|
1. Propter eos qui forte rudes sunt adhuc ad nomen Christi, quia
undique colligit qui pro omnibus dedit sanguinem suum, dicendum est
paucis quod et illi libenter audiant qui noverunt, et discant qui non
noverunt. Psalmi isti quos cantamus, antequam Dominus noster Jesus
Christus natus esset ex virgine Maria, Spiritu Dei dictante dicti
et conscripti sunt. Fuit enim David rex in Judaeorum gente; quae
gens una colebat Deum unum, qui fecit coelum et terram, mare et omnia
quae in ipsis sunt, sive quae videntur, sive quae non videntur.
Caeterae autem gentes, aut idola colebant quae manibus suis fecerant,
aut creaturam Dei, non ipsum Creatorem, id est, aut solem, aut
lunam, aut stellas, aut mare, aut montes, aut arbores. Haec enim
omnia Deus fecit; et laudari se vult in illis, non illa coli pro se.
Ergo in ipsa gente Judaeorum David rex fuit, de cujus semine natus
est Dominus noster Jesus Christus (Rom. I, 3) ex Maria
virgine; quia de illo ducebat genus virgo Maria quae peperit Christum
(Luc. II, 7): et dicti sunt isti Psalmi, et prophetabatur in
eis Christus venturus post multos annos: et dicebatur ab illis
Prophetis, qui fuerunt antequam Dominus noster Jesus Christus de
Maria virgine nasceretur, quidquid futurum erat temporibus nostris;
quod modo legimus, et videmus: et multum gaudemus quia spes nostra
praedicta est a sanctis, qui illud non videbant impletum, sed in
spiritu futurum videbant: et nos modo legimus et audimus a lectoribus;
disputamus illa; et quomodo sunt in Scripturis, sic ea videmus
impleri per totum orbem terrarum. Quis inde non gaudeat? Quis non et
ea quae nondum venerunt ventura speret, propter illa quae jam tanta
impleta sunt? Modo enim, fratres, videtis quia totus mundus, tota
terra, omnes gentes, omnes regiones currunt ad nomen Christi, et
credunt in Christum. Certe videtis hoc, quomodo ubique evertantur
vanitates Paganorum; videtis hoc, manifestum est vobis. Numquid et
hoc de libro vobis legimus, et non ante oculos vestros fit? Hoc ergo
totum quod videtis ante oculos vestros fieri, scriptum est ante immensa
volumina annorum per istos quos modo legimus, quando jam ista impleri
videmus. Sed quoniam scripta sunt et illa quae nondum venerunt, id
est, quia Dominus noster Jesus Christus venturus est ut judicet,
qui primo venit ut judicaretur; venit enim primo humilis, postea
venturus est excelsus; venit ut ostenderet exemplum patientiae, postea
venturus est ut pro meritis judicet omnes, sive bonos, sive malos:
quia ergo nondum venit hoc quod speramus, venturum Christum judicem
vivorum et mortuorum, debemus illud credere. Modicum quod restat
venturum esse credamus, quando jam videmus tanta quae tunc futura
erant, modo compleri. Stultus est enim qui non vult credere pauca
quae restant, cum videat tam multa impleta esse, quae tunc non erant
quando praedicebantur.
2. Psalmus ergo iste dicitur ex persona Domini nostri Jesu
Christi, et capitis et membrorum. Ille enim unus qui natus est de
Maria, et passus est, et sepultus est, et resurrexit, et ascendit
in coelum, et modo ad dexteram Patris sedet et interpellat pro nobis,
caput nostrum est. Si ille caput est, nos membra sumus: tota
Ecclesia ejus quae ubique diffusa est, corpus ipsius est, cujus est
ipse caput. Non solum autem fideles qui modo sunt sed et qui fuerunt
ante nos, et qui post nos futuri, sunt usque in finem saeculi, omnes
ad corpus ejus pertinent; cujus corporis ipse caput est, qui ascendit
in coelum (Coloss. I, 18). Quia ergo jam novimus caput et
corpus, ille est caput, nos corpus. Quando audimus vocem ipsius, et
ex capite debemus audire, et ex corpore; quia quidquid passus est, in
illo et nos passi sumus; quia et nos quod patimur, in nobis et ipse
patitur. Quomodo si aliquid patiatur caput, numquid potest dicere
manus quia non patitur? aut si aliquid patitur manus, numquid potest
caput dicere quia non patitur? aut si aliquid patitur pes, numquid
potest caput dicere quia non patitur? Quando aliquid patitur unum
membrum nostrum, omnia membra currunt, ut subveniant membro quod
patitur. Si ergo ille cum passus est, nos in illo passi sumus, et
ille jam ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Patris; quidquid
patitur Ecclesia ipsius in tribulationibus hujus saeculi, in
tentationibus, in necessitatibus, in angustiis (quia sic illam
oportet erudiri, ut igne tanquam aurum purgetur), ipse patitur.
Probamus hoc, quia nos in illo passi sumus, dicente Apostolo: Si
autem mortui estis cum Christo; quid adhuc velut viventes de hoc mundo
decernitis (Id. II, 20). Item dicit: Quia vetus homo noster
simul crucifixus est cum illo, ut evacuaretur corpus peccati (Rom.
