|
1. Passionis sanctorum martyrum diem hodie festum habentes, in eorum
recordatione gaudeamus, recolentes quid patiebantur, et intelligentes
quid intuebantur. Nunquam enim tantas tribulationes carne tolerarent,
nisi magnam quietem mente conciperent. Hunc itaque psalmum pro ipsa
solemnitate curramus. Hesterno enim die multa audivit Charitas
Vestra, nec hodie tamen huic festivitati negare potuimus nostram
servitutem. Itaque quoniam maxime Domini passio commendatur in hoc
psalmo, nec potuerunt esse fortes martyres, nisi intuerentur eum qui
primus passus est; nec talia sustinerent in passione, qualia ille,
nisi talia sperarent in resurrectione, qualia ipse de se demonstravit:
novit autem Sanctitas Vestra caput nostrum esse Dominum nostrum
Jesum Christum, omnesque illi cohaerentes membra esse illius
capitis; ejusque vocem jam habetis notissimam, quoniam non ex solo
capite, sed etiam ex corpore loquitur; vocesque ejus non tantum ipsum
Dominum Jesum Christum, qui jam ascendit in coelum, vel significant
vel praedicant, sed etiam ejus membra caput proprium secutura:
agnoscamus hic non solum illius vocem, sed et nostram. Et nemo dicat
quod hodie in tribulatione passionum non sumus. Semper enim audistis
hoc, quia illis temporibus Ecclesia quasi tota simul impellebatur,
nunc autem per singulos tentatur. Alligatus est quidem diabolus, ne
faciat quantum potest, ne faciat quantum vult; tamen tantum tentare
sinitur, quantum expedit proficientibus. Non nobis expedit esse sine
tentationibus: nec rogemus Deum ut non tentemur, sed ut non inducamur
in tentationem.
2. [vers. 2.] Dicamus ergo et nos: Exaudi, Deus, orationem
meam, dum tribulor : a timore inimici erue animam meam. Saevierunt
inimici in martyres; quid orabat ista vox corporis Christi? Hoc
orabat, ut eruerentur ab inimicis, et non eos possent occidere
inimici. Ergo exauditi non sunt, quia occisi sunt; et deseruit Deus
contritos corde servos suos, et sperantes in se despexit? Absit.
Quis enim invocavit Dominum, et derelictus est? quis speravit in
eum, et desertus est ab eo (Eccli. II, 11, 12)?
Exaudiebantur ergo, et occidebantur; et tamen ab inimicis
eruebantur. Alii timentes consentiebant, et vivebant; et tamen ipsi
ab inimicis absorbebantur. Occisi eruebantur, viventes
absorbebantur. Inde est et illa vox gratulationis: Forsitan vivos
absorbuissent nos (Psal. CXXIII, 3). Multi absorpti, et
vivi absorpti; multi mortui absorpti. Qui putaverunt inanem esse
fidem christianam, mortui absorpti sunt: qui autem scientes veritatem
esse praedicationem Evangelii, Christum esse Filium Dei scientes,
et hoc credentes, et hoc intus tenentes, cesserunt tamen doloribus,
et idolis sacrificaverunt, vivi absorpti sunt. Illi absorpti sunt,
quia mortui; illi autem quia absorpti, mortui. Non enim absorpti
vivere potuerunt, quamvis vivi absorberentur. Ergo hoc orat vox
martyrum, A timore inimici erue animam meam: non ut me non occidat
inimicus, sed ut non timeam occidentem inimicum. Hoc orat in Psalmo
impleri servus, quod modo jubebat in Evangelio Dominus. Quid modo
jubebat Dominus? Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem
non possunt occidere; sed eum potius timete qui habet potestatem, et
animam, et corpus occidere in gehenna ignis (Matth. X, 28).
Et repetivit: Ita dico vobis; eum timete (Luc. XII, 5).
Qui sunt qui corpus occidunt? Inimici. Quid jubebat Dominus? Ne
timerentur. Oretur ergo ut praestet quod jubet. A timore inimici
erue animam meam. Erue me a timore inimici, et subde timori tuo.
Non timeam eum qui corpus occidit; sed timeam eum qui habet potestatem
et corpus, et animam occidere in gehenna ignis. Non enim a timore
volo esse immunis; sed a timore inimici liber, sub timore Domini
servus.
3. [vers. 3.] Protexisti me a conventu malignantium, a
multitudine operantium iniquitatem. Jam ipsum caput nostrum
intueamur. Multi martyres talia passi sunt: sed nihil sic elucet
quomodo caput martyrum; ibi melius intuemur quod illi experti sunt.
Protectus est a multitudine malignantium, protegente se Deo,
protegente carnem suam ipso Filio et homine quem gerebat: quia Filius
hominis est, et Filius Dei est; Filius Dei propter formam Dei.
