|
1. Hesternus sermo protractus, debitorem me in hodiernum reliquit:
quia ergo Dominus voluit, reddendi tempus advenit. Quam vero sumus
nos devoti redhibitores, tam debetis vos esse avidi exactores: hoc
est, ut quod ille donat, et nos reddimus (ille enim Dominus, nos
servi sumus), sic accipiatis, ut sit fructus in auditione vestra de
vita vestra. Cultus enim ager fructum non reddens, et ingratus
agricolae pro frugibus spinas afferens, non horreum, sed ignem
quaerit, Dominus autem Deus noster, sicut eum videtis hanc terram
visitare imbribus solemnibus, ita cor nostrum verbo suo tanquam agrum
suum visitare dignatur; et de corde nostro fructus quaerit, quia novit
et quid ibi seminet, et quantum pluat. Et quia revera nihil sine illo
sumus, quia et antequam essemus, nihil eramus, et quisquis jam homo
est et sine illo esse voluerit, nihil aliud quam homo peccator erit;
verumque est quod hic dictum est, Fortitudinem meam ad te custodiam,
quoniam quidquid possumus, nisi apud illum et ad illum servemus,
recedendo amittimus: vigilare debet semper mens nostra non ab illo
recedere, sed et si longe erat, magis magisque propinquare et
accedere; non gressu pedum, non subvectione vehiculorum, non
celeritate animalium, non elevatione pennarum, sed puritate
affectuum, et probitate sanctorum morum.
2. [vers. 12-14.] Videamus ergo quid restat de hoc psalmo.
In hoc enim dimiseramus, cum coepisset de inimicis suis loqui dicens
Deo: Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae. Quamvis
eos inimicos suos esse dixerit, rogavit tamen Deum ne occiderentur et
obliviscerentur legem ipsius. Non tamen tenere legem, id est non
oblivisci legem, jam perfectio est, et quasi securitas de praemio, et
nulla sollicitudo de supplicio. Sunt enim qui tenent legem memoria,
et non implent vita: qui vero implent vita, non possunt non tenere
memoria. Ergo qui moribus praecepta Dei facit, et quodam modo
vivendo, semper in corde suo ne deleatur agit quod tenet, vivendoque
se commemorat quid ei in corde scriptum sit de lege Dei, ipse
fructuose tenet legem Dei; ipse non inimicus deputabitur. Nam ecce
inimici Judaei, quos videtur significare psalmus iste, legem Dei
tenent, et ideo de illis dictum est, Ne occideris eos, nequando
obliviscantur legis tuae; ut gens Judaeorum maneret, et ea manente
cresceret multitudo Christianorum. Per omnes gentes manent certe, et
Judaei sunt, nec destiterunt esse quod erant: id est, gens ista non
ita cessit in jura Romanorum, ut amiserit formam Judaeorum; sed ita
subdita Romanis est, ut etiam leges suas teneat, quae leges sunt
Dei. Sed quid in illis factum est? Decimatis mentam et cyminum, et
reliquistis quae graviora sunt Legis misericordiam et judicium;
liquantes culicem, camelum autem glutientes (Matth. XXIII,
23 et 24). Hoc eis Dominus dicit. Et revera ita sunt; tenent
Legem, tenent Prophetas; legunt omnia, cantant omnia: lucem
Prophetarum non ibi vident, qui est Christus Jesus. Non solum eum
nunc non vident, cum sedet in coelo: sed nec tunc viderunt, quando
inter illos humilis ambulabat, et facti sunt rei fundendo sanguinem
ipsius; sed non omnes. Hoc et hodie commendamus Charitati Vestrae.