VI, 6). Si ergo in illo mortui sumus, in illo etiam
resurreximus. Dixit enim ipse Apostolus: Si autem resurrexistis cum
Christo, quae sursum sunt sapite, quae sursum sunt quaerite, ubi
Christus est in dextera Dei sedens (Coloss. III, 1). Si
ergo in illo mortui sumus, et in illo resurreximus; et ipse in nobis
moritur, et in nobis resurgit (ipse est enim unitas capitis et
corporis); non immerito vox ipsius etiam nostra est, et vox nostra
etiam ipsius est. Audiamus ergo Psalmum, et in eo Christum
loquentem intelligamus.
3. [vers. 1.] Titulum habet iste psalmus, Ipsi David, cum
esset in deserto Idumaeae. Per Idumaeae nomen intelligitur saeculum
istud. Idumaea enim gens erat quaedam errantium hominum, ubi idola
colebantur. Non in bono ponitur Idumaea ista. Si non in bono
ponitur, intelligendum est istam vitam, ubi patimur tantos labores et
ubi tantis necessitatibus subditi sumus, Idumaeae nomine significari.
Et hic est desertum ubi multum sititur, et audituri estis vocem modo
sitientis in deserto. Si autem cognoscamus nos sitientes, cognoscemus
nos et bibentes. Quia qui sitit in isto saeculo, in futuro saeculo
satiabitur, dicente Domino: Beati qui esuriunt et sitiunt
justitiam, quia ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Ergo in hoc
saeculo non debemus quasi amare saginam. Hic sitiendum est; alibi
saginabimur. Modo autem ut non deficiamus in isto deserto, aspergit
nobis rorem verbi sui, et non nos dimittit prorsus arescere, ut non
sit de nobis repetitio , sed ut sic sitiamus, ut bibamus. Ut autem
bibamus, aliqua gratia ejus aspergimur; tamen sitimus. Et quid dicit
anima nostra Deo?
4. [vers. 2.] Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Quid
est vigilare? Utique non dormire. Quid est dormire? Est somnus
animae, est somnus corporis. Somnum corporis omnes debemus habere;
quia si non habeatur somnus corporis, deficit homo, deficit ipsum
corpus. Non enim potest diu sustinere corpus nostrum fragile animam
vigilantem et intentam in actionibus: si diu fuerit intenta anima in
actionibus, corpus fragile et terrenum non illam capit, non illam
sustinet perpetuo agentem; et deficit, et succumbit. Ideo Deus
donavit somnum corpori, quo reparantur membra corporis, ut possint
vigilantem animam sustinere. Illud autem cavere debemus, ne ipsa
anima nostra dormiat; malus enim est somnus animae. Bonus somnus
corporis, quo reparatur valetudo corporis. Somnus autem animae est
oblivisci Deum suum. Quaecumque anima oblita fuerit Deum suum,
dormit. Ideo dicit Apostolus quibusdam oblitis Deum suum, et
tanquam in somno agentibus deliramenta culturae idolorum. Sic sunt
enim qui colunt idola, quomodo qui vident in somnis vana: si autem
evigilet anima ipsorum, intelligit a quo facta est, et non colit quod
ipsa fecit. Dicit ergo quibusdam Apostolus: Surge qui dormis, et
exsurge a mortuis; et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14).
Numquid corpore dormientem excitabat Apostolus? Sed excitabat animam
dormientem, quando ad hoc eam excitabat ut illuminaretur a Christo.
Ergo secundum ipsas vigilias dicit iste: Deus, Deus meus, ad te de
luce vigilo. Non enim vigilares in te, nisi oriretur lux tua, quae
te de somno excitaret. Illuminat enim animas Christus, et facit eas
vigilare: si autem lumen suum detrahat, obdormiunt. Ideo enim illi
dicitur in alio psalmo: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in
morte (Psal. XII, 4). Aut si ab illo aversae obdormiunt,
praesens est illis lumen, et non possunt videre, quia dormiunt.
Quomodo et corpore qui dormit inter diem; jam ortus est sol, jam dies
calet, et ille tanquam in nocte est, quia non vigilat ut videat jam
ortum diem: sic quibusdam jam praesente Christo, jam praedicata
veritate, inest adhuc somnus animae. Illis ergo vos, si vigiletis,
dicetis quotidie: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; et
illuminabit te Christus. Vita enim vestra, et mores vestri vigilare
debent in Christo, ut sentiant alii, Pagani dormientes, et ad
sonitum vigiliarum vestrarum excitentur, et ipsi excutiant somnum, et
incipiant in Christo vobiscum dicere: Deus, Deus meus, ad te de
luce vigilo.
5. Sitivit tibi anima mea. Ecce illud desertum Idumaeae. Videte
quomodo hic sitit: sed videte quid hic bonum est, Sitivit tibi.
Sunt enim qui sitiunt, sed non Deo. Omnis qui sibi vult aliquid
praestari, in ardore est desiderii: ipsum desiderium sitis est
animae. Et videte quanta desideria sint in cordibus hominum: alius
desiderat aurum, alius desiderat argentum, alius desiderat
possessiones, alius haereditates, alius amplam pecuniam, alius multa
pecora, alius domum magnam, alius uxorem, alius honores, alius
filios. Videtis desideria ista, quomodo sunt in cordibus hominum.
Ardent omnes homines desiderio; et vix invenitur qui dicat: Sitivit
tibi anima mea. Sitiunt enim homines saeculo; et non se intelligunt
in deserto esse Idumaeae, ubi debet sitire anima ipsorum Deo.
Dicamus ergo nos, Sitivit tibi anima mea; omnes dicamus, quia in
concordia Christi omnes una anima sumus: ipsa anima sitiat in
Idumaea.
