|
1. [vers. 1.] Inscribitur in titulo psalmus iste, In finem,
canticum Psalmi resurrectionis. In finem cum auditis, quando Psalmi
pronuntiantur, in Christum intelligite; dicente Apostolo: Finis
enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4).
Quomodo ergo hic cantetur resurrectio, et cujus resurrectio, quantum
ipse donare et aperire dignatur, audietis. Resurrectionem enim
Christiani novimus in capite nostro jam factam, et in membris
futuram. Caput Ecclesiae Christus est, membra Christi Ecclesia
(Coloss. I, 18). Quod praecessit in capite, sequetur in
corpore. Haec est spes nostra: ad hoc credimus, ad hoc duramus, et
perseveramus in tanta malignitate hujus saeculi, consolante nos spe,
antequam spes fiat res. Res enim erit cum et nos resurrexerimus, et
in coelestem habitum commutati, aequales Angelis facti fuerimus.
Quis hoc sperare auderet, nisi veritas promitteret? Hanc autem spem
promissam sibi Judaei tenebant; et de bonis et quasi justis operibus
multum gloriabantur, quod acceperant Legem secundum quam vivendo et
hic haberent bona carnalia, et in resurrectione mortuorum talia
sperabant de qualibus hic gaudebant. Propterea Sadducaeis, qui
negabant futuram resurrectionem, Judaei respondere non poterant
proponentibus quaestionem, quam Domino proposuerunt iidem Sadducaei.
Hinc enim intelligimus eos hanc quaestionem solvere non potuisse, quia
Domino solvente mirati sunt. Proponebant ergo Sadducaei quaestionem
de quadam muliere, quae habuit septem viros; non simul, sed
succedentes sibi. Erat enim hoc legis ad populum propagandum, ut qui
forte sine liberis defungeretur, frater ejus, si haberet, acciperet
uxorem ejus, ad suscitandum semen fratri suo (Deut. XXV, 5).
Proposita ergo illa muliere, quae habuit septem viros omnes mortuos
sine liberis, et ad hoc officium implendum ducentes fratris uxorem,
dixerunt quaerentes: In resurrectione cujus eorum erit uxor? Procul
dubio Judaei non fatigarentur, non deficerent in ista quaestione, si
non talia sibi in resurrectione sperarent, qualia agebant in hac vita.
Dominus autem aequalitatem Angelorum promittens, non humanam carnis
corruptionem, ait illis: Erratis, nescientes Scripturas, neque
virtutem Dei. In resurrectione enim neque nubent, neque uxores
ducent: neque enim incipient mori, sed erunt aequales Angelis Dei
(Matth. XXII, 23-30, et Luc. XX, 27-36).
Demonstravit quod ibi sit necessaria successio, ubi doletur decessio
: ibi quia decessores non erunt, nec successores quaerentur. Ad hoc
enim subjecit: Non enim incipient mori. Verumtamen quia Judaei
tenebant, etsi carnaliter, spem resurrectionis futurae, gavisi sunt
responsum esse Sadducaeis, cum quibus illis erat de hac ancipiti et
obscura quaestione certamen. Tenebant ergo Judaei spem resurrectionis
mortuorum; et solos se ad beatam vitam resurrecturos sperabant propter
opus Legis, et propter justificationes Scripturarum, quas habebant
soli Judaei, et Gentes non habebant. Crucifixus est Christus;
caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret
(Rom. XI, 25): hoc Apostolo dicente. Coepit etiam Gentibus
promitti resurrectio mortuorum, credentibus in Jesum Christum quod
resurrexerit. Inde psalmus iste est adversus praesumptionem et
superbiam Judaeorum, pro fide Gentium ad eamdem spem resurrectionis
vocatarum.
2. Quodammodo, fratres mei, animum Psalmi audistis. In hoc quod
dixi, in hoc quod proposui, tota vestra suspendatur intentio; hinc
vos nulla cogitatio avertat: contra praesumptionem dicitur Judaeorum,
qui de justificationibus Legis sperabant sibi resurrectionem, et
crucifixerunt Christum qui primus resurrexit, non membra resurrectura
solos Judaeos habiturus , sed omnes qui in eum credidissent, id est
omnes gentes. Inde coepit: Jubilate Deo. Qui? Omnis terra.
Non ergo sola Judaea. Videte, fratres, quemadmodum commendetur
universitas Ecclesiae toto orbe diffusae; et non solum dolete Judaeos
qui gratiam istam Gentibus invidebant, sed plus haereticos plangite.
Si enim dolendi sunt qui collecti non sunt, quanto amplius qui
collecti divisi sunt? Jubilate Deo, omnis terra. Quid est,
Jubilate? In vocem erumpite gaudiorum, si non potestis verborum.
