|
1. [vers. 1, 2.] Titulus psalmi hujus aliquantum prolixus
est; sed non nos terreat, quia Psalmus brevis est. Tanquam ergo
aliquantulum prolixiorem Psalmum audierimus, sic intendamus: quoniam
in nomine Christi nutritis et nutriendis loquimur in Ecclesia Dei,
nec alienis a sapore istarum Litterarum a quibus mundus alienus est,
non quasi rudia vobis ista semper esse debent. Si enim ea quae
saepissime audistis cum jucunditate in ore cogitationis ruminastis, nec
oblivione tanquam in ventre sepelistis; eadem ipsa recordatio vestra,
et memoria multum nos poterit adjuvare, ne multum loquamur ad enodanda
quasi rudibus ea quae jam vos nosse novimus. Certe illud meminimus
saepe vos audisse quod dicimus: vix est ut in Psalmis invenias voces,
nisi Christi et Ecclesiae, aut Christi tantum, aut Ecclesiae
tantum, quod utique ex parte et nos sumus. Ac per hoc quando voces
nostras agnoscimus, sine affectu agnoscere non possumus: et tanto
magis delectamur, quando indidem nos esse sentimus. David rex unus
homo fuit, sed non unum hominem figuravit: quando scilicet figuravit
Ecclesiam ex multis constantem, distentam usque ad fines terrae;
quando autem unum hominem figuravit, illum figuravit qui est mediator
Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). In
hoc ergo psalmo, vel potius in hujus psalmi titulo, dicuntur quaedam
victoriosa David, quod fortiter fecerit debellando quosdam inimicos,
et eos tributarios faciendo; quando post mortem Saülis persecutoris
sui, regnum illius accepit manifestum in Israel. Nam et antequam
persecutionem pateretur, rex erat, sed Deo tantum notus erat.
Postea ergo jam manifesto regno, et evidenter atque eminenter accepto
debellavit eos qui in hoc titulo commemorantur; et notatus est Psalmi
titulus ita: In finem, pro his qui immutabuntur in tituli
inscriptionem ipsi David in doctrinam, cum succendit Mesopotamiam
Syriae, et Syriam Sobal, et convertit Joab, et percussit Edom,
in valle Salinarum duodecim millia. Legimus haec in libris
Regnorum, istos omnes quos nominavit, debellatos esse a David, id
est Mesopotamiam Syriae, et Syriam Sobal, Joab, Edom (II
Reg. VIII). Facta sunt ista, et quemadmodum facta sunt ita ibi
conscripta sunt, ita leguntur: legat qui vult. Verumtamen sicut
solet propheticus spiritus in Psalmorum titulis recedere aliquantulum
ab expressione rerum gestarum, et aliquid dicere quod in historia non
invenitur, et hinc potius admonere, non propter cognoscendas res
gestas esse hujusmodi titulos inscriptos, sed propter futura
praefiguranda; sicut dictum est quod coram Abimelech mutavit vultum
suum, et dimisit eum, et abiit (Psal. XXXIII, 1), cum
indicet scriptura Regnorum hoc eum non fecisse coram Abimelech, sed
coram Achis rege (I Reg. XXI, 13): ita et in hoc titulo
invenimus aliquid, quo commoneamur ad aliquid. Namque in illa
narratione bellorum fortiumque factorum regis David, ubi hi omnes quos
commemoravimus, debellati sunt, eum aliquid succendisse non legimus.
Hic autem maxime hoc positum est, quod ibi non est scriptum, quia
succendit Mesopotamiam Syriae, et Syriam Sobal. Jam ergo
incipiamus secundum rerum futurarum significationes ista discutere, et
opacitatem umbrarum in lucem verbi revocare.
2. In finem, quid sit nostis: Finis enim Legis Christus est
(Rom. X, 4). Eos qui immutantur nostis. Qui enim, nisi qui a
veteri vita in novam transeunt? Absit enim ut hic culpanda immutatio
intelligatur. Non quomodo immutatus est Adam a justitia ad
iniquitatem, et a deliciis ad laborem; sed quomodo mutantur illi,
quibus dictum est: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in
Domino (Ephes. V, 8). Immutantur autem isti in tituli
inscriptionem. Nostis tituli inscriptionem. Titulus infixus est
super crucem Domini scriptus, Hic est rex Judaeorum (Matth.