6. Sitivit tibi, inquit, anima mea: quam multipliciter tibi et
caro mea. Parum est quia sitivit anima mea, sitivit et caro mea.
Porro si anima sitit Deo, quomodo et caro sitit Deo? Quando enim
caro sitit, aquam sitit; quando anima sitit, fontem sapientiae
sitit. De ipso fonte inebriabuntur animae nostrae, sicut dicit alius
psalmus: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente deliciarum
tuarum potabis eos (Psal. XXXV, 9). Sitienda est ergo
sapientia, sitienda est justitia. Non ea satiabimur, non ea
implebimur, nisi cum fuerit finita vita ista, et venerimus ad illud
quod promisit Deus. Promisit enim Deus aequalitatem Angelorum
(Luc. XX, 36): et modo Angeli non sitiunt quomodo nos, non
esuriunt quomodo nos; sed habent saginam veritatis, lucis, immortalis
sapientiae. Ideo beati sunt; et de tanta beatitudine, quia in illa
sunt civitate Jerusalem coelesti, unde nos modo peregrinamur,
attendunt nos peregrinos, et miserantur nos, et jussu Domini
auxiliantur nobis, ut ad illam patriam communem aliquando redeamus, et
ibi cum illis fonte dominico veritatis et aeternitatis aliquando
saturemur. Modo ergo sitiat anima nostra: unde et caro nostra sitit,
et hoc multipliciter? Multipliciter tibi, inquit, et caro mea.
Quia et carni nostrae promittitur resurrectio. Quomodo animae nostrae
promittitur beatitudo, sic et carni nostrae promittitur resurrectio.
Resurrectio carnis talis nobis promittitur: audite, et discite, et
tenete quae sit spes Christianorum, quare sumus christiani. Non enim
ad hoc sumus christiani, ut terrenam nobis felicitatem petamus, quam
plerumque habent et latrones et scelerati. Ad aliam felicitatem nos
sumus christiani, quam tunc accipiemus, cum vita ista hujus saeculi
tota transierit. Ergo promittitur nobis et carnis resurrectio; et
talis resurrectio carnis nobis promittitur, ut caro quidem ista quam
modo portamus, resurgat in fine. Nec incredibile vobis videatur. Si
enim Deus fecit nos qui non eramus, magnum illi est reparare qui
eramus? Ergo hoc vobis incredibile non videatur, quia quasi
putrescere mortuos videtis, et ire in cineres et in pulverem. Aut si
incendatur aliquis mortuus, aut si canes dilanient eum, putatis quia
inde non erit resurrecturus? Omnia quae discerpuntur et in favillas
quasdam putrescunt, integra Deo sunt. In illa enim elementa mundi
eunt, unde primo venerunt, quando facti sumus: non illa videmus; sed
tamen Deus unde scit producet illa, quia et antequam essemus, unde
sciebat nos produxit. Talis ergo resurrectio carnis nobis
promittitur, ut quamvis ipsa sit caro quam modo portamus, quae
resurrectura est, tamen non habeat corruptionem quam modo habet. Modo
enim ex corruptione fragilitatis, si non manducemus, deficimus et
esurimus; si non bibamus, deficimus et sitimus; si diu vigilemus,
deficimus et dormimus: si diu dormiamus, deficimus; ideo vigilamus:
si diu manducemus et bibamus; quamvis propter refectionem manducemus et
bibamus, ipsa diuturna refectio defectio est: si diu stemus,
fatigamur: ideo sedemus: et si diu sedeamus, et ibi fatigamur, et
ideo surgimus. Deinde videte quia nullus est carnis nostrae status:
quoniam infantia avolat in pueritiam; et quaeris infantiam, et non est
infantia, quia jam pro infantia pueritia est: iterum et ipsa migrat in
adolescentiam; quaeris pueritiam, et non invenis: adolescens fit
juvenis; quaeris adolescentem, et non est: juvenis fit senex;
quaeris juvenem, et non invenis: et senex moritur; quaeris senem, et
non invenis. Non stat ergo aetas nostra: ubique fatigatio est,
ubique lassitudo, ubique corruptio. Attendentes qualem nobis spem
resurrectionis promittat Deus, in istis omnibus multiplicibus
defectionibus nostris sitimus illam incorruptionem; et sic caro nostra
multipliciter sitit Deo. In ista Idumaea, in isto deserto, quam
multipliciter laborat, tam multipliciter sitit; quam multipliciter
fatigatur, tam multipliciter sitit illam infatigabilem incorruptionem.
7. [vers. 3.] Quanquam, fratres mei, boni christiani et
fidelis etiam in hoc saeculo caro Deo sitit: quia si opus est carni
pane, si opus est aqua, si opus est vino, si opus est nummo, si opus
est jumento carni huic, a Deo petere debet, non a daemoniis, et
idolis, et a nescio quibus potestatibus hujus saeculi. Sunt enim
qui, quando famem patiuntur in isto saeculo, dimittunt Deum, et
rogant Mercurium, aut rogant Jovem ut det illis, aut quam dicunt
Coelestem , aut aliqua daemonia similia: non Deo sitit caro
ipsorum. Qui autem Deo sitiunt, undique debent sitire, et anima,
et carne: quia et animae Deus dat panem suum, id est verbum
veritatis; et carni Deus dat quae necessaria sunt, quia Deus fecit
et animam et carnem. Propter carnem tuam rogas daemonia: numquid
animam Deus fecit, et carnem tuam daemonia fecerunt? Qui fecit
animam, ipse fecit et carnem: qui fecit ambas res, ipse pascit ambas
res. Utrumque nostrum Deo sitiat, et ex labore multiplici
simpliciter satietur.