Non enim verbis jubilatur; sed solus gaudentium sonitus redditur,
quasi parturientis et parientis cordis laetitiam in vocem rei conceptae
, quae verbis explicari non possit. Jubilate Deo, omnis terra:
nemo jubilet in parte. Nemo, inquam, jubilet in parte: omnis terra
jubilet, Catholica jubilet. Catholica totum tenet: quicumque partem
tenet, et a toto praecisus est, ululare vult, non jubilare.
Jubilate Deo, omnis terra.
3. [vers. 2.] Psallite autem nomini ejus. Quid dixit?
Psallentibus vobis benedicatur nomen ejus. Quid sit autem psallere,
heri dixi, et credo meminisse Charitatem Vestram. Psallere, est
organum etiam assumere quod psalterium dicitur, et pulsu atque opere
manuum vocibus concordare. Si ergo jubilatis quod Deus audiat,
psallite etiam quod homines et videant et audiant; sed non nomini
vestro. Cavete enim facere justitiam vestram coram hominibus, ut
videamini ab eis (Matth. VI, 1). Et propter cujus nomen,
inquies, psallam, ut non videantur ab hominibus opera mea? Attendite
alio loco: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona
facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Id.
V, 16). Videant bona facta vestra, et glorificent, non vos,
sed Deum. Nam si propter vos glorificandos facitis opera bona,
respondetur quod ipse dixit de quibusdam talibus: Amen dico vobis;
perceperunt mercedem suam. Et iterum: Alioquin mercedem non
habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est (Id. VI, 2,
1). Ergo, inquies, debeo abscondere opera mea, ne faciam coram
hominibus? Non. Sed quid ait? Luceant opera vestra coram
hominibus. Anceps ergo remanebo: hac mihi dicis, Cavete facere
justitiam vestram coram hominibus; hac mihi dicis, Luceant opera
vestra bona coram hominibus; quid observabo? quid faciam? quid
relinquam? Tam non potest homo servire duobus dominis diversa
jubentibus, quam nec uni diversa jubenti. Non, ait Dominus,
diversa jubeo. Finem attende, in finem canta; quo fine facias,
vide. Si ideo facis ut tu glorificeris, hoc prohibui; si autem ideo
ut Deus glorificetur, hoc jussi. Psallite ergo, non nomini vestro,
sed nomini Domini Dei vestri. Vos psallite; ille laudetur: vos
bene vivite; ille glorificetur. Unde enim habetis ipsum bene vivere?
Si aeternum haberetis, nunquam male vixissetis; si a vobis
haberetis, nunquam non bene vixissetis: Psallite autem nomini ejus.
4. Date gloriam laudi ejus. Totam intentionem nostram in laudem
Dei mittit; nihil nobis relinquit unde laudemur. Gloriemur inde
magis , et gaudeamus; illi inhaereamus, in illo laudemur. Audistis
cum legeretur Apostolus: Videte vocationem vestram, fratres; quia
non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi
nobiles, sed stulta mundi elegit Deus ut confundat sapientes; et
infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia; et ignobilia mundi
elegit Deus, et ea quae non sunt, tanquam quae sunt, ut ea quae sunt
evacuentur (I Cor. I, 26-28). Quid voluit dicere? quid
voluit ostendere? Descendit Dominus Deus noster Jesus Christus
reparare genus humanum, et dare gratiam suam omnibus intelligentibus
quia gratia illius est, non merita eorum; et ne quaelibet persona
gloriaretur in carne, infirmos elegit. Nam inde non est electus etiam
ille Nathanael. Quid enim tibi videtur, ut publicanum in telonio
sedentem eligeret Matthaeum (Matth. IX, 9), et non eligeret
Nathanael cui perhibuit testimonium ipse Dominus, dicens: Ecce
verus Israelita, in quo dolus non est? Intelligitur ergo Nathanael
iste doctus fuisse in Lege. Non quia doctos non erat electurus: sed
si ipsos primo elegisset, doctrinae suae merito se electos putarent;
ita illorum scientia laudaretur, et laus Christi gratiae minueretur.
Perhibuit testimonium tanquam bono fideli, in quo dolus non erat; sed
tamen eum non assumpsit inter illos discipulos, quos primum idiotas
elegit. Et unde intelligimus quod ille peritus erat Legis? Quando
audivit ab uno ex eis qui secuti erant Dominum, dicente, Invenimus
Messiam, quod interpretatur Christus, quaesivit unde; et dictum
est, A Nazareth: et ille, A Nazareth potest aliquid boni esse.
Procul dubio, qui intellexit quia a Nazareth potest aliquid boni
esse, peritus erat Legis, et bene Prophetas inspexerat. Novi esse
in illis verbis aliam pronuntiationem; sed a prudentioribus non est
approbata: ut quasi desperasse videretur ille, cum audiens dixisset,
A Nazareth potest aliquid boni esse? id est, numquid potest? Sic
pronuntiando quasi desperaret. Sequitur autem ibi, Veni, et vide
(Joan. I, 41-47). Haec verba, id est, Veni, et vide,
utramque possunt pronuntiationem sequi. Si dicas, quasi non credens,
A Nazareth potest aliquid boni esse? respondetur, Veni, et vide
quod non credis. Rursus si dicas confirmans, A Nazareth potest
aliquid boni esse; respondetur, Veni, et vide quam vere sit bonum
quod nuntio a Nazareth; et quam recte credas, veni, et experire.