XXVII, 37): mutantur in hujus tituli inscriptionem qui in
regnum Christi transeunt a regno diaboli. Bene mutantur in hujus
tituli inscriptionem. Mutantur autem, sicut sequitur, in doctrinam.
Cum enim dixisset, Pro his qui immutabuntur in tituli inscriptionem;
addidit, ipsi David in doctrinam: id est, mutantur non sibi, sed
ipsi David, et mutantur in doctrinam. Non enim ita rex Christus,
quasi saeculo regnaturus; cum aperte dixerit: Regnum meum non est de
hoc mundo (Joan. XVIII, 36). Ergo in ejus doctrinam
transeamus, si volumus in conscriptionem tituli commutari, non nobis,
sed ipsi David; ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro
ipsis mortuus est et resurrexit (II Cor. V, 15). Quando ergo
nos mutaret Christus, nisi fecisset quod dixit: Ignem veni mittere
in mundum (Luc. XII, 49)? Si ergo Christus venit mittere in
mundum ignem, utique salubriter atque utiliter; non quomodo missurus
est mundum in ignem. Sed quomodo ignem in mundum? Quoniam ergo venit
ignem mittere in mundum, quaeramus jam quid sit Mesopotamia quae
succensa est, quid sit Syria Sobal. Interpretationes ergo nominum
interrogemus secundum hebraeum eloquium, quo primum haec Scriptura
locuta est. Mesopotamiam dicunt interpretari Elevatam vocationem.
Jam totus mundus vocatione elevatus est. Syria interpretatur
Sublimis. Sed illa quae erat sublimis, incensa est et humiliata: et
quemadmodum humiliata est quae fuerat exaltata, sic exaltetur quae
fuerat humiliata. Sobal interpretatur Vana vetustas. Gratias
Christo qui eam succendit. Quando vetera virgulta succenduntur,
vireta succedunt; et alacrius et uberius et viridius nova nascuntur,
cum ea ignis in vetustorum succensione praecesserit. Non ergo timeatur
ignis Christi; fenum, consumit. Omnis enim caro fenum, et omnis
claritas hominis sicut flos feni (Isai. XL, 6). Succendit ergo
ista illo igne. Et convertit Joab. Joab interpretatur Inimicus.
Conversus est inimicus: quod vis intellige. Si conversus in fugam,
diabolus est; si conversus ad fidem, christianus est. Quomodo in
fugam? De corde christiani: Princeps hujus mundi, inquit, nunc
missus est foras (Joan. XII, 31). Conversus autem ad
Dominum christianus, quare inimicus conversus? Quia fidelis factus,
qui fuerat inimicus. Percussit Edom. Interpretatur Edom
Terrenus. Debuit percuti terrenus iste. Utquid enim viveret
terrenus, qui coelestis debet vivere? Interfecta est ergo vita
terrena; vivat coelestis. Sicut enim portavimus imaginem terreni,
portemus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV, 49).
Vide illum interfici: Mortificate membra vestra quae sunt super
terram (Coloss. III, 5). Cum autem percussisset Edom,
percussit duodecim millia in valle Salinarum. Duodecim millia
perfectus est numerus, cui perfecto numero etiam duodenarius
Apostolorum numerus deputatur: non enim frustra, nisi quia per totum
mundum mittendum erat verbum. Verbum autem Dei quod est Christus,
in nubibus, hoc est in praedicatoribus veritatis. Mundus autem
quatuor partibus constat. Quatuor ejus partes notissimae sunt
omnibus, et saepe in Scripturis memoratae: quae etiam quatuor venti
dictae sunt (Ezech. XXXVII, 9), oriens, occidens, aquilo
et meridies. Ad omnes istas quatuor partes missum est verbum, ut in
Trinitate omnes vocarentur. Duodenarium numerum ter quaterni
faciunt. Merito ergo duodecim millia terrena percussa sunt; totus
mundus percussus est: de toto enim mundo electa est Ecclesia,
mortificata a terrena vita. Quare, in valle Salinarum? Vallis
humilitas est: salinae saporem significant. Multi enim humiliantur,
sed vane et fatue: in vana vetustate humiliantur. Patitur quis
tribulationem pro pecunia, patitur tribulationem pro honore temporali,
patitur tribulationem pro commodis vitae hujus; passurus est
tribulationem, et humiliandus: quare non propter Deum? quare non
propter Christum? quare non propter saporem salis? An nescis tibi
esse dictum, Vos estis sal terrae; et, Si sal infatuatum fuerit,
ad nihilum vaiebit aliud, nisi ut foras projiciatur (Matth. V,
13)? Bonum est ergo sapienter humiliari. Ecce nunc nonne
humiliantur haeretici? Nonne leges contra illos datae sunt etiam ab
hominibus, contra quos divinae regnant, quae illos ante etiam
condemnaverant? Ecce humiliantur, ecce fugantur, ecce persecutionem
patiuntur, sed sine sapore; pro fatuitate, pro vanitate. Jam enim
sal infatuatum est: ideo projectum est foras, ut conculcetur ab
hominibus. Audivimus titulum Psalmi; audiamus etiam verba Psalmi.
3. [vers. 3.] Deus repulisti nos, et destruxisti nos. Numquid
ille David loquitur, qui percussit, qui succendit, qui debellavit;
et non illi quibus haec fecit, ut percuterentur et repellerentur qui
mali erant, et rursus vivificarentur et redirent ut boni essent?
Istam quidem stragem fecit David ille manu fortis Christus noster,
cujus figuram gerebat ille homo; fecit ista, dedit hanc stragem gladio
suo et igne suo: nam utrumque attulit in hunc mundum. Et, Ignem
veni mittere in mundum (Luc. XII, 49), habes in Evangelio
et, Gladium veni mittere in terram (Matth. X, 34), habes in
Evangelio. Attulit ignem unde succenderetur Mesopotamia Syriae, et
Syria Sobal; attulit gladium unde percuteretur Edom. Jam ergo ista
strages facta est propter eos qui immutantur in tituli inscriptionem
ipsi David. Audiamus ergo eorum vocem: salubriter percussi sunt,
erecti loquantur. Dicant ergo mutati in melius, mutati in tituli
inscriptionem, immutati in doctrinam ipsi David; dicant: Deus
repulisti nos, et destruxisti nos: iratus es, et misertus es nostri.
Destruxisti nos, ut aedificares nos; destruxisti nos male
aedificatos, destruxisti vanam vetustatem, ut sit aedificatio in novum
hominem, aedificatio mansura in aeternum. Merito iratus es, et
misertus es nostri. Non miserereris, nisi irascereris. Destruxisti
nos in ira tua; sed ira tua in vetustatem nostram fuit, ut
destrueretur vetustas. Sed misertus es nostri propter novitatem,
propter eos qui immutantur in tituli inscriptionem: quia et si exterior
homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II
Cor. IV, 16).
4. [vers. 4.] Commovisti terram, et conturbasti eam. Quomodo
conturbata est terra? Conscientia peccatorum. Quo imus? quo
fugimus, quando ille gladius vibratus est: Agite poenitentiam;
appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2)?
Commovisti terram, et conturbasti eam. Sana contritiones ejus,
quoniam mota est. Non digna est sanari, si mota non est: sed
loqueris, praedicas, minaris de Deo, venturum judicium non taces,
praeceptum Dei mones, ab his rebus non quiescis; et qui audit, si
non timet, si non movetur, non est dignus sanari. Audit alius;
movetur, stimulatur, pectus tundit, lacrymas fundit: Sana
contritiones ejus, quoniam mota est.
5. [vers. 5.] Post haec, percusso terreno, succensa
vetustate, mutato homine in melius, facta luce eis qui tenebrae
fuerunt, sequitur quod alibi scriptum est: Fili, accedens ad
servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad
tentationem (Eccli. II, 1). Prior labor ut displiceas tibi,
ut peccata expugnes , ut muteris in melius: secundus labor, pro eo
quod mutatus es, ferre tribulationes et tentationes hujus saeculi, et
inter illas perseverare usque in finem. De his ergo cum loqueretur,
has significans, quid subjungit? Ostendisti plebi tuae dura: jam
plebi tuae, factae tributariae post victoriam David. Ostendisti
plebi tuae dura. In quibus? In persecutionibus quas pertulit
Ecclesia Christi, quando tantus martyrum sanguis effusus est.
Ostendisti plebi tuae dura: potasti nos vino stimulationis. Quid
est, stimulationis? Non peremptionis. Non enim erat peremptio
perdens, sed medicina urens. Potasti nos vino stimulationis.
6. [vers. 6.] Quare hoc? Dedisti metuentibus te
significationem, ut fugiant a facie arcus. Per tribulationes,
inquit, temporales, significasti tuis fugere ab ira ignis sempiterni.
Dicit enim apostolus Petrus: Tempus est ut judicium incipiat a domo
Dei. Et exhortans martyres ad tolerantiam, cum saeviret mundus, cum
strages a persecutoribus fierent, cum longe lateque sanguis fidelium
funderetur, cum in catenis, in carceribus, in tormentis, multa dura
Christiani paterentur; ne in his ergo duris deficerent, eos
alloquitur Petrus: Tempus est ut judicium incipiat a domo Dei; et
si initium a nobis, qualis finis erit eis qui non credunt Dei
Evangelio? et si justus vix salvus erit, peccator et impius ubi
parebunt (I Petr. IV, 17, 18)? Quid ergo futurum est in
judicio? Arcus est extentus; adhuc in comminatione est, nondum in
praesentatione. Et videte quid sit in arcu. Nonne sagitta in priora
mittenda est? Nervus tamen retro tenditur in contrarium qua illa
mittenda est; et quanto plus ierit ejus extensio retrorsum, tanto
majore impetu illa currit in priora. Quid est quod dixi? Quanto
magis differtur judicium, tanto majore impetu venturum est. Ergo et
de temporalibus tribulationibus gratias Deo agamus, quia dedit plebi
suae significationem, ut fugiant a facie arcus: ut exercitati fideles
ejus in tribulationibus temporalibus, digni sint evadere damnationem
ignis aeterni, quae inventura est omnes qui ista non credunt. Dedisti
metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus.
7. [vers. 7.] Ut eruantur dilecti tui. Salvum me fac dextera
tua, et exaudi me. Dextera tua, Domine, salvum me fac: ita salvum
me fac, ut ad dexteram stem. Salvum me fac dextera tua: non salutem
temporalem peto; de hac fiat voluntas tua. Ad tempus quid nobis
prosit, penitus ignoramus; quid enim oremus sicut oportet, nescimus
(Rom. VIII, 26): sed salvum me fac dextera tua, ut etsi in
tempore isto tribulationes aliquas patiar, transacta nocte omnium
tribulationum ad dexteram inveniar inter oves, non ad sinistram inter
haedos. Salvum me fac dextera tua, et exaudi me. Quia jam illud
peto quod dare vis; non verbis delictorum meorum clamo per diem, ut
non exaudias, et nocte , ut non exaudias, et non ad insipientiam mihi
(Psal. XXI, 2, 3); sed utique ad commonitionem, addendo
saporem de valle salinarum, ut in tribulatione noverim quid petam:
peto autem vitam aeternam ergo exaudi me, quia dexteram tuam peto.
Intelligat ergo Charitas Vestra omnem fidelem habentem in corde
verbum Dei, cum timore timentem judicium futurum, viventem
probabiliter, ne de illo blasphemetur nomen sanctum Domini ejus,
multa deprecari secundum saeculum, et non exaudiri; ad vitam autem
aeternam semper exaudiri. Quis enim sanitatem non petat, cum
aegrotat? Et tamen forte adhuc aegrotare ei utile est. Potest fieri
ut hinc non exaudiaris: non tamen exaudiris ad voluntatem, ut
exaudiaris ad utilitatem. At vero cum illud petis, ut det tibi vitam
aeternam Deus, ut det tibi regnum coelorum Deus, ut det tibi ad
dexteram Filii sui stare, cum venerit judicare terram; securus esto;
accipies, si modo non accipis: non enim jam venit tempus ut accipias.
Exaudiris, et nescis: quod petis agitur, etsi nescis in quo agitur.
In radice res est, nondum in fructu. Salvum me fac dextera tua, et
exaudi me.
8. [vers. 8.] Deus locutus est in sancto suo. Quid times ne
non fiat quod Deus locutus est? Si haberes aliquem gravem amicum et
sapientem, quomodo diceres? Ille locutus est haec, fiat necesse est
quod locutus est: vir gravis est, non levitate utitur, non facile de
sententia dimovetur, quod promisit fixum est. Sed tamen homo est,
qui aliquando quod promisit facere vult, et non potest. De Deo non
est quod tu timeas: quia verax est, constat; quia omnipotens est,
constat; fallere te non potest, habet unde faciat. Quid ergo times
ne decipiaris? Opus est ut tu te non decipias, et perseveres usque in
finem, cum daturus est quod promisit. Deus locutus est in sancto
suo. In quo sancto suo? Deus erat in Christo, mundum reconcilians
sibi (II Cor. V, 19). In sancto illo, de quo alibi
audistis: Deus in sancto via tua (Psal. LXXVI, 14). Deus
locutus est in sancto suo. Laetabor, et dividam Sichimam. Quia
Deus hoc locutus est, fiet: vox Ecclesiae est, Deus locutus est in
sancto suo. Non verba dicit quae Deus locutus est; sed quoniam Deus
locutus est in sancto suo, nec fieri aliquid potest, nisi quemadmodum
locutus est Deus, consequenter ista eveniunt: Laetabor, et dividam
Sichimam, et convallem tabernaculorum dimetiar. Sichima Humeri
interpretantur. Secundum historiam vero, Jacob rediens a Laban
socero suo cum omnibus suis, abscondit idola in Sichima quae habebat
de Syria, ubi diu peregrinatus, tandem aliquando inde veniebat
(Gen. XXXV, 4). Tabernacula autem fecit ibi propter oves
suas et armenta, et appellavit locum illum Tabernacula (Id.
XXXIII, 17). Et haec dividam, inquit Ecclesia. Quid est
hoc, dividam Sichimam? Si ad historiam ubi abscondita sunt idola
referatur, Gentes significat. Divido Gentes. Quid est, divido?
Non enim omnium est fides (II Thess. III, 2). Quid est
divido? Alii credent, alii non credent: sed tamen non timeant qui
credunt, inter illos qui non credunt. Divisi sunt enim nunc fide;
postea dividentur in judicio, oves ad dexteram, haedi ad sinistram
(Matth. XXV, 33). Ecce invenimus quemadmodum Ecclesia
dividat Sichimam. Quomodo dividit humeros, secundum nominis
interpretationem? Dividuntur humeri, ut alios gravent peccata sua,
alii tollant sarcinam Christi. Humeros enim pios quaerebat, cum
diceret: Jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est (Id.
XI, 30). Alia sarcina premit et aggravat te; Christi autem
sarcina sublevat te: alia sarcina pondus habet; Christi sarcina
pennas habet. Nam et avi si pennas detrahas, quasi onus tollis; et
quo magis onus abstulisti, eo magis in terra remanebit. Quam
exonerare voluisti, jacet: non volat, quia tulisti onus; redeat
onus, et volat. Talis est Christi sarcina. Portent illam homines;
non sint pigri: non attendantur illi qui eam ferre nolunt; ferant
illam qui volunt, et invenient quam sit levis, quam suavis, quam
jucunda, quam rapiens in coelum et a terra eripiens . Dividam
Sichimam, et convallem tabernaculorum dimetiar. Forte propter oves
Jacob, convallis tabernaculorum intelligitur gens Judaeorum, et ipsa
dividitur: nam transierunt inde qui crediderunt; foris reliqui
remanserunt.
9. [vers. 9.] Meus est Galaad. Nomina sunt ista lecta in
Litteris Dei. Galaad habet interpretationis suae vocem et magni
sacramenti: interpretatur enim Acervus testimonii. Quantus acervus
testimonii in martyribus? Meus est Galaad: meus est acervus
testimonii, mei sunt Martyres veri. Moriantur alii pro vetusta
vanitate sua sine sale; numquid pertinent ad acervum testimonii? Quia
et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non
habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Cum autem
quodam loco moneret Dominus de pace retinenda, praemisit salem:
Habete, inquit, in vobis salem, et pacem habete inter vos (Marc.
IX, 49). Ergo, Meus est Galaad: sed Galaad, id est acervus
testimonii, in magna tribulatione evidenter factus est. Tunc
ignominiosa Ecclesia erat in hominibus, tunc opprobrium illi viduae
objectabatur, quia Christi erat, quia signum crucis in fronte
portabat: nondum erat honor; crimen erat tunc. Quando ergo non
honor, sed crimen erat, tunc factus est acervus testimonii; et per
acervum testimonii dilatata est charitas Christi; et per dilatationem
charitatis Christi occupatae sunt gentes. Sequitur, Et meus est
Manasses: quod interpretatur Oblitus. Huic enim dictum erat:
Confusionem in perpetuum oblivisceris, et ignominiae viduitatis tuae
non eris memor (Isai. LIV, 4). Erat ergo confusio Ecclesiae
aliquando, quam modo oblita est: confusionis enim et ignominiae
viduitatis suae jam non est memor. Quando enim quaedam erat confusio
inter homines, acervus testimonii factus erat. Modo jam nemo vel
meminit illius confusionis, quando ignominia erat esse christianum;
jam nemo meminit, jam omnes obliti sunt, jam meus est Manasses. Et
Ephraem fortitudo capitis mei. Ephraem Fructificatio interpretatur.
Mea, inquit, fructificatio, et haec fructificatio fortitudo est
capitis mei. Caput enim meum Christus est. Et unde fructificatio
fortitudo ejus? Quia nisi granum caderet in terram, non
multiplicaretur, solum remaneret. Cecidit ergo in terram Christus in
passione, et secuta est fructificatio in resurrectione. Et Ephraem
fortitudo capitis mei. Pendebat et contemnebatur: granum erat intus,
habebat vires trahendi post se omnia (Joan. XII, 24, 32).
Quomodo in grano numeri seminum latent; abjectum nescio quid apparet
oculis, sed vis convertens in se materiam et proferens fructum
abscondita est: sic in Christi cruce abscondita erat virtus;
apparebat infirmitas. O magnum granum! Certe infirmus est pendens,
certe ante illum caput plebs illa agitavit, certe dixerunt: Si
Filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 40).
Audi fortitudinem ejus: Quod infirmum est Dei, fortius est
hominibus (I Cor. I, 25). Merito tanta fructificatio
consecuta est: haec mea est, dicit Ecclesia.
10. [vers. 10.] Juda rex meus: Moab olla spei meae. Juda
rex meus: quis Juda? Qui de tribu Juda. Quis Juda, nisi cui
dixit ipse Jacob: Juda, te laudabunt fratres tui (Gen. XLIX,
8)? Juda rex meus. Quid ergo timeam, quando Juda rex meus
dicit: Nolite timere eos qui occidunt corpus (Matth. X, 28)?
Juda rex meus: Moab olla spei meae. Quare, olla? Quia
tribulatio. Quare, spei meae? Quia praecessit Juda rex meus. Qua
enim praecessit, tu sequi quid times ? Qua praecessit? Per
tribulationes, per angustias, per opprobria. Septa erat via, sed
antequam transiret: posteaquam transiit, sequere; jam patet via
illius transitu. Singularis ego sum, inquit, sed quousque transeam
(Psal. CXL, 10): singulare granum, sed quoadusque transeat;
cum transierit, sequetur fructificatio. Juda rex meus. Ergo quia
Juda rex meus: Moab olla spei meae. Moab intelligitur in
Gentibus. Nata est enim ista gens de peccato, nata est ista gens de
filiabus Lot quae cum patre inebriato concubuerunt, male utentes patre
(Gen. XIX, 31-38). Melius erat ut steriles remanerent,
quam sic matres fierent. Erat autem illa figura quaedam eorum qui male
utuntur lege. Nolite enim attendere quia lex in latina lingua feminini
generis est; in graeca masculini est: sed sive sit feminini generis in
loquendo, sive masculini, non praescribit veritati locutio. Lex enim
magis masculinam vim habet, quia regit, non regitur. Porro autem
apostolus Paulus quid ait? Bona est lex, si quis ea legitime utatur
(I Tim. I, 8). Illae autem filiae Lot non legitime usae sunt
patre. Quomodo autem nascuntur opera bona, cum quisque lege bene
utitur: sic nascuntur opera mala, cum lege quisque male utitur.
Proinde male illae utentes patre, hoc est male utentes lege,
generaverunt Moabitas; per quos significantur opera mala. Inde
tribulatio Ecclesiae, inde olla ebulliens. De hac olla quodam loco
prophetiae dicitur: Olla succensa ab aquilone (Jerem. I, 13).
Unde nisi a partibus diaboli qui dixit: Ponam sedem meam ad aquilonem
(Isai. XIV, 13)? Tribulationes ergo maximae non oriuntur
adversum Ecclesiam, nisi ab eis qui lege male utuntur. Quid ergo?
Defectura est hinc Ecclesia, et propter ollam, id est abundantiam
scandalorum, non erit perseveratura usque in finem? Nonne Juda rex
illius praedixit hoc ei? Nonne ait illi: Quoniam abundabit
iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12)?
Olla bulliente charitas refrigescit. Quare non potius, o charitas,
et tu contra ollam fervescis? An ignoras tibi esse dictum, cum de
illa abundantia scandalorum rex tuus loqueretur: Qui perseveraverit
usque in finem, hic salvus erit? Persevera ergo usque in finem contra
ollam scandalorum. Ardet olla iniquitatis, sed major est flamma
charitatis. Noli vinci; persevera usque in finem. Quid times
Moabitas, opera mala eorum qui lege male utuntur? Quid enim, Juda
rex tuus qui praecessit, nonne tales pertulit? Nescis Judaeos male
utendo lege, Christum occidisse? Ergo spera , et qua praecessit rex
tuus sequere. Dic, Juda rex meus. Et ex eo quia Juda rex meus,
Moab quid factus est? Olla spei meae, non consumptionis meae. Vide
in tribulationibus ollam spei; audi Apostolum: Sed et gloriamur,
inquit, in tribulationibus. Olla est jam; sed vide istum, si
explicat ollam spei. Scientes quia tribulatio patientiam operatur,
patientia autem probationem, probatio spem. Si tribulatio
patientiam, patientia probationem, probatio spem, olla est autem
tribulatio quae operatur spem; merito Moab olla spei meae. Spes
autem non confundit. Et quid? Ferves contra ollam? Ita plane,
quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum
sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 3-5).
11. In Idumaeam extendam calceamentum meum. Ecclesia loquitur:
Perveniam usque in Idumaeam. Saeviant tribulationes, bulliat
scandalis mundus, extendam calceamentum meum usque in Idumaeam; usque
ad eos ipsos qui terrenam vitam degunt (quoniam Idumaea interpretatur
Terrena); usque ad ipsos, usque in Idumaeam extendam calceamentum
meum. Cujus rei calceamentum, nisi Evangelii? Quam speciosi pedes
eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona (Id. X, 15)!
et, Calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis (Ephes.
VI, 15). Prorsus, quoniam tribulatio patientiam operatur,
patientia autem probationem, probatio spem, olla non me consumet:
Charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum
sanctum qui datus est nobis. Non deficiamus Evangelium praedicare,
non deficiamus Dominum annuntiare. Usque in Idumaeam extendam
calceamentum meum. Nonne serviunt et ipsi terreni? Etsi
cupiditatibus terrenis obligantur, Christum tamen adorant. Hodie
videmus, fratres, quam multi terreni committunt pro lucro fraudes,
pro fraudibus perjuria; propter timores, sortilegos, mathematicos
consulunt: omnes isti Idumaei, terreni; et tamen omnes isti adorant
Christum, sub calceamento ipsius sunt; jam usque in Idumaeam
extendit calceamentum suum. Mihi Allophyli subditi sunt.
Allophyli, qui sunt? Alienigenae, non pertinentes ad genus meum.
Subditi sunt, quia multi adorant Christum, et non sunt regnaturi cum
Christo. Mihi Allophyli subditi sunt.
12. [vers. 11.] Quis deducet me in civitatem circumstantiae?
Quae est civitas circumstantiae? Si meministis, jam eam commemoravi
in alio psalmo, ubi dictum est: Et circumibunt civitatem .
Circumstantiae enim civitas, Gentium circumfusio est; quae
circumfusio Gentium in medio habebat unam gentem Judaeorum, colentem
unum Deum: caetera circumfusio Gentium idolis supplicabat,
daemonibus serviebat. Et mystice vocata est civitas circumstantiae;
quia undique se Gentes circumfuderant, et ei circumsteterant quae
colebat unum Deum. Quis deducet me in civitatem circumstantiae?
Quis, nisi Deus? Hoc vult dicere, quomodo deducet per illas
nubes, de quibus dictum est: Vox tonitrui tui in rota (Psal.
LXXVI, 19). Rota ipsa est civitas circumstantiae, quae dicta
est rota, id est orbis terrarum. Quis deducet me in civitatem
circumstantiae? Quis deducet me usque in Idumaeam? id est, ut
regnem etiam terrenis , ut me venerentur etiam qui de me non sunt, qui
de me nolunt proficere.
13. [vers. 12.] Quis deducet me usque in Idumaeam? Nonne
tu, Deus, qui repulisti nos? et non egredieris, Deus, in
virtutibus nostris. Nonne tu nos deduces qui nos repulisti? Sed
quare repulisti nos? Quia destruxisti nos. Quare destruxisti nos?
Quia iratus es, et misertus es nostri. Tu ergo deduces qui
repulisti, qui non egredieris Deus in virtutibus nostris, tu
deduces. Quid est, non egredieris in virtutibus nostris? Saeviturus
est mundus, conculcaturus est nos mundus, futurus est acervus
testimonii effuso martyrum sanguine, et dicturi sunt Pagani
saevientes: Ubi est Deus eorum (Psal. LXXVIII, 10)?
Tunc non egredieris, Deus, in virtutibus nostris: non contra eos
apparebis; non ostendes potentiam tuam, qualem ostendisti in David,
in Moyse, in Jesu Nave, quando eorum fortitudini Gentes
cesserunt, et strage facta, magnaque reddita vastitate, in terram
quam promisisti, plebem tuam induxisti. Hoc tunc non facies; non
egredieris, Deus, in virtutibus nostris, sed intus operaberis.
Quid est, non egredieris? Non apparebis. Certe enim quando
catenati martyres ducebantur, quando includebantur in carcere, quando
ludibrio habendi producebantur, quando bestiis subrigebantur quando
percutiebantur ferro, quando igne cremabantur, nonne contemnebantur
tanquam deserti, tanquam sine adjutore? Quomodo Deus operabatur
intus? quomodo intus consolabatur? quomodo eis dulcem faciebat spem
vitae aeternae? quomodo non deserebat corda eorum, ubi homo habitabat
in silentio, bene si bonus, male si malus? Numquid ergo quia non
egrediebatur in virtutibus eorum, ideo deserebat? Nonne magis non
egrediendo in virtutibus eorum, deduxit Ecclesiam usque ad Idumaeam,
deduxit Ecclesiam usque in civitatem circumstantiae? Si enim bellare
vellet Ecclesia et gladio uti, videretur pro vita praesenti pugnare:
quia vero contemnebat vitam praesentem, ideo factus est acervus
testimonii de vita futura.
14. [vers. 13.] Tu ergo, Deus, qui non egredieris in
virtutibus nostris, Da nobis auxilium de tribulatione; et vana salus
hominis. Eant nunc qui salem non habent, et optent salutem temporalem
suis, quae est vana vetustas. Da nobis auxilium: inde da unde
putabaris deserere, inde subveni. Da nobis auxilium de tribulatione;
et vana salus hominis.
15. [vers. 14.] In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum
deducet inimicos nostros . Non faciemus virtutem in gladio, non in
equis, non in loricis, non in scutis, non in potentatu exercitus;
non foris. Sed ubi? Intus, ubi latemus. Ubi intus? In Deo
faciemus virtutem: et quasi abjecti, et quasi conculcati, quasi
nullius momenti homines erimus, sed ipse ad nihilum deducet inimicos
nostros. Denique factum est hoc de inimicis nostris. Conculcati sunt
martyres: patiendo, perferendo, usque in finem perseverando, in Deo
fecerunt virtutem. Fecit et ipse quod sequitur: ad nihilum deduxit
inimicos eorum. Ubi sunt modo inimici martyrum, nisi forte quia modo
eos ebriosi calicibus persequuntur, quos tunc furiosi lapidibus
persequebantur?
|
|