Filius hominis propter formam servi (Philipp. II, 6 et 7):
habens in potestate ponere animam suam, et recipere eam (Joan. X,
18). Quid ei potuerunt facere inimici? Occiderunt corpus; animam
non occiderunt. Intendite. Parum ergo erat Domino hortari martyres
verbo, nisi firmaret exemplo. Nostis qui conventus erat malignantium
Judaeorum, et quae multitudo erat operantium iniquitatem. Quam
iniquitatem? Qua voluerunt occidere Dominum Jesum Christum. Tanta
opera bona, inquit, ostendi vobis: propter quod horum me vultis
occidere (Ibid., 32)? Pertulit omnes infirmos eorum, curavit
omnes languidos eorum, praedicavit regnum coelorum, non tacuit vitia
eorum, ut ipsa potius eis displicerent, non medicus a quo sanabantur:
his omnibus curationibus ejus ingrati, tanquam multa febri phrenetici,
insanientes in medicum qui venerat curare eos, excogitaverunt consilium
perdendi eum; tanquam ibi volentes probare utrum vere homo sit qui mori
possit, an aliquid super homines sit, et mori se non permittat.
Verbum ipsorum agnoscimus in Sapientia Salomonis: Morte
turpissima, inquiunt, condemnemus eum. Interrogemus eum; erit enim
respectus in sermonibus illius: si enim vere Filius Dei est, liberet
eum (Sap. II, 18-20). Videamus ergo quid factum sit.
4. [vers. 4, 5.] Quia exacuerunt tanquam gladium linguas
suas. Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum
gladius acutus (Psal. LVI, 5), quod dicit et alius psalmus:
sic et hic, Exacuerunt tanquam gladium linguas suas. Non dicant
Judaei: Non occidimus Christum. Etenim propterea eum dederunt
judici Pilato, ut quasi ipsi a morte ejus viderentur immunes. Nam
cum dixisset eis Pilatus, Vos eum occidite, responderunt: Nobis
non licet occidere quemquam (Joan. XVIII, 31). Iniquitatem
facinoris sui in judicem hominem refundere volebant: sed numquid Deum
judicem fallebant? Quod fecit Pilatus, in eo ipso quod fecit,
aliquantum particeps fuit; sed in comparatione illorum multo ipse
innocentior. Institit enim quantum potuit, ut illum ex eorum manibus
liberaret. Nam propterea flagellatum produxit ad eos. Non
persequendo Dominum flagellavit, sed eorum furori satisfacere volens,
ut vel sic jam mitescerent, et desinerent velle occidere, cum
flagellatum viderent (Id. XIX, 1-5): fecit et hoc. At ubi
perseveraverunt, nostis illum lavisse manus, et dixisse quod ipse non
fecisset, mundum se esse a morte illius (Matth. XXVII,
24): fecit tamen. Sed si reus quia fecit vel invitus; illi
innocentes qui coegerunt ut faceret? Nullo modo. Sed ille dixit in
eum sententiam, et jussit eum crucifigi, et quasi ipse occidit; et
vos, o Judaei, occidistis. Unde occidistis? Gladio linguae:
acuistis enim linguas vestras. Et quando percussistis, nisi quando
clamastis, Crucifige, crucifige (Luc. XXXIII, 21)?
5. Propterea enim non est praetermittendum, quia venit in mentem,
ne forte aliquem perturbet lectio divinorum Librorum: quidam
evangelista dicit hora sexta crucifixum Dominum (Joan. XIX,
14), et quidam hora tertia (Marc. XV, 25): nisi
intelligamus, perturbamur. Et jam incipiente sexta hora dicitur
Pilatus sedisse pro tribunali; et revera quando levatus est Dominus
in ligno, hora sexta erat. Sed alius evangelista intuens animum
Judaeorum, quia volebant se immunes videri a morte Domini, narrando
eos ostendit reos, dicens Dominum hora tertia crucifixum.
Considerantes autem omnem circumstantiam lectionis, quanta agi
potuerint, cum apud Pilatum Dominus accusaretur, ut crucifigeretur;
invenimus horam tertiam esse potuisse, quando illi clamaverunt,
Crucifige, crucifige. Ergo verius illi tunc occiderunt, quando
clamaverunt. Apparitores potestatis hora sexta crucifixerunt;
praevaricatores Legis hora tertia clamaverunt: quod illi manibus hora
sexta, hoc illi lingua hora tertia. Rei magis isti qui clamando
saeviebant, quam illi qui obtemperando administrabant. Ipsum est
totum acumen Judaeorum; hoc est quod pro magno quaesierunt:
Occidamus, et non occidamus; sic occidamus, ut non ipsi occidisse
judicemur. Exacuerunt tanquam gladium linguas suas.
6. Intenderunt arcum, rem amaram. Arcum dicit insidias. Qui enim
gladio cominus pugnat, aperte pugnat: qui sagittam mittit, fallit ut
feriat. Prius enim sagitta percutit, quam venire ad vulnus
praevideatur. Sed quem laterent insidiae cordis humani? numquid et
Dominum nostrum Jesum Christum, qui non opus habebat ut ei
testimonium quisquam perhiberet de homine? Ipse enim sciebat quid
esset in homine, sicut evangelista testatur (Joan. II, 25).