Hinc tamen existimatur doctus ille in Lege fuisse, quia non est
electus inter discipulos ab illo qui stulta mundi prius elegit; cum
tantum el perhibuerit testimonium Dominus dicens: Ecce vere
Israelita, in quo dolus non est. Elegit ergo Dominus postea et
oratores; sed illi superbirent, si non prius eligeret piscatores:
elegit divites; sed dicerent merito divitiarum suarum se electos esse,
nisi primo elegisset pauperes: elegit imperatores postea; sed melius
est ut Romam cum venerit imperator, deposito diademate, ploret ad
memoriam piscatoris, quam ut piscator ploret ad memoriam imperatoris.
Infirma enim mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia
mundi elegit, et ea quae non sunt, tanquam quae sunt, ut ea quae sunt
evacuentur. Et quid sequitur? Conclusit Apostolus: Ut non
glorietur coram Deo omnis caro. Videte quemadmodum nobis abstulit
gloriam, ut daret gloriam: abstulit nostram, ut daret suam; abstulit
inanem, ut daret plenam; abstulit nutantem, ut daret solidam.
Quanto ergo gloria nostra fortior et firmior, quia in Deo est! Non
ergo in te debes gloriari; prohibuit veritas: sed quod ait
Apostolus, hoc praecepit veritas, Qui gloriatur, in Domino
glorietur (I Cor. I, 29, 31). Date ergo gloriam laudi
ejus. Nolite imitari Judaeos, qui quasi meritis suis volebant
tribuere justificationes suas, et invidebant Gentibus accedentibus ad
gratiam evangelicam, ut peccata omnia donarentur eis; quasi illi non
haberent quod sibi donaretur; jam, quasi boni operarii, mercedem
exspectantes. Et cum adhuc aegroti essent, sanos se esse putabant,
et inde periculosius aegrotabant. Nam si vel mitius aegrotassent, non
quasi phrenetici medicum occidissent. Date gloriam laudi ejus.
5. [vers. 3.] Dicite Deo: Quam timenda sunt opera tua!
Quare timenda, et non amanda? Audi aliam vocem psalmi: Servite
Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II,
11). Quid sibi hoc vult? Audi vocem Apostoli: Cum timore,
inquit, et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Quare, cum
timore et tremore? Subjecit causam: Deus est enim qui operatur in
vobis, et velle, et operari, pro bona voluntate (Philipp. II,
12, 13). Si ergo Deus operatur in te, gratia Dei bene
operaris, non viribus tuis. Ergo si gaudes, et time; ne forte quod
datum est humili, auferatur superbo. Nam, ut noveritis hoc esse
factum de ipsa superbia Judaeorum, quasi se ex operibus Legis
justificantium, et ideo cadentium, dicit alius psalmus: Hi in
curribus, et hi in equis, quasi in suis quibusdam passibus et
instrumentis ad erectionem suam; nos autem, inquit, in nomine Domini
Dei nostri magnificabimur: Hi in curribus, et hi in equis; nos
autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur. Vide quemadmodum
illi extollebantur in se; vide quemadmodum isti gloriabantur in Deo.
Propterea quid secutum est? Illis obligati sunt pedes, et
ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus (Psal. XIX,
8, 9). Audi ipsum Dominum nostrum hoc idem dicentem: Ego
inquit, veni; ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci
fiant. Vide in una parte bonitatem; in alia quasi malitiam. Sed
quid illo melius? quid misericordius? quid justius? Quare ergo, qui
non vident, videant? Propter benitatem. Quare, et qui vident,
caeci fiant? Propter elationem. Et vere videbant, et facti sunt
caeci? Non videbant, sed videre sibi videbantur. Nam ecce videte,
fratres: cum dicerent ipsi Judaei, Num sumus caeci? ait illis
Dominus; Si caeci essetis, peccatum non haberetis: modo autem quia
dicitis, Videmus, peccatum vestrum in vobis manet (Joan. IX,
39-41). Ad medicum venisti; videre te dicis? Cessabunt
collyria; semper caecus remanebis: confitere te caecum, ut illuminari
mercaris. Attende Judaeos; attende Gentes. Qui non vident,
videant, inquit: ideo veni, ut qui vident, caeci fiant. Ipsum
Dominum nostrum Jesum Christum in carne videbant Judaei; Gentes
non videbant: ecce qui viderunt, crucifixerunt; qui non viderunt,
crediderunt. Ergo quid fecisti, o Christe, adversus superbos? quid
fecisti? Videmus, quia dignatus es, et membra tua sumus; videmus:
abscondisti Deum; objecisti hominem. Quare hoc? Ut caecitas ex
parte Israel fieret, et plenitudo Gentium intraret. Ad hoc
abscondisti Deum, et hominem aspectibus objecisti. Videbant, et non
videbant: videbant quod acceperas, et non videbant quod eras:
videbant formam servi, non videbant formam Dei (Philipp. II,
6, 7); formam servi, qua major est Pater (Joan. XIV,
28); non formam Dei, propter quam modo audistis, Ego et Pater
unum sumus (Id. X, 30). Tenuerunt quod videbant,
cruxifixerunt quod videbant; insultaverunt ei quem videbant, non
agnoverunt qui latebat. Audi Apostolum dicentem: Si enim
cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor.