Non omnes: quia multi eorum conversi ad eum quem occiderunt, et in
eum credendo, veniam et de effuso ipsius sanguine meruerunt;
exemplumque praebuerunt hominibus quam non debeant diffidere dimitti
sibi qualecumque peccatum, quando et interfectio Christi dimissa est
confitentibus. Inde ergo dictum est, Quia Deus susceptor meus es;
Deus meus, misericordia ejus praeveniet me: hoc est, ante omnia
merita mea bona praevenit me misericordia ipsius; etsi nihil in me boni
invenerit, ipse me facit bonum, et ipse justificat conversum, et ipse
admonet ut convertatur aversus. Deus meus, inquit iterum,
demonstravit mihi in inimicis meis: id est, quantum me diligat,
quantumque mihi largiatur de bonitate sua, ex comparatione inimicorum
meorum mihi ostendit; quia cum sint ex una massa vasa irae et vasa
misericordiae (Rom. IX, 21), per vasa irae discunt vasa
misericordiae quantum illis Deus largiatur boni. Et deinde, Ne
occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae: hoc dictum est de
Judaeis. Sed quid illis facies? Disperge eos in virtute tua.
Ostende illis quia tu fortis es, non ipsi qui de virtute sua
praesumendo, veritatem tuam non cognoverunt: non quales ipsi fortes
sunt, de quibus dictum est, Irruerunt super me fortes; sed qualis tu
fortis ad dispergendos eos. Et deduc eos, protector meus Domine: id
est, sic eos disperge, ut non eos deseras, nequando obliviscantur
legis tuae; et in eo ipso me protegas, ut de ipsorum dispersione
habeam testimonium misericordiae tuae.
3. Et sequitur: Delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum. Quo
conjungitur, quo connectitur ista sententia? Delicta, inquit, oris
eorum, sermonem labiorum eorum. Sequentia non ita connectuntur, ut
doceant nos quo conjungatur ista sententia. Delicta, inquit, oris
eorum, sermonem labiorum eorum: et comprehendantur in superbia sua.
Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes, in ira
consummationis, et non erunt. Hoc obscurum etiam heri dixeramus, et
ideo ad recentiores mentes vestras expositionem distuleramus. Nunc
itaque, quoniam nondum fatigati estis in audiendo, erigite corda ut
adjuvetis me intentione; ne forte in obscuritate et perplexitate
aliquantum sermo noster non sufficiat intentioni vestrae: et debetis
aliquid et a vobis afferre, ut quod nos dicendo non impleverimus,
intelligendo suppleatis. Sic ergo posita est ista sententia in medio,
ut quo jungatur non facile videamus: Delicta oris eorum, sermonem
labiorum eorum. Recurramus ergo ad superiora. Quoniam dixerat, Ne
occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae, quos tamen dixerat
inimicos; adjunxit duos versiculos, Disperge eos in virtute tua, et
deduc eos, protector meus Domine: et continuo intulit, Delicta oris
eorum, sermonem labiorum eorum, hoc est, illum occide, non ipsos.
Non ergo occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae: sed est
quod in illis occidas, ut impleas quod supra dictum est, Non
miserearis omnium qui operantur iniquitatem. Disperge ergo illos, et
deduc eos: id est, noli deserere, cum dispergis; quia non deserendo
habes quid in illis agas, cum ipsos non occidis. Quid ergo occides?
Delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum. Quid in illis occides?
Crucifige, crucifige (Joan. XIX, 6); quod clamaverunt, non
qui clamaverunt. Illi enim Christum delere, interimere, perdere
voluerunt: tu autem resuscitando Christum quem perdere voluerunt,
occidis delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum. Quippe quem
perdendum clamaverunt, vivere expavescunt; et quem in terra
contempserunt, in coelo adorari ab omnibus gentibus admirantur: sic
occiduntur delicta oris eorum, et sermo labiorum eorum.
4. Et comprehendantur in superbia sua. Quid est, comprehendantur
in superbia sua? Quia frustra irruerunt fortes, et quasi cessit illis
ut aliquid sibi fecisse viderentur, et praevaluerunt Domino.