Tamen audiamus eos, et intueamur eos quasi nesciente Domino facere
quod moliuntur. Intenderunt arcum, rem amaram, ut sagittarent in
abscondito immaculatum. Quod dixit, Intenderunt arcum; hoc est, in
abscondito; quasi fallentes insidiis. Nostis enim quibus dolis id
egerint; quemadmodum discipulum ei cohaerentem pecunia corruperint, ut
sibi traderetur (Matth. XXVI, 14, 15); quomodo falsos
testes procuraverint; quibus insidiis et dolis egerint, ut sagittarent
in abscondito immaculatum. Magna iniquitas! Ecce de abscondito venit
sagitta quae immaculatum ferit, qui nec tantum habebat maculae,
quantum potest pungi a sagitta. Agnus quippe immaculatus, totus
immaculatus, semper immaculatus; non cui maculae ablatae sint, sed
qui maculas nullas contraxerit. Nam fecit multos immaculatos donando
peccata; ipse immaculatus non habendo peccata. Ut sagittent in
abscondito immaculatum.
7. [vers. 6.] Repente sagittabunt eum, et non timebunt. O cor
durum, occidere velle hominem qui mortuos suscitabat! Repente, id
est insidiose, quasi inopinate, quasi non praevise. Similis enim
nescienti erat inter ipsos Dominus ignorantes quid nesciret, et quid
sciret; imo ignorantes eum nihil nescire, et omnia scire, et ad hoc
venisse ut illi facerent quod se potestate facere arbitrabantur.
Repente sagittabunt eum, et non timebunt.
8. Obfirmaverunt sibi sermonem malignum. Obfirmaverunt: facta sunt
tanta miracula; non sunt moti, perstiterunt in consilio sermonis
maligni. Traditus est ille judici: trepidat judex, et non trepidant
qui judici tradiderunt; contremiscit potestas, et non contremiscit
immanitas; vult ille lavare manus, et illi inquinant linguas. Sed
quare hoc? Firmaverunt sibi sermonem malignum. Quanta egit
Pilatus? quanta ut refrenarentur? quae dixit? quid egit? Sed
firmaverunt sibi sermonem malignum: Crucifige, crucifige!
Repetitio, confirmatio est sermonis maligni. Videamus quomodo
firmaverunt sibi sermonem malignum. Regem vestrum crucifigam?
Dixerunt: Non habemus regem nisi solum Caesarem (Joan. XIX,
15). Obfirmaverunt sermonem malignum. Offerebat ille regem
Filium Dei; illi ad hominem recurrebant: digni qui illum haberent,
et illum non haberent. Adhuc audi quomodo firmaverunt sermonem
malignum. Non invenio aliquid in isto homine, ait judex, quo dignus
sit morte (Luc. XXIII, 14, 22). Et illi qui firmaverunt
sermonem malignum, dixerunt: Sanguis ejus super nos, et super filios
nostros (Matth. XXVII, 25)! Firmaverunt sibi sermonem
malignum. Firmaverunt sermonem malignum, non Domino, sed sibi.
Quomodo enim non sibi, cum dicunt: Super nos, et super filios
nostros? Quod ergo firmaverunt, sibi firmaverunt: quia ipsa vox est
alibi, Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam.
Dominum mors non occidit, sed ipse mortem: illos autem iniquitas
occidit, quia noluerunt occidere iniquitatem.
9. Prorsus, fratres, certum est; aut occidis iniquitatem, aut
occideris ab iniquitate. Noli autem quaerere occidere iniquitatem
tanquam aliquid extra te. Ad teipsum respice, vide quid tecum pugnet
in te; et cave ne expugnet te iniquitas tua, inimica tua, si
interfecta non erit: ex te enim est, et anima tua adversus te
rebellat, non aliud aliquid. Ex quadam parte cohaeres Deo; ex
quadam parte delectaris saeculo: illud quo delectaris saeculo, pugnat
adversus mentem quae cohaeret Deo. Cohaereat, cohaereat, non
deficiat, non se dimittat, magnum adjutorium habet. Vincit quod in
illa sibi rebellat, si perseverat in pugnando. Est peccatum in
corpore tuo, sed non regnet. Non ergo regnet, inquit, peccatum in
vestro mortali corpore, ad obaudiendum desideriis ejus (Rom. VI,
12). Si vero non obaudieris; etsi est quod suadeat, quod delectet
ad malum; non obtemperando facis ut non regnet quod est, et ita fiet
postea ut non sit quod erat. Quando? Cum absorbebitur mors in
victoriam, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem (I Cor.
