disperge eos in virtute tua. Jam factum est: per omnes gentes
dispersi sunt Judaei, testes iniquitatis suae et veritatis nostrae.
Ipsi habent codices, de quibus prophetatus est Christus, et nos
tenemus Christum. Et si quando forte aliquis paganus dubitaverit,
cum ei dixerimus prophetias de Christo, quarum evidentiam
obstupescit, et admirans putaverit a nobis esse conscriptas; de
codicibus Judaeorum probamus quia hoc tanto ante praedictum est.
Videte quemadmodum de inimicis nostris alios confundimus inimicos.
Disperge eos in virtute tua: tolle illis virtutem, tolle illis
fortitudinem eorum. Et deduc eos, protector meus Domine. Delicta
oris eorum, sermonem labiorum eorum: et comprehendantur in superbia
sua. Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes, in
ira consummationis, et non erunt. Obscura sunt, et timeo ne non
insinuentur bene. Jam audiendo fatigati estis: itaque si placet
Charitati Vestrae, quae restant in crastinum differamus. Adjuvabit
Dominus, ut vobis debitum persolvamus; quia de illo magis quam de
nobis promittimus.
|
|