Potuerunt hominem crucifigere, potuit infirmitas praevalere, et
virtus occidi; et visi sibi sunt aliquid, velut fortes, velut
potentes, velut praevalentes, velut leo paratus ad praedam, velut
tauri pingues, sicut eos alio loco commemorat: Tauri pingues
obsederunt me (Psal. XXI, 13). Quid autem fecerunt in
Christo? Non vitam, sed mortem occiderunt. Exstincta quippe morte
in moriente, et resurgente vita de morte in vivente, etenim et ipse se
resuscitavit, quia erat in illo et quod mori non potuit, quid
fecerunt? Audi quid fecerunt: solverunt templum. Quid vero ipse
fecit? Triduo resuscitavit illud (Joan. II, 19). Per hoc
ergo occisa sunt delicta oris eorum, et sermo labiorum eorum. Et quid
jam factum est in his qui conversi sunt? Et comprehendantur in
superbia sua. Dictum est enim illis quia ille quem occiderunt,
resurrexit. Crediderunt eum resurrexisse, quia viderunt eum in coelo
positum, Spiritum sanctum inde misisse, et eos qui in illum
crediderunt implevisse (Act. I, 9, et II, 4); et invenerunt
se et nihil damnasse, et nihil fecisse. Factum eorum in irritum
venit; peccatum remansit. Quia ergo factum evacuatum est, peccatum
autem remansit super facientes; comprehensi sunt in superbia sua,
viderunt se sub iniquitate sua. Restabat ergo ut confiterentur
peccatum, et ille ignosceret qui peccantibus cesserat, et mortem suam
donaret occisus a mortuis, et vivificans mortuos. Comprehensi sunt
ergo in superbia sua.
5. Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes, in ira
consummationis, et non erunt. Et hoc difficile intelligitur, quo
jungatur et non erunt. Quid non erunt? Videamus ergo superiorem
textum: cum comprehensi fuerint in superbia sua, annuntiabuntur ex
maledicto et mendacio consummationes. Quae sunt consummationes?
Perfectiones: consummari enim, perfici est. Aliud est consummari,
aliud consumi. Consummatur enim quod sic finitur ut perficiatur:
consumitur quod sic finitur ut non sit. Superbia non permittebat
hominem perfici; nihil sic impedit perfectionem. Intendat quippe
Charitas Vestra paululum ad id quod dico; et videte malum nimis
molestum, nimis cavendum. Quale malum putatis? Quamdiu exaggerem
quid mali sit in superbia? Diabolus inde solum puniendus est. Certe
princeps est omnium peccatorum, certe seductor est ad peccandum: non
ei imputatur adulterium, non vinolentia, non fornicatio, non rapina
rerum alienarum; sola superbia lapsus est. Et quoniam superbiae comes
est invidentia, fieri non potest ut superbus non invideat: ex hoc
vitio, quod superbiam necessario sequitur, lapsus etiam invidit
stanti, et dedit operam seducere hominem, ne illo levaretur unde ille
dejectus est. Et ideo satagit vera persuadere peccata, quia talem
judicem habemus ubi objicere falsa non possit. Nam si apud judicem
hominem ageretur causa nostra, quem posset fallere criminationibus
falsis; non multum ageret ut peccaremus; quia judicem fallendo, et
innocentes posset opprimere, et circumventos ad se traducere, et secum
condemnari facere: nunc vero quia scit talem judicem qui falli non
possit, et quia scit cum justum personas accipere non posse; tales ei
vult reos perducere, quos necesse sit ut damnet, quia justus est.
Dat itaque operam ut peccemus sola invidentia, quae invidentia necesse
est ut comitetur superbiam. Hoc ergo malum superbia est, impediens
perfectionem. Jactet ergo se quisque de divitiis, jactet de
pulchritudine et de viribus corporis: ista certe omnia mortalia sunt;
ridendi sunt qui se de mortalibus jactant, a quibus rebus plerumque aut
vivi deseruntur, aut mortui eas necesse est ut deserant. Illud est
vitium capitale, quod cum quisque bene profecerit, superbia tentatur,
ut perdat totum quod profecit. Denique omnia vitia in malefactis
timenda sunt; superbia in benefactis plus metuenda est. Non itaque
mirum quia sic est humilis Apostolus, ut dicat: Quando infirmor,
tunc fortis sum. Nam hoc vitio ne ipse tentaretur, quale sibi
medicamentum dicit appositum contra tumorem, a medico qui sciret quid
curaret? Ne magnitudine, inquit, revelationum extollar, datus est
mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet.
Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me; et dixit mihi:
Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II
Cor. XII, 7-10). Videte quae sint consummationes.
Apostolus, doctor gentium, pater fidelium per Evangelium, accepit
stimulum carnis a quo colaphizaretur. Quis nostrum hoc dicere
auderet, nisi ille confiteri non erubesceret? Si enim dixerimus hoc
non passum fuisse Paulum; cum ei quasi honorem deferimus, mendacem
facimus. Sed quia verax est, et verum dixit; oportet ut credamus
datum illi esse angelum satanae, ne magnitudine revelationum
extolleretur. Ecce quam timendus est serpens superbiae! Quid itaque
factum est istis? In peccato suo comprehensi sunt, quia Christum
occiderunt, et de ipsa magnitudine peccati plus humiliati sunt, et
majore humilitate erigi meruerunt: hoc est, Comprehendantur in
superbia sua. Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur
consummationes: id est, ideo magis perficientur, quia in maledicto et
mendacio deprehensi sunt. Superbia quippe eos non permittebat
perfici: facinus abstulit superbiam per eorum confessionem;
indulgentia delevit facinus per Dei miserationem, et ex maledicto et
mendacio annuntiatae sunt consummationes: id est, dictum est homini,
Vidisti quid sis, sensisti quid sis, errasti, excaecatus es,
peccasti et lapsus es, agnovisti infirmitatem tuam; supplica medico,
noli tibi videri sanus. Ubi est phrenesis tua? Ecce medicum
occidisti, quem occidendo perdere non potuisti: tamen quantum ad te
pertinuit, occidisti. Ex maledicto et mendacio annuntiabuntur
consummationes. Fecistis quod ad maledictum pertinebat, o Judaei:
Maledictus enim omnis qui pendet in ligno (Deut. XXI, 23, et
Gal. III, 13). Crucifixistis Christum; tanquam maledictum
putastis. Adde maledicto mendacium: custodes ad sepulcrum posuistis;
ut mentirentur, pecuniam dedistis (Matth. XXVIII, 12).
Ecce Christus resurrexit: ubi est maledictum crucis quod fecistis?
ubi est mendacium custodum quos corrupistis?
6. Ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes, in ira
consummationis, et non erunt. Quid est, in ira consummationis
annuntiabuntur consummationes? Est ira consummationis, et est ira
consumptionis. Nam omnis vindicta Dei ira dicitur: sed aliquando ad
hoc vindicat Deus, ut perficiat; aliquando ad hoc vindicat, ut
damnet. Quomodo ad hoc vindicat, ut perficiat? Flagellat omnem
filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Quomodo ad hoc vindicat,
ut damnet? Quando posuerit impios ad sinistram, et dixerit eis: Ite
in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth.
XXV, 41). Illa ira consumptionis est, non consummationis.
Annuntiabuntur autem consummationes in ira consummationis; id est,
praedicabitur ab Apostolis quia ubi abundavit peccatum, superabundavit
gratia (Rom. V, 20), et pertinuit ad humiliationis medicinam
infirmitas hominis. Hoc cogitantes illi, et invenientes atque
confitentes iniquitates suas, non erunt. Quid non erunt? In
superbia sua. Supra enim dixerat, Comprehendantur in superbia sua.
Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes in ira
consummationis, et non erunt, utique in superbia, in qua comprehensi
sunt.
7. Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terrae. Ante
enim justi sibi videbantur, quod gens Judaea Legem acceperat, quod
Dei praecepta servaverat: demonstratur illis quia non servavit, cum
in ipsis Dei praeceptis Christum non intellexit, quia caecitas ex
parte in Israel facta est (Id. IX, 25). Vident et ipsi
Judaei quia non debent Gentes contemnere, quos quasi canes et
peccatores putabant: quomodo enim pariter inventi sunt in iniquitate;
ita pariter pervenient ad salutem. Non solum ex Judaeis, inquit
Apostolus, verum etiam ex Gentibus (Rom. IX, 24). Ideo
enim lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput
anguli (Psal. CXVII, 22), ut duos jungeret in se: angulus
enim duos parietes copulat. Judaei excelsi et magni sibi videbantur:
Gentes tanquam infirmi, tanquam peccatores, tanquam daemonum servi,
tanquam idolorum adoratores; et tamen in utrisque iniquitas erat.
Demonstrati sunt et Judaei peccatores; quia non est qui faciat
bonum, non est usque ad unum (Rom. III, 12): deposuerunt
superbiam et non inviderunt saluti Gentium, quia parem suam et illorum
infirmitatem cognoverunt; et in angulari lapide copulati simul Dominum
adoraverunt. Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium
terrae. Non tantum Judaeorum dominabitur, sed et finium terrae:
quod non scirent, si adhuc in superbia sua essent; in superbia autem
sua essent, si adhuc sibi justi viderentur: ut autem sibi justi non
viderentur, annuntiatae sunt illis ex maledicto et mendacio
consummationes in ira consummationis; quia comprehensi fuerunt in
superbia sua, ex maledicto quod fecerunt, quando Christum
occiderunt. Ecce quid fecit Dominus noster Jesus Christus.
Mortuus est inter manus Judaeorum, et redemit multitudinem Gentium:
hac fusus est sanguis, hac profuit; sed conversis omnibus profuit;
quia et illi quem occiderunt agnoverunt, et ab illo ipsius
interfectionis et delicti sui magni veniam meruerunt.
8. [vers. 15.] Quid ergo et de ipsis? Quod supra:
Convertentur ad vesperam: id est etsi sero, id est post
interfectionem Domini nostri Jesu Christi. Convertentur ad
vesperam; et famem patientur ut canes. Sed ut canes, non ut oves,
aut vituli: ut canes, ut Gentes, ut peccatores; quia et ipsi
cognoverunt peccatum suum qui sibi justi videbantur. De quibus dictum
est in alio psalmo, Postea acceleraverunt: hoc dictum est hic, Ad
vesperam. Nam ibi sic est: Multiplicatae sunt infirmitates eorum;
postea acceleraverunt (Psal. XV, 4). Unde acceleraverunt
postea? Quia multiplicatae sunt infirmitates eorum: nam si sibi adhuc
sani viderentur, nunquam accelerarent. Quod ergo ibi dictum est,
Multiplicatae sunt infirmitates eorum; hoc dictum est hic,
Comprehendantur in superbia sua, et ex maledicto et mendacio
annuntiabuntur consummationes in ira consummationis. Et quod ibi
dictum est, Postea acceleraverunt; hoc dictum est hic, Et non
erunt, in superbia sua. Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et
finium terrae: et convertentur ad vesperam. Bonum est ergo humiliari
peccatorem; et nemo est insanabilior eo qui sibi sanus videtur. Et
circumibunt civitatem. Jam et hesterno die exposuimus civitatem, id
est circumstantiae civitatem, omnes gentes.
9. [vers. 16.] Dispergentur ut edant: id est, ut lucrentur
alios, ut in corpus suum transforment credentes. Si autem non
satiabuntur, et murmurabunt. Quia et superius murmur eorum dixerat,
dicentium: Quoniam quis audivit? Et tu, Domine, inquit,
deridebis eos, dicentes: Quis audivit? Quare? Quia pro nihilo
habebis omnes gentes. Sic et hic: Si autem non satiabuntur, et
murmurabunt.
10. [vers. 17, 18.] Concludatur Psalmus. Videte angulum
exsultantem, jam de utroque pariete gaudentem (Ephes. II).
Superbiebant Judaei; humiliati sunt: desperabant Gentes; erectae
sunt. Veniant ad angulum; ibi conveniant, ibi concurrant, ibi pacis
osculum inveniant: de diverso veniant, sed in adversum non veniant;
illi de circumcisione, isti de praeputio. Longe erant parietes, sed
antequam ad angulum venirent: in angulo autem teneant se, et tota jam
Ecclesia ex utroque pariete, quid dicat? Ego autem cantabo potentiam
tuam, et exsultabo mane misericordia tua. Mane transactis
tentationibus, mane cum nox hujus saeculi transierit, mane quando jam
latronum insidias et diaboli et angelorum ejus non expavescimus, mane
quando jam non ad lucernam prophetiae ambulamus, sed ipsum Dei Verbum
tanquam solem contemplamur. Et exsultabo mane misericordia tua.
Merito in alio psalmo dicitur: Mane astabo tibi, et contemplabor
(Psal. V, 5). Merito et ipsius Domini resurrectio diluculo
fuit, ut impleretur quod dictum est in alio psalmo: Vespere
demorabitur fletus, et in matutino exsultatio (Psal. XXIX,
6). Ad vesperam quippe discipuli mortuum planxerunt Dominum nostrum
Jesum Christum; diluculo ad resurgentem exsultaverunt. Exsultabo
mane misericordia tua.
11. Quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die
tribulationis meae. Adjutor meus tibi psallam, quia tu Deus
susceptor meus es. Quid eram, nisi subvenires? Quam desperatus
eram, nisi curares? Ubi jacebam, nisi advenires? Certe ingenti
vulnere periclitabar, sed illud vulnus meum medicum omnipotentem
requirebat. Omnipotenti medico nihil est insanabile; non renuntiat ad
aliquem : opus est ut tu curari velis, opus est ut manus ejus non
refugias. Sed etsi nolis curari, vulnus tuum admonet ut cureris: et
aversum revocat, et refugientem quodammodo ad se redire compellit, et
attrahit. In omnibus implet quod dictum est: Misericordia ejus
praeveniet me. Cogitate quod dictum est, praeveniet me. Si aliquid
tuum primum attulisti, et ex tuo aliquo bono primo Dei misericordiam
meruisti, non te praevenit. Quando autem vel intelligis quia
praeventus es, nisi intelligas quod ait Apostolus: Quid enim habes,
quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non
acceperis (I Cor. IV, 7)? Hoc est, Misericordia ejus
praeveniet me. Denique attendens omnia bona quaecumque habere
possumus, sive in natura, sive in instituto, sive in ipsa
conversatione , in fide, in spe, in charitate, in bonis moribus, in
justitia, in timore Dei, totum non esse nisi ex illius donis, ita
conclusit: Deus meus misericordia mea. Non invenit impletus bonis
Dei, quid appellaret Deum suum, nisi misericordiam suam. O nomen,
sub quo nemini desperandum est! Deus meus, inquit, misericordia
mea. Quid est, misericordia mea? Si dicas, Salus mea, intelligo
quia dat salutem; si dicas, Refugium meum, intelligo quia confugis
ad eum; si dicas, Fortitudo mea, intelligo quia dat tibi
fortitudinem: Misericordia mea, quid est? Totum quidquid sum, de
misericordia tua est. Sed promerui te, invocando te! Ut essem,
quid feci? ut essem qui te invocarem, quid egi? Si enim egi aliquid
ut essem, jam eram antequam essem. Porro si omnino nihil eram
antequam essem, nihil te promerui ut essem. Fecisti ut essem, et non
tu fecisti ut bonus essem? Dedisti mihi ut sim, et potuit mihi alius
dare ut bonus sim? Si tu mihi dedisti ut sim, et alius mihi dedit ut
bonus sim; melior est ille qui mihi dedit ut bonus sim, quam ille qui
mihi dedit ut sim. Porro quia te nemo melior, nemo te potentior,
nemo te in misericordia largior; a quo accepi ut essem, ab illo accepi
ut bonus essem. Deus meus misericordia mea.
|
|