XV, 54): ibi non erit quod tibi repugnet, non erit quod te aliud
delectet nisi Deus. Ergo et isti Judaei inviderunt Domino;
delectabat eos principatus. Quidam videbant sibi ab eo auferri
principatum, et ex delectatione sua rebellaverunt adversus Dominum:
qui si rebellassent adversus delectationem suam malam, ipsam
invidentiam vincerent, nec vincerentur ab ea, et esset illis Dominus
salvator, qui venerat ut sanaret. Nunc autem faverunt febri,
repugnaverunt medico: quidquid suggerebat febris, faciebant; quidquid
jubebat contra medicus, negligebant. Ergo illi magis occisi sunt,
non Dominus: nam in Domino mors occisa est, in illis iniquitas
vixit; vivente autem in se iniquitate, illi mortui sunt.
10. Narraverunt ut absconderent muscipulas; dixerunt: Quis
videbit eas? Latere putabant eum quem occidebant, latere Deum.
Ecce puta, homo erat Christus, sicut caeteri homines; nesciebat
quid de illo cogitaretur: numquid et Deus nescit? O cor humanum,
quare tibi dixisti, Quis videt me, cum ille videat qui te fecit?
Dixerunt: Quis videbit eas? Videbat Deus, videbat et Christus;
quia et Christus Deus. Sed quare videbatur eis non videre? Audi
sequentia.
11. [vers. 7.] Perscrutati sunt iniquitatem; defecerunt
scrutantes scrutationes: id est acerba et acuta consilia. Non
tradatur per nos, sed per discipulum suum: non occidatur a nobis, sed
a judice: totum nos faciamus, et nihil fecisse videamur. Et ubi est
clamor linguae: Crucifige, crucifige? Sic caeci estis, ut et surdi
sitis. Simulata innocentia non est innocentia: simulata aequitas non
est aequitas, sed duplex iniquitas; quia et iniquitas est, et
simulatio. Ibi ergo isti defecerunt scrutantes scrutationes. Quanto
acutius sibi excogitare videbantur, tanto magis deficiebant; quia a
lumine veritatis et aequitatis in profunda consiliorum malignorum
demergebantur. Habet justitia quamdam lucem suam; perfundit, et
illustrat animam inhaerentem sibi: anima vero avertens se a luce
justitiae, quanto magis quaerit quod inveniat contra justitiam, tanto
plus a luce repellitur, et in tenebrosa demergitur. Merito ergo et
isti perscrutantes quod contra justum moliebantur, a justitia
recedebant; et quanto a justitia recedebant, tanto plus deficiebant,
scrutantes scrutationes. Magnum consilium innocentiae: quando ipsum
Judam poenituit quod tradidisset Christum, et projecit illis pecuniam
quam dederant, illi noluerunt eam mittere in gazophylacium, et
dixerunt: Pecunia sanguinis est; non illam mittamus in gazophylacium
(Matth. XXVII, 6). Quid est gazophylacium? Arca Dei,
ubi colligebantur ea quae ad indigentiam servorum Dei mittebantur. O
homo, cor tuum sit potius arca Dei, ubi habitent divitiae Dei, ubi
sit nummus Dei, mens tua habens imaginem Imperatoris tui! Cum ergo
haec ita sint, qualis illa innocentiae simulatio fuit, pecuniam
sanguinis non mittere in arcam, et ipsum sanguinem mittere in
conscientiam?
12. Sed quid eis contigit? Defecerunt scrutantes scrutationes.
Unde? Quia dicit, Quis videbit eos? id est, quia eos nemo
videbat. Hoc dicebant, hoc apud se opinabantur quod nemo eos
videret. Vide quid contingat animae malae; recedit a luce veritatis,
et quia ipsa non videt Deum, putat se non videri a Deo. Sic et isti
recedendo ierunt in tenebras, ut ipsi non viderent Deum; et
dixerunt: Quis nos videt? Videbat et ille quem crucifigebant; illi
deficiendo, nec illum Filium, nec Patrem videbant. Si ergo et ille
videbat, quare se patiebatur teneri ab eis, occidi ab eis? Quare si
videbat, voluit consilia eorum praevalere in se? Quare! Quia homo
erat propter hominem, et Deus latens in homine, qui venerat
nescientibus exemplum fortitudinis dare; ideo ipse sciens omnia
sustinebat.
13. [vers. 8.] Quid enim sequitur? Accedet homo, et cor
altum; et exaltabitur Deus. Illi dixerunt: Quis nos videbit?
Defecerunt scrutantes scrutationes, consilia mala. Accessit homo ad
ipsa consilia, passus est se teneri ut homo. Non enim teneretur,
nisi homo; aut videretur, nisi homo; aut caederetur, nisi homo; aut
crucifigeretur aut moreretur nisi homo. Accessit ergo homo ad illas
omnes passiones, quae in illo nihil valerent, nisi esset homo. Sed
si ille non esset homo, non liberaretur homo. Accessit homo, et cor
altum, id est cor secretum: objiciens aspectibus humanis hominem,
servans intus Deum; celans formam Dei, in qua aequalis est Patri,
et offerens formam servi, qua minor est Patre. Ipse enim dixit
utrumque: sed aliud est ex forma Dei, aliud ex forma servi. Dixit
ex forma Dei: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Dixit
ex forma servi, Quoniam Pater major me est (Id. XIV, 28).
Unde ex forma Dei, Ego et Pater unum sumus? Quia cum in forma
Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo.
Unde ex forma servi, Quoniam Pater major me est? Quia semetipsum
exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7).
Accessit ergo homo, et cor altum; et exaltatus est Deus. Occiditur
homo, et exaltatur Deus. Quod enim occisus est, ex infirmitate
humana fuit: quod resurrexit et ascendit, ex potestate divina (II
Cor. XIII, 4). Accedet homo, et cor altum, cor secretum,
cor abditum; non ostendens quid nosset, non ostendens quid esset.
Illi putantes hoc totum esse quod videbatur, occidunt hominem in corde
alto, et exaltatur Deus in corde divino: potentia enim majestatis
suae exaltatus est. Et quo ivit exaltatus? Unde non recessit
humiliatus.
14. Accedet homo, et cor altum; et exaltabitur Deus. Propterea
jam attendite, fratres mei, cor altum hominis. Cujus hominis?
Mater Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit
eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5). In ipsa civitate factus
est homo, quam idem ipse fundavit Altissimus, qui in ea factus est
homo. Ergo accessit homo, et cor altum. Intuere hominem in corde
alto: vide quantum potes, si potes, et Deum in corde alto.
Accessit homo: et quia Deus erat, et quia passurus erat volens, et
quia exemplum praebiturus infirmis, et quia nihil ei facturi erant qui
saeviebant, tanquam passuro Deo, sed in homine, sed in carne; quid
sequitur? Sagittae infantium factae sunt plagae eorum . Ubi est illa
saevitia? ubi est ille fremitus leonis, populi rugientis et dicentis,
Crucifige, crucifige? ubi sunt insidiae arcum tendentium? Nonne
sagittae infantium factae sunt plagae eorum? Nostis quemadmodum sibi
faciunt de cannitiis sagittas infantes. Quid feriunt, aut unde
feriunt? quae manus, aut quod telum? quae arma, aut quae membra?
Sagittae infantium factae sunt plagae eorum.
15. [vers. 9.] Et infirmatae sunt super eos linguae eorum.
Acuant nunc linguas suas tanquam gladium, firment sibi sermonem
malignum. Merito sibi eum firmaverunt; quia infirmatae sunt super eos
linguae eorum. Numquid poterat esse hoc firmum adversus Deum?
Mentita est, inquit, iniquitas sibi (Psal. XXVI, 12):
Infirmatae sunt super eos linguae eorum. Ecce resurrexit Dominus qui
occisus erat. Transibant ante crucem, vel stabant, et intuebantur
illum, sicut tanto ante psalmus praedixerat: Foderunt manus meas et
pedes meos; dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt
et aspexerunt me (Psal. XXI, 17, 18). Tunc caput
agitabant dicentes: Si Filius Dei est, descendat de cruce.
Tentaverunt quodammodo utrum Filius Dei esset, et quasi invenerunt
quod non esset, quia insultantibus illis, de cruce non descendebat:
si descenderet de cruce, Filius Dei esset (Matth. XXVII,
40-43). Quid tibi videtur qui de cruce non descendit, et de
sepulcro surrexit? Quid ergo profecerunt? Quod etsi Dominus non
resurrexisset, quid profecissent, nisi quod profecerunt et
persecutores martyrum? Nam et martyres nondum surrexerunt, et tamen
illi non profecerunt: nondum resurgentium jam natalitia celebramus.
Ubi est furor saevientium? Sagittae infantium factae sunt plagae
eorum, et infirmatae sunt super eos linguae eorum. Quo perduxerunt
illas scrutationes suas, quas perscrutantes defecerunt, ut etiam
mortuo Domino et sepulto, custodes ponerent ad sepulcrum? Dixerunt
enim Pilato, Seductor ille; hoc appellabatur nomine Dominus Jesus
Christus, ad solatium servorum suorum quando dicuntur seductores:
ergo illi Pilato, Seductor ille, inquiunt, dixit adhuc vivens:
Post tres dies resurgam. Jube itaque custodiri sepulcrum usque in
diem tertium; ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et
dicant plebi, Surrexit a mortuis; et erit novissimus error pejor
priore. Ait illis Pilatus: Habetis custodiam; ite, custodite
sicut scitis. Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes
lapidem cum custodibus (Ibid., 63-66). Posuerunt custodes
milites ad sepulcrum. Concussa terra Dominus resurrexit: miracula
facta sunt talia circa sepulcrum, ut et ipsi milites qui custodes
advenerant, testes fierent, si vellent vera nuntiare; sed avaritia
illa quae captivavit discipulum comitem Christi, captivavit et militem
custodem sepulcri. Damus, inquiunt, vobis pecuniam; et dicite quia
vobis dormientibus venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum (Id.
XXVIII, 12, 13). Vere defecerunt scrutantes
scrutationes. Quid est, quod dixisti, o infelix astutia? Tantumne
deseris lucem consilii pietatis, et in profunda versutiae demergeris,
ut hoc dicas: Dicite quia vobis dormientibus venerunt discipuli ejus,
et abstulerunt eum? Dormientes testes adhibes: vere tu ipse
obdormisti, qui scrutando talia defecisti. Si dormiebant, quid
videre potuerunt? si nihil viderunt, quomodo testes sunt? Sed
defecerunt scrutantes scrutationes: defecerunt a luce Dei, defecerunt
in ipso effectu consiliorum suorum: quando quod voluerunt, nihil
perficere potuerunt, utique defecerunt: Quare hoc? Quia accessit
homo, et cor altum; et exaltatus est Deus. Propterea postea cum
innotuisset Christi resurrectio, et veniens Spiritus sanctus impleret
fiducia timentes quosdam discipulos, ut auderent jam mortem non
timentes praedicare quod viderant, exaltato Deo in majestate sua, qui
propter nostram infirmitatem humilis judicatus est; et ubi coeperunt
tubae coelestes personare judicem venturum, quem primo viderant
judicatum, Conturbati sunt omnes qui videbant eos. Exaltato Deo,
ut dixi, praedicato Christo, visi sunt Judaei a quibusdam Judaeis,
visi sunt deficientes in scrutationibus suis. Videbant enim illi in
nomine crucifixi, et occisi manibus suis, fieri tanta miracula:
recesserunt corde ab eis qui permanserunt in impietate; displicuit eis
illorum duritia; quaesierunt consilium salutis suae, et dixerunt
Apostolis: Quid faciemus? Conturbati ergo sunt omnes qui videbant
eos (Act. II, 1-37): id est, qui intelligebant quod linguae
eorum infirmatae sunt super eos, qui intelligebant quia in omnibus suis
malis perscrutationibus consiliorum ubique defecerunt. Conturbati sunt
isti.
16. [vers. 10.] Et timuit omnis homo. Qui non timuerunt,
nec homines fuerunt. Timuit omnis homo: id est omnis utens ratione ad
intelligenda quae facta erant. Unde illi qui non timuerunt, pecora
potius nominandi sunt, bestiae potius immanes et truces. Leo rapiens
et rugiens, ille adhuc populus. At vero omnis homo timuit: id est,
qui credere voluerunt, qui judicium venturum contremuerunt. Et timuit
omnis homo: et annuntiaverunt opera Dei. Ille qui dicebat, A
timore inimici erue animam meam, timuit omnis homo. A timore inimici
cruebatur sed timori Dei subdebatur. Non timebat eos, qui corpus
occidunt, sed eum qui potestatem habet, et corpus et animam mittere in
gehennam (Matth. X, 28). Praedicaverunt Dominum: nam primo
Petrus timuit, et inimicum timuit; nondum erat anima ejus eruta ab
inimico. Interrogatus ab ancilla quod inter discipulos ejus esset,
negavit Dominum ter (Id. XXVI, 69). Resurrexit Dominus,
firmavit columnam: jam Petrus praedicat sine timore, et cum timore;
sine timore eorum qui corpus occidunt, cum timore ejus qui habet
potestatem et corpus et animam occidendi in gehenna ignis. Timuit
omnis homo: et annuntiaverunt opera Dei. Namque annuntiantes istos
Apostolos opera Dei, exhibuerunt sibi principes sacerdotum, et
comminati sunt dicentes ne in nomine Jesu praedicarent. Et illi
dixerunt: Dicite nobis cui magis obtemperare oporteat, Deo, an
hominibus (Act. V, 27-29)? Quid illi dicerent? Hominibus
potius quam Deo? Sine dubio non responderent, nisi, Deo potius.
Illi autem sciebant quae juberet Deus, et contempserunt minantes
sacerdotes. Quia ergo timuit omnis homo, non terruit homo: et
aununtiaverunt opera Dei. Si timet homo, non terreat homo: eum enim
timere debet homo, a quo factus est homo. Quod supra homines est
time, et homines te non terrebunt. Mortem sempiternam time, et
praesentem non curabis. Voluptatem illam incorruptam, et quietem sine
labe concupisce; et promittentem dona ista temporalia, et totum mundum
deridebis. Ama ergo, et time: ama quod promittit Deus, time quod
minatur Deus; nec corrumperis ex eo quod promittit, nec terreberis ex
eo quod minatur homo. Et timuit omnis homo: et annuntiaverunt opera
Dei, et facta ejus intellexerunt. Quid est, facta ejus
intellexerunt? Hoc erat illud, o Domine Jesu Christe, quod
tacebas, et sicut ovis ad victimam ducebaris, et non aperiebas coram
tondente os tuum, et nos te putabamus esse in plaga et dolore positum,
et scientem ferre infirmitatem? Hoccine erat quod abscondebas speciem
tuam, speciose forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3)?
Hoccine erat illud, quod videbaris non habere speciem neque decorem
(Isai. LIII, 2-7)? Portabas in cruce insultantes et
dicentes: Si Filius Dei est, descendat de cruce (Matth.
XXVII, 40). Quis forte sciens potestatem tuam servus tuus,
et dilectus tuus, non exclamavit in corde suo, et dixit: O si modo
descenderet, et isti omnes qui insultant confunderentur? Sed non erat
sic: moriendum erat propter morituros, et resurgendum propter semper
victuros. Hoc illi qui volebant illum de cruce descendere, non
intelligebant; at ubi resurrexit, et glorineatus ascendit in coelum,
intellexerunt opera Domini. Annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus
intellexerunt.
17. [vers. 11.] Laetabitur justus in Domino. Jam non est
tristis justus. Tristes enim erant discipuli crucifixo Domino;
contristati, moerentes discesserunt; perdidisse se spem putaverunt.
Resurrexit; etiam apparens tristes invenit. Tenuit oculos duorum in
via ambulantium, ne ab eis agnosceretur, et invenit eos gementes et
suspirantes; et tenuit eos donec exponeret Scripturas, et per ipsas
Scripturas ostenderet quia ita fieri oportebat sicut factum est.
Ostendit enim in Scripturis, quia post tertium diem resurgere
oportebat Dominum. Et quomodo tertio die resurgeret, si de cruce
descenderet? Modo vos qui tristes estis in via, si Judaeis
insultantibus videretis Dominum de cruce descendisse, quantum
efferremini? Laetaremini quod ora Judaeorum sic obturasset.
Exspectate consilium medici: quod non descendit, quod occidi vult,
antidotum terit. Ecce jam resurrexit, ecce jam loquitur: nondum
agnoscitur, ut laetius agnoscatur. Postea aperuit oculos eorum in
fractione panis: agnoscunt eum (Luc. XXIV, 16-46),
laetantur, exclamant. Laetabitur justus in Domino. Nuntiatur
cuidam duriori, Visus est Dominus, resurrexit Dominus: adhuc ille
tristis est, non credit. Nisi misero, inquit, manum meam, et
tetigero cicatrices clavorum, non credam. Praebetur et corpus
tangendum, mittit manum, contrectat, exclamat. Dominus meus et
Deus meus! Laetabitur justus in Domino. Illi ergo laetati sunt
justi in Domino, qui viderunt, tetigerunt, et crediderunt: quid
justi qui modo sunt , quia non vident, quia non tangunt, non
laetantur in Domino? Et ubi est illa vox Domini ad ipsum Thomam:
Quia vidisti me, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt
(Joan. XX, 25-29)? Ergo omnes laetemur in Domino; omnes
secundum fidem unus justus simus, omnesque in uno corpore unum caput
habeamus, et laetemur in Domino, non in nobis; quia bonum nostrum
non nos nobis, sed ille qui fecit nos. Ipse est bonum nostrum ad
laetificandos nos. Et nemo laetetur in se, nemo praesumat, nemo
desperet de se, nemo de quoquam homine, quem debet adducere ut socius
sit spei ipsius, non dator spei.
18. Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eum; et
laudabuntur omnes qui recti sunt corde. Jam quia Dominus resurrexit,
jam quia ascendit in coelum, jam quia ostendit esse aliam vitam, jam
quia manifestum est consilia ejus quibus latuit corde alto non fuisse
inania, quia ideo sanguis ille fusus est ut esset pretium redemptorum;
jam quia manifesta sunt omnia, quia praedicata sunt omnia, quia
credita sunt omnia, sub omni coelo laetabitur justus in Domino, et
sperabit in eum; et laudabuntur omnes qui recti sunt corde. Qui sunt
recti corde? Eia fratres mei, semper dicimus, et bonum est ut
noveritis. Qui sunt recti corde? Qui omnia quaecumque in hac vita
patiuntur, non ea tribuunt insipientiae, sed consilio Dei ad
medicinam suam; nec praesumunt de justitia sua, ut putent se injuste
pati quod patiuntur, aut ideo esse Deum injustum, quia non plura
patitur qui plus peccat. Videte, fratres; haec saepe dicimus.
Aliquid sentis, sive secundum corpus, sive secundum dispendium rei
familiaris, sive per orbitatem aliquam charissimorum tuorum: noli
respicere eos quos nosti iniquiores te (non enim forte audes dicere
justum te, sed nosti pejores te), et florere in istis, et non
flagellari; ut displiceat tibi consilium Dei et dicas: Ecce puta
peccator sum, et propterea flagellor; quare ille non flagellatur,
cujus novi tanta flagitia? Quantumcumque mali fecerim ego, numquid
ego tantum feci quantum ille? Distortum est cor tuum. Quam bonus
Deus Israel; sed rectis corde! Tui autem labuntur pedes, quia
zelas in peccatores, pacem peccatorum intuens (Psal. LXXII,
1-3). Sine curare; novit quid agat, qui vulnus novit. Non
secatur alius. Quid, si desperatur? quid si propterea tu secaris,
quia non desperaris? Patere ergo quidquid pateris recto corde: novit
Deus quid tibi donet, quid tibi subtrahat. Quod tibi donat, ad
consolationem valeat, non ad corruptionem; et quod tibi subtrahit, ad
tolerantiam valeat, non ad blasphemiam. Si autem blasphemas, et
displicet tibi Deus, et tu tibi places; perverso corde et distorto
es: et hoc pejus, quia cor Dei vis corrigere ad cor tuum, ut hoc
ille faciat quod tu vis; cum tu debeas facere quod ille vult. Quid
ergo? Vis detorquere cor Dei, quod semper rectum est, ad pravitatem
cordis tui? Quanto melius ad rectitudinem Dei corrigis cor tuum?
Nonne hoc te docuit Dominus tuus, de cujus passione modo loquebamur?
Nonne infirmitatem tuam portabat, quando dixit: Tristis est anima
mea usque ad mortem? Nonne teipsum in se figurabat, cum dicebat:
Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste? Non enim duo
corda et diversa, Patris, et Filii; sed in forma servi portavit cor
tuum, ut doceret illud exemplo suo. Jam ecce quasi aliud cor tuum
invenit tribulatio, volens transire quod imminebat: sed noluit Deus.
Non consentit Deus cordi tuo; consenti tu cordi Dei. Audi vocem
ipsius: Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Matth.
XXVI, 38, 39).
19. Laudabuntur ergo omnes recti corde. Quid sequitur? Si
laudabuntur omnes recti corde, damnabuntur perversi corde. Duo tibi
modo proposita sunt; elige cum tempus est. Si recto corde fueris, ad
dexteram eris, et laudaberis. Quomodo? Venite, benedicti Patris
mei; percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi.
Perverso autem corde si fueris; si subsannaveris Deum, si
providentiam ejus irriseris, si dixeris in animo tuo, Vere non curat
Deus res humanas: si curaret res humanas, ille latro tantum haberet,
et ego innocens indigerem? perverso corde factus es. Veniet judicium
illud; apparebunt omnia propter quae ista omnia faciat Deus; et tu
qui noluisti in hac vita corrigere cor tuum ad rectitudinem Dei, et te
ad dexteram praeparare, ubi laudabuntur omnes recti corde, eris ad
sinistram, ubi tunc audies: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus
est diabolo et angelis ejus (Id. XXV, 34, 41). Et numquid
erit tunc tempus corrigere cor? Modo ergo corrigite, fratres; modo
corrigite. Quis prohibet? Cantatur Psalmus, legitur Evangelium,
sonat lector, sonat disputator: patiens est Dominus; peccas, et
parcit; adhuc peccas, adhuc parcit, et adhuc addis. Quamdiu patiens
est Deus? Senties et justum Deum. Terremus, quia timemus; docete
nos non timere, et non terremus. Sed melius nos Deus docet timere,
quam quisquam hominum non timere. Timuit enim omnis homo: et
annuntiaverunt opera Dei. Inter illos nos computet Deus, qui
timuerunt, et annuntiaverunt. Quia timemus, annuntiamus vobis,
fratres. Videmus alacritatem vestram ad audiendum verbum, et ad
exigendum videmus vota vestra, videmus affectus vestros. Bene
compluitur terra; frumenta, non spinas generet: frumentis horreum
paratur; ignis spinis. Nosti quid facias de agro tuo; et nescit
Deus quid faciat de servo suo ? Quod pluit in agrum uberem, dulce
est; et quod pluit in agrum spinosum, dulce est. Numquid pluviam
accusat qui spinas genuerit? Nonne erit pluvia illa testis in judicio
Dei; et dicet: Ego dulcis super omnes veni? Tu ergo quid proferas
vide, ut quid tibi paretur attendas. Profers frumentum; horreum
spera: profers spinas; ignem spera. Sed nondum venit aut tempus
horrei, aut tempus ignis: modo ergo paretur, et non timebitur. In
nomine Christi et qui loquimur vivimus, et quibus loquimur vivitis:
numquid consilii corrigendi et mutandae vitae malae in bonam non est
locus, non est tempus? Nonne si vis, hodie fit? nonne si vis, modo
fit? Quid empturus es ut facias? quae symplasia quaesiturus es? ad
quos Indos navigaturus? quam navim praeparaturus? Ecce cum loquor,
muta cor; et factum est quod tam saepe et tamdiu clamatur ut fiat, et
quod aeternam poenam parturit, si non fiat.
|
|