II, 8). Ergo Gentes quae vocatae estis, attendite ramos
praecisos propter severitatem; vos autem insertos propter bonitatem,
et participes factos pinguedinis oleae, non altum sapientes; id est
non superbientes. Non enim tu radicem portas, ait; sed radix te.
Magis terreamini, quia videtis amputatos ramos naturales. Judaei
enim per Patriarchas venerunt; de carne Abrahae nati sunt. Et quid
ait Apostolus? Sed dicis: Fracti sunt rami, ut ego inserar.
Bene; propter infidelitatem fracti sunt. Tu autem, inquit, fide
stas; noli altum sapere, sed time: si enim naturalibus ramis Deus
non pepercit, neque tibi parcet. Attende ergo ramos fractos, et te
insertum: noli extolli super ramos fractos; sed magis dicito Deo,
Quam metuenda sunt opera tua! Fratres, si adversus Judaeos olim
praecisos de radice Patriarcharum extollere nos non debemus, sed
timere potius, et dicere Deo, Quam timenda sunt opera tua! quanto
minus non nos debemus extollere adversus recentia vulnera praecisionum?
Praecisi sunt ante Judaei, insertae sunt Gentes; de ipsa insertione
praecisi sunt haeretici; sed neque contra illos nos extollere debemus,
ne forte praecidi mereatur, quem delectat insultare praecisis.
Fratres mei, qualiscumque episcopi vox sonuit vobis, rogamus vos ut
caveatis: quicumque in Ecclesia estis, nolite insultare eis qui non
sunt intus; sed orate potius ut et ipsi intus sint. Potens est enim
Deus iterum inserere illos. De ipsis Judaeis dixit hoc Apostolus;
et factum est in eis. Resurrexit Dominus, et multi crediderunt: non
intellexerunt cum crucifigerent; tamen postea crediderunt in eum, et
donatum est eis tam magnum delictum. Fusus Domini sanguis donatus est
homicidis, ut non dicam deicidis; quia si cognovissent, nunquam
Dominum gloriae crucifixissent. Modo homicidis donatus est fusus
sanguis innocentis; et ipsum sanguinem quem per insaniam fuderunt, per
gratiam biberunt. Dicite ergo Deo: Quam timenda sunt opera tua!
Unde timenda? Quia caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo
Gentium intraret (Rom. XI, 17-25). O Gentium plenitudo,
dic Deo, Quam timenda sunt opera tua! et sic gaude ut contremiscas;
noli extolli super ramos praecisos. Dicite Deo: Quam timenda sunt
opera tua!
6. In multitudine potentiae tuae mentientur tibi inimici tui. Ad
hoc tibi, inquit, mentientur inimici tui, ut multa sit potentia tua.
Quid est hoc? Intentius audite. Potentia Domini nostri Jesu
Christi maxime apparuit in resurrectione, unde psalmus iste titulum
accepit. Et resurgens apparuit discipulis suis. Non apparuit
inimicis suis, sed discipulis suis (Act. X, 41). Crucifixus
apparuit omnibus; resurgens fidelibus: ut etiam postea qui vellet
crederet, et credenti resurrectio promitteretur. Multi sancti multa
miracula fecerunt; nullus ipsorum mortuus resurrexit: quia et qui ab
eis resuscitati sunt, morituri resuscitati sunt. Intendat Charitas
Vestra. Commendans Dominus opera sua dixit: Operibus credite, si
mihi non vultis credere (Joan. X, 38). Et commendantur etiam
praeterita opera Prophetarum; et si non eadem, tamen multa eadem,
multa ejusdem potentiae. Ambulavit Dominus super mare, jussit et
Petrum (Matth. XIV, 25, 29). Numquid non ibi erat ipse
Dominus, quando se divisit mare, ut Moyses cum populo Israel
transiret (Exod. XIV, 21)? Idem Dominus illa faciebat.