8. Ubi autem sitit anima nostra, et multipliciter caro nostra, non
cuicumque, sed tibi, Domine, id est Deo nostro; ubi sitit? In
terra deserta, et sine via, et sine aqua. Saeculum istud diximus;
ipsa est Idumaea, hoc est desertum Idumaeae, unde titulum Psalmus
accepit. In terra deserta. Parum est, deserta, ubi nullus hominum
habitat; insuper, et sine via, et sine aqua. Utinam vel viam
haberet ipsum desertum! utinam illuc homo incurrens, vel nosset qua
inde exiret! Non videt hominem ad solatium, non videt viam qua careat
deserto. Ergo ibi divertit. Utinam esset vel aqua, unde
reficeretur, qui inde non potest exire! Malum desertum, horribile et
timendum! et tamen Deus misertus est nostri, et fecit nobis viam in
deserto, ipsum Dominum nostrum Jesum Christum (Joan. XIV,
6); et fecit nobis consolationem in deserto, mittendo ad nos
praedicatores verbi sui; et dedit nobis aquam in deserto, implens
Spiritu sancto praedicatores suos, ut fieret in eis fons aquae
salientis in vitam aeternam (Id. IV, 14). Et ecce habemus hic
omnia; sed non sunt de deserto. Ergo proprietatem deserti prius
commendavit Psalmus, ut et tu cum audisses in quo malo esses, si quas
hic habere posses consolationes, vel sociorum, vel viae, vel aquae,
non tribueres deserto, sed illi qui te visitare dignatus est in
deserto.
9. Sic in sancto apparui tibi, ut viderem potentiam tuam, et
gloriam tuam. Primo sitivit anima mea, et caro mea multipliciter tibi
in deserto, et in terra sine via, et sine aqua; et sic in sancto
apparui tibi, ut viderem potentiam tuam, et gloriam tuam. Nisi quis
primo sitiat in isto deserto, id est malo in quo est , nunquam
pervenit ad bonum quod est Deus. Apparui autem tibi, inquit, in
sancto. Jam in sancto est magna consolatio. Apparui tibi, quid
est? Ut videres me: et ideo vidisti me ut viderem te. Apparui
tibi, ut viderem. Non dixit. Apparui tibi, ut videres; sed,
Apparui tibi, ut viderem potentiam tuam, et gloriam tuam. Unde et
Apostolus: Nunc autem, inquit, cognoscentes Deum, imo cogniti a
Deo (Gal. IV, 9). Prius enim apparuistis Deo, ut possit
vobis apparere Deus. Ut viderem potentiam tuam, et gloriam tuam.
Revera in isto deserto, id est in ista eremo, si tanquam ab eremo
exigat homo quod sibi saluti est, nunquam videbit potentiam Domini,
et gloriam Domini; sed remanebit siti moriturus; nec viam inveniet,
nec consolationem , nec aquam per quam duret in eremo. Cum autem
erexerit se ad Deum, ut dicat illi ex medullis omnibus, Sitivit tibi
anima mea: quam multipliciter tibi et caro mea; ne forte vel
necessaria carnis ab aliis petat et non a Deo, aut non desideret illam
resurrectionem carnis quam nobis promittit Deus: cum ergo se
erexerit, habebit non parvas consolationes.
10. Ecce, fratres, quomodo caro nostra quamdiu mortalis est,
quamdiu fragilis est, ante illam resurrectionem habet solatia ista
quibus vivimus, panem, aquam, fructus, vinum, oleum (ista omnia
solatia et subsidia si nos deserant, utique durare non possumus)
quamvis nondum receperit caro ista sanitatem illam perfectam, ubi
nullam patietur angustiam, nullam indigentiam: sic et anima nostra cum
hic est in ista carne, inter tentationes et pericula saeculi hujus,
adhuc est infirma; habet etiam ipsa solatia verbi, solatia orationis,
solatia disputationis: sic sunt ista animae nostrae, quomodo illa
carnis nostrae. Cum autem resurrexerit caro nostra, ut jam istis non
indigeamus, habebit locum quemdam et statum incorruptionis suae: sic
et anima nostra habebit cibum suum, ipsum Verbum Dei, per quod facta
sunt omnia (Joan. I, 3). Tamen gratias Deo, qui modo in hac
eremo non nos deserit; sive dando nobis quod necessarium est carni,
sive dando nobis quod animae necessarium est: et quando nos aliquibus
necessitatibus erudit, vult ut amplius illum diligamus; ne forte per
saginam corrumpamur, et obliviscamur eum. Subtrahit nobis aliquando
quae necessaria sunt, et atterit nos; ut sciamus quia Pater et
Dominus est, non solum blandiens, sed et flagellans. Praeparat enim
nos cuidam haereditati incorruptibili et magnae. Si unam cuppam, aut
unam cellam tuam, aut si quid habes in domo tua, cogitas dimittere
filio tuo, et ne perdat illud, erudis eum, et flagellis eum ad
disciplinam corrigis, ne perdat nihil tuum, quod et ipse hic
dimissurus est, sicut et tu; non vis ut nos erudiat Pater noster in
flagellis etiam necessitatum aut tribulationum, qui nobis talem
haereditatem daturus est, quae transire non possit? Haereditatem enim
nobis dabit seipsum Deus, ut ipsum possideamus, et ab ipso
possideamur in aeternum.
11. Ergo in sancto appareamus Deo, ut appareat nobis; appareamus
illi in sancto desiderio, ut appareat nobis in potentia et gloria Flii
Dei. Multis enim non apparuit; sint in sancto, ut appareat et
illis. Nam multi putant illum tantummodo hominem fuisse, quia
praedicatur natus ex homine, crucifixus et mortuus, ambulasse in
terra, manducasse et bibisse, et caetera egisse, quae sunt humana:
et putant illum talem fuisse, quales sunt caeteri homines. Audistis
autem modo cum Evangelium legeretur, quomodo commendavit majestatem
suam: Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30). Ecce quanta
majestas, et quanta aequalitas Patris descendit ad carnem propter
infirmitatem nostram! Ecce quantum dilecti sumus, antequam Deum
diligeremus! Si antequam Deum diligeremus, tantum ab illo dilecti
sumus, ut aequalem sibi Filium suum hominem faceret propter nos; quid
nobis servat jam diligentibus se? Ergo multi nescio quid minimum
putant apparuisse in terra Filium Dei; quia non sunt in sancto, non
eis apparet potentia ipsius, et gloria ipsius: id est, quia nondum
sanctificatum habent cor, unde intelligant eminentiam virtutis illius,
et gratias agant Deo quia propter ipsos tantus quo venit, ad quam
nativitatem, ad quam passionem; non possunt videre gloriam ipsius et
potentiam ipsius.
12. [vers. 4.] Quoniam melior est misericordia tua super
vitas. Multae sunt vitae humanae; sed Deus unam vitam promittit; et
non illam dat nobis quasi propter merita nostra, sed propter
misericordiam suam. Quid enim boni egimus, ut illud mereremur? aut
quae bona facta nostra praecesserunt, ut Deus nobis gratiam suam
daret? Numquid invenit justitias quas coronaret, et non delicta quae
donaret? Utique delicta quae donavit si punire vellet, non esset
injustum. Quid enim tam justum, quam ut puniatur peccator? Cum
justum sit ut puniatur peccator, pertinuit ad misericordiam ipsius non
punire peccatorem, sed justificare, et de peccatore facere justum, et
de impio facere pium. Ergo misericordia ipsius melior super vitas.
Quas vitas? Quas sibi homines elegerunt. Alius elegit sibi vitam
negotiandi, alius vitam rusticandi, alius vitam fenerandi, alius
vitam militandi; alius illam, alius illam. Diversae sunt vitae, sed
melior est misericordia tua super vitas nostras. Melius est quod das
correctis, quam quod eligunt perversi. Unam vitam donas, quae
praeponatur omnibus nostris, quascumque in mundo eligere potuerimus.
Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt
te. Non te laudarent labia mea, nisi me praecederet misericordia
tua. Dono tuo te laudo, per misericordiam tuam te laudo. Non enim
ego possem laudare Deum, nisi mihi donaret laudare se posse. Quoniam
melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
13. [vers. 5.] Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo
levabo manus meas. Sic benedicam te in vita mea: jam in vita mea quam
mihi donasti; non in illa quam ego elegi secundum mundum cum caeteris,
inter multas vitas, sed quam dedisti mihi per misericordiam tuam, ut
te laudarem. Sic benedicam te in vita mea. Quid est, sic? Ut
misericordiae tuae tribuam vitam meam in qua te laudo; non meritis
meis. Et in nomine tuo levabo manus meas. Leva ergo manus in
oratione. Levavit pro nobis Dominus noster manus in cruce, et
extensae sunt manus ejus pro nobis. Ideo extensae sunt manus ejus in
cruce, ut manus nostrae extendantur in bona opera; quia crux ipsius
misericordiam nobis praebuit. Ecce levavit ille manus, et obtulit pro
nobis sacrificium Deo seipsum, et per illud sacrificium deleta sunt
omnia peccata nostra. Levemus et nos manus nostras ad Deum in prece;
et non confundentur manus nostrae levatae ad Deum, si exerceantur in
bonis operibus. Quid enim facit qui levat manus? Unde praeceptum est
ut levatis manibus oremus ad Deum? Apostolus enim dicit: Levantes
puras manus, sine ira et disceptatione (I Tim. II, 8). Ut
cum levas manus ad Deum, veniant tibi in mentem opera tua. Quia enim
manus istae levantur ut impetres quod vis, ipsas manus cogitas in bonis
operibus exercere, ne erubescant levari ad Deum. In nomine tuo
levabo manus meas. Istae preces nostrae sunt in hac Idumaea, in hoc
deserto, in terra sine aqua, et sine via, ubi nobis Christus est via
(Joan. XIV, 6); sed non via de hac terra. In nomine tuo
levabo manus meas.
14. [vers. 6.] Et quid dicam, cum levabo manus meas in nomine
tuo? quid petam? Eia, fratres, quando levatis manus, quaerite quid
petatis; ab Omnipotente enim petitis. Aliquid magnum petite; non
qualia petunt qui nondum crediderunt. Videtis qualia dentur et
impiis. Petiturus es a Deo tuo pecuniam? Numquid non donat eam et
sceleratis qui in illum non credunt? Quid ergo magnum petiturus es
quod donat et malis? Sed non tibi displiceat, quia quae donat et
malis tam frivola sunt, ut et malis donari digna sint: ne tibi quasi
magna videantur quae possunt donari et malis. Dei quidem sunt et omnia
dona terrena; sed videte quia quae donat et malis non pro magno habenda
sunt. Est aliud quod nobis servat. Cogitemus autem quae donat et
malis, et hinc intelligamus quid servet bonis. Quae donat malis
videte: donat illis lucem istam; videte quia vident illam boni et
mali: pluviam quae descendit super terram; et hinc quanta bona
nascuntur! Et malis inde praestatur, et bonis, dicente Evangelio:
Qui solem suum oriri facit super bonos et malos; et pluit super justos
et injustos (Matth. V, 45). Dona ergo ista quae nascuntur,
vel de pluvia, vel de sole, a Domino quidem nostro petere debemus,
cum sint necessaria; sed non ista sola, quia ista dantur et bonis et
malis. Quid ergo debemus petere, quando levamus manus? Quia quomodo
potuit dixit illud Psalmus. Quid est quod dixi, quomodo potuit?
Quomodo potuit os humanum auribus humanis. Quia per ora humana ista
dicta sunt, et per quasdam similitudines dicta sunt, quomodo capere
possent omnes infirmi, omnes parvuli. Quid dixit? quid petivit? In
nomine, inquit, tuo levabo manus meas. Quid accepturus? Tanquam
adipe et pinguedine repleatur anima mea. Putatis aliquam pinguedinem
carnis desiderasse animam istam, fratres mei? Non enim hoc pro magno
desideravit, ut pingues arietes, ut pingues porci illi mactaremur;
aut veniret ad aliquam popinam, ubi inveniret obsonia pinguia, unde
saturaretur. Si hoc crediderimus, digni sumus qui ista audiamus.
Ergo aliquid spirituale debemus intelligere. Habet quamdam
pinguedinem anima nostra. Est quaedam saturitas pinguis sapientiae.
Sapientia enim ista animae quae carent, marcescunt; et omnino ita
exiles fiunt, ut in omnibus bonis operibus cito deficiant. Quare cito
deficiunt in omnibus bonis operibus? Quia non habent pinguedinem
saturitatis suae. Audi Apostolum dicentem de pingui anima,
praecipientem ut quisque bene operetur. Quid ait? Hilarem datorem
diligit Deus (II Cor. IX, 7). Pinguis anima unde esset
pinguis, nisi a Domino saturaretur? Et tamen quantumlibet hic sit
pinguis, quid erit in illo futuro saeculo, quo nos pascet Deus?
Interim in hac peregrinatione, quid erimus tunc nec dici potest. Et
fortasse ipsam saturitatem optamus hic, quando levamus manus nostras,
ubi pinguedine sic saturabimur, ut omnino omnis indigentia nostra
intereat, et nihil desideremus: quia totum praesto nobis erit quidquid
hic desideramus, quidquid hic pro magno amamus. Jam patres nostri
mortui sunt; Deus autem vivit: non hic potuimus semper habere
patres; ibi autem semper habebimus vivum unum Patrem, habentes
patriam nostram: quaecumque terrena est , semper ibi esse non
possumus; et necesse est ut alii nascantur, et ad hoc nascantur filii
civium illorum ut excludant inde parentes suos. Ad hoc enim nascitur
puer, ut dicat majori: Quid hic agis? Necesse est ut qui
succedunt, et qui nascuntur, excludant eos qui se praecesserunt. Ibi
omnes pariter vivemus; non ibi erit successor quia nullus decessor.
Qualis illa patria? Sed divitias hic amas? Ipse Deus tibi erit
divitiae tuae. Sed amas fontem bonum? Quid praeclarius illa
sapientia? quid lucidius? Quidquid hic potest amari, pro omnibus
tibi erit qui fecit omnia. Tanquam adipe et pinguedine repleatur anima
mea; et labia exsultationis laudabunt nomen tuum. In hac eremo, in
nomine tuo levabo manus meas: impleatur anima mea tanquam adipe et
pinguedine; et labia exsultationis laudabunt nomen tuum. Modo enim
oratio, quamdiu sitis; cum sitis transierit, transit oratio, et
succedit laudatio: Et labia exsultationis laudabunt nomen tuum.
15. [vers. 7, 8.] Si memoratus sum tui super stratum meum,
in diluculis meditabar in te; quia factus es adjutor meus. Stratum
suum quietem suam dicit. Quando aliquis quietus est, memor sit Dei;
quando aliquis quietus est, non per quietem dissolvatur et obliviscatur
Deum; si memor est Dei quando quietus est, in actionibus suis in
Deum meditatur. Diluculum enim dixit actiones, quia omnis homo
diluculo incipit aliquid agere. Quid ergo dixit? Si memor fui tui in
strato meo, et in diluculis meditabar in te. Si ergo non fui memor in
strato meo, et in diluculo non meditabar in te. Qui quando otiosus
est non cogitat Deum, in actionibus suis cogitare potest Deum? Qui
autem memor ejus est quando quietus est, in ipso meditatur cum agit,
ne in actione deficiat. Ideo quid adjecit? Et in diluculis meditabar
in te; quia factus es adjutor meus. Etenim nisi Deus adjuvet bona
opera nostra, impleri a nobis non possunt. Et digna debemus operari;
id est tanquam in luce, quando Christo demonstrante operamur.
Quicumque operatur mala, in nocte operatur, non in diluculo,
Apostolo dicente: Qui inebriantur, nocte inebriantur; et qui
dormiunt, nocte dormiunt: nos qui diei sumus, sobrii simus.
Hortatur nos ut secundum diem ambulemus honeste: Sicut in die,
inquit, honeste ambulemus (Rom. XIII, 13). Et iterum:
Vos, inquit, filii lucis estis, et filii diei; non sumus noctis
neque tenebrarum (I Thess. V, 5-8). Qui sunt filii noctis,
et filii tenebrarum? Qui omnia mala operantur. Usque adeo filii
noctis sunt, ut timeant videri quae operantur: et quae publice
operantur mala, ideo publice operantur, quia multi illa operantur;
quae pauci operantur, in abscondito operantur. Qui autem talia
publice operantur, sunt quidem in luce solis, sed in tenebris cordis.
Nemo ergo in diluculo operatur, nisi qui in Christo operatur. Sed
qui otiosus memor est Christi, in ipso meditatur in omnibus actionibus
suis; et est illi adjutor in bono opere, ne per infirmitatem suam
deficiat. Si memoratus sum tui super stratum meum, in diluculis
meditabar in te; quia factus es adjutor meus.
16. Et in velamento pennarum tuarum exsultabo. Hilaresco in bonis
operibus, quia super me est velamen pennarum tuarum. Si me non
protegas quia pullus sum, milvus me rapiet. Dicit enim quodam loco
ipse Dominus noster ad Jerusalem, quamdam civitatem illam, ubi
crucifixus est: Jerusalem, inquit, Jerusalem, quoties volui filios
tuos congregare, tanquam gallina pullos suos, et noluisti (Matth.
XXIII, 37)! Parvuli sumus: ergo protegat nos Deus sub
umbraculo alarum suarum. Quid cum majores facti fuerimus? Bonum est
nobis ut et tunc protegat nos, ut sub illo majore semper nos pulli
simus. Semper enim ille major est, quantumcumque creverimus. Nemo
dicat, Protegat me, cum parvulus sum: quasi aliquando ad tantam
magnitudinem possit pervenire, quae sibi sufficiat. Sine protectione
Dei nihil es. Semper ab illo protegi velimus: tunc semper in illo
magni esse poterimus, si semper sub illo parvuli simus. Et in
velamento pennarum tuarum exsultabo.
17. [vers. 9.] Agglutinata est anima mea post te. Videte
desirantem, videte sitientem, videte quomodo haeret Deo. Nascatur
in vobis iste affectus. Si jam germinat, compluatur, et crescat:
perveniat ad tale robur ut et vos dicatis ex toto corde, Agglutinata
est anima mea post te. Ubi est ipsum gluten? Ipsum gluten charitas
est. Charitatem habe, quo glutine agglutinetur anima tua post Deum.
Non cum Deo, sed post Deum; ut ille praecedat, tu sequaris. Qui
enim voluerit Deum antecedere, consilio suo vult vivere, et non vult
sequi praecepta Dei. Propterea et Petrus repulsus est, quando
voluit consilium dare Christo passuro pro nobis. Adhuc enim infirmus
erat Petrus, et quanta utilitas esset generis humani in sanguine
Christi non noverat: Dominus autem qui venerat redimere nos, et dare
pretium pro nobis sanguinem suum, coepit praedicare passionem suam.
Expavit Petrus quasi moriturum Dominum, quem volebat hic semper
vivere quomodo illum videbat, quia carnalibus oculis deditus, carnali
affectu circa Dominum tenebatur; et ait illi: Absit a te, Domine;
propitius esto tibi. Et Dominus: Redi post me, satanas; non enim
sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Matth. XVI, 22,
23). Quare, quae sunt hominum? Quia antecedere me vis, redi
post me, ut sequaris me: ut jam sequens Christum diceret,
Agglutinata est anima mea post te. Merito annectit: Me suscepit
dextera tua. Agglutinata est post te anima mea; me suscepit dextera
tua. Dixit hoc Christus in nobis: id est, in homine quem gestabat
pro nobis, quem offerebat pro nobis, dixit hoc. Dicit hoc et
Ecclesia in Christo, dicit in capite suo; quia et ipsa passa est hic
persecutiones magnas, et singillatim etiam modo patitur. Quis enim
pertinens ad Christum, non variis tentationibus agitatur, et quotidie
agit cum illo diabolus et angeli ejus, ut pervertatur qualibet
cupiditate, qualibet suggestione, aut promissione lucri, vel terrore
damni, vel promissione vitae, vel terrore mortis, aut alicujus
potentis inimicitiis, aut alicujus potentis amicitiis? Omnibus modis
instat diabolus, quemadmodum dejiciat; et in persecutionibus vivimus,
et habemus perpetuos inimicos, diabolum et angelos ejus: sed non
timeamus. Sic sunt diabolus et angeli ejus, quasi milvi: sub illius
gallinae alis sumus, et non nos potest contingere; gallina enim quae
nos protegit, fortis est. Infirma est propter nos; sed fortis est in
se Dominus noster Jesus Christus, ipsa sapientia Dei. Ergo dicit
hoc et Ecclesia: Agglutinata est anima mea post te; me suscepit
dextera tua.
18. [vers. 10.] Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam.
Quid mihi fecerunt qui quaesierunt animam meam perdere? Utinam
quaererent animam meam, ut crederent mecum! Sed quaesierunt animam
meam ut perderent me. Quid facturi? Non enim rapturi erant gluten,
quo adhaesit anima mea post te. Quis enim nos separabit a charitate
Christi? tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an
nuditas, an gladius (Rom. VII, 35)? Dextera tua suscepit
me. Ergo propter illud gluten et propter potentissimam dexteram tuam,
in vanum quaesierunt animam meam. Quotquot persecuti sunt, vel
persequi cupiunt Ecclesiam, potest de his hoc intelligi: maxime hoc
tamen accipiamus de Judaeis, qui quaesierunt animam Christi perdere,
et in ipso capite nostro quod crucifixerunt, et in discipulis ejus quos
postea persecuti sunt. Quaesierunt animam meam. Introibunt in
inferiora terrae. Terram perdere noluerunt, ut crucifigerent
Christum: in inferiora terrae ierunt. Quae sunt inferiora terrae?
Terrenae cupiditates. Melius est carne ambulare super terram, quam
cupiditate ire sub terram. Omnis enim qui contra salutem suam cupit
terrena, sub terra est: quia terram sibi praeposuit, terram super se
posuit, et se subter fecit. Illi ergo timentes terram perdere, quid
dixerunt de Domino Jesu Christo, cum viderent multas turbas ire post
illum, quia mirabilia faciebat? Si illum dimiserimus vivum, venient
Romani, et tollent nobis et locum, et gentem (Joan. XI,
48). Timuerunt perdere terram, et ierunt sub terram: accidit eis
et quod timuerunt. Nam ideo voluerunt Christum occidere, ne terram
perderent; et ideo terram perdiderunt, quia Christum occiderunt.
Occiso enim Christo, quia dixerat illis ipse Dominus, Auferetur a
vobis regnum, et tradetur genti facienti justitiam (Matth. XXI,
43), secutae sunt illos magnae calamitates persecutionum. Vicerunt
illos imperatores Romani, et reges gentium: exclusi sunt de ipso loco
ubi crucifixerunt Christum; et modo locus ille plenus est laudatoribus
christianis, nullum Judaeum habet; caruit inimicis Christi,
impletus est laudatoribus Christi. Ecce perdiderunt a Romanis
locum, quia Christum occiderunt, qui propterea occiderunt ne locum a
Romanis perderent. Ergo, introibunt in ima terrae.
19. [vers. 11.] Tradentur in manus gladii. Revera sic illis
visibiliter contigit; expugnati sunt irruentibus hostibus. Partes
vulpium erunt. Vulpes dicit reges saeculi, qui tunc fuerunt quando
debellata est Judaea. Audite, ut noveritis et intelligatis quia
ipsos dicit vulpes. Herodem regem ipse Dominus vulpem appellavit:
Ite, inquit, et dicite vulpi illi (Luc. XIII, 32).
Videte, et attendite, fratres mei: Christum regem habere
noluerunt, et partes vulpium facti sunt . Quando enim Pilatus
praeses, in Judaea legatus, occidit Christum ex vocibus Judaeorum,
dixit ipsis Judaeis: Regem vestrum crucifigam? Quia dicebatur rex
Judaeorum, et verus rex ipse. Et illi repellentes Christum,
dixerunt: Nos non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX,
15). Rejecerunt agnum; elegerunt vulpem; merito partes vulpium
facti sunt.
20. [vers. 12.] Rex vero: ideo ita positum est quia illi
vulpem elegerunt, regem vero noluerunt. Rex vero: id est verus rex,
cui titulus inscriptus est, quando passus est. Nam Pilatus hunc
titulum super caput ejus inscriptum posuit, Rex Judaeorum, hebraea
lingua, graeca, et latina: ut omnes qui transirent legerent gloriam
regis, et ignominiam ipsorum Judaeorum, qui rejicientes verum regem,
elegerunt vulpem Caesarem. Rex vero laetabitur in Deo. Illi facti
sunt partes vulpium: Rex vero laetabitur in Deo. Quem sibi visi
sunt quasi superasse cum crucifigerent, tunc crucifixus fudit pretium
quo emit orbem terrarum. Rex vero laetabitur in Deo: laudabitur
omnis qui jurat in ipso. Quare, laudabitur omnis qui jurat in ipso?
Quia sibi elegit Christum, non vulpem; quia quando illi Judaei
insultaverunt, tunc dedit ille unde redimeremur. Ad ipsum ergo
pertinemus qui nos redemit, qui pro nobis mundum vicit, non armato
milite, sed irrisa cruce. Rex vero laetabitur in Deo: laudabitur
omnis qui jurat in ipso. Quis jurat in eo? Qui pollicetur ei vitam
suam, qui vovet illi et reddit, qui fit christianus: hoc est quod
ait, Laudabitur omnis qui jurat in ipso. Quoniam oppilatum est os
loquentium iniqua. Quanta iniqua locuti sunt Judaei? Quanta mala
dixerunt, non solum Judaei, sed et omnes qui propter idola
Christianos persecuti sunt? Quando saeviebant in Christianos,
putabant quod possent finire Christianos: cum putabant quod possent
finire, Christiani creverunt, et ipsi finiti sunt. Oppilatum est os
loquentium iniqua. Nemo audet modo publice loqui contra Christum:
jam omnes timent Christum: Quoniam oppilatum est os loquentium
iniqua. Quando in infirmitate Agnus erat, etiam vulpes audebant
contra Agnum. Vicit Leo de tribu Juda (Apoc. V, 5), et
siluerunt vulpes: Quoniam oppilatum est eos loquentium iniqua.
|
|