|
1. [vers. 1.] Nihil de torcularibus in textu ejus psalmi, cujus
iste titulus est, dicere videtur. In quo apparet multis et variis
similitudinibus unam eamdemque rem in Scripturis saepe insinuari.
Torcularia ergo possumus accipere Ecclesias, eadem ratione qua et
aream intelligimus Ecclesiam. Quia sive in area, sive in torculari,
nihil aliud agitur, nisi ut fructus ab integumentis purgentur, quae
necessaria erant et ut nascerentur et ut crescerent, atque ad
maturitatem vel messis vel vindemiae pervenirent. His ergo vel
integumentis vel sustentaculis, id est paleis in area frumenta, et
vinaciis in torcularibus vina exuuntur: sicut in Ecclesiis a
multitudine saecularium hominum, quae simul cum bonis congregatur,
quibus ut nascerentur et apti fierent verbo divino, necessaria erat
illa multitudo, id agitur, ut spirituali amore per operationem
ministrorum Dei separentur. Agitur enim nunc, ut non loco, sed
affectu interim separentur boni a malis: quamvis simul in Ecclesiis,
quantum attinet ad corporalem praesentiam, conversentur. Aliud autem
erit tempus, quo vel frumenta in horrea, vel vina in cellas
segregentur. Frumenta, inquit, recondet in horreis, paleas autem
comburet igni inexstinguibili (Luc. III, 17). Eadem res in
alia similitudine sic intelligi potest: Vina recondet in apothecis,
vinacia vero pecoribus projiciet: ut ventres pecorum pro poenis
gehennarum per similitudinem intelligere liceat.
2. Est alius intellectus de torcularibus, dum tamen ab Ecclesiarum
significatione non recedatur. Nam et Verbum divinum potest uva
intelligi: dictus est enim et Dominus botrus uvae, quem ligno
suspensum, de terra promissionis, qui praemissi erant a populo
Israel, tanquam crucifixum attulerunt (Num. XIII, 24).
Verbum itaque divinum, cum enuntiationis necessitate usurpat vocis
sonum, quo in aures pervehatur audientium, eodem sono vocis tanquam
vinaciis, intellectus tanquam vinum includitur: et sic uva ista in
aures venit, quasi in calcatoria torculariorum . Ibi enim
discernitur, ut sonus usque ad aures valeat; intellectus autem memoria
eorum qui audiunt, velut quodam lacu excipiatur, inde transeat in
morum disciplinam et habitum mentis, tanquam de lacu in cellas in
quibus, si negligentia non acuerit, vetustate firmabitur. Acuit
namque in Judaeis, et hoc aceto (Joan. XIX, 29) Dominum
potaverunt. Nam illud vinum quod de generatione vitis Novi
Testamenti bibiturus est cum sanctis suis Dominus in regno Patris sui
(Luc. XXII, 18), suavissimum atque firmissimum sit necesse
est.
3. Solent accipi torcularia etiam martyria, tanquam afflictione
persecutionum calcatis eis qui Christi nomen confessi sunt, mortalia
eorum tanquam vinacia in terra remanserint, animae autem in requiem
coelestis habitationis emanaverint. Sed neque isto intellectu ab
Ecclesiarum fructificatione disceditur. Psallitur ergo pro
torcularibus, pro Ecclesiae constitutione, cum Dominus noster
postquam resurrexit, ascendit in coelos. Tunc enim misit Spiritum
sanctum, quo impleti discipuli, cum fiducia praedicaverunt verbum
Dei, ut Ecclesiae congregarentur.
4. [vers. 2.] Itaque dicitur: Domine Dominus noster, quam
admirabile est nomen tuum in universa terra! Quaero unde sit
admirabile nomen ejus in universa terra? Respondetur: Quoniam
elevata est magnificentia tua super coelos; ut iste sit sensus:
Domine, qui es Dominus noster, quam te admirantur omnes qui incolunt
terram! quoniam tua magnificentia de terrena humilitate super coelos
elevata est. Hinc enim apparuit quis descenderis, cum a quibusdam
visum est et a caeteris creditum quo ascenderis.
5. [vers. 3.] Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem,
propter inimicos tuos. Non possum accipere alios infantes atque
lactentes, quam eos quibus dicit Apostolus: Tanquam parvulis in
Christo lac vobis potum dedi, non cibum (I Cor. III, 1,
2). Quos significabant illi qui Dominum praecedebant laudantes; in
quos ipse Dominus hoc testimonio usus est, cum dicentibus Judaeis ut
eos corriperet, respondit: Non legistis, Ex ore infantium et
lactentium perfecisti laudem (Matth. XXI, 16) Bene autem non
ait, Fecisti; sed, perfecisti laudem. Sunt enim in Ecclesiis
etiam hi qui non jam lacte potantur, sed vescuntur cibo; quos idem
Apostolus significat, dicens, Sapientiam loquimur inter perfectos
(I Cor. II, 6): sed non ex his solis perficiuntur Ecclesiae,
quia si soli essent, non consuleretur generi humano. Consulitur
autem, cum illi quoque nondum capaces cognitionis rerum spiritualium
atque aeternarum, nutriuntur fide temporalis historiae, quae pro
salute nostra post Patriarchas et Prophetas ab excellentissima Dei
Virtute atque Sapientia etiam suscepti hominis sacramento administrata
est, in qua salus est omni credenti: ut auctoritate commotus
praeceptis inserviat, quibus purgatus unusquisque et in charitate
radicatus atque fundatus possit currere cum sanctis, non jam parvulus
in lacte, sed juvenis in cibo, comprehendere latitudinem,
longitudinem, altitudinem et profundum, scire etiam supereminentem
scientiam charitatis Christi (Ephes. III, 18, 19).
6. Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, propter
inimicos tuos. Inimicos huic dispensationi quae facta est per Jesum
Christum, et hunc crucifixum, generaliter accipere debemus omnes qui
vetant credere incognita, et certam scientiam pollicentur; sicut
faciunt haeretici universi, et illi qui in superstitione gentilium
philosophi nominantur. Non quod scientiae pollicitatio reprehendenda
sit; sed quod gradum saluberrimum et necessarium fidei negligendum
putant, per quem in aliquid certum, quod esse nisi aeternum non
potest, oportet ascendi. Hinc eos apparet nec ipsam scientiam
habere, quam contempta fide pollicentur; quia tam utilem ac
necessarium gradum ejus ignorant. Ex ore ergo infantium et lactentium
perfecit laudem Dominus noster, mandans primo per Prophetam, Nisi
credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX),
et ipse praesens dicens, Beati qui non viderunt et credituri sunt
(Joan. XX, 19). Propter inimicos: contra quos etiam illud
dicitur: Confiteor tibi, Domine coeli et terrae, quia abscondisti
haec a sapientibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25).
A sapientibus enim dixit, non qui sapientes sunt, sed qui esse se
putant. Ut destruas inimicum et defensorem . Quem, nisi
haereticum? Nam et ipse est inimicus et defensor, qui fidem
christianam cum oppugnet, videtur defendere. Quanquam etiam
philosophi hujus mundi bene intelligantur inimici et defensores:
quandoquidem Filius Dei Virtus et Sapientia Dei est, qua
illustratur omnis quisquis veritate sapiens efficitur. Hujus illi se
amatores esse profitentur, unde etiam philosophi nominantur: et
propterea illam videntur defendere, cum inimici sint ejus; quoniam
superstitiones noxias, ut colantur et venerentur hujus mundi elementa,
suadere non cessant.
7. [vers. 4]. Quoniam videbo coelos tuos , opera digitorum
tuorum. Legimus digito Dei scriptam Legem, et datam per Moysen
sanctum servum ejus (Exod. XXXI, 18; Deut. IX, 10):
quem digitum Dei multi intelligunt Spiritum sanctum. Quapropter si
digitos Dei, eosdem ipsos ministros Spiritu sancto repletos, propter
ipsum Spiritum qui in eis operatur, recte accipimus, quoniam per
eosdem nobis omnis divina Scriptura confecta est; convenienter
intelligimus hoc loco coelos dictos libros utriusque Testamenti.
Dictum est autem etiam de ipso Moyse a magis regis Pharaonis, cum ab
eo superati essent, Digitus Dei est hic (Exod. VIII, 19);
et quod scriptum est, Coelum plicabitur sicut liber (Isai.
XXXIV, 4), etiam si de isto aethereo coelo dictum est, congrue
tamen ex hac eadem similitudine in allegoria librorum coeli nominantur.
Quoniam videbo, inquit, coelos, opera digitorum tuorum: id est,
cernam et intelligam Scripturas, quas operante Spiritu sancto per
ministros tuos conscripsisti.
8. Possunt itaque etiam superius coeli nominati, iidem libri
accipi, ubi ait, Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos;
ut totus iste sit sensus, Quoniam magnificentia tua elevata est super
coelos: Excedit enim magnificentia tua omnium Scripturarum eloquia;
ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, ut a fide
Scripturarum inciperent, qui cupiunt ad tuae magnificentiae notitiam
pervenire, quae super Scripturas elevata est, quia transit et superat
omnium verborum linguarumque praeconia. Inclinavit ergo Scripturas
Deus usque ad infantium et lactentium capacitatem, sicut in alio
psalmo canitur: Et inclinavit coelum, et descendit (Psal.
XVII, 19). Et hoc fecit propter inimicos, qui per superbiam
loquacitatis inimici crucis Christi, etiam cum aliqua vera dicunt,
parvulis tamen et lactentibus prodesse non possunt. Ita destruitur
inimicus et defensor, qui sive sapientiam, sive etiam Christi nomen
defendere videatur, ab hujus tamen gradu fidei oppugnat eam veritatem
quam promptissime pollicetur. Propterea etiam illam non habere
convincitur; quia oppugnando gradum ejus, quod est fides, quemadmodum
in eam conscendatur, ignorat. Hinc ergo destruitur temerarius et
caecus pollicitator veritatis, qui est inimicus et defensor, cum
videntur coeli opera digitorum Dei, id est, intelliguntur Scripturae
perductae usque ad infantium tarditatem, et eos per humilitatem
historicae fidei, quae temporaliter gesta est, ad sublimitatem
intelligentiae rerum aeternarum bene nutritos et roboratos erigunt in ea
quae confirmant. Isti quippe coeli, id est isti libri, opera sunt
digitorum Dei; sancto etenim Spiritu in sanctis operante, confecti
sunt - nam qui gloriam suam potius quam salutem hominum attenderunt,
sine Spiritu sancto locuti sunt, in quo sunt viscera misericordiae
Dei.
9. Quoniam videbo coelos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas
quas tu fundasti. Luna et stellae in coelis sunt fundatae: quia et
universalis Ecclesia in cujus saepe significatione luna ponitur, et
particulatim per loca singula Ecclesiae quas nomine stellarum
insinuatas arbitror, in eisdem Scripturis collocatae sunt, quas
coelorum vocabulo positas credimus. Cur autem luna recte significet
Ecclesiam, opportunius in alio psalmo considerabitur, ubi dictum
est: Peccatores intenderunt arcum, ut sagittent in obscura luna
rectos corde (Psal. X, 3).
10. [vers. 5.] Quid est homo, quia memor es ejus; aut filius
hominis, quoniam tu visitas eum? Quid inter hominem et filium hominis
distet, quaeri potest; si enim nihil distaret, non ita poneretur,
homo, aut filius hominis, per disjunctionem. Nam si ita scriptum
esset: Quid est homo quia memor es ejus, et filius hominis quoniam
visitas eum: repetitum videretur quod dictum est, homo; nunc vero cum
sonat, homo, aut filius hominis, manifestior insinuatur distantia.
Hoc sane retinendum est, quia omnis filius hominis homo, quamvis non
omnis homo filius hominis possit intelligi: Adam quippe homo, sed non
filius hominis. Quapropter hinc jam licet attendere atque discernere,
quid hoc in loco inter hominem et filium hominis distet: ut qui portant
imaginem terreni hominis, qui non est filius hominis, hominum nomine
significentur; qui autem portant imaginem coelestis hominis (I Cor.
XV, 49), filii hominum potius appellentur. Ille enim et vetus
homo dicitur, iste autem novus (Ephes. IV, 22, 24): sed
novus ex vetere nascitur, quoniam spiritualis regeneratio mutatione
vitae terrenae atque saecularis inchoatur; et ideo iste filius hominis
nuncupatur. Homo igitur hoc loco est terrenus, filius autem hominis
coelestis: et ille longe sejunctus a Deo, hic autem praesens Deo:
et propterea illius memor est, tanquam in longinquo positi; hunc vero
visitat, quem praesens illustrat vultu suo: Longeest enim a
peccatoribus salus (Psal. CXVIII, 155), et, Signatum
est in nobis lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7). Sic in
alio psalmo homines jumentis associatos, non per praesentem interiorem
illuminationem, sed per multiplicationem misericordiae Dei qua ejus
bonitas usque ad infima intenditur, salvos fieri dicit cum ipsis
jumentis; quoniam carnalium hominum salus carnalis est, tanquam
pecorum. Filios autem hominum sejungens ab eis quos homines pecudibus
junxit, longe sublimiori modo, ipsius veritatis illustratione, et
quadam vitalis fontis inundatione, beatos fieri praedicat. Sic enim
dicit: Homines et jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata
est misericordia tua, Deus. Filii autem hominum in protectione
alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur ab uberate domus tuae, et
torrente deliciarum tuarum potabis eos. Quoniam apud te est fons
vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Praetende misericordiam tuam
scientibus te (Psal. XXXV, 7-11). Memor est igitur
hominis per multiplicationem misericordiae, sicut jumentorum; quia
multiplicata misericordia etiam ad longe positos pervenit: visitat vero
filium hominis, cui sub protectione alarum suarum posito praetendit
misericordiam, et in lumine suo lumen praebet, et eum deliciis suis
potat, et inebriat ubertate domus suae, ad obliviscendas aerumnas et
errores praeteritae conversationis. Hunc filium hominis, id est
hominem novum, poenitentia veteris parturit cum dolore et gemitu.
Iste quamvis novus, tamen adhuc carnalis dicitur, cum lacte
nutritur, Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi
carnalibus, inquit Apostolus; et ut ostenderet jam regeneratos,
Tanquam parvulis, ait, in Christo, lac vobis potum dedi, non
cibum. Iste cum relabitur, quod saepe accidit, ad veterem vitam,
cum exprobratione audit quod homo sit: Nonne homines estis, inquit,
et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 1-3).
11. [vers. 6, 7.] Filius igitur hominis primo visitatus est
in ipso homine Dominico , nato ex Maria virgine. De quo propter
ipsam infirmitatem carnis, quam Sapientia Dei gestare dignata est,
et passionis humilitatem recte dicitur: Minuisti eum paulo minus ab
Angelis. Sed additur illa clarificatio qua resurgens ascendit in
coelum: Gloria, inquit, et honore coronasti eum; et constituisti
eum super opera manuum tuarum. Quandoquidem et Angeli sunt opera
manuum Dei, etiam super Angelos constitutum accipimus unigenitum
Filium, quem minutum paulo minus ab Angelis per humilitatem carnalis
generationis atque passionis audimus et credimus.
12. [vers. 8, 9.] Omnia, inquit, subjecisti sub pedibus
ejus. Nihil excipit, cum dicit omnia. Et ne aliter liceret
intelligi, sic Apostolus credi jubet, cum dicit, excepto eo qui ei
subjecit omnia (Id. XV, 27); et hoc ipso hujus psalmi
testimonio utitur ad Hebraeos (Hebr. II, 8), cum ita vult
omnia intelligi esse subjecta Domino nostro Jesu Christo, ut nihil
exceptum sit. Nec tamen quasi aliquid magnum videtur adjungere, cum
dicit: Oves et boves universas, insuper et pecora campi; volucres
coeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Videtur enim
relictis coelestibus Virtutibus et Potestatibus et omnibus exercitibus
Angelorum, relictis etiam ipsis hominibus, tantum ei pecora
subjecisse; nisi oves et boves intelligamus animas sanctas, vel
innocentiae fructum dantes, vel etiam operantes ut terra fructificet,
id est, ut terreni homines ad spiritualem ubertatem regenerentur. Has
ergo animas sanctas, non hominum tantum, sed etiam omnium Angelorum
oportet accipere, si volumus hinc intelligere omnia esse subjecta
Domino nostro Jesu Christo; nulla enim creatura subjecta non erit,
cui primates, ut ita dicam, spiritus subjiciuntur. Sed unde
probabimus oves posse accipi etiam sublimiter beatos, non homines, sed
angelicae creaturae spiritus? An ex eo quod Dominus dicit reliquisse
se nonaginta novem oves in montibus, id est in sublimioribus locis, et
descendisse propter unam (Matth. XVIII, 12) Si enim unam
ovem lapsam humanam animam accipiamus in Adam, quia etiam Eva de
illius latere facta est (Gen. II. 22), quorum omnium
spiritualiter tractandorum et considerandorum nunc tempus non est,
restat ut nonaginta novem relictae in montibus, non humani, sed
angelici spiritus intelligantur. Nam de bobus facilis expeditio est
hujus sententiae; quoniam ipsi homines non ob aliud boves dicti sunt,
nisi quod evangelizando verbum Dei Angelos imitantur, ubi dictum
est: Bovi trituranti os non infrenabis (Deut. XXV, 4).
Quanto igitur facilius ipsos Angelos nuntios veritatis, boves
accipimus; quando Evangelistae participatione nominis eorum, boves
vocati sunt (I Cor. IX, 9; I Tim. V, 18) Subjecisti
ergo, inquit, oves et boves universas, id est, omnem sanctam
spiritualem creaturam: in qua etiam sanctorum hominum accipimus qui
sunt in Ecclesia, in illis videlicet torcularibus quae sub alia
similitudine lunae ac stellarum insinuata sunt.
13. Insuper, ait, et pecora campi. Nullo modo vacat quod additum
est, insuper. Primo, quia pecora campi possunt intelligi et oves et
boves; ut si rupium et arduorum locorum pecora caprae sunt, bene
intelligantur oves pecora campi. Itaque etiamsi ita positum esset,
Oves et boves universas et pecora campi, recte quaereretur quid sibi
vellent pecora campi, cum etiam oves et boves hoc possint intelligi;
quod vero additum est etiam, insuper, cogit omnino ad nescio quam
differentiam cognoscendam. Sed sub hoc verbo quod positum est,
insuper, non solum pecora campi, sed etiam volucres coeli, et pisces
maris, qui perambulant semitas maris, accipiendi sunt. Quae est
igitur ista distantia? Veniant in mentem torcularia, habentia vinacia
et vinum; et area, continens paleas et frumentum (Marc. III,
12); et retia, quibus inclusi sunt pisces boni et mali (Matth.
XIII, 47); et arca Noe, in qua et immunda et munda erant
animalia (Gen. VII, 8): et videbis Ecclesias interim hoc
tempore usque ad ultimum judicii tempus, non solum oves et boves
continere, id est sanctos laicos et sanctos ministros, sed insuper et
pecora campi, volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant
semitas maris. Pecora enim campi congruentissime accipiuntur homines
in carnis voluptate gaudentes, ubi nihil arduum, nihil laboriosum
ascendunt. Campus est enim etiam lata via, quae ducit ad interitum
(Matth. VII, 13); et in campo Abel occiditur (Gen. IV,
8). Quare metuendum est, ne quisque descendens a montibus justitiae
Dei, Justitia enim, inquit, tua velut montes Dei (Psal.
XXXV, 7), latitudines et facilitates voluptatis carnalis
eligens, a diabolo trucidetur. Vide nunc etiam volucres coeli,
superbos, de quibus dicitur: Posuerunt in coelum os suum (Psal.
LXXII, 9). Vide quam in altum vento portentur, qui dicunt:
Linguam nostram magnificabimus, labia nostra apud nos sunt, quis
noster Dominus est (Psal. XI, 5) Intuere etiam pisces maris,
hoc est curiosos qui perambulant semitas maris, id est, inquirunt in
profundo hujus saeculi temporalia, quae tanquam semitae in mari tam
cito evanescunt et intereunt, quam rursus aqua confunditur, postquam
transeuntibus locum dederit vel navibus, vel quibuscumque ambulantibus
aut natantibus. Non enim ait tantum, Ambulant semitas maris; sed,
perambulant dixit; ostendens pertinacissimum studium inania et
praeterfluentia requirentium. Haec autem tria genera vitiorum, id est
voluptas carnis, et superbia, et curiositas, omnia peccata
concludunt. Quae mihi videntur a Joanne apostolo enumerata, cum
dicit: Nolite diligere mundum, quoniam omnia quae in mundo sunt,
concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio
saeculi (I Joan. II, 15, 16). Per oculos enim maxime
curiositas praevalet; reliqua vero quo pertineant, manifestum est.
Et illa Dominici hominis tentatio tripartita est: per cibum, id est
per concupiscentiam carnis, ubi suggeritur, Dic lapidibus istis ut
pane fiant (Matth. IV, 3): per inanem jactantiam, ubi in monte
constituto ostenduntur omnia regna hujus terrae, et promittuntur si
adoraverit: per curiositatem, ubi de pinna templi admonetur ut se
deorsum mittat, tentandi gratia utrum ab Angelis suscipiatur. Itaque
postea quam nullo istorum tentamento valere apud eum potuit inimicus,
hoc de illo dicitur. Postquam complevit omnem tentationem diabolus
(Luc. IV, 13). Propter torculariorum itaque significationem,
subjecta sunt pedibus ejus non solum vina, sed etiam vinacia: non
solum scilicet oves et boves, id est sanctae animae fidelium, vel in
plebe, vel in ministris; sed in super et pecora voluptatis, et
volucres superbiae, et pisces curiositatis: quae omnia genera
peccatorum nunc bonis et sanctis mixta esse in Ecclesiis videmus.
Operetur igitur in Ecclesiis suis, et a vinaciis vinum separet: nos
demus operam ut vinum simus et oves aut boves; non vinacia, aut pecora
campi, aut volucres coeli, aut pisces maris qui perambulant semitas
maris. Non quia ista nomina isto solo modo intelligi et explicari
possunt, sed pro locis; namque alibi aliud significant. Et haec
regula in omni allegoria retinenda est, ut pro sententia praesentis
loci consideretur quod per similitudinem dicitur; haec est enim
dominica et apostolica disciplina. Repetamus ergo ultimum versum qui
etiam in principio Psalmi ponitur, et laudemus Deum dicentes:
Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa
terra! Decenter quippe post textum sermonis ad caput reditur, quo
totus idem sermo referendus est.
|
|