Qui fecit ista per carnem suam, ipse illa faciebat per carnem servorum
suorum. Illud tamen per servos suos non fecit (nam ipse omnia
faciebat), ut aliquis ipsorum mortuus esset, et resurgeret in vitam
aeternam. Quia ergo possent dicere Judaei, cum miracula faceret
Dominus, Fecit haec et Moyses, fecit Elias, fecit Elisaeus:
possent sibi ista dicere, quia et illi mortuos resuscitaverunt, et
multa miracula fecerunt: propterea cum ab illo signum peteretur;
proprium signum commendans quod in se solo futurum erat, ait:
Generatio ista prava et amaricans signum quaerit; et signum non
dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Sicut enim fuit Jonas in
ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus; sic erit et filius
hominis in corde terrae tribus diebus, et tribus noctibus (Matth.
XII, 39, 40). Quomodo fuit Jonas in ventre ceti? Nonne ut
postea vivus evomeretur? Hoc fuit infernus Domino, quod Jonae
cetus. Hoc signum proprium commendavit; hoc est potentissimum.
Potentius est revixisse mortuum, quam non fuisse mortuum. Magnitudo
potentiae Domini secundum quod homo factus est, in virtute
resurrectionis apparet. Hanc commendat Apostolus, cum dicit: Non
habens meam justitiam quae ex Lege est; sed eam quae est per fidem
Christi, quae est ex Deo justitia in fide, ad cognoscendum eum, et
virtutem resurrectionis ejus (Philipp. III, 9, 10). Sic
commandatur et alio loco: Et si crucifixus est ex infirmitate, sed
vivit in virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Cum ergo ista
magna potentia Domini in resurrectione intelligatur, unde titulum
psalmus iste accepit; quid sibi vult, In multitudine potentiae tuae
mentientur tibi inimici tui, nisi ut sic intelligas: Ideo tibi
mentientur inimici tui ut crucifigaris; ideo crucifigeris ut resurgas?
Mendacium ergo illorum ad commendandam multam potentiam tuam valebit.
Quare solent inimici mentiri? Ut potentiam cujusque minuant de quo
mentiuntur. Tibi, inquit, contra accidit. Nam minus appareret
potentia tua, si tibi illi non mentirentur.
7. Attendite et ipsum mendacium falsorum testium in Evangelio, et
videte quia de resurrectione est. Cum enim Domino dictum esset,
Quod signum ostendis nobis, quia ista facis? excepto eo quod dixerat
de Jona, per aliam similitudinem hoc ipsum item dixit, ut noveritis
hoc proprium signum maxime commendatum: Solvite templum, inquit,
hoc; et in tribus diebus excitabo illud. Et illi dixerunt:
Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc; et tu in triduo
excitabis illud? Et evangelista, quid illud esset exponens: Hoc
autem, inquit, dicebat Jesus de templo corporis sui (Joan. II,
18-21). Ecce hanc potentiam suam hominibus se demonstraturum
dicebat, unde similitudinem de templo dederat, propter carnem suam
quae erat templum latentis intus divinitatis. Unde Judaei templum
foris videbant; numen intus habitans non videbant. Ex istis verbis
Domini concinnaverunt falsi testes mendacium, quod contra eum
dicerent, ex his ipsis ubi commendavit resurrectionem suam futuram,
loquens de templo. Dixerunt enim falsi testes adversus eum, cum
quaereretur ab eis quid illum audissent dixisse : Audivimus eum
dicentem, Solvam templum hoc, et post triduum resuscitabo illud
(Matth. XXVI, 61). Post triduum resuscitabo, audierant:
Solvam, non audierant; sed audierant, Solvite. Unum verbum
mutaverunt, et paucas litteras, ut falsum testimonium molirentur.
Sed cui mutas verbum, o humana vanitas, o humana infirmitas? Verbo
incommutabili verbum mutas! Mutas tu tuum verbum; numquid mutas Dei
Verbum? Unde alio loco dicitur: Et mentita est iniquitas sibi
(Psal. XXVI, 12). Quare ergo tibi mentiti sunt inimici
tui, o Domine, cui jubilat omnis terra? In multitudine potentiae
tuae mentientur tibi inimici tui. Dicent, Solvam; cum tu dixeris,
Solvite. Quare te dixerunt dixisse, Solvam; et non dixerunt quod
tu dixisti, Solvite? Ut quasi ipsi se a crimine soluti templi
defenderent sine causa. Christus enim, quia voluit, mortuus est: et
tamen vos occidistis. Ecce concedimus vobis, o mendaces; ipse solvit
templum. Dictum est enim ab Apostolo: Qui me dilexit et tradidit
semetipsum pro me (Gal. II, 20). Dictum est de Patre: Qui
proprio Filio suo non pepercit; sed pro nobis omnibus tradidit illum
(Rom. VIII, 32). Si ergo Pater Filium tradidit, et
Filius semetipsum tradidit; Judas quid fecit? Pater tradendo
Filium ad mortem pro nobis, bene fecit: Christus tradendo seipsum
pro nobis, fecit bene: tradendo Judas magistrum pro avaritia sua,
fecit male. Non enim quod nobis praestitum est de passione Christi,
malitiae Judae deputabitur: habebit ille mercedem malitiae; Christus
laudem gratiae. Prorsus ipse solverit templum; ipse solverit qui
dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam; et potestatem habeo
iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me; sed ego ipse pono eam a me,
et iterum sumo eam (Joan. X, 18). Ipse solverit templum gratia
sua , malitia vestra. In multitudine potentiae tuae mentientur tibi
inimici tui. Ecce mentiuntur, ecce creditur eis, ecce opprimeris,
ecce crucifigeris, ecce insultatur tibi, ecce caput agitatur: Si
Filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 40).
Ecce quando vis animam ponis, et lancea latus percuteris (Joan.
XIX, 34), et Sacramenta de latere tuo defluunt; deponeris de
ligno, involveris linteaminibus, poneris in sepulcro, adduntur
custodes ne tollant te discipuli tui; venit hora resurrectionis tuae,
terra concutitur, monumenta scinduntur, resurgis occultus, appares
manifestus. Ubi sunt ergo illi mendaces? ubi est falsum testimonium
malevolentiae? Nonne in multitudine potentiae tuae mentiti sunt tibi
inimici tui?
8. Da et illos sepulcri custodes; referant quid viderint: accipiant
pecuniam, et ipsi mentiantur; dicant etiam ipsi moniti perversi a
perversis, dicant a Judaeis corrupti, qui in Christo noluerunt esse
integri; dicant, mentiantur etiam ipsi. Quid dicturi sunt?
Dicite; videamus: mentiemini et vos in multitudine potentiae
Domini. Quid dicturi estis? Cum dormiremus nos, venerunt discipuli
ejus, et abstulerunt eum de monumento (Matth. XXVIII,
13). O vere stultitia dormiens! Aut vigilabas; et prohibere
debuisti: aut dormiebas; et quid sit gestum nescisti. Accesserunt et
ipsi mendacio inimicorum: auctus est numerus mentientium, ut augeretur
merces credentium; quia in multitudine potentiae tuae mentientur tibi
inimici tui. Ergo mentiti sunt; in multitudine potentiae tuae mentiti
sunt: apparuisti contra mendaces veracibus et apparuisti eis veracibus
quos tu veraces fecisti.
9. [vers. 4.] Remaneant Judaei in mendaciis suis: tibi, quia
in multitudine potentiae tuae mentiti sunt, fiat quod sequitur: Omnis
terra adoret te, et psallat tibi; psallat nomini tuo, Altissime.
Paulo ante humillime; modo Altissime: humillime inter manus
mentientium inimicorum; Altissime super verticem laudantium
Angelorum. Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psallat nomini
tuo, Altissime.
10. [vers. 5.] Venite, et videte opera Domini. O Gentes,
o ultimae nationes, relinquite Judaeos mentientes, venite
confitentes. Venite, et videte opera Domini: terribilis in
consiliis super filios hominum. Filius hominis quidem et ipse dictus
est, et vere filius hominis factus est: verus Filius Dei in forma
Dei; verus filius hominis in forma servi (Philipp. II, 6):
sed nolite formam istam servi ex aliorum similium conditione pensare;
terribilis est in consiliis super filios hominum. Machinati sunt filii
hominum consilium ad crucifigendum Christum; crucifixus excaecavit
crucifigentes. Quid ergo fecistis, filii hominum, machinando acuta
consilia adversus Dominum vestrum, in quo latebat majestas, et
apparebat infirmitas? Vos machinati estis consilia perdendi, ille
excaecandi et salvandi; excaecandi superbos, salvandi humiles: ad hoc
autem superbos ipsos excaecandi , ut caecati humiliarentur, humiliati
confiterentur, confessi illuminarentur. Terribilis in consiliis super
filios hominum. Vere terribilis! Ecce caecitas ex parte Israel
facta est: ecce Judaei ex quibus natus est Christus, foris sunt:
ecce Gentes quae contra Judaeam erant, in Christo intus sunt
(Rom. XI, 25). Terribilis in consiliis super filios hominum.
11. [vers. 6.] Propterea quid fecit terrore consilii sui?
Convertit mare in aridam. Hoc enim sequitur: Qui convertit mare in
aridam. Mare erat mundus; amarus salsitate, turbulentus tempestate,
saeviens fluctibus persecutionum, mare erat: certe in aridam conversum
est mare; modo sitit aquam dulcem mundus, qui salsa plenus erat.
Quis hoc fecit? Qui convertit mare in aridam. Jam anima Gentium
omnium quid dicit? Anima mea velut terra sine aqua tibi (Psal.
CXLII, 6). Qui convertit mare in aridam. In flumine
pertransibunt pede. Illi ipsi qui conversi sunt in aridam, cum essent
antea mare , in flumine pede pertransibunt. Quid est flumen? Flumen
est omnis mortalitas saeculi. Videte flumen: alia veniunt et
transeunt, alia transitura succedunt. Nonne sic fit in aqua
fluminis, quae de terra nascitur, et manat? Omnis qui natus est,
cedat oportet nascituro: et omnis iste ordo rerum labentium, fluvius
quidam est. In istum fluvium non se mittat cupida anima, non se
mittat; stet. Et quomodo transibit delectationes rerum periturarum?
Credat in Christum, et transibit pede: transit illo duce, pede
transit. Quid est, pede transire? Facile transire. Non quaerit
equum ut transeat; non erigitur superbia ad transeundum flumen:
humilis transit, et tutius transit. In flumine pertransibunt pede.
12. Ibi jucundabimur in ipso . O Judaei, de vestris operibus
gloriamini: ponite superbiam gloriandi de vobis; sumite gratiam
jucundandi in Christo. Ibi enim jucundabimur: sed non in nobis: ibi
jucundabimur in ipso. Quando jucundabimur? Cum flumen transierimus
pede, Vita aeterna promittitur, resurrectio promittitur; ibi caro
nostra jam non erit flumen: flumen enim modo est, quando mortalitas
est. Videte si stat aliqua aetas. Pueri crescere volunt; et
nesciunt spatium vitae suae annis succedentibus minui. Non enim
adduntur anni, sed subtrahuntur crescentibus: sicut aqua fluminis
prorsus accedit, sed a fonte recedit. Et volunt crescere pueri, ut
careant dominatu majorum; ecce crescunt, agitur cito, perveniunt ad
juventutem: qui excesserunt pueritiam, si possunt teneant juventutem;
transit et ipsa. Senectus succedit; vel senectus aeterna sit: morte
aufertur. Ergo fluvius est carnis nascentis. Hunc fluvium
mortalitatis, ne mortalium rerum concupiscentia subvertat et rapiat ,
facile transit qui humiliter, id est, pede transit, duce illo qui
prior transiit, qui de torrente in via usque ad mortem bibit,
propterea exaltavit caput (Psal. CIX, 7). Transeuntes ergo
pede fluvium istum, id est facile transeuntes mortalitatem istam
fluentem, ibi jucundabimur in ipso. Modo autem in quo, nisi vel in
ipso, vel in spe ipsius? Etsi enim jucundamur modo, in spe
jucundamur; tunc autem in ipso jucundabimur. Et modo in ipso, sed
per spem; tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12).
13. [vers. 7.] Ibi jucundabimur in ipso. In quo? Qui
dominatur in virtute sua in aeternum. Nam nos quam virtutem habemus?
et num quid aeternam? Si aeterna esset virtus nostra, non lapsi
essemus, non cecidissemus in peccatum, non meruissemus mortalitatem
poenalem. Ille voluntate suscepit, quo nos meritum nostrum dejecit,
Qui dominatur in virtute sua in aeternum. Ejus participes
efficiamur, in cujus virtute nos erimus fortes; ille autem in sua.
Nos illuminati; ille lumen illuminans: nos aversi ab illo,
contenebramur; ille averti a se non potest. Calore ipsius
accendimur; unde recedentes frigueramus, accedentes rursum
accendimur. Ergo dicamus ei ut custodiat nos in virtute sua, quia in
ipso jucundabimur qui dominatur in virtute sua in aeternum.
14. Sed non hoc solis Judaeis praestat credentibus, Quia multum
se extulerunt Judaei de virtute sua praesumentes, postea cognoverunt
in cujus virtute fuerunt salubriter fortes, et quidam eorum
crediderunt: sed non sufficit Christo; multum est quod dedit, magnum
pretium dedit, non pro solis Judaeis debuit valere quod dedit. Oculi
ejus super Gentes respiciunt. Ergo, Oculi ejus super Gentes
respiciunt. Et quid facimus? Murmurabunt Judaei; dicturi sunt
Judaei: Quod nobis, hoc et illis; nobis Evangelium, illis
Evangelium; nobis gratiam resurrectionis, et illis gratiam
resurrectionis: nihil nobis prodest quod nos Legem accepimus. et in
justificationibus Legis viximus, et tenuimus praecepta patrum: nihil
valebit hoc; illis quod nobis! Non litigent, non contendant. Qui
amaricant, non exaltentur in semetipsis. O caro misera et tabescens,
nonne peccatrix es? Quid clamat lingua tua? Attendatur conscientia.
Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III,
23). Agnosce te, infirmitas humana. Accepisti Legem, ut et
praevaricatrix Legis esses; non enim tenuisti et implesti quod
accepisti. Accessit tibi ex Lege, non justificatio quam Lex jubet,
sed praevaricatio quam tu fecisti. Si ergo abundavit peccatum, quid
invides superabundanti gratiae (Id. V, 20)? Noli amaricare,
quia qui amaricant, non exaltentur. Quasi maledixisse videtur, Qui
amaricant, non exaltentur: imo exaltentur, sed non in seipsis.
Humilientur in seipsis; exaltentur in Christo. Qui enim se
humiliat, exaltabitur; et qui se exaltat, humiliabitur (Matth.
XXIII, 12). Qui amaricant, non exaltentur in semetipsis.
15. [vers. 8, 9.] Benedicite, Gentes, Deum nostrum.
Ecce repulsi sunt qui amaricant; reddita est illis ratio: aliqui
conversi sunt, aliqui superbi remanserunt. Non vos terreant qui
gratiam evangelicam invident Gentibus; jam venit semen Abrahae, in
quo benedicuntur omnes Gentes (Gen. XII, 3). Benedicite eum
in quo benedicimini; Benedicite, Gentes, Deum nostrum: et audite
vocem laudis ejus. Ne vos ipsos laudetis; sed ipsum laudetis. Quae
est vox laudis ejus? Quia gratia ipsius sumus, quidquid boni sumus.
Qui posuit animam meam in vitam . Ecce vox laudis ejus: Qui posuit
animam meam in vitam. Ergo in morte erat; in morte erat in te .
Inde est quod non debuistis exaltari in vobis ipsis. Ecce in morte
erat in te: ubi erit in vita, nisi in illo qui dixit, Ego sum via,
veritas, et vita (Joan. XIV, 6)? Quomodo quibusdam
credentibus ait Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem
lux in Domino (Ephes. V, 8). Tenebrae ergo in vobis; lux in
Domino: sic mors in vobis; vita in Domino. Qui posuit animam meam
in vitam. Ecce posuit animam nostram in vitam, quia credimus in eum;
in vitam posuit animam nostram: sed quid deinde opus est, nisi ut
perseveremus usque in finem? Et hoc quis dabit, nisi de quo
consequenter dictum est, Et non dedit in motum pedes meos? Ipse
posuit animam in vitam, ipse regit pedes, ne nutent, ne moveantur,
et dentur in motum; ipse nos facit vivere, ipse perseverare usque in
finem, ut in aeternum vivamus. Et non dedit in motum pedes meos.
16. [vers. 10-12.] Quare hoc dixisti, Et non dedit in
motum pedes meos? Quid enim passus es, aut quid pati potuisti, ut
moverentur pedes tui? Quid? audi quae sequantur. Quare dixi, non
dedit in motum pedes meos? Quia multa passi sumus, de quibus
moverentur de via pedes nostri, nisi ipse regeret, et eos in motum non
daret. Quae sunt ista? Quoniam probasti nos Deus; ignisti nos,
sicut ignitur argentum. Non ignisti sicut fenum, sed sicut argentum:
adhibendo nobis ignem, non in cinerem convertisti, sed sordes
abluisti. Ignisti nos, sicut ignitur argentum. Et vide quomodo
saevit Deus in illos, quorum animam posuit in vitam. Induxisti nos
in muscipulam: non ut capti moreremur, sed unde liberati experiremur.
Posuisti tribulationes in dorso nostro. Erecti enim male, superbi
eramus: male erecti curvati sumus, ut curvati bene erigeremur.
Posuisti tribulationes in dorso nostro: imposuisti homines super
capita nostra. Haec omnia passa est Ecclesia variis et diversis
persecutionibus; passa est hoc singillatim, etiam modo patitur. Non
enim quisquam est, qui se in hac vita ab his tentationibus possit
dicere immunem. Ergo imponuntur et homines super capita nostra:
toleramus quos nolumus, patimur superiores aliquando quos novimus
pejores. Peccata autem si desint, bene superior est homo; quanto
autem plura adsunt, tanto est inferior. Et bonum est ut consideremus
nos peccatores esse, et sic toleremus impositos super capita nostra;
ut et nos Deo confiteamur quia digne patimur. Quid enim indigne
pateris quod facit qui justus est? Posuisti tribulationes in dorso
nostro: imposuisti homines super capita nostra. Saevire videtur
Deus, cum ista facit: ne metuas; quoniam Pater est, nunquam sic
saevit ut perdat. Quando male vivis, si parcit, plus irascitur.
Omnino istae tribulationes flagella sunt corrigentis, ne sit sententia
punientis. Posuisti tribulationes in dorso nostro: imposuisti homines
super capita nostra.
17. Transivimus per ignem et aquam. Ignis et aqua, utrumque
periculosum est in hac vita. Certe videtur aqua ignem exstinguere, et
ignis videtur aquam siccare. Ita et ipsae tentationes sunt, quibus
abundat haec vita. Ignis urit, aqua corrumpit: utrumque metuendum;
et ustio tribulationis, et aqua corruptionis. Quando sunt res
angustae, et aliqua quae infelicitas dicitur in hoc mundo, quasi ignis
est: quando sunt res prosperae, et abundantia saeculi circumfluit,
quasi aqua est. Vide ne te ignis exurat, ne aqua corrumpat. Firmus
esto adversus ignem; coqui te oportet: tanquam vas fictum mitteris in
caminum ignis, ut firmetur quod formatum est. