|
1. [vers. 1.] Agnoscenda est vox sanctae prophetiae ex ipso
titulo psalmi hujus. Inscribitur: In finem, Psalmus David,
Canticum Jeremiae et Ezechielis ex populo transmigrationis, cum
inciperent exire. Res quemadmodum gesta sit apud patres nostros
tempore transmigrationis Babyloniae, non omnibus notum est, sed his
qui Scripturas sanctas diligenter advertunt, vel audiendo, vel
legendo. Captivatus enim populus Israel, ex civitate Jerusalem
ductus est in servitutem Babyloniae (IV Reg. XXIV, 25).
Prophetavit autem Jeremias sanctus, post septuaginta annos rediturum
populum de captivitate, et instauraturum civitatem ipsam Jerusalem,
quam devictam ab hostibus planxerat (Jerem. XXV, 11, et
XXIX, 10). Illo autem tempore fuerunt prophetae, in illa
captivitate populi constituti in Babylonia; inter quos erat et
Ezechiel propheta. Exspectabat autem ille populus donec implerentur
tempora septuaginta annorum, secundum prophetiam Jeremiae. Factum
est completis septuaginta annis, restitutum est templum quod dejectum
erat; et regressa est de captivitate magna pars illius populi. Sed
quoniam dicit Apostolus, Haec in figura contingebant in illis;
scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit (I
Cor. X, 11); debemus et nos nosse prius captivitatem nostram,
deinde liberationem nostram; debemus nosse Babyloniam, in qua captivi
sumus, et Jerusalem, ad cujus reditum suspiramus. Istae quippe duae
civitates, secundum litteram revera duae civitates. Et illa quidem
Jerusalem modo a Judaeis non incolitur. Post crucifixum enim
Dominum, vindicatum est in illos flagello magno; et eradicati ab eo
loco, ubi impia libertate furiosi adversus medicum insanierant,
dispersi sunt per omnes gentes, et data est illa terra Christianis:
impletumque est quod eis dixerat Dominus, Propterea auferetur a vobis
regnum, et dabitur genti facienti justitiam (Matth. XXI,
43). Cum autem viderent tunc multas turbas ire post Dominum,
praedicantem regnum coelorum, et mirabilia facientem, dixerunt
principes illius civitatis: Si dimiserimus eum, omnes ibunt post
illum; et venient Romani, et tollent nobis et locum, et gentem
(Joan. XI, 48). Ne locum perderent, Dominum occiderunt; et
ideo perdiderunt, quia occiderunt. Civitas ergo quaedam illa terrena
cujusdam civitatis aeternae in coelis umbram gerebat; at ubi coepit
illa quae significabatur, evidentius praedicari; umbra qua
significabatur, dejecta est: propterea ibi modo templum non est, quod
fabricatum fuerat in imaginem futuri corporis Domini. Tenemus lucem;
umbra transivit: tamen adhuc in quadam captivitate sumus: Quamdiu
sumus, inquit, in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V,
6).
2. Et videte nomina duarum istarum civitatum, Babylonis et
Jerusalem. Babylon Confusio interpretatur, Jerusalem visio pacis.
Intendite nunc civitatem confusionis, ut intelligatis visionem pacis:
istam toleretis, ad illam suspiretis. Unde dignosci possunt istae
duae civitates? Numquid possumus eas modo separare ab invicem?
Permixtae sunt, et ab ipso exordio generis humani permixtae currunt
usque in finem saeculi. Jerusalem accepit exordium per Abel;
Babylon per Cain: aedificia quippe urbium postea facta sunt. Illa
Jerusalem in terra Jebusaeorum; nam primo Jebus dicebatur (II
Reg. V, 6, et Josue XVIII, 28): inde gens Jebusaeorum
ejecta est, quando populus Dei liberatus est de Aegypto, et
introductus est in terram promissionis. Babylon autem condita est in
intimis Persidis regionibus, quae diuturno tempore caput extulit super
caeteras gentes. Duae ergo istae urbes certis temporibus conditae
sunt, ut manifestaretur figura duarum civitatum olim coeptarum, et
usque in finem in isto saeculo mansurarum, sed in fine separandarum.
Unde ergo possumus eas modo ostendere, quae permixtae sunt? Ostendet
tunc Dominus, cum alios ponet ad dexteram, alios ad sinistram.
Jerusalem ad dexteram erit; Babylon ad sinistram. Jerusalem
auditura est: Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum quod
vobis paratum est ab origine mundi. Babylon auditura est: Ite in
ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth.
XXV, 34, 41). Possumus tamen et aliquid afferre, quantum
Dominus donat, unde distinguantur pii fideles, etiam hoc tempore,
cives Jerusalem a civibus Babyloniae. Duas istas civitates faciunt
duo amores: Jerusalem facit amor Dei; Babyloniam facit amor
saeculi. Interroget ergo se quisque quid amet, et inveniet unde sit
civis: et si se invenerit civem Babyloniae, exstirpet cupiditatem,
plantet charitatem; si autem se invenerit civem Jerusalem, toleret
captivitatem, speret libertatem. Multi enim cives sanctae matris
Jerusalem cupiditatibus Babyloniae corrupti tenebantur, et ipsa
corruptione cupiditatum tanquam cives inde facti erant; et multi adhuc
ita sunt, et multi post nos in hac terra futuri ita erunt: sed novit
Dominus, conditor Jerusalem, quos cives ejus praedestinaverit, quos
videat adhuc sub dominatu diaboli redimendos sanguine Christi, novit
illos ipse antequam se ipsi noverint. Sub hac ergo figura cantatur hic
psalmus. In cujus titulo positi sunt etiam duo prophetae, qui illo
tempore in captivitate fuerunt, Jeremias et Ezechiel, et cantabant
quaedam, cum inciperent exire. Incipit exire qui incipit amare.
Exeunt enim multi latenter, et exeuntium pedes sunt cordis affectus:
exeunt autem de Babylonia. Quid est de Babylonia? De confusione.
Quomodo exitur de Babylone, id est de confusione? Qui primo confusi
erant similibus cupiditatibus, incipiunt charitate distingui; jam
distincti, non sunt confusi. Etsi adhuc corpore permixti sunt,
desiderio tamen sancto discernuntur; et propter permixtionem corporalem
nondum exierunt: propter affectum cordis exire coeperunt. Jam ergo
audiamus, fratres; audiamus, et cantemus, et desideremus unde cives
sumus. Et quae gaudia cantantur nobis? Quomodo in nobis reformatur
amor civitatis nostrae, quam diuturna peregrinatione obliti fueramus?
Sed misit inde ad nos epistolas Pater noster, ministravit nobis
Scripturas Deus, quibus epistolis fieret in nobis redeundi
desiderium; quia peregrinationem nostram diligendo, ad hostes faciem
posueramus, et dorsum ad patriam. Quid ergo hic cantatur?
3. [vers. 2] Te decet hymnus, Deus, in Sion. Patria illa
est Sion: ipsa est Jerusalem quae Sion; et hujus nominis
interpretationem nosse debetis. Sicut Jerusalem interpretatur Visio
pacis, ita Sion Speculatio, id est visio et contemplatio. Nescio
quod nobis magnum spectaculum promittitur; et hoc ipse Deus est qui
condidit civitatem. Pulchra et decora civitas, quam pulchriorem habet
conditorem! Te decet hymnus, Deus, inquit. Sed ubi? In Sion:
in Babylone non decet. Etenim quisque cum coeperit innovari, jam
corde in Jerusalem cantat, dicente Apostolo: Conversatio nostra in
coelis est (Philipp. III, 20). In carne enim ambulantes,
inquit, non secundum carnem militamus (II Cor. X, 3). Jam
desiderio ibi sumus, jam spem in illam terram, quasi anchoram
praemisimus, ne in isto mari turbati naufragemus. Quemadmodum ergo de
navi quae in anchoris est, recte dicimus quod jam in terra sit; adhuc
enim fluctuat, sed in terra quodammodo educta est contra ventos, et
contra tempestates: sic contra tentationes hujus peregrinationis
nostrae, spes nostra fundata in illa civitate Jerusalem facit nos non
abripi in saxa. Qui ergo secundum hanc spem cantat, ibi cantat: ergo
dicat, Te decet hymnus, Deus, in Sion. In Sion, non in
Babylone. Sed modo ibi es adhuc in Babylone? Ibi, inquit, sum;
amator iste, et civis iste: ibi sum; sed carne, non corde. Cum
autem duo quaedam dixerim, quia ibi sum carne, non corde; unde
canto, non ibi: non enim carne canto, sed corde. Carnem quidem
sonantem audiunt et cives Babyloniae; cordis autem sonum audit
conditor Jerusalem. Unde dicit Apostolus, exhortans ipsos cives ad
amatoria quaedam cantica, et desideria redeundi ad illam pulcherrimam
civitatem, visionem pacis: Cantantes, inquit, et psallentes in
cordibus vestris Domino (Ephes. V, 19). Quid est, cantantes
in cordibus vestris? Ne inde cantetis, unde estis in Babylonia; sed
inde cantate, unde sursum habitatis. Ergo, Te decet hymnus,
Deus, in Sion. In Sion te decet hymnus, non in Babylonia. Qui
cantant in Babylonia, cives Babyloniae, etiam hymnum Dei non
decenter cantant. Audi vocem Scripturae: Non est speciosa laus in
ore peccatoris (Eccli. XV, 9). Te decet hymnus, Deus, in
Sion.
4. Et tibi reddetur votum in Jerusalem. Hic vovemus, et bonum est
ut ibi reddamus. Qui autem hic vovent, et non reddunt? Qui non
perseverant usque in finem in eo quod voverunt. Unde dicit alius
psalmus, Vovete, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV,
12). Et tibi reddetur votum in Jerusalem. Ibi enim erimus toti,
id est integri in resurrectione justorum: ibi reddetur votum totum
nostrum; non sola anima, sed ipsa etiam caro jam non corruptibilis,
quia jam non in Babylonia, sed jam corpus coeleste immutatum. Qualis
mutatio promittitur? Omnes enim resurgemus, ait Apostolus, sed non
omnes immutabimur. Qui autem immutabuntur ipse dixit: In ictu
oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent
incorrupti, id est integri, et nos immutabimur. Qualis autem erit
illa immutatio, sequitur et dicit:
|
“Oportet enim corruptibile hoc
induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem: cum autem
corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit
immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors
in victoriam. Ubi est, mors, aculeus tuus”
|
|
(I Cor. XV,
51-55)? Modo enim inchoatis in nobis primitiis mentis, unde
desideramus Jerusalem, multa ex carne corruptibili contendunt adversum
nos, quae non contendent, cum fuerit mors absorpta in victoriam.
Vincet pax, et finietur bellum. Quando autem vincet pax, vincet
illa civitas quae dicitur Visio pacis. Nulla ergo erit a morte
contentio. Modo cum morte quanta contendimus! Inde sunt delectiones
carnales, quae nobis etiam illicite multa suggerunt: quibus non
consentimus, sed tamen non consentiendo contendimus. Primo ergo
concupiscentia carnis sequentes duxit nos, postea renitentes traxit
nos; deinde accepta gratia coepit nos nec ducere, nec trahere, sed
adhuc contendere nobiscum: post contentionem erit et victoria. Modo
te etsi oppugnat, non expugnet: postea cum absorpta fuerit mors in
victoriam, et pugnare cessabit. Quid dictum est? Novissima inimica
destruetur mors (Id. 26). Reddam votum meum. Quod votum?
Quasi holocaustum. Holocaustum enim tunc dicitur, quando totum ignis
absumit: holocaustum sacrificium est ubi totum consumitur; OLON
enim totum dicitur, KAYSIS, incensio. Holocaustum totum
incensum. Arripiat ergo nos ignis, ignis divinus in Jerusalem:
incipiamus ardere charitate, donec totum mortale consumatur, et quod
contra nos fuerit, eat in sacrificium Domino. Unde alibi dicitur:
|
“Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur
muri Jerusalem: tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et
holocausta (Psal. L, 20, 21). Te decet hymnus, Deus in
Sion; et tibi reddetur votum in Jerusalem.”
|
|
Quaerimus hic, ne
forte Rex nobis ipsius civitatis commendetur, Dominus et Salvator
noster Jesus Christus: cantemus ergo donec ad evidentiora
perveniamus. Possem enim jam dicere ipsum esse cui dicitur: Te decet
hymnus, Deus, in Sion; et tibi reddetur votum in Jerusalem. Sed
si dicerem, mihi potius quam Scripturae crederetur; et ideo forte non
mihi crederetur. Audiamus sequentia.
5. [vers. 3.] Exaudi, inquit, orationem meam: ad te omnis
caro veniet. Et habemus Dominum dicentem, datam sibi potestatem
omnis carnis (Joan. XVII, 2). Coepit ergo apparere jam Rex
ille, cum diceretur, ad te omnis caro veniet. Ad te, inquit, omnis
caro veniet. Quare ad illum omnis caro veniet? Quia carnem
assumpsit. Quo veniet omnis caro? Tulit inde primitias ex utero
virginali: assumptis primitiis caetera consequentur, ut holocaustum
compleatur. Unde ergo, omnis caro? Omnis homo. Et unde, omnis
homo? Numquid omnes credituri praenuntiati sunt in Christum? Nonne
multi impii qui etiam damnabuntur? Nonne quotidie multi non
credentes, in sua infidelitate moriuntur? Secundum quid ergo
intelligimus, ad te omnis caro veniet? Omnis caro dixit, omnis
generis caro: ex omni genere carnis venietur ad te. Quid est, ex
omni genere carnis? Numquid venerunt pauperes, et non venerunt
divites? numquid venerunt humiles, et non venerunt sublimes? numquid
venerunt indocti, et non venerunt docti? numquid venerunt viri, et
non venerunt feminae? numquid venerunt domini, et non venerunt servi?
numquid venerunt senes, et non venerunt juvenes? aut venerunt
juvenes, et non venerunt adolescentes? aut venerunt adolescentes, et
non venerunt pueri? aut venerunt pueri, et non allati sunt infantes?
Postremo numquid venerunt Judaei (nam inde erant Apostoli, inde
multa millia primo tradentium, postea credentium); et non venerunt
Graeci? aut venerunt Graeci, et non venerunt Romani? aut venerunt
Romani, et non venerunt Barbari? Et quis numeret omnes gentes
venientes ad eum cui dictum est: Ad te omnis caro veniet? Exaudi
orationem meam: ad te omnis caro veniet.
6. [vers. 4.] Sermones iniquorum praevaluerunt super nos; et
impietates nostras tu propitiaberis . Quid est Sermones iniquorum
praevaluerunt super nos; et impietates nostras tu propitiaberis? Quod
nati sumus in hac terra, iniquos invenimus quos loquentes audivimus.
Si possim explicare quod sentio, adjuvet me intentio Charitatis
Vestrae. Omnis homo ubicumque nascitur, ipsius terrae, vel
regionis, vel civitatis linguam discit; illius imbuitur moribus et
vita. Quid faceret puer natus inter Paganos, ut non coleret
lapidem, quando illum cultum insinuaverunt parentes? Inde prima verba
audivit; illum errorem cum lacte suxit: et quia illi qui loquebantur
majores erant, et puer qui loqui discebat infans erat, unde poterat
parvulus nisi majorum auctoritatem sequi, et id sibi bonum ducere quod
illi laudarent? Ergo gentes conversae ad Christum postea, et
recordantes impietates parentum suorum, et dicentes jam quod dixit
propheta ipse Jeremias, Vere mendacium coluerunt patres nostri;
vanitatem quae eis non profuit (Jerem. XVI, 19): cum ergo jam
hoc dicunt, renuntiant opinionibus et sacrilegiis parentum suorum
iniquorum. Sed quia ut insererentur talibus opinionibus et
sacrilegiis, persuasiones fecerunt eorum qui quanto aetate
praecedebant, tanto auctoritate praecedere debere putabantur;
confitetur jam redire volens ad Jerusalem de Babylonia, et dicit:
Sermones iniquorum praevaluerunt adversus nos. Duxerunt nos mala
docentes; cives Babyloniae nos fecerunt: dimisimus Creatorem,
adoravimus creaturam; dimisimus eum a quo facti sumus, adoravimus quod
ipsi fecimus. Sermones enim iniquorum praevaluerunt super nos: sed
tamen non oppresserunt nos. Quare? Impietates nostras tu
propitiaberis. Intendat Charitas Vestra. Propitiaberis impietates
nostras: non dicitur nisi cuidam sacerdoti offerenti aliquid, unde
impietas expietur et propitietur. Impietas enim tunc dicitur
propitiari, cum propitius fit Deus impietati. Quid est, fieri Deum
impietati propitium? id est, ignoscentem et veniam dantem. Sed ut
Dei venia impetretur, propitiatio fit per aliquod sacrificium.
Exstitit ergo a Deo Domino missus quidam sacerdos noster; assumpsit
a nobis quod offerret Domino, ipsas diximus sanctas primitias carnis
ex utero virginis. Hoc holocaustum obtulit Deo: extendit manus in
cruce, ut diceret, Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu
tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL,
2). Sicut nostis, quia Dominus circa vesperam pependit in cruce
(Matth. XXVII, 46): et impietates nostrae propitiatae
sunt; alioqui absorbuerant nos: sermones iniquorum praevaluerant super
nos; duxerant nos praedicatores Jovis, et Saturni, et Mercurii:
Sermones iniquorum praevaluerunt super nos. Sed quid facies?
Impietates nostras, tu propitiaberis. Tu sacerdos, tu victima; tu
oblator, tu oblatio. Ipse sacerdos est, qui nunc ingressus interiora
veli, solus ibi ex his qui carnem gestaverunt, interpellat pro nobis
(Hebr. VI, 19 et 20). In cujus rei figura, in illo primo
populo, et in illo primo templo, unus sacerdos intrabat in Sancta
sanctorum; populus omnis foris stabat: et ille qui solus ingrediebatur
in interiora veli, offerebat sacrificium pro populo foris stante
(Id. IX, 7). Si intelligatur bene, spiritus vivificat: si
non intelligatur, littera occidit. Modo cum legeretur Apostolus,
audistis: Littera occidit; spiritus autem vivificat. Quid enim
ageretur in illo populo, Judaei nescierunt; sed nec modo sciunt. De
illis quippe dictum est: Quamdiu legitur Moyses, velamen super cor
eorum positum est. Ibi velamen figura est: sed tolletur figura, et
apparebit veritas in eis ipsis. Sed quando tolletur velamen? Audi
Apostolum: Cum autem transieris ad Dominum, auferetur velamen.
Dum ergo non transeunt ad Dominum, quamdiu legunt Moysen, velamen
habent super cor. Ad hoc sacramentum fulgebat tunc facies Moysi, ita
ut non possent intendere filii Israel in faciem ejus (audistis modo
cum legeretur); et velamen erat inter faciem Moysi loquentis, et
populum audientem verba. Per velum verba audiebant; faciem non
videbant. Et quid ait Apostolus? Ita ut non possent intendere filii
Israel in faciem Moysi. Non intendebant, inquit, usque in finem
(II Cor. III, 6-16). Quid est, usque in finem? Usque
quo intelligerent Christum. Dicit quippe Apostolus: Finis enim
Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Est
quidem splendor in facie Moysi, tanquam in facie carnali et mortali:
numquid diuturnus aut aeternus esse posset? Morte enim succedente,
profecto auferretur. Splendor autem gloriae beati Domini nostri Jesu
Christi, sempiternus est. Sed illud figura erat temporalis, hoc
autem quod illa figura significabatur, veritas. Legunt itaque, et
non intelligunt Christum: non perducunt intentionem usque in finem,
quia velum oppositum negat eis aspectum splendoris interioris. Et vide
ibi sub velo Christum. Ait ipse Dominus noster Jesus Christus:
Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit
(Joan. V, 46). Propitiatis autem peccatis nostris et
impietatibus per illud sacrificium vespertinum, transimus ad Dominum,
et aufertur velamen: propterea et Domino crucifixo, velum templi
scissum est (Matth. XXVII, 51). Exaudi orationem meam: ad
te omnis caro veniet. Sermones iniquorum praevaluerunt super nos; et
impietates nostras tu propitiaberis.
7. [vers. 5, 6.] Beatus quem elegisti, et assumpsisti. Quis
est electus ab eo, et assumptus? Aliquis electus a Salvatore nostro
Jesu Christo? An ipse secundum carnem, quod homo est, electus et
assumptus est? ut tanquam Verbo Dei dicatur quod erat in principio,
sicut dicit evangelista, In principio erat Verbum, et Verbum erat
apud Deum, et Deus erat Verbum; quia et ipse est Filius Dei,
Verbum Dei, de quo etiam dicit, Omnia per ipsum facta sunt, et
sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3): ut illi dicatur
Filio Dei, quia ipse est sacerdos noster, postea carne assumpta,
Beatus quem elegisti, et assumpsisti: id est, ille homo quo indutus
es, qui coepit ex tempore, natus ex femina templum quodammodo illius
qui semper in aeternum est, et in aeternum fuit. An potius ipse
Christus assumpsit quemdam beatum, et non dicitur ipse quem assumpsit
quasi in plurali numero, sed in singulari? Unum enim assumit, quia
unitatem assumit. Schismata non assumit, haereses non assumit:
multitudinem de se lecerunt; non est unus qui assumatur. Qui autem
manent in compage Christi, et membra ejus sunt, faciunt quodammodo
unum virum, de quo dicit Apostolus: Donec occurramus omnes in
agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis
plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13). Itaque unus vir
assumitur, cui caput est Christus; quia caput viri Christus est (I
Cor. XI, 3). Ipse est ille beatus vir qui non abiit in consilio
impiorum, et caetera quae ibi dicuntur (Psal. I, 1): ipse est
qui assumitur. Non est extra nos; in ipsius membris sumus, sub uno
capite regimur, uno spiritu omnes vivimus, unam patriam omnes
desideramus. Videamus ergo quod ad Christum dicitur, utrum ad nos
pertineat, et de nobis dicatur: interrogemus conscientias nostras,
amorem illum perscrutemur; et si adhuc parvus est, et modo natus amor
iste (forte enim modo in aliquo germinavit), diligenter exstirpet
juxta germinantes spinas, id est curas saeculares, ne crescendo
sanctum germen offocent. Beatus quem elegisti et assumpsisti. In
illo simus, et assumemur; in illo simus, et electi crimus.
8. Et quid nobis dabit? Inhabitabit, inquit, in atriis tuis.
Jerusalem illa est, cui cantant qui incipiunt exire de Babylonia:
Inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuae. Quae
sunt bona domus Dei? Fratres, constituamus nobis aliquam domum
divitem; quantis bonis referta sit, quam copiosa sit, vasa quam multa
ibi aurea, sed et argentea; quantum familiae, quantum jumentorum et
animalium; ipsa denique domus quam delectet picturis, marmore,
laquearibus, columnis, spatiis, cubiculis; et desiderantur talia,
sed adhuc ex confusione Babyloniae. Amputa omnia ista desideria, o
civis Jerusalem; amputa! si vis redire, non te delectet captivitas.
Sed jam coepisti exire: noli retro respicere, noli remanere in via.
Non desunt adhuc hostes qui tibi persuadeant captivitatem et
peregrinationem: jam non praevaleant super te sermones iniquorum.
Domum Dei desidera, et bona ejus domus desidera; sed noli talia,
qualia desiderare soles vel in domo tua, vel in domo vicini tui, vel
in domo patroni tui. Aliud quiddam est bonum domus illius. Quid opus
est ut nos dicamus quae sint bona illius domus? Ipse indicet qui
cantat exiens de Babylonia: Replebimur, inquit, in bonis domus
tuae. Quae sunt bona ista? Erexeramus fortasse cor ad aurum, ad
argentum, et caetera pretiosa: noli talia quaerere; ista premunt,
non levant. Hic ergo jam bona illa Jerusalem, bona illa domus
Domini, bona illa templi Domini meditemur: quia quae domus Domini,
hoc ipsum templum Domini. Replebimur in bonis domus tuae: sanctum
templum tuum, mirabile in justitia. Ista sunt bona domus illius.
Non dixit, Templum sanctum tuum, mirabile in columnis, mirabile in
marmoribus, mirabile in tectis auratis; sed mirabile in justitia.
Habes loris oculos unde videas marmora et aurum: intus est oculus unde
videatur pulchritudo justitiae. Intus, inquam, est oculus unde
videatur pulchritudo justitiae. Si nulla est pulchritudo justitiae,
unde amatur justus senex? Quid affert in corpore quod oculos
delectet? Curva membra, frontem rugatam, caput canis albatum,
imbecillitatem undique querelis plenam. Sed forte quia tuos oculos non
delectat senex iste decrepitus, aures tuas delectat: quibus vocibus?
quo cantu? etsi forte adolescens bene cantavit, omnia cum aetate
defecerunt. An forte sonus verborum ejus delectat aures tuas, qui
verba vix plena enuntiat lapsis dentibus? Tamen si justus est, si
alienum non concupiscit, si de suo quod habet erogat indigentibus, si
bene monet, et rectum sapit, si integre credit , si paratus est pro
fide veritatis etiam ipsa confracta membra impendere, multi enim
martyres etiam senes; unde illum amamus? quid in eo bonum videmus
oculis carnis? Nihil. Quaedam ergo est pulchritudo justitiae, quam
videmus oculo cordis, et amamus, et exardescimus; quam multum
dilexerunt homines in ipsis martyribus, cum eorum membra bestiae
laniarent. Nonne cum sanguis foedaret omnia, cum morsibus belluinis
viscera funderentur, non habebant oculi nisi quod horrerent? Quid ibi
erat quod amaretur, nisi quid erat in illa foeditate dilaniatorum
membrorum integra pulchritudo justitiae? Ista sunt bona domus Dei;
his te para satiari. Sed ut inde satieris, cum perveneris; hoc te
oportet esurire et sitire, cum peregrinaris: hoc siti, hoc esuri;
quia ipsa erunt bona Dei. Audi illum regem cui ista dicuntur, qui
venit ut te reducat, et se tibi fecit viam (Joan. XIV, 6).
Quid dicit? Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi
saturabuntur (Matth. V, 6). Sanctum templum tuum, admirabile
in justitia. Et ipsum templum, fratres, nolite praeter vos
cogitare. Amate justitiam, et vos estis templum Dei.
9. Exaudi nos, Deus, salvator noster. Aperuit modo quem Deum
dicat. Salvator est proprie Dominus Jesus Christus. Apparuit modo
apertius de quo dixerat: Ad te omnis caro veniet. Exaudi nos,
Deus, salvator noster. Ille unus vir qui assumitur in templum Dei,
et plures sunt, et unus est. Ex unius persona dixit, Exaudi,
Deus, orationem meam: et quia ipse unus ex pluribus constat, modo
ait, Exaudi nos, Deus, salvator noster. Audi illum jam apertius
praedicari: Exaudi nos, Deus, salvator noster; spes omnium finium
terrae, et in mari longe. Ecce unde dictum est: Ad te omnis caro
veniet. Undique venitur. Spes omnium finium terrae: non spes unius
anguli, non spes solius Judaeae, non spes solius Africae, non spes
Pannoniae, non spes Orientis, aut Occidentis; sed spes omnium
finium terrae, et in mari longe; ipsorum finium terrae. Et in mari
longe: et quia in mari, ideo longe. Mare enim in figura dicitur
saeculum hoc, salsitate amarum, procellis turbulentum; ubi homines
cupiditatibus perversis et pravis facti sunt velut pisces invicem se
devorantes. Attendite mare malum, mare amarum, fluctibus saevum;
attendite qualibus hominibus plenum sit. Quis optat haereditatem,
nisi morte alterius? quis optat lucrum, nisi damno alterius? Quam
multi aliorum defectione cupiunt sublimari! quam multi ut emant optant
alios vendere res suas! quomodo se invicem opprimunt, et qui possunt
devorant! et cum devoraverit unus piscis major minorem, devoratur et
ipse a majore. O piscis male, praedam vis de parvo; praeda
efficieris magno. Quotidie ista eveniunt, ante nos sunt; videmus
illa, horreamus illa. Non illa agamus, fratres, quia spes est ille
finium terrae. Ille si non esset spes, et in mari longe, non diceret
discipulis suis: Faciam vos piscatores hominum (Matth. IV,
19). Jam in mari capti per retia fidei, gaudeamus nos ibi natare
adhuc intra retia; quia adhuc mare hoc saevit procellis, sed retia
quae nos ceperunt, perducentur ad littus. Littus est finis maris:
ergo perventio in finem saeculi. Interim intra ipsa retia, fratres,
bene vivamus: non retia rumpentes foras exeamus. Multi enim ruperunt
retia, et schismata fecerunt, et foras exierunt, quia malos pisces
intra retia captos tolerare se nolle dixerunt; ipsi mali facti sunt
potiusquam illi quos se non potuisse tolerare dixerunt . Namque illa
retia ceperunt pisces et bonos, et malos. Dominus dicit: Simile est
regnum coelorum sagenae missae in mare, quae congregat ex omni genere;
quam cum impleta esset educentes, et secus littus sedentes, elegerunt
bonos in vasa, malos autem foras miserunt: sic erit, inquit, in
consummatione saeculi. Ostendit littus, ostendit finem maris.
Exibunt Angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent
eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium (Id.
XIII, 47-50). Eia, cives Jerusalem, qui intra retia
estis, et pisces boni estis, tolerate malos; retia nolite rumpere:
cum illis estis in mari; non cum illis eritis in vasis. Spes enim
ille finium terrae, ipse spes est, et in mari longe. Longe, quia et
in mari.
10. [vers. 7.] Praeparans montes in fortitudine sua: non in
fortitudine illorum. Praeparavit enim magnos praedicatores, et ipsos
appellavit montes; humiles in se, excelsos in illo. Praeparans
montes in fortitudine sua. Quid dicit unus ex ipsis montibus? Ipsi
in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non fidentes in nobis
simus, sed in Deo qui suscitat mortuos (II Cor. I, 9). Qui
in se fidit, et in Christo non fidit, non est de his montibus quos
ille praeparat in fortitudine sua. Praeparans montes in fortitudine
sua, circumcinctus in potentatu. Potentatum intelligo:
circumcinctus, quid est? Christum qui in medio ponunt, circumcinctum
faciunt, id est undique cinctum. Habemus illum omnes communiter;
ideo in medio est: circumcingimus illum omnes qui credimus in illum;
et quia fides nostra non de viribus nostris, sed de illius potentia
est, ideo circumcinctus in potentatu suo, non nostra fortitudine.
11. [vers. 8, 9.] Qui conturbas fundum maris. Fecit hoc:
videtur quid fecerit. Praeparavit enim montes in fortitudine sua;
misit illos praedicare: circumcinctus est a credentibus in potentatu;
et commotum est mare; commotum est saeculum, et coepit persequi
sanctos ejus. Circumcinctus in potentatu: qui conturbas fundum
maris. Non dixit, Qui conturbas mare; sed, fundum maris. Fundum
maris est cor impiorum. Sicut enim a fundo vehementius omnia
moventur, et fundus continet omnia; sic quidquid processit per linguam
per manus, per potestates diversas ad persecutionem Ecclesiae, de
fundo processit. Si enim non esset radix iniquitatis in corde, non
illa omnia procederent adversus Christum. Fundum conturbavit, forte
ut et fundum exhauriret; nam in malis quibusdam exhausit mare a fundo,
et posuit mare desertum. Dicit illud alius psalmus: Qui convertit
mare in aridam (Psal. LXV, 6). Omnes impii et pagani qui
crediderunt, mare erant; terra facti sunt: salsis fluctibus primo
steriles; postea justitiae fructu fecundi. Qui conturbas fundum
maris: sonum fluctuum ejus quis sufferet? Quid est, quis sufferet?
Quis homo sufferet sonum fluctuum maris, jussiones sublimitatum
saeculi? Sed unde sufferuntur? Quia praeparat montes in fortitudine
sua. Quod ergo dixit, quis sufferet? hoc ait, Nos ipsi per
nosmetipsos sufferre illas persecutiones non possemus, nisi ille daret
fortitudinem. Qui conturbas fundum maris: sonum fluctuum ejus quis
sufferet?
12. Turbabuntur gentes. Primo turbabuntur: sed illi montes parati
in fortitudine Christi, numquid turbati sunt? Turbatum est mare;
elisum est in montes: mare fractum est; montes inconcussi manserunt.
Turbabuntur gentes: et timebunt omnes. Ecce jam omnes timent: antea
qui conturbati sunt, timent jam omnes. Non timuerunt Christiani, et
timentur jam Christiani. Omnes qui persequebantur, modo timent.
Superavit enim ille qui circumcinctus est in potentatu; sic ad illum
venit omnis caro, ut caeteri paucitate ipsa jam timeant. Et timebunt
omnes qui inhabitant fines terrae, a signis tuis. Miracula enim
fecerunt Apostoli; et inde omnes fines terrae timuerunt, et
crediderunt.
13. Exitus mane et vespere delectabis: id est, delectabiles
facis. Jam in ista vita quid nobis promittitur? Exitus delectabis
mane et vespere. Sunt exitus mane; sunt exitus vespere. Mane
significat prosperitatem saeculi; vespere significat tribulationem
saeculi. Intendat Charitas Vestra (in utroque enim tentatur anima
humana); et prosperitate ne corrumpatur, et adversitate ne
frangatur. Ideo autem mane prosperitatem significat, quia mane laetum
est, transacta velut tristitia noctis. Tristes autem sunt tenebrae,
veniente vespera: ideo veniente quasi mundi vespera, obtulit
sacrificium vespertinum. Non ergo timeat unusquisque vesperam, nec
mane corrumpatur . Ecce nescio quis, ut facias mali aliquid,
promisit lucrum; mane est arridet tibi ampla pecunia; mane tibi fit.
Noli corrumpi, et habebis exitum mane. Si enim habes exitum, non
capieris. Sic est enim promissio lucri, quasi esca in muscipula:
coarctaris, et non est qua exeas; caperis in muscipula. Dedit autem
tibi exitum Dominus Deus tuus, ne lucro capiaris, cum tibi dicit in
corde: Ego sum divitiae tuae. Noli attendere quod mundus promittit,
sed quod promittit Conditor mundi: attende quod tibi promisit Deus
facienti justitiam, et contemne quod tibi promittit homo, ut abducat a
justitia, et adducat ad injustitiam. Noli ergo attendere quod mundus
promittit, sed quod Conditor mundi; et habebis exitum mane per
Domini verbum dicentis: Quid prodest homini, si totum mundum
lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur (Matth. XVI,
26)? Sed ille qui te promisso lucro corrumpere, et ad iniquitatem
adducere non potuit, minabitur poenas, et convertet se ad
inimicitias, et incipiet tibi dicere: Si hoc non feceris, ego
ostendam, ego faciam; habebis me inimicum. Primo cum lucrum
promittebat, mane tibi erat: modo jam vesperascit; tristis factus
es. Sed qui dedit tibi exitum mane, dabit et vespere. Quomodo
contempsisti mane saeculi ex luce Domini, sic contemne et vesperam ex
passionibus Domini, ut dicas animae tuae: Quid mihi amplius facturus
est iste quam passus est pro me Dominus meus? Teneam justitiam, non
consentiam ad iniquitatem. Saeviat in carne: frangetur muscipula, et
volabo ad Dominum meum qui mihi ait: Nolite timere eos qui corpus
occidunt, animam autem non possunt occidere (Id. X, 28). Et
de ipso corpore securitatem dedit dicens: Capillus capitis vestri non
peribit (Luc. XXI, 18). Magnifice hic posuit, Delectabis
exitus mane et vespere. Si enim non te delectet ipse exitus, non
laborabis exire inde. Mittis caput in lucrum promissum, si non te
delectet promissio Salvatoris. Et rursus, cedis tentanti, et
terrenti, si non te delectet ille qui prior passus est, ut tibi exitum
faceret. Exitus mane et vespere delectabis.
14. [vers. 10.] Visitasti terram, et inebriasti eam. Unde
inebriavit terram? Calix tuus inebrians quam praeclarus est (Psal.
XXII, 5)! Visitasti terram, et inebriasti eam: misisti nubes
tuas, pluerunt praedicationem veritatis, inebriata est terra.
Multiplicasti ditare eam. Unde multiplicasti eam ditare? Fluvius
Dei repletus est aqua. Quis est fluvius Dei? Populus Dei.
Primus populus repletus est, unde caetera terra rigaretur. Audi
illum promittentem aquam: Si quis sitit, veniat et bibat. Qui
credit in me, flumina aquae vivae de ventre ejus fluent (Joan.
VII, 37 et 38). Si flumina, et unus fluvius; quia propter
unitatem multi unum sunt. Multae Ecclesiae, et una Ecclesia; multi
fideles, et una sponsa Christi: sic multa flumina, et unus fluvius.
Crediderunt multi Israelitae, et impleti sunt Spiritu sancto: inde
diffusi sunt per Gentes; coeperunt praedicare veritatem, et de fluvio
Dei qui impletus est aqua, irrigata est tota terra. Parasti cibum
illorum; quia ita est praeparatio tua. Non quia te promeruerunt,
quibus peccata donasti: merita illorum mala erant; sed tu propter
misericordiam tuam, quia ita est praeparatio tua, ita parasti cibum
illorum.
15. [vers. 11.] Sulcos ejus inebria. Fiant ergo primo sulci
qui inebrientur: duritia pectoris nostri aperiatur vomere sermonis
Dei, Sulcos ejus inebria; multiplica generationes ejus. Videmus:
credunt, et ex credentibus alii credunt, et ex illis alii credunt; et
non sufficit uni homini ut factus ipse fidelis unum lucretur . Sic
multiplicatur et semen: pauca grana mittuntur, et segetes exsurgunt.
Sulcos ejus inebria; multiplica generationes ejus: in stillicidiis
suis laetabitur, cum exorietur. Id est, antequam sit forte idonea
capacitati fluminis, cum exorietur, in stillicidiis suis, id est sibi
congruis, laetabitur. Parvulis enim adhuc et infirmis stillantur
quaedam de sacramentis, quia non possunt capere plenitudinem
veritatis. Audi quomodo stillet parvulis dum exoriuntur, id est in
recenti ortu minus capacibus. Apostolus dicit: Non potui vobis loqui
quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, quasi parvulis in Christo
(I Cor. III, 1). Cum dicit, parvulis in Christo, jam
dicit exortos, sed nondum idoneos ad capiendam illam uberem
sapientiam, de qua dicit: Sapientiam loquimur inter perfectos (Id.
II, 6). Laetetur in stillicidiis suis, cum exoritur et augetur;
roboratus capiet et sapientiam: quomodo infans nutritur lacte, et fit
idoneus cibo; tamen primo de ipso cibo cui minus idoneus erat, illi
lac factum est. In stillicidiis suis laetabitur, cum exorietur.
16. [vers. 12.] Benedices coronam anni benignitatis tuae.
Seminatur modo, crescit quod seminatur, erit et messis. Et modo
super semen superseminavit inimicus zizania; et exorti sunt mali inter
bonos, pseudochristiani, similem habentes herbam, sed non parem
fructum. Etenim zizania ea proprie dicuntur, quae nascuntur in
similitudine frumentorum; sicuti est lolium, sicuti est avena, et
caetera talia quae primam herbam prorsus similem habent. Propterea de
seminatione zizaniorum hoc dicit Dominus: Venit inimicus, et
superseminavit zizania; cum autem crevisset herba, et fructum
fecisset, tunc apparuerunt zizania. Ergo venit inimicus, et
superseminavit zizania: sed quid fecit tritico? Non opprimitur
zizaniis frumentum; imo per tolerantiam zizaniorum crescit fructus
frumentorum. Ipse enim Dominus dixit quibusdam operariis volentibus
eradicare zizania: Sinite utraque crescere usque ad messem, ne forte
cum vultis eradicare zizania, eradicetis simul et frumentum; sed in
tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et
alligate fasciculos ad comburendum; frumentum autem recondite in
horreum (Matth. XIII, 25-30). Ille est finis anni,
messis saeculi. Benedices coronam anni benignitatis tuae. Coronam
ubi audis, gloria victoriae significatur. Vince Diabolum, et
habebis coronam. Benedices coronam anni benignitatis tuae. Rursus
commendat benignitatem Dei, ne quisquam de suis meritis glorietur.
17. [vers. 13.] Et campi tui replebuntur ubertate.
Pinguescent fines deserti, et colles exsultatione accingentur.
Campi, colles, fines deserti, iidem ipsi sunt homines. Campi
propter aequalitatem: ergo propter aequalitatem, inde dicti sunt
campi, populi justi. Colles propter erectionem; quia erigit in se
Deus eos qui se humiliant. Fines deserti, omnes Gentes. Quare
fines deserti? Deserti erant; nullus ad eos Propheta missus erat:
sic erant illi quomodo eremus, qua non transit homo. Nullum verbum
Dei missum est ad Gentes: soli populo Israel praedicaverunt
Prophetae. Ventum est ad Dominum; crediderunt frumenta in ipso
populo Judaeorum. Nam dixit tunc discipulis: Dicitis quia longe est
messis; respicite, et videte quia albae sunt regiones ad messem.
Fuit ergo messis prima; erit secunda in ultimo saeculo. Messis prima
de Judaeis; quia mittebantur ad illos Prophetae annuntiantes venturum
Salvatorem. Ideo dixit discipulis suis Dominus, Videte quia albae
sunt regiones ad messem: regiones utique Judaeae. Alii, inquit,
laboraverunt, et vos in eorum labores intrastis (Joan. IV, 35,
38). Laboraverunt Prophetae ut seminarent, et vos cum falce
intrastis ad illorum labores. Facta est ergo prima messis; et inde,
de ipso frumento quod tunc purgatum est, seminatus est orbis terrarum,
ut surgat alia messis quae in fine metenda est. In secunda messe
superseminata sunt zizania; modo hic laboratur. Quomodo in illa prima
laboraverunt Prophetae, quousque veniret Dominus; sic in ista
secunda laboraverunt Apostoli, et omnes praedicatores veritatis
laborant, quousque in finem Dominus mittat in messem Angelos suos.
Antea ergo desertum erat; sed pinguescent fines deserti. Ecce ubi
Prophetae non sonuerant, Dominus Prophetarum acceptus est.
Pinguescent fines deserti, et exsultatione colles accingentur.
18. [vers. 14.] Induti sunt arietes ovium: subaudiendum,
exsultatione. Qua enim exsultatione colles accingentur, hac induuntur
arietes ovium. Ipsi arietes, qui colles. Colles enim, eminentiore
gratia; arietes, quia duces gregum. Arietes ergo Apostoli induti
sunt exsultatione, gaudent de fructibus suis; non sine causa
laboraverunt, non sine causa praedicaverunt. Induti sunt arietes
ovium; et convalles abundabunt frumento: et humiles populi multum
fructum afferent. Clamabunt: inde abundabunt frumento, quia
clamabunt. Quid clamabunt? Etenim hymnum dicent. Aliud est enim
clamare adversus Deum, aliud hymnum dicere; aliud clamare
sacrilegia, aliud clamare laudes Dei. Si clamas in blasphemia,
spinas protulisti; si clamas in hymno, abundas frumento.
|
|