|
1. [vers. 1.] Considerandum cum Vestra Charitate psalmum istum
suscepimus. Brevis est; aderit Dominus ut sufficienter ex eo, et
breviter loquamur. Quantum adjuverit ipse qui nos jubet loqui, sic
ero volentibus officiosus, ut non sim tardis molestus, nec paucis
multus, nec occupatis onerosus. Titulus ejus non nos tenet. Est
enim, In finem, in hymnis, ipsi David. In hymnis, utique in
laudibus. In finem, utique in Christum. Finis enim Legis
Christus est, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Et ipsi
David, non alium quam ipsum accipere debemus, qui venit ex semine
David, ut esset homo inter homines, et aequales Angelis faceret
homines. Vocem autem in isto psalmo, si in membris ejus et in corpore
sumus, sicut illo exhortante praesumere audemus, nostram debemus
agnoscere, non alicujus extranei. Nostram autem non sic dixi, quasi
eorum tantum qui in praesentia sumus modo; sed nostram qui sumus per
totum mundum, qui sumus ab oriente usque in occidentem. Et ut
noveritis sic esse vocem nostram, loquitur hic quasi unus homo: non
est autem unus homo, sed tanquam unus unitas loquitur. In Christo
autem nos omnes unus homo; quia hujus unius hominis caput est in
coelo, et membra adhuc laborant in terra: et quia laborant, videte
quid dicat .
2. [vers. 2-4.] Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende
orationi meae. Quis dicit? Quasi unus. Vide si unus: A finibus
terrae ad te clamavi, dum angeretur cor meum. Jam ergo non unus; sed
ideo unus, quia Christus unus, cujus omnes membra sumus. Nam quis
unus homo clamat a finibus terrae? Non clamat a finibus terrae, nisi
haereditas illa, de qua dictum est ipsi Filio: Postula a me, et
dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos
terrae (Psal. II, 8). Haec ergo Christi possessio, haec
Christi haereditas, hoc Christi corpus, haec una Christi
Ecclesia, haec unitas quae nos sumus, clamat a finibus terrae. Quid
autem clamat? Quod supra dixi, Exaudi, Deus, deprecationem meam,
intende orationi meae: a finibus terrae ad te clamavi. Id est, hoc
ad te clamavi: a finibus terrae: id est, undique.
3. Sed quare clamavi hoc? Dum angeretur cor meum. Ostendit se
esse per omnes gentes toto orbe terrarum in magna gloria, sed in magna
tentatione. Namque vita nostra in hac peregrinatione non potest esse
sine tentatione: quia provectus noster per tentationem nostram fit,
nec sibi quisque innotescit nisi tentatus, nec potest coronari nisi
vicerit, nec potest vincere nisi certaverit, nec potest certare nisi
inimicum et tentationes habuerit. Angitur ergo iste a finibus terrae
clamans, sed tamen non relinquitur. Quoniam nos ipsos, quod est
corpus suum, voluit praefigurare et in illo corpore suo, in quo jam et
mortuus est, et resurrexit, et in coelum ascendit; ut quo caput
praecessit, illuc se membra secutura confidant. Ergo nos
transfiguravit in se, quando voluit tentari a satana (Matth. IV,
1). Modo legebatur in Evangelio quia Dominus Jesus Christus in
eremo tentabatur a diabolo. Prorsus Christus tentabatur a diabolo.
In Christo enim tu tentabaris, quia Christus de te sibi habebat
carnem, de se tibi salutem; de te sibi mortem, de se tibi vitam; de
te sibi contumelias, de se tibi honores; ergo de te sibi tentationem,
de se tibi victoriam. Si in illo nos tentati sumus, in illo nos
diabolum superamus. Attendis quia Christus tentatus est, et non
attendis quia vicit? Agnosce te in illo tentatum, et te in illo
agnosce vincentem. Poterat a se diabolum prohibere: sed si non
tentaretur, tibi tentando vincendi magisterium non praeberet. Itaque
non mirum, si inter tentationes positus iste clamat a finibus terrae.
Sed quare non vincitur? In petra exaltasti me. Jam ergo hic
agnoscimus quis clamet a finibus terrae. Recolamus Evangelium:
Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Id. XVI, 18).
Ergo illa clamat a finibus terrae, quam voluit aedificari super
petram. Ut autem aedificaretur Ecclesia super petram quis factus est
petra? Paulum audi dicentem: Petra autem erat Christus (I Cor.
X, 4). In illo ergo aedificati sumus. Propterea petra illa in
qua aedificati sumus, prior percussa est ventis, flamine, pluvia
(Matth. VII, 24, 25), quando Christus a diabolo
tentabatur. Ecce in qua firmitate te voluit stabilire. Merito non
vacat vox nostra, sed exauditur: in magna enim spe positi sumus; In
petra exaltasti me.
4. Deduxisti me, quia factus es spes mea. Ille si nostra spes
factus non esset, non nos deduceret. Deducit tanquam dux, et in se
ducit tanquam via, et ad se perducit tanquam patria. Deducit ergo
nos. Unde? Quia factus est spes nostra. Unde factus est spes
nostra? Ecce sic quomodo audistis quia tentatus est, quia passus
est, quia resurrexit, factus est spes nostra. Quid enim nobis
dicimus quando haec legimus? Non enim perdet nos Deus, propter quos
Filium suum misit tentari, crucifigi, mori, resurgere: non enim
vere nos despicit Deus, propter quos Filio proprio non pepercit, sed
pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32). Sic ergo
factus est spes nostra. In illo vides et laborem tuum, et mercedem
tuam; laborem in passione, mercedem in resurrectione. Sic ergo
factus est spes nostra. Habemus enim duas vitas; sed unam in qua
sumus, alteram quam speramus. In qua sumus, nota nobis est; quam
speramus, ignota nobis est. Tolera in qua es, et habebis quam nondum
habes. Quomodo toleras? Ut non vincaris a tentatore. Laboribus
suis, tentationibus, passionibus, morte sua demonstravit tibi vitam
Christus in qua es; resurrectione sua demonstravit tibi vitam in qua
eris. Nos enim non noveramus nisi nasci hominem et mori; resurgere
hominem et vivere in aeternum non noveramus: suscepit quod noveras, et
demonstravit quod non noveras. Ideo ergo factus est spes nostra in
tribulationibus, in tentationibus. Vide Apostolum dicentem: Non
solum autem, sed et gloriamur, inquit, in tribulationibus: scientes
quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio
spem; spes autem non confundit: quoniam charitas Dei diffusa est in
cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V,
3-5). Ergo factus est ipse spes nostra, qui dedit nobis Spiritum
sanctum: et ambulamus modo ad spem; non enim ambularemus, nisi
speraremus. Quid ait ipse Apostolus? Quod enim videt quis, quid
sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam
exspectamus. Et item: Spe enim salvi facti sumus (Id. VIII,
24, 25).
5. Deduxisti me, quia factus es spes mea: turris fortitudinis a
facie inimici. Angitur cor meum, inquit ista unitas a finibus
terrae, et laboro inter tentationes et scandala: invident Pagani,
quia victi sunt; insidiantur haeretici pallio velati nominis
christiani; intus in ipsa Ecclesia vim patitur frumentum a palea:
inter haec omnia cum angitur cor meum, clamabo a finibus terrae. Sed
non me deserit ipse qui me exaltavit super petram, ut deducat me usque
ad se: quia etsi laboro, diabolo per tot loca et tempora et occasiones
insidiante adversus me, hic est mihi turris fortitudinis; quo cum
confugero, non solum vitabo tela inimici, sed etiam in illum quae
voluero securus ipse jaculabor. Ipse enim Christus est turris; ipse
nobis factus est turris a facie inimici, qui est et petra super quam
aedificata est Ecclesia. Caves ne feriaris a diabolo? Fuge ad
turrem: nunquam te ad illam turrem diabolica jacula secutura sunt; ibi
stabis munitus et fixus. Quomodo autem fugies ad turrem? Ne forte
quisque in tentatione positus corporaliter quaerat turrem istam; et cum
eam non invenerit, fatigetur, aut deficiat in tentatione. Ante te
est turris: recordare Christum, et intra in turrem. Quomodo
recordaris Christum, ut intres in turrem? Quidquid pateris, cogita
quia prior passus est, et cogita quo fine passus est, ut moreretur et
resurgeret. Talem et tu finem spera qualis in illo praecessit, et
intrasti in turrem non consentiendo inimico. Si enim consenseris
inimico, tunc ad te pervenit oppugnantis jaculum. Tu potius in illum
jaculare tela, quibus feriatur, quibus vincatur. Quae sunt ista
tela? Verba Dei, fides tua, spes ipsa tua, opera bona. Non
dico: Sic esto in ista turre, ut vaces ibi, et sufficiat tibi quia
non ad te hostis tela perveniunt. Age ibi aliquid; non cessent
manus: opera bona tua gladii sunt interficientes inimicum.
6. [vers. 5.] Inquilinus ero in tabernaculo tuo usque in
saecula. Videtis quia ille, de quo diximus, est qui clamat. Quis
nostrum est inquilinus usque in saecula? Paucis diebus hic vivimus,
et transimus: inquilini enim hic sumus, habitatores in coelo erimus.
Ibi es inquilinus, unde auditurus es vocem Domini Dei tui: Migra.
Nam de domo illa aeterna in coelis nemo te jubebit migrare. Hic ergo
inquilinus. Unde etiam dicitur in alio psalmo: Inquilinus ego sum
apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei (Psal.
XXXVIII, 13). Hic ergo inquilini sumus; ibi Dominus nobis
mansiones dabit aeternas: Multae, inquit, mansiones sunt apud
Patrem meum (Joan. XIV, 2). Mansiones illas non tanquam
inquilinis dabit, sed tanquam civibus in aeternum mansuris. Hic
tamen, fratres, quia non modico tempore futura erat Ecclesia in hac
terra, sed hic erit Ecclesia usque in finem saeculi: ideo hic dixit,
Inquilinus ero in tabernaculo tuo usque in saecula. Saeviat
quantumlibet inimicus, oppugnet me, insidias mihi praeparet,
scandalis crebrescat, et faciat angi cor meum: inquilinus ero in
tabernaculo tuo usque in saecula. Non vincetur Ecclesia, non
eradicabitur, nec cedet quibuslibet tentationibus, donec veniat hujus
saeculi finis, et nos ab ista temporali aeterna illa habitatio
suscipiat, ad quam nos deducet qui factus est spes nostra. Inquilinus
ero in tabernaculo tuo usque in saecula. Si diu eris inquilinus,
quasi hoc illi diceremus, laboraturus ergo es in terra inter tantas
tentationes: nam si paucorum dierum hic esset Ecclesia, cito
finirentur tentatoris insidiae. Bene; paucorum dierum velles esse
tentationes: sed quomodo colligeret natos omnes, nisi diu hic esset,
nisi usque in finem protenderetur? Noli invidere caeteris post
futuris; noli, quia jam transisti, pontem misericordiae velle
praecidere: sit hic usque in saecula. Et quid de tentationibus, quae
necesse est ut abundent quanto magis veniunt scandala? Etenim ipse
ait: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum.
Sed illa Ecclesia quae clamat a finibus terrae, in his est de quibus
sequitur dicens: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus
erit (Matth. XXIV, 12, 13). Sed unde perseverabis?
Quae vires tuae inter tanta scandala, inter tantas tentationes, inter
tantas pugnas? quibus viribus vincis hostem quem non vides? numquid
tuis? Ergo quia usque in saecula erit inquilinus iste hic, quae illi
spes est ut duret? Cooperiar in velamento alarum tuarum. Ecce quare
securi sumus inter tantas tentationes, donec veniat finis saeculi, et
suscipiant nos saecula aeterna: quia cooperimur in velamento alarum
ipsius. Aestus est saeculi, sed magna umbra est sub alis Dei:
Cooperiar in velamento alarum tuarum.
7. [vers. 6.] Quoniam tu, Deus , exaudisti orationem meam.
Quam? A qua coepit: Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende
orationi meae: a finibus terrae ad te clamavi. Hoc ad te clamavi a
finibus terrae. Ideo cooperiar in velamento alarum tuarum, quia
exaudisti deprecationem meam. Admonemur ergo, fratres, non cessare
orando, quamdiu tempus est tentationum. Dedisti haereditatem
timentibus nomen tuum. Perseveremus ergo in timore nominis Dei:
aeternus Pater non nos fallit. Laborant filii, ut suscipiant
parentum suorum haereditatem, quibus mortuis successuri sunt? nos non
laboramus accipere haereditatem ab illo Patre, cui non morienti
succedamus, sed cum illo in ipsa haereditate in aeternum vivamus!
Dedisti haereditatem timentibus nomen tuum.
8. [vers. 7.] Dies super dies regis adjicies annos ejus. Hic
est ergo rex cujus membra sumus. Rex Christus est, caput nostrum,
rex noster. Dedisti illi dies super dies; non solum istos dies in
isto tempore cum fine, sed dies super istos dies sine fine.
Habitabo, inquit, in domo Domini, in longitudinem dierum (Psal.
XXII, 6). Quare, in longitudinem dierum, nisi quia modo
brevitas est dierum? Omnis enim res quae finem habet, brevis est:
sed regis hujus dies super dies, ut non diebus solum istis
transeuntibus regnet Christus in Ecclesia sua, sed regnent cum illo
sancti in diebus illis qui non habent finem. Ibi unus dies est, et
multi dies sunt. Quia multi dies sunt, dixi jam, In longitudinem
dierum: quia unus dies, sic intelligitur, Filius meus es tu, ego
hodie genui te (Psal. II, 7). Unum diem dixit hodie: sed iste
dies non ponitur in medio inter hesternum et crastinum, nec initium
ejus finis est hesterni, nec finis ejus initium crastini. Nam et anni
Dei dicti sunt: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient
(Psal. CI, 28). Quomodo anni, sic dies, sic unus dies,
Quidquid vis dicis de aeternitate. Ideo quidquid vis dicis, quia
quidquid dixeris, minus dicis. Sed ideo necesse est aliquid dicas,
ut sit unde cogites quod non potest dici. Dies super dies regis
adjicies annos ejus, usque in diem generationis et generationis.
Generationis hujus et generationis futurae: generationis hujus quae
comparatur lunae, propter quod luna nascitur, crescit, perficitur,
senescit et occidit; sic sunt generationes istae mortales: et
generationis qua regeneramur resurgendo, et permanebimus in aeternum
cum Deo, quando jam non sicut luna, sed quod ait Dominus, Tunc
justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII,
43). Luna enim figurate in Scripturis pro mutabilitate hujus
mortalitatis ponitur. Ideo ad Jericho descendebat ille ab Jerusalem
qui incurrit in latrones: quia Jericho civitas verbum est hebraeum,
et interpretatur latnie Luna. Descendebat ergo tanquam ab
immortalitate ad mortalitatem: et merito in itinere vulneratus a
latronibus et semivivus relictus est (Luc. X, 30) ille Adam,
ex quo est totum genus humanum. Ergo dies super dies regis adjicies
annos ejus, usque in diem generationis, generationis mortalis
accipio. Cujus generationis alterius mentionem fecisti? Cujus?
audi:
9. [vers. 8.] Permanebit in aeternum in conspectu Dei:
Secundum quid, aut propter quid? Misericordiam et veritatem ejus
quis requiret ei? Dicit et alio loco: Universae viae Domini
misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia
ejus (Psal. XXIV, 10). Magnus sermo de veritate et
misericordia, sed brevitatem promisimus. Breviter accipite quid sit
veritas et misericordia; quia non parvum est quod dictum est,
Universae viae Domini misericordia et veritas. Misericordia
dicitur, quia non merita nostra attendit Deus, sed bonitatem suam,
ut peccata nobis omnia dimitteret, et vitam aeternam promitteret:
veritas autem, quia non fallit reddere quae promisit. Agnoscamus hic
eam, et nos faciamus: ut quomodo nobis Deus exhibuit misericordiam
suam et veritatem suam; misericordiam dimittendo peccata nostra,
veritatem exhibendo promissa sua: sic et nos faciamus hic misericordiam
et veritatem; misericordiam circa infirmos, circa egentes, circa
inimicos etiam nostros; veritatem non peccando, nec adjiciendo
peccatum super peccatum. Quoniam qui multum sibi pollicetur de
misericordia Dei, subrepit in animum ipsius ut faciat injustum Deum,
et putet quia si permanserit peccator, et noluerit recedere ab
iniquitatibus suis, veniet ille, et ibi eum positurus est ubi ponit
servos suos qui ei obtemperant. Et justum hoc erit, ut ibi te ponat
perseverantem in peccatis, ubi positurus est illos qui recesserunt a
peccatis? Sic vis injustus esse, ut et Deum facias injustum? Quid
vis ergo convertere Deum ad voluntatem tuam? Tu convertere ad
voluntatem Dei. Quis est ergo qui hoc facit, nisi ex illis paucis,
de quibus dicitur: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit
(Matth. XXIV, 13). Merito et hic misericordiam et veritatem
ejus quis requiret ei? Quid est, ei? Sufficeret, quis requiret:
quare, addidit, ei, nisi quia multi quaerunt misericordiam ejus et
veritatem discere in libris ejus; et cum didicerint, sibi vivunt, non
illi; sua quaerunt, non quae Jesu Christi (Philipp. II,
21); praedicant misericordiam et veritatem, et non faciunt
misericordiam et veritatem? Sed praedicando illam, norunt illam: non
enim praedicarent illam, nisi nossent illam. Sed qui Deum amat et
Christum, in praedicando misericordiam et veritatem ipsius, ipse
illam requiret ei, non sibi: id est, non ut ipse habeat ex hac
praedicatione commoda temporalia, sed ut prosit membris ipsius, id est
fidelibus ejus, cum veritate ministrando quod novit; ut qui vivit non
jam sibi vivat, sed ei qui pro omnibus mortuus est (II Cor. V,
15). Misericordiam et veritatem ejus quis requiret ei?
10. [vers. 9.] Sic psallam nomini tuo, Deus, in saeculum
saeculi, ut reddam vota mea de die in diem. Si psallis nomini Dei,
ne psallas ad tempus. Vis in saeculum saeculi psallere? vis in
aeternum psallere? Redde ei vota tua de die in diem. Quid est,
redde ei vota tua de die in diem? De die isto in illum diem.
Persevera reddere vota in isto die, donec venias ad illum diem: hoc
est, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
|
|