|
1. [vers. 1.] Delectatio divinorum eloquiorum, et dulcedo
intelligendi verbi Dei, adjuvante ipso qui dat suavitatem, ut terra
nostra det fructum suum (Psal. LXXXIV, 13), et nos ad
loquendum, et vos ad audiendum exhortatur. Video vos sine fastidio
audire, et gaudeo palato cordis vestri, a quo id quod salubre est non
respuitur, sed cum aviditate percipitur, et utiliter continetur.
Loquamur ergo vobis et hodie, quantum Dominus donat, de isto psalmo
quem modo cantavimus. Titulus ejus est, In finem, pro Idithun,
Psalmus ipsi David. Jam vobis insinuatum esse quid sit Idithun,
recolo . Ex interpretatione enim hebraeae linguae ut ad nos pervenit,
latine dicitur Idithun Transiliens eos. Transilit ergo iste qui
cantat quosdam, quos desuper despicit. Videamus quousque
transilierit, et quos transilierit, et ubi quamvis quosdam
transilierit positus sit: de quo spirituali quodam et securo loco
intueatur ima; non ita respiciens ut cadat, sed ut moveat qui
transilivit pigros ut sequantur, et laudet locum quo transiliendo
pervenit. Ita enim iste transiliens super aliquid est, ut sub aliquo
sit: unde prius nobis insinuare voluit sub quo tutus sit, ut illud
quod transilivit, non sit superbiae sed provectus.
2. [vers. 2-4.] In quodam ergo loco munito positus ait,
Nonne Deo subjicietur anima mea? Audierat enim, Qui se exaltat,
humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Matth. XXIII,
12): et trepidus ne transiliendo superbiret, non elatus ex his quae
infra essent, sed humilis ex eo qui supra esset; tanquam minantibus ei
ruinam invidis qui eum transilivisse doluerant, respondit, Nonne Deo
subjicietur anima mea? Quid est quod mihi veluti transilienti
quaeritis laqueos? Insultatione dejicere me vultis, aut seductione
decipere. Numquid ita memini supra quod sum, ut oblitus sim sub quo
sum? Nonne Deo subjecta erit anima mea? Quantumcumque accedam,
quantumcumque ascendam, quantumcumque transiliam, sub Deo ero, non
contra Deum. Securus ergo transcendo caetera, quando ille me sub se
tenet, qui est super omnia. Nonne Deo subjecta erit anima mea? Ab
ipso enim salutare meum. Etenim ipse est Deus meus et salutaris
meus, susceptor meus, non movebor amplius. Scio quis supra me sit,
scio quis praetendat misericordiam suam scientibus se, scio sub cujus
alarum tegmine sperem: non movebor amplius. Agitis quidem vos, ait
quibusdam, transiliens eos ipsos quibus dicit: agitis quidem vos ut
movear, sed non veniat mihi pes superbiae. Ex hoc enim fit quod et in
ipso psalmo sequitur, Nec manus peccatorum dimoveat me (Psal.
XXXV, 12): cui consonat, Non movebor amplius. Ad illud enim
quod ibi dictum est, Nec manus peccatorum dimoveat me, respondet
hic, Non movebor amplius: ad illud autem quod ibi dictum est, Non
veniat mihi pes superbiae, respondet hic, Nonne Deo subjecta erit
anima mea?
3. Ergo de superiore loco munitus et tutus, cui factus est Dominus
refugium, cui est ipse Deus in locum munitum, respicit ad eos quos
transilivit, et despiciens eos loquitur, tanquam de turri excelsa;
nam et hoc dictum est de eo, Turris fortitudinis a facie inimici
(Psal. LX, 4): attendit ergo ad eos, et dicit, Quousque
apponitis super hominem? Insultando, opprobria jaciendo,
insidiando, persequendo, apponitis super hominem onera; apponitis
super hominem quantum potest ferre homo: sed ut ferat homo, sub illo
est qui fecit hominem. Quousque apponitis super hominem? Si ad
hominem attenditis, Interficite omnes. Ecce apponite, saevite,
interficite omnes. Tanquam parieti inclinato et maceriae impulsae:
instate, impellite, quasi dejecturi. Et ubi est, Non movebor
amplius? Sed quare, Non movebor amplius? Quia ipse est Deus
salutaris meus, susceptor meus. Ergo homines potestis apponere onera
super hominem: numquid super Deum qui tuetur hominem?
4. Interficite omnes. Quod tantum spatium corporis in uno homine,
ubi possit interfici ab omnibus? Sed debemus intelligere personam
nostram, personam Ecclesiae nostrae, personam corporis Christi.
Unus enim homo cum capite et corpore suo Jesus Christus, salvator
corporis et membra corporis, duo in carne una (Gen. II, 24, et
Ephes. V, 31), et in voce una, et in passione una; et cum
transierit iniquitas, in requie una. Passiones itaque Christi non in
solo Christo; imo passiones Christi nonnisi in Christo. Si enim
Christum intelligas caput et corpus, passiones Christi nonnisi in
Christo: si autem Christum intelligas solum caput, passiones
Christi non in solo Christo. Si enim passiones Christi in solo
Christo, imo in solo capite; unde dicit quoddam membrum ejus Paulus
apostolus, Ut suppleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea
(Coloss. I, 24)? Si ergo in membris Christi es, quicumque
homo, quisquis haec audis, quisquis haec nunc non audis (sed tamen
audis, si in membris Christi es); quidquid pateris ab eis qui non
sunt in membris Christi, deerat passionibus Christi. Ideo additur,
quia deerat; mensuram imples, non superfundis: tantum pateris,
quantum ex passionibus tuis inferendum erat universae passioni
Christi, qui passus est in capite nostro, et patitur in membris
suis, id est in nobis ipsis. Ad communem hanc quasi rempublicam
nostram quisque pro modulo nostro exsolvimus quod debemus, et pro
possessione virium nostrarum quasi canonem passionum inferimus.
Pariatoria plenaria passionum omnium non erit, nisi cum saeculum
finitum fuerit. Quousque apponitis super hominem? Quidquid passi
sunt Prophetae a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae
(Matth. XXIII, 35), appositum est super hominem, quia
praecesserunt adventum incarnationis Christi quaedam membra Christi:
sicut in nascente quodam, nondum quidem procedente capite, processit
manus (Gen. XXXVIII, 27), sed tamen capiti connectebatur
et manus. Nolite ergo putare, fratres, omnes justos qui passi sunt
persecutionem iniquorum, etiam illos qui venerunt missi ante Domini
adventum praenuntiare Domini adventum, non pertinuisse ad membra
Christi. Absit ut non pertineat ad membra Christi, qui pertinet ad
civitatem quae regem habet Christum. Illa una est Jerusalem
coelestis, civitas sancta: haec una civitas unum habet regem. Rex
hujus civitatis Christus est: ipse enim ei dicit, Mater Sion,
dicet homo. Dicit ei, Mater; sed homo. Mater enim Sion, dicet
homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus
(Psal. LXXXVI, 5). Ille ergo rex ejus, qui eam fundavit
Altissimus; ipse in ea homo factus est humillimus. Ipse ergo ante
adventum incarnationis suae praemisit quaedam membra sua, post quae
praenuntiantia se venturum venit et ipse, connexus eis. Refer ad
similitudinem nascentis illius; quia manus ante caput procedens, et
cum capite est, et sub capite. De Christo enim dictum est, cum
laudaretur excellentia populi primi, et dolerentur fracti rami
naturales (Rom. XI, 21): Quorum adoptio, inquit, et
testamenta et Legis constitutio; quorum patres, et ex quibus
Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in
saecula (Id. IX, 4, 5). Ex quibus Christus secundum
carnem, tanquam ex Sion, quia homo factus est in ea: quia Christus
super omnia Deus benedictus in saecula, quia ipse fundavit eam
Altissimus. Ex quibus Christus secundum carnem, filius David: qui
est super omnia Deus benedictus in saecula, Dominus David. Tota
ergo illa civitas loquitur, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem
Zachariae. Inde et deinceps a sanguine Joannis, per sanguinem
Apostolorum, per sanguinem martyrum, per sanguinem fidelium
Christi, una civitas loquitur, unus homo dicit: Quousque apponitis
super hominem? Interficite omnes. Videamus si deletis, videamus si
exstinguitis, videamus si tollitis de terra nomen ejus, videamus si
non populi inania meditamini (Psal. II, 1), dicentes: Quando
morietur, et peribit nomen ejus (Psal. XL, 6). Tanquam
parieti inclinato, et maceriae impulsae incumbite, impellite. Audite
supra: Susceptor meus, non movebor amplius; quia tanquam cumulus
arenae impulsus sum ut caderem, et Dominus suscepit me (Psal.
CXVII, 13).
5. [vers. 5.] Verumtamen honorem meum cogitaverunt repellere:
victi dum interficiunt cedentes, sanguine interfectorum multiplicantes
fideles, cedentes his et jam non valentes occidere. Verumtamen
honorem meum cogitaverunt repellere. Modo quia non potest occidi
christianus, agitur ut exhonoretur christianus. Nunc enim honore
Christianorum corda torquentur impiorum: jam Joseph ille spiritualis
post venditionem a fratribus, post translationem de patria sua ad
gentes tanquam in Aegyptum, post humiliationem carceris, post
factionem falsae testis, postquam factum est quod de illo dictum est,
Ferrum pertransivit animam ejus (Psal. CIV, 18); jam
honorificatus est, jam non est subditus fratribus vendentibus, sed
frumenta erogat esurientibus (Gen. XXXVII, XXXIX,
XLI). Victi ejus humilitate et castitate, incorruptione,
tentationibus, passionibus, jam eum honoratum vident, et honorem
ipsius cogitant repellere. In cogitationibus quippe eorum est illud,
Peccator videbit: neque enim non videbit, quando non potest civitas
abscondi supra montem constituta (Matth. V, 14). Peccator ergo
videbit, et irascetur; dentibus suis frendet, et tabescet (Psal.
CXI, 10). Latet in corde, et tegitur fronte venenum in
saevientibus et indignantibus. Propterea et hic cogitationes eorum
dicit, Honorem, inquit, meum cogitaverunt repellere. Non enim
audent verbis proferre quod cogitant. Optemus illis bona, etiamsi
optant mala . Judica illos, Deus; decidant a cogitationibus suis
(Psal. V, 11). Quid enim illis melius, quid utilius, quam ut
inde cadant ubi male stant? ut possint ipsi correcti dicere,
Statuisti pedes meos supra petram (Psal. XXXIX, 3).
6. Verumtamen cogitaverunt honorem meum repellere. Omnes contra
unum, an unus contra omnes; an omnes contra omnes, an unus contra
unum? Interim cum dicit, Apponitis super hominem; tanquam super
unum: et cum dicit, Interficite omnes; quasi omnes contra unum: sed
tamen et omnes contra omnes, quia et Christiani omnes, sed in uno.
Quid autem illi diversi errores inimici Christi, omnes tantum dicendi
sunt? nonne et unus? Plane audeo et unum dicere: quia una civitas et
una civitas, unus populus et unus populus, rex et rex. Quid est,
una civitas et una civitas? Babylonia una; Jerusalem una.
Quibuslibet aliis etiam mysticis nominibus appelletur, una tamen
civitas et una civitas: illa rege diabolo; ista rege Christo.
Intendo enim Evangelio quodam loco, et movet me, puto quod et vos.
Posteaquam invitati sunt multi ad nuptias boni et mali, et impletae
sunt nuptiae recumbentium; servi enim missi, ut praeceptum erat,
invitaverunt et bonos et malos; et ingressus est rex inspicere
recumbentes, et invenit hominem non habentem vestem nuptialem, et ait
illi quod nostis: Amice, unde huc venisti, non habens vestem
nuptialem? At ille obmutuit. Et jussit ei ligari manus et pedes, et
projici eum in tenebras exteriores. Levatus est de convivio, et
missus est in poenas nescio quis homo in tam magna turba recumbentium.
Sed tamen Dominus volens ostendere unum illum hominem, unum corpus
esse quod constat ex multis, ubi jussit eum projici foras, et mittit
in debitas poenas, subjecit continuo: Multi enim sunt vocati, pauci
vero electi (Matth. XXII, 10-14). Quid est hoc?
Convocasti turbas, venit ingens multitudo; annuntiasti, locutus es,
multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6), impletae
sunt nuptiae recumbentium; projectus est inde solus unus, et dicis,
Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Cur non potius: Omnes
vocati, multi electi, unus projectus? Si diceret, Multi enim sunt
vocati, et plures electi, pauci vero reprobi; in paucis forte
verisimilius intelligeremus unum illum. Nunc vero dicit quod unus inde
projectus est, et subdit: Multi enim sunt vocati, pauci vero
electi. Qui sunt electi, nisi qui remanserunt? Projecto uno,
electi remanserunt. Quomodo, projecto uno de multis, pauci electi,
nisi quia in illo uno multi? Omnes qui terrena sapiunt, omnes qui
felicitatem terrenam Deo praeferunt, omnes qui sua quaerunt, non quae
Jesu Christi (Philipp. II, 21), ad unam illam civitatem
pertinent, quae dicitur Babylonia mystice, et habet regem diabolum.
Omnes autem qui ea quae sursum sunt sapiunt, qui coelestia
meditantur, qui cum sollicitudine in saeculo vivunt ne Deum
offendant, qui cavent peccare, quos peccantes non pudet confiteri,
humiles, mites, sancti, justi, pii, boni; omnes ad unam civitatem
pertinent, quae regem habet Christum. Illa enim in terra quasi major
est tempore; non sublimitate, non honore. Civitas illa prior nata;
civitas ista posterior nata. Illa enim incoepit a Cain; haec ab
Abel. Haec duo corpora sub duobus regibus agentia, ad singulas
civitates pertinentia, adversantur sibi usque in finem saeculi, donec
fiat ex commixtione separatio, et alii ponantur ad dexteram, alii ad
sinistram, dicaturque illis: Venite, benedicti Patris mei,
percipite regnum quod vobis paratum est ab exordio mundi; illis autem:
Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus
(Matth. XXV, 34, 41). Christus enim hoc dicit: Venite,
benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab
initio mundi. Rex civitatis suae, victor super omnia. Illis autem
ad sinistram constitutis tanquam civitati iniquorum: Ite, inquit, in
ignem aeternum. Numquid separat ab eis regem? Non: addidit enim,
qui paratus est diabolo et angelis ejus.
7. Intendite, fratres, intendite, rogo vos. Delectat enim me
pauca adhuc loqui vobis de civitate hac dulci. Gloriosissima enim de
te dicta sunt, civitas Dei (Psal. LXXXVI, 3). Et si
oblitus fuero tui, Jerusalem, obliviscatur me dextera mea (Psal.
CXXXVI, 5). Dulcis est enim una patria, et vere una patria,
sola patria: praeter illam quidquid nobis est, peregrinatio est.
Dicam ergo quod agnoscatis, quod approbetis: commemorabo quod
nostis; non docebo quod ignoratis. Non prius, inquit Apostolus,
quod spirituale est, sed quod animale; postea quod spirituale (I
Cor. XV, 46). Ideo civitas illa major aetate, quia prior
natus est Cain, et postea Abel (Gen. IV, 1, 2): sed in his
major serviet minori (Id. XXV, 23). Illa major aetate; ista
major dignitate. Quare illa major aetate? Quia non prius quod
spirituale est, sed quod animale. Quare ista major dignitate? Quia
major serviet minori. Aedificavit autem civitatem Cain, sicut
legimus (Id. IV, 17): antequam esset ulla civitas, in
primordio rerum humanarum, aedificavit civitatem Cain. Procul dubio
intelligas jam natos fuisse multos homines ex illis duobus, et ex his
quos genuerant, ut posset esse aptus et congruus numerus cui nomen
civitatis imponeretur. Aedificavit ergo civitatem Cain, ubi non erat
civitas. Aedificata est et postea Jerusalem, regnum Dei, civitas
sancta, civitas Dei; et posita in specie quadam umbrae significantis
futura. Intelligite itaque magnum mysterium, et tenete quod
praelocutus sum, Non prius quod spirituale, sed quod animale, postea
spirituale: ideo ergo Cain prior aedificavit civitatem, et ibi
aedificavit ubi nulla erat civitas. Ut vero aedificaretur Jerusalem,
non ibi aedificata est ubi non erat civitas, sed erat civitas primo
quae appellabatur Jebus, unde Jebusaei. Ea capta, devicta,
subjecta, aedificata est nova civitas tanquam destructa vetere; et
appellata Jerusalem, Visio pacis, civitas Dei (Jos. XVIII,
28). Unusquisque ergo natus ex Adam, nondum pertinet ad
Jerusalem: portat enim secum traducem iniquitatis, poenamque
peccati, deputatus morti; et pertinet quodammodo ad veterem quamdam
civitatem. Sed si futurus est in populo Dei, destruetur vetus, et
aedificabitur novus. Ideo ergo Cain civitatem aedificavit ubi non
erat civitas. A mortalitate enim et a malitia quisque incipit, ut
fiat bonus postea. Sicut enim per inobedientiam unius hominis,
peccatores constituti sunt multi; ita per obedientiam unius hominis,
justi constituentur multi (Rom. V, 19). Et omnes in Adam
morimur (I Cor. XV, 22); et unusquisque nostrum ab Adam
natus est. Transeat ad Jerusalem; destruetur vetus, et
aedificabitur novus. Tanquam devictis Jebusaeis, ut aedificetur
Jerusalem, dicitur: Exuite vos veterem hominem, et induite novum
(Coloss. III, 9, 10). Jamque aedificatis in Jerusalem,
et gratiae luce fulgentibus, dicitur: Fuistis aliquando tenebrae;
nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Mala ergo civitas ab
initio usque in finem currit; et bona civitas mutatione malorum
conditur.
8. Et sunt istae duae civitates permixtae interim; in fine
separandae: adversus se invicem confligentes; una pro iniquitate,
altera pro justitia; una pro vanitate, altera pro veritate. Et
aliquando ipsa commixtio temporalis facit, ut quidam pertinentes ad
civitatem Babyloniam, administrent res pertinentes ad Jerusalem; et
rursum quidam pertinentes ad Jerusalem, administrent res pertinentes
ad Babyloniam. Difficile aliquid promisisse videor. Patientes
estote, donec demonstretur exemplis. Omnia enim in vetere populo,
sicut scribit Apostolus, in figura contingebant eis: scripta sunt
autem ad correctionem nostram in quos finis saeculorum obvenit (I
Cor. X, 11). Respicite ergo populum illum primum, positum
etiam ad significandum populum posteriorem; et videte ibi quae dico.
Fuerunt reges magni in Jerusalem; notum est; numerantur,
nominantur. Omnes ergo iniqui cives erant Babyloniae, et
administrabant res Jerusalem: omnes in finem inde separandi, nonnisi
ad diabolum pertinent. Rursus invenimus cives de Jerusalem
administrasse res quasdam pertinentes ad Babyloniam. Nam tres illos
pueros victus miraculo Nabuchodonosor regni sui administratores fecit,
et constituit eos super satrapas suos; et administrabant res
Babyloniae cives de Jerusalem (Dan. III, 97). Respicite
nunc impleri hoc et agi in Ecclesia, et his temporibus. Omnes de
quibus dictum est, Quae dicunt facite; quae autem faciunt facere
nolite, cives sunt Babyloniae, administrantes rempublicam civitatis
Jerusalem. Si enim nihil administrarent civitatis Jerusalem, unde,
Quae dicunt facite? unde, super cathedram Moysi sedent? Rursus si
cives sunt ipsius Jerusalem qui regnabunt in aeternum cum Christo,
unde, Quae faciunt facere nolite (Matth. XXIII, 2, 3),
nisi quia et audituri sunt, Recedite a me, omnes qui operamini
iniquitatem (Luc. XIII, 27)? Notum est ergo vobis, cives
malae civitatis administrare quosdam actus bonae civitatis. Videamus
si et nunc cives bonae civitatis administrent quosdam actus malae
civitatis. Terrena omnis respublica, quandoque utique peritura;
cujus regnum transiturum est , cum veniet illud regnum de quo oramus,
Veniat regnum tuum (Matth. VI, 10), et de quo praedictum
est, Et regni ejus non erit finis (Luc. I, 33): terrena ergo
respublica habet cives nostros administrantes res ejus. Quam multi
enim fideles, quam multi boni et magistratus sunt in civitatibus suis,
et judices sunt, et duces sunt, et comites sunt, et reges sunt?
Omnes justi et boni, non habentes in corde nisi gloriosissima quae de
te dicta sunt, civitas Dei (Psal. LXXXVI, 3). Et quasi
angariam faciunt in civitate transitura, et illic a doctoribus
civitatis sanctae jubentur servare fidem praepositis suis, sive regi
quasi praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis ad vindictam
malorum, laudem vero bonorum; sive servi, ut dominis suis subditi
sint (I Petr. II, 13, 18), et Christiani Paganis; et
servet fidem melior deteriori, ad tempus serviturus, in aeternum
dominaturus. Fiunt enim ista donec transeat iniquitas (Psal.
LVI, 2). Jubentur servi ferre dominos iniquos et difficiles:
cives Babyloniae jubentur tolerari a civibus Jerusalem, et amplius
obsequiorum exhibentibus, quam si cives essent ex ipsa Babylonia;
tanquam implentibus, Qui te angariaverit mille passus, vade cum illo
alia duo (Matth. V, 41). Hanc totam civitatem dispersam,
diffusam, permixtam, alloquitur his verbis et dicit: Quousque
apponitis super hominem? Interficite omnes: et qui foris estis
tanquam spinae in sepibus, aut tanquam ligna infructuosa in silvis;
quique intus estis tanquam zizania, vel tanquam palea; omnes quotquot
estis, separati, permixti, tolerandi, separandi, interficite
omnes: tanquam parieti inclinato et maceriae depulsae. Verumtamen
honorem meum cogitaverunt repellere. Non dixerunt, sed tamen
cogitaverunt. Cogitaverunt repellere honorem meum.
9. Cucurri in siti. Retribuebant enim mala pro bonis (Psal.
XXXIV, 12). Illi interficiebant, illi repellebant; ego eos
sitiebam: illi honorem meum cogitaverunt repellere; ego eos in corpus
meum sitiebam trajicere. Bibendo enim quid facimus, nisi humorem
foris positum in membra mittimus, et in corpus nostrum ducimus? Hoc
fecit Moyses in illo capite vituli. Caput vituli, magnum
sacramentum. Caput enim vituli corpus erat impiorum, in similitudine
vituli manducantis fenum (Psal. CV, 20), terrena quaerentium:
quia omnis caro fenum (Isai. XL, 6). Erat ergo, ut dixi,
corpus impiorum. Iratus Moyses in ignem misit, comminuit, in aqua
sparsit, bibendum populo dedit (Exod. XXXII, 20); et ira
Prophetae administratio facta est prophetiae. Corpus enim illud in
ignem mittitur tribulationum, et verbo Dei comminuitur. Paulatim
enim desistunt ab unitate corporis ejus. Sicut enim vestimentum, ita
per tempus absumitur. Et unusquisque qui fit christianus, separatur
ab illo populo, et quasi a massa comminuitur. Conspirati oderunt;
comminuti credunt. Et quid jam evidentius, quam quod in corpus illud
civitatis Jerusalem, cujus imago erat populus Israel, per Baptismum
trajiciendi erant homines? Ideo in aqua sparsum est, ut in potum
daretur. Hoc usque in finem sitit iste; currit, et sitit. Multos
enim bibit; sed nunquam erit sine siti. Inde est enim, Sitio,
mulier, da mihi bibere (Joan. IV, 7). Samaritana illa ad
puteum sitientem Dominum sensit, et a sitiente satiata est: sensit
prior illa sitientem, ut biberet ille credentem. Et in cruce
positus, Sitio, dixit (Joan. XIX, 28); quamvis illi non
hoc dederint quod sitiebat. Ipsos enim ille sitiebat: at illi acetum
dederunt; non vinum novum quo implentur utres novi (Matth. IX,
17), sed vinum vetus, sed male vetus. Dicitur enim et acetum
vetus , veteres homines de quibus dictum est, Non enim est illis
commutatio (Psal. LIV, 20), ut eversis Jebusaeis
aedificaretur Jerusalem (II Reg. V, 6).
10. Sic et corpus capitis hujus usque in finem ab initio currit in
siti. Et quasi ei diceretur, Quid in siti? quid tibi deest, o
corpus Christi, o Ecclesia Christi? in tanto honore, in tanta
sublimitate, in tanta celsitudine etiam et in hoc saeculo constituta,
quid tibi deest? Impletur de te quod praedictum est, Adorabunt eum
omnes reges terrae; omnes gentes servient illi (Psal. LXXI,
11). Quid ergo sitis? quid sitis? tantis populis non satiaris?
Quos populos dicis? Ore suo benedicebant, et corde suo
maledicebant. Multi vocati, pauci autem electi (Matth. XXII,
14). Mulier fluxum sanguinis patiens, vestis ejus fimbriam
tetigit, et sanata est: et cum miraretur Dominus tangentem, quod de
se senserat exisse virtutem, scilicet ad sanandam mulierem, dixit,
Quis me tetigit? Et admirati discipuli: Turbae te comprimunt, et
dicis, Quis me tetigit? Et ille: Tetigit me aliquis (Marc. V,
25-31). Tanquam diceret: Una tetigit; turbae premunt. Qui
solemnitatibus Jerusalem implent Ecclesias, solemnitatibus
Babyloniae implent theatra: et tamen serviunt, honorant,
obsequuntur, non solum ipsi qui portant sacramenta Christi, et
oderunt praecepta Christi, verum etiam illi qui nec sacramenta ipsa
portant, Pagani licet sint, Judaei licet sint; honorant, laudant,
praedicant, sed ore suo benedicebant. Non attendo ad os; novit ille
qui me instruxit, corde suo maledicebant. Ibi maledicebant, ubi
honorem meum cogitaverunt repellere.
11. [vers. 6.] Quid tu, o Idithun, corpus Christi,
transiliens eos? Quid tu inter haec omnia? quid tu? deficies? non
perseverabis usque in finem? non audies, Qui perseveraverit usque in
finem, hic salvus erit, quamvis quoniam abundat iniquitas,
refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 13, 12)? Et
ubi est quod transilisti eos? ubi est quod conversatio tua in coelis
est (Philipp. III, 20)? Illi autem inhaerent terrenis;
tanquam terrigenae sapiunt terram, et sunt terra, serpentis cibus.
Quid tu inter haec? Verumtamen quamvis haec faciant, quamvis haec
cogitent, quamvis impellant, quamvis quasi inclinato instent, quamvis
jam erectum sentiant, et honorem meum repellere cogitent; quamvis ore
suo benedicant et corde suo maledicant; quamvis insidientur ubi
possunt, calumnientur ubi possunt: Verumtamen Deo subjicietur anima
mea. Et quis tanta toleret, vel aperta bella, vel occultas
insidias? quis tanta toleret inter apertos hostes, inter falsos
fratres? quis tanta toleret? Numquid homo? et si homo, numquid a
seipso homo? Non sic transilivi ut extollar et cadam: Deo
subjicietur anima mea: quoniam ab ipso est patientia mea. Quae
patientia inter tanta scandala, nisi quia si id quod non videmus
speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 25)?
Venit dolor meus; veniet et requies mea: venit tribulatio mea;
veniet et purgatio mea. Numquidnam lucet aurum in fornace aurificis?
In monili lucebit, in ornamento lucebit: patiatur tamen fornacem, ut
purgatum a sordibus veniat ad lucem. Fornax ista; ibi palea, ibi
aurum, ibi ignis, ad hanc flat aurifex: in fornace ardet palea, et
purgatur aurum; illa in cinerem vertitur, a sordibus illud exuitur.
Fornax mundus, palea iniqui, aurum justi, ignis tribulatio, aurifex
Deus: quod vult ergo aurifex, facio; ubi me ponit artifex, tolero:
jubeor ego tolerare, novit ille purgare. Ardeat licet palea ad
incendendum me, et quasi consumendum me: illa in cinerem vertitur,
ego sordibus careo. Quare? Quia Deo subjicietur anima mea: quoniam
ab ipso est patientia mea.
12. [vers. 7.] Quis est tibi iste, a quo est patientia tua?
Quoniam ipse est Deus meus et salutaris meus, susceptor meus, non
emigrabo. Quoniam ipse est Deus meus; ergo vocat me: et salutaris
meus; ergo justificat me: et susceptor meus; ergo glorificat me.
Hic enim vocor et justificor, ibi autem glorificor; et inde ubi
glorificor, non emigrabo. Neque enim in peregrinatione mea remanebo:
est hic unde emigrem; sed veniam unde non emigrabo. Nam inquilinus
ego sum apud te in terra, sicut omnes patres mei (Psal.
XXXVIII, 13). Ergo ab inquilinatu migrabo; de domo
coelesti non emigrabo.
13. [vers. 8.] In Deo salutare meum, et gloria mea. Salvus
ero in Deo; gloriosus ero in Deo: non enim tantum salvus, sed et
gloriosus; salvus, quia justus ex impio, ab illo justificatus
(Rom. IV, 5); gloriosus autem, quia non solum justificatus,
sed etiam honorificatus. Etenim quos praedestinavit, illos et
vocavit. Vocans eos quid fecit hic? Quos vocavit, ipsos et
justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit (Id.
VIII, 30). Justificatio ergo ad salutem pertinet,
glorificatio ad honorem. Quia glorificatio ad honorem pertinet,
disputare non opus est. Quia justificatio pertinet ad salutem,
quaeramus aliquod documentum. Ecce occurrit ex Evangelio: erant qui
sibi videbantur justi, et reprehendebant Dominum, quod admittebat ad
convivium peccatores, et cum publicanis et peccatoribus convescebatur:
talibus itaque superbientibus, fortibus terrae valde elevatis, multum
de sua sanitate gloriantibus, quam putabant, non quam tenebant, quid
respondit Dominus? Non est opus sanis medicus, sed male habentibus.
Quos dicit sanos? quos dicit male habentes? Sequitur, et dicit:
Non veni vocare justos sed peccatores in poenitentiam (Matth. IX,
12, 13). Appellavit ergo sanos justos; non quia Pharisaei hoc
erant, sed quia hoc se esse arbitrabantur; et ideo superbiebant, et
medicum aegrotantibus invidebant, et plus aegrotantes medicum
occidebant. Appellavit tamen sanos justos, aegrotantes peccatores.
Ut ergo justificarer, ait iste transiliens, ab ipso mihi est; et ut
glorificer, ab ipso mihi est: In Deo salutare meum et gloria mea.
Salutare meum, ut salvus sim; gloria mea, ut honoratus sim. Hoc
tunc: modo quid? Deus auxilii mei, et spes mea in Deo: donec
perveniam ad perfectam justificationem et salutem. Spe enim salvi
facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes (Rom. VIII,
24). Donec veniam ad illam glorificationem, ubi justi fulgebunt in
regno Patris sui tanquam sol (Matth. XIII, 43). Interim
nunc inter tentationes, inter iniquitates, inter scandala, inter
apertas oppugnationes et subdolas locutiones, inter eos qui ore suo
benedicunt, et corde suo maledicunt, inter eos qui honorem meum
cogitant repellere, quid hic? Deus auxilii mei: dat enim auxilium
certantibus. Contra quos certantibus? Non est nobis colluctatio
adversus carnem et sanguinem; sed adversus principatus et potestates
(Ephes. VI, 12). Deus ergo auxilii mei, et spes mea in
Deo. Spes, quamdiu nondum est quod promissum est, et creditur quod
nondum videtur; cum autem venerit, erit salvatio et glorificatio: non
tamen, dum illa differuntur, deserimur; Deus enim auxilii mei, et
spes mea in Deo.
14. [vers. 9.] Sperate in eum, omne concilium plebis.
Imitamini Idithun; transilite inimicos vestros: repugnantes vobis,
resistentes itineri vestro, odio vos habentes transilite. Sperate in
eum, omne concilium plebis; effundite coram illo corda vestra.
Nolite cedere eis qui dicunt vobis: Ubi est Deus vester? Factae
sunt, inquit, mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi
quotidie: Ubi est Deus tuus? Sed quid ibi dicit? Haec meditatus
sum, et effudi super me animam meam (Psal. XLI, 4, 5).
Commemoratus sum quod audio, Ubi est Deus tuus? memoratus sum
haec, et effudi super me animam meam. Quaerens Deum meum, effudi
super me animam meam, ut illum attingerem; non in me remansi. Ergo,
Sperate in eum, omne concilium plebis. Effundite coram illo corda
vestra: deprecando, confitendo, sperando. Nolite corda vestra
retinere intra corda vestra: Effundite coram illo corda vestra. Non
perit quod effunditis. Ille enim susceptor meus. Si suscipit, quid
times effundere? Jacta in Dominum curam tuam (Psal. LIV,
23), et spera in eum. Effundite coram illo corda vestra: Deus
adjutor noster. Quid timetis inter susurrones, detractores Deo
odibiles (Rom. I, 29, 30); ubi possunt palam oppugnantes,
ubi non possunt occulte insidiantes; falso laudantes, vere
inimicantes? inter eos quid timetis? Deus adjutor noster. An
aemulantur Deum? Numquid fortiores illo sunt? Deus adjutor noster;
securi estote. Si Deus pro nobis, quis contra nos (Id. VIII,
31)? Effundite coram illo corda vestra, transilientes ad eum,
levantes animas vestras: Deus adjutor noster.
15. [vers. 10.] Et jam constituti in loco munito, in turri
fortitudinis a facie inimici, miseramini eos quos timebatis: currere
enim debetis in siti. Despicite ergo illos jam in illo loco
constituti, et dicite: Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii
hominum. Filii hominum, usquequo graves corde? Filii hominum vani,
filii hominum mendaces; filii hominum, utquid diligitis vanitatem, et
quaeritis mendacium (Psal. IV, 3)? Cum miseratione ista
dicite, atque sapite. Si transilivistis, si diligitis inimicos
vestros, si destruere cupitis ut aedificetis, si eum amatis qui
judicat in gentibus, et replet ruinas (Psal. CIX, 6); ita his
ista dicite, non odio habentes, non malum pro malo reddentes (Rom.
XII, 17). Mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant
ipsi de vanitate in unum. Certe multi sunt: ecce est ille unus, unus
ille qui projectus est de turba convivantium (Matth. XXII,
13). Conspirant, omnes temporalia quaerunt, quique carnales
carnalia, et in futurum sperant quicumque sperant: etsi de opinionum
varietate in diversum, de vanitate tamen in unum sunt. Diversi quidem
errores et multiformes, et regnum adversum se divisum non stabit
(Id. XII, 25): sed similis omnibus voluntas vana et mendax,
pertinens ad unum regem, cum quo in ignem aeternum praecipitanda est
(Id. XXV, 41): Ipsi de vanitate in unum.
16. [vers. 11.] Et illos videte quia sitit; videte quia
currit in siti. Convertit ergo se ad illos, sitiens eos: Nolite
sperare super iniquitatem. Nam spes mea in Deo est. Nolite sperare
super iniquitatem. Vos qui non vultis accedere et transilire, nolite
sperare super iniquitatem. Ego enim qui transilivi, spes mea in
Deo: et numquid iniquitas est apud Deum (Rom. IX, 14)?
Nolite sperare super iniquitatem. Hoc faciamus, illud faciamus,
illud cogitemus, sic insidias componamus; de vanitate in unum. Tu
sitis: qui contra te ista cogitant , ab eis quos bibis produntur.
Nolite sperare super iniquitatem. Vana est iniquitas, nihil est
iniquitas; potens non est nisi justitia. Occultari potest ad tempus
veritas; vinci non potest. Florere potest ad tempus iniquitas,
permanere non potest. Nolite sperare super iniquitatem: et in rapinam
ne concupiscatis. Non es dives, et rapere vis? Quid invenis? quid
perdis? O lucra damnosa! Invenis pecuniam; perdis justitiam. In
rapinam ne concupiscatis. Pauper sum, non habeo. Ideo rapere vis?
Quid rapias, vides: a quo rapiaris, non vides? Nescis circuire
inimicum tanquam leonem rugientem, et quaerentem quid rapiat (I
Petr. V, 8)? Praeda illa quam vis rapere, in muscipula est:
tenes, et teneris. In rapinam ergo ne concupiscas, o pauper! sed
concupisce in Deum qui praestat nobis omnia abundanter ad fruenlum (I
Tim. VI, 17). Pascet te qui fecit te. Qui pascit latronem,
non pascet innocentem? Pascet te qui solem suum oriri facit super
bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V,
45). Si pascit lamnandos, non pascet liberandos? Ergo in rapinam
noli concupiscere. Dictum est hoc pauperi, fortassis aliquid de
necessitate rapturo. Dives procedat: Non habeo ego, inquit,
necessitatem rapiendi: nihil mihi deest; abundant omnia. Et tu
audi: Divitiae si fluant , ne apponatis cor. Ille non habet; iste
habet: ille non quaerat rapere quod non habet; iste non apponat cor in
eo quod habet. Divitiae si fluant, id est, si exundent, tanquam de
fonte currant. Ne apponatis cor: noli de te praesumere, noli ibi te
figere: certe vel hoc time, Divitiae si fluant. Non vides quia si
ibi cor posueris, et tu flues? Dives es, et ecce jam non concupiscis
adhuc habere, quia multa habes: audi, Praecipe divitibus hujus mundi
non superbe sapere. Et quid est, Ne apponatis cor? Neque sperare
in incerto divitiarum (I Tim. VI, 17). Ergo, Divitiae si
fluant, ne apponatis cor, ne in divitiis confidatis, non
praesumatis, non speretis; ne dicatur: Ecce homo qui non posuit
Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum,
et praevaluit in vanitate sua (Psal. LI, 9). Ergo, vani filii
hominum, mendaces filii hominum, neque rapiatis, neque si fluant
divitiae, cor apponatis; non jam vanitatem diligatis, et mendacium
quaeratis. Beatus enim cujus est Dominus Deus spes ejus, et non
respexit in vanitates et insanias mendaces (Psal. XXXIX, 5).
Decipere vultis, fraudem vultis facere; quid affertis ut decipiatis?
Stateras dolosas. Mendaces enim, inquit, filii hominum in
stateris, ut decipiant proferendo stateras dolosas. Falso examine
fallitis intuentes: nescitis alium esse qui appendit, alium qui de
pondere judicat? Non videt cui tu appendis; sed videt qui te et ipsum
appendit. Ergo non fraudem, non rapinam concupiscatis; non in his
quae habetis spem ponatis: monui, praedixi, ait iste Idithun.
17. [vers. 12, 13.] Quid sequitur? Semel locutus est
Deus, duo haec audivi; quoniam potestas Dei est, et tibi,
Domine, misericordia: quia tu reddes unicuique secundum opera sua.
Dixit Idithun, sonuit de alto, quo transilivit; audivit ibi
quiddam, et dixit nobis: sed aliquantum in hoc quod nobis dixit
perturbor, fratres; et donec vobiscum participem, vel
perturbationem, vel aliquam respirationem meam, intentos vos volo.
Etenim Psalmum ad terminum duximus adjuvante Domino: post haec quae
dicturi sumus, non restat aliquid quod de hoc ulterius exponamus.
Itaque adnitimini mecum, utrum possimus intelligere hoc: et si non
potuero, et intelligit aliquis vestrum quod ego non possum; gaudebo
potius quam invidebo. Omnino investigare difficile est quemadmodum
positum sit prius, Semel locutus est Deus; deinde cum ille semel
locutus est, ego duo audivi. Si enim diceret, Semel locutus est
Deus, unum hoc audivi; videbatur partem quaestionis hujus
amputavisse, ut tantummodo quaereremus quid sit, Semel locutus est
Deus. Nunc vero quaesituri sumus, et quid sit, Semel locutus est
Deus; et quid sit, duo haec audivi, cum semel ille locutus sit.
18. Semel locutus est Oeus. Quid dicis, Idithun? Si tu
loqueris qui transilivisti eos: Semel locutus est? Ego Scripturam
aliam consulo, et dicit mihi: Multis partibus, et multis modis olim
Deus locutus est patribus in Prophetis (Hebr. I, 1). Quid
est, Semel locutus est Deus? Nonne ille est Deus, qui in
primordio generis humani locutus est ad Adam? Nonne idem ipse locutus
est ad Cain, ad Noe, ad Abraham, ad Isaac, ad Jacob, ad
Prophetas omnes, et ad Moysen? Unus erat Moyses; et quoties ad
eum locutus est Deus? Ecce etiam uni non semel, sed saepius locutus
est Deus. Deinde locutus est ad Filium hic positum: Tu es Filius
meus dilectus (Matth. III, 17). Locutus est Deus
Apostolis, locutus est omnibus sanctis, etiamsi non voce sonante per
nubem, in corde tamen ubi ipse magister est. Unde ille dicit:
Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem
populo suo (Psal. LXXXIV, 9). Quid est ergo, Semel
locutus est Deus? Multum transiliverat iste, ut perveniret illuc,
ubi semel locutus est Deus. Ecce breviter dixi Charitati Vestrae.
Hic inter homines, hominibus saepe, multis modis, multis partibus,
per multiformem creaturam locutus est Deus: apud se semel Deus
locutus est, quia unum Verbum genuit Deus. Iste ergo Idithun
transiliens eos, transiliverat acie mentis forti, et valida, et
praefidenti, transiliverat terram, et quidquid in terra est; aerem,
nubes omnes ex quibus locutus est Deus multa, et saepe, et multis:
transiliverat etiam omnes Angelos acie fidei. Erat enim iste
transiliens non contentus terrenis, sed velut aquila volans
praetervectus omnem nebulam qua tegitur omnis terra. Dicit enim
Sapientia: Et nebula texi omnem terram (Eccli. XXIV, 6).
Pervenit ad aliquid liquidum, universam transiliens creaturam, et
quaerens Deum, et effundens super se animam suam; pervenit ad
principium, et Verbum Deum apud Deum; et invenit unius Patris unum
Verbum; et vidit quia semel locutus est Deus; vidit Verbum per quod
facta sunt omnia (Joan. I, 3), et in quo simul sunt omnia, non
diversa, non separata, non inaequalia. Non enim Deus quod per
Verbum faciebat, ipse non noverat; si autem quod faciebat noverat,
in illo erat antequam fieret quod fiebat. Si enim non in illo erat
quod fiebat antequam fiebat, ubi noverat quod faciebat? Non enim
potes Deum dicere ignorata fecisse. Scivit itaque Deus quod fecit.
Et ubi scivit antequam faceret, si sciri nisi facta non possunt? Sed
a factis sciri nisi ante facta non possunt; a te scilicet, ab homine
in imo facto, et in imo posito: antequam autem fierent haec omnia,
sciebantur ab illo a quo facta sunt, et quod scivit fecit. Ergo in
Verbo illo per quod fecit omnia, antequam fierent erant omnia; et cum
facta sunt, ibi sunt omnia: sed aliter hic, aliter ibi; aliter in
propria natura in qua facta sunt, aliter in arte per quam facta sunt.
Quis hoc explicet? Conari possumus: ite cum Idithun, et videte.
19. Jam ergo, ut potuimus, diximus quomodo semel locutus est
Deus: videamus quomodo duo haec audivit, Duo haec audivi. Forte
non est consequens, ut sola duo haec audierit: sed, duo haec,
inquit, audivi; quaedam duo quae nobis opus est ut dicantur,
audivit. Audivit forte alia multa; sed non opus est ea dici nobis.
Ait enim et Dominus: Multa habeo vobis dicere; sed non potestis
illa portare modo (Id. XVI, 12). Quid est ergo, Duo haec
audivi? Haec duo quae vobis dicturus sum, non a me vobis dico, sed
quae audivi dico. Semel locutus est Deus: unum Verbum habet
unigenitum Deum. In illo Verbo sunt omnia, quia per Verbum facta
sunt omnia. Unum Verbum habet, ubi omnes thesauri sapientiae et
scientiae absconditi (Coloss. II, 3). Unum Verbum habet;
semel locutus est Deus. Duo haec, quae vobis dicturus sum, ibi
audivi; non ex me loquor, non ex me dico: ad hoc pertinet audivi.
Amicus autem sponsi stat et audit eum (Joan. III, 29), ut
verum loquatur. Audit enim eum, ne loquendo mendacium de suo loquatur
(Id. VIII, 44): ne diceres, Quis es tu qui mihi hoc
dicis? unde mihi hoc dicis? Audivi haec duo, et ille tibi loquor
quia audivi haec duo, qui etiam cognovi quia semel locutus est Deus.
Noli contemnere auditorem dicentem tibi quaedam duo tibi necessaria,
eum qui transiliendo universam creaturam pervenit ad Verbum unigenitum
Dei, ubi sciret quia semel locutus est Deus.
20. Dicat ergo jam quaedam duo. Multum enim ad nos pertinent haec
duo. Quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia.
Ista sunt duo; potestas, et misericordia? Ista plane: intelligite
potestatem Dei; intelligite misericordiam Dei. His duobus
continentur prope omnes Scripturae. Propter haec duo, Prophetae;
propter haec duo, Patriarchae; propter haec, Lex; propter haec,
ipse Dominus noster Jesus Christus; propter haec, Apostoli;
propter haec, annuntiatio omnis, et celebratio verbi Dei in
Ecclesia: propter haec duo; propter potestatem Dei et
misericordiam. Potestatem ejus timete; misericordiam ejus amate.
Nec sic de misericordia ejus praesumatis, ut potestatem contemnatis:
nec sic potestatem timeatis, ut de misericordia desperetis. Apud
illum potestas; apud illum misericordia. Hunc humiliat; et hunc
exaltat (Psal. LXXIV, 8): hunc humiliat potestate; illum
exaltat misericordia. Si enim Deus volens ostendere iram, et
demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae
perfecta sunt in perditionem. Audisti potestatem: quaere
misericordiam. Ut notas, inquit, faceret divitias suas in vasa
misericordiae. Pertinet ergo ad ejus potestatem damnare iniquos. Et
quis illi dicat: Quid fecisti? Tu enim, o homo, quis es, qui
respondeas Deo (Rom. IX, 22, 23, 20)? Time ergo et
treme ejus potestatem; sed spera ejus misericordiam. Diabolus
potestas quaedam est; plerumque tamen vult nocere, et non potest,
quia potestas ista sub potestate est. Nam si tantum posset nocere
diabolus quantum vult, non aliquis justorum remaneret, aut aliquis
fidelium esset in terra. Ipse per vasa sua impellit, quasi parietem
inclinatum; sed tantum impellit quantum accipit potestatem. Ut autem
non cadat paries, Dominus suscipiet; quoniam qui dat potestatem
tentatori, ipse tentato praebet misericordiam. Ad mensuram enim
permittitur tentare diabolus: Et potabis nos, inquit, in lacrymis in
mensura (Psal. LXXIX, 6). Noli ergo timere permissum
aliquid facere tentatorem; habes enim misericordissimum Salvatorem.
Tantum permittitur ille tentare quantum tibi prodest, ut exercearis,
ut proberis; ut qui te nesciebas, a te ipso inveniaris. Nam ubi,
vel unde, nisi de hac Dei potestate, et misericordia securi esse
debemus, secundum illam apostolicam sententiam: Fidelis Deus, qui
non permittit vos tentari super id quod potestis (I Cor. X,
13)?
21. Ergo, Potestas Dei est: Non est enim potestas nisi a Deo
(Rom. XIII, 1). Noli dicere, Et quid ei dat tantam
potestatem? Et non det potestatem. Qui dat potestatem, habet
aequitatem ? Tu inique murmurare potes, ille aequitatem perdere non
potest. Numquid iniquitas apud Deum? Absit (Id. IX, 14).
Hoc fige in corde; hoc de cogitatione tua non excutiat inimicus.
Facere potest aliquid Deus, ut tu nescias quare faciat: inique tamen
facere non potest, apud quem non est iniquitas. Nam ecce reprehendis
Deum quasi de iniquitate (ago tecum aliquid, attende paululum): non
reprehenderes iniquitatem, nisi videndo justitiam. Reprehensor
iniquitatis esse non potest qui non cernit justitiam, cui comparatam
reprehendat iniquitatem. Unde enim scis quia hoc injustum est, nisi
scias quid sit justum? Quid si enim justum est et hoc, quod dicis
injustum? Absit, inquis, injustum est: et clamas quasi videntibus
oculis, videns hoc injustum esse utique ex aliqua regula justitiae,
cui comparans hoc quod vides pravum, et cernens non convenire
rectitudini regulae tuae, reprehendis; tanquam artifex discernens
justum ab injusto. Ergo quaero a te: Justum hoc esse unde vides?
Ubi, inquam, vides hoc justum, quo viso, reprehendis injustum?
Unde illud nescio quid, quo aspergitur anima tua, ex multis partibus
in caligine constituta, nescio quid hoc quod coruscat menti tuae? unde
hoc justum? Itane non habet fontem suum? A te tibi est quod justum
est, et tu tibi potes dare justitiam? Nemo sibi dat quod non habet.
Ergo cum sis injustus, esse non potes justus, nisi convertendo te ad
quamdam justitiam manentem; a qua si recedis, injustus es; ad quam si
accedis, justus es. Te recedente non deficit; te accedente non
crescit. Ubi est ergo ista justitia? Quaeres in terra? Absit.
Non enim aurum aut lapides pretiosos quaeris, justitiam quaerens.
Quaere in mari, quaere in nubibus, quaere in stellis: quaere in
Angelis; invenis in illis, sed et ipsi de fonte bibunt. Justitia
enim Angelorum in omnibus est, sed ab uno capitur. Respice ergo,
transcende, vade illuc ubi semel locutus est Deus; et ibi invenies
fontem justitiae, ubi est fons vitae: Quoniam apud te est fons vitae
(Psal. XXXV, 10). Si enim tu de rore exiguo judicare vis
quod justum est, et quod injustum est; numquid iniquitas apud Deum,
unde ad te manat tanquam de fonte justitia, in quantum justum sapis,
cum ex multis partibus inique desipias? Habet ergo fontem justitiae
Deus. Noli ibi quaerere iniquitatem, ubi lux sine umbra est. Sed
plane latere te potest causa. Si latet te causa, respice ignorantiam
tuam, vide qui sis; attende haec duo: Quoniam potestas Dei est, et
tibi, Domine, misericordia. Fortiora te ne quaesieris, et altiora
te ne scrutatus fueris; sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita
semper (Eccli. III, 22). Quia ad haec quae tibi praecepit
Deus pertinent ista duo: Quoniam potestas Dei est, et tibi,
Domine, misericordia. Noli timere inimicum: tantum facit quantum
acceperit potestatem. Eum time qui habet summam potestatem; eum time
qui quantum vult, tantum facit, et qui injuste nihil facit, et
quidquid fecerit, justum est. Putabamus injustum esse nescio quid:
ex hoc quia fecit Deus, crede justum esse.
22. Ergo, inquis, si quis hominem occidat innocentem, juste
facit, an inique? Inique sane. Quare hoc permittit Deus? Vide
prius ne illud debeas: Frange esurienti panem tuum, et egenum sine
tecto induc in domum tuam; si videris nudum, vesti eum (Isai.
LVIII, 7). Haec enim justitia tua est; hoc enim tibi
praecepit Dominus: Lavamini, mundi estote, auferte nequitias a
cordibus vestris, atque a conspectu oculorum meorum; discite bonum
facere, judicate pupillo et viduae: et venite, et disputemus, dicit
Dominus (Id. I, 16-18). Disputare vis, antequam facias
unde dignus sis disputare, quare hoc permisit Deus. Consilium Dei
tibi dicere, o homo, non possum: illud tamen dico, quia et inique
fecit homo qui occidit innocentem, et non fieret nisi permitteret
Deus; et quamvis ille inique fecerit, non tamen hoc inique permisit
Deus. Lateat causa in isto nescio quo, de quo moveris, cujus
innocentia te permovet. Possem enim tibi cito respondere, Non
occideretur nisi nocens esset: sed tu eum innocentem putas. Possem
tibi hoc cito dicere. Non enim tu scrutareris cor ejus, discuteres
facta ejus, examinares cogitationes ejus, ut possis mihi dicere:
Injuste occisus est. Possem ergo facile respondere: sed opponitur
mihi quidam justus, sine controversia justus, sine dubitatione
justus, qui non habebat peccatum occisus a peccatoribus, traditus a
peccatore; ipse Christus Dominus, de quo non possumus dicere quod
habuit aliquam iniquitatem, quia ea quae non rapuit exsolvebat
(Psal. LXVIII, 5), objicitur mihi. Et quid dicam de
Christo? Tecum ago, inquis. Et ego tecum. De illo proponis
quaestionem; de illo solvo quaestionem. Ibi enim consilium Dei
novimus, quod nonnisi ipso revelante nossemus: ut cum tu inveneris
consilium Dei quo permisit innocentem Filium occidi ab injustis, et
tale consilium quale tibi placeat, et quale tibi, si justus es,
displicere non possit, credas quia et in aliis consilio id agat Deus,
sed latet te. Eia, fratres, opus erat sanguine justi ad delendum
chirographum peccatorum; opus erat exemplo patientiae, exemplo
humilitatis; opus erat signo crucis ad diabolum et ejus angelos
debellandos (Coloss. II, 14, 15); opus nobis erat passione
Domini nostri: nam passione Domini redemptus est orbis. Quanta bona
egit passio Domini! Et tamen passio hujus justi non esset, nisi
Dominum iniqui occidissent. Quid ergo, bonum hoc quod nobis
praestitum est de dominica passione, imputandum est iniquis
interfectoribus Christi? Absit. Illi voluerunt; Deus permisit.
Illi nocentes essent, etiamsi tantummodo voluissent; Deus autem non
permisisset, nisi justum esset. Voluerunt occidere: pone quia non
potuerunt: iniqui essent, homicidae essent; quis dubitaret? Dominus
enim interrogat justum et impium (Psal. X, 6); et, In
cogitationibus impii interrogatio erit (Sap. I, 9). Discutit
Deus quid quisque voluerit, non quid potuerit. Ergo si voluissent,
et non potuissent, et non occidissent, iniqui illi remanerent; tibi
Christi passio non praestaretur. Voluit ergo facere impius ut
damnaretur; permissus est ut tibi praestaretur: quod voluit,
imputatur iniquitati impii; quod permissus est, imputatur potestati
Dei. Ille ergo inique voluit; Deus juste permisit. Itaque,
fratres mei, et Judas malignus traditor Christi, et persecutores
Christi, maligni omnes, impii omnes, iniqui omnes, damnandi omnes:
et tamen Pater proprio Filio suo non pepercit; sed pro nobis omnibus
tradidit illum (Rom. VIII, 32). Dispone, si potes;
distingue, si potes: redde Deo vota tua, quae distinxerunt labia tua
(Psal. LXV, 13): vide quid ibi fecerit iniquus, quid
justus. Ille voluit; iste permisit: ille injuste voluit; iste juste
permisit. Voluntas injusta damnetur; permissio justa glorificetur.
Quid enim mali accidit Christo, quia mortuus est Christus? Et illi
mali sunt, qui male facere voluerunt; et nihil mali passus est, cui
fecerunt. Occisa est caro mortalis interficiens mortem morte,
praebens patientiae documentum, praemittens resurrectionis exemplum.
Quanta bona facta sunt justi de malo injusti! Hoc est magnum Dei,
quia et bonum quod facis ipse tibi dedit, et de malo tuo ipse bene
facit. Noli ergo mirari; permittit Deus, et judicio permittit:
permittit, et mensura, numero, pondere permittit. Apud illum non
est iniquitas. Tu tantum ad eum pertine, in ipso spem pone; ipse sit
adjutor tuus, salutare tuum; in illo sit locus munitus, turris
fortitudinis; refugium tuum ipse sit, et non te sinet tentari supra
quam potest ferre, sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possis
sustinere (I Cor. X, 13): ut quod te sinit pati tentationem,
potestas ejus sit; quod non sinit ultra in te fieri quam potes ferre,
misericordia ejus sit: Quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine,
misericordia, quia tu reddes unicuique secundum opera ejus.
Et post tractatum de Psalmo, cum mathematicus in populo
monstraretur, de eo idem ipse intulit.
23. Illa Ecclesiae sitis etiam istum, quem videtis, bibere vult.
Simul etiam ut noveritis quam multi in commixtione Christianorum ore
suo benedicant, et in corde suo maledicant, iste ex christiano et
fideli poenitens redit, et territus potestate Domini convertitur ad
misericordiam Domini. Seductus enim ab inimico cum esset fidelis,
diu mathematicus fuit; seductus seducens, deceptus decipiens,
illexit, fefellit, multa mendacia locutus est contra Deum, qui dedit
hominibus potestatem faciendi quod bonum est, et non faciendi quod
malum est. Iste dicebat quia adulterium non faciebat voluntas
propria, sed Venus; et homicidium non faciebat voluntas propria, sed
Mars; et justum non faciebat Deus, sed Jovis: et alia multa
sacrilega non parva. Quam multis eum putatis Christianis nummos
abstulisse? Quam multi ab illo emerunt mendacium, quibus dicebamus:
Filii hominum, usquequo graves corde? utquid diligitis vanitatem, et
quaeritis mendacium (Psal. IV, 3)? Modo, sicut de illo
credendum est, horruit mendacium, et multorum hominum illectorem se
aliquando a diabolo sensit illectum; convertitur ad Deum poenitens.
Putamus, fratres, de magno timore cordis accidisse. Quid enim
dicturi sumus? Namque si ex pagano converteretur mathematicus, magnum
quidem esset gaudium; sed tamen posset videri quia si conversus esset,
clericatum quaereret in Ecclesia. Poenitens est; non quaerit nisi
solam misericordiam. Commendandus est ergo et oculis et cordibus
vestris. Eum quem videtis cordibus amate, oculis custodite. Videte
illum, scitote illum, et quacumque ille transierit, fratribus
caeteris qui modo hic non sunt, ostendite illum: et ista diligentia
misericordia est, ne ille seductor retrahat cor, et oppugnet.
Custodite vos; non vos lateat conversatio ejus, via ejus; ut
testimonio vestro nobis confirmetur vere illum ad Dominum esse
conversum. Non enim silebit fama de vita ejus, quando sic vobis et
videndus et miserandus offertur. Nostis in Actibus Apostolorum esse
scriptum quia multi perditi, id est talium artium homines, et
doctrinarum nefariarum sectatores, omnes codices suos ad Apostolos
attulerunt; et incensi sunt libri tam multi, ut pertineret ad
scriptorem aestimationem eorum facere, et summam pretii conscribere
(Act. XIX, 19). Hoc utique propter gloriam Dei, ne tales
etiam perditi desperarentur ab illo qui novit quaerere quod perierat
(Luc. XV, 32). Perierat ergo iste; nunc quaesitus,
inventus, adductus est: portat secum codices incendendos, per quos
fuerat incendendus, ut illis in ignem missis, ipse in refrigerium
transeat. Sciatis eum tamen, fratres, olim pulsare ad Ecclesiam
ante Pascha: ante Pascha enim coepit petere de Ecclesia Christi
medicinam. Sed quia talis est ars in qua exercitatus erat, quae
suspecta esset de mendacio atque fallacia, dilatus est ne tentaret; et
aliquando tamen admissus est, ne periculosius tentaretur. Orate pro
illo per Christum. Prorsus hodiernam precem pro illo fundite Domino
Deo nostro. Scimus enim et certi sumus quia oratio vestra delet omnes
impietates ejus. Dominus vobiscum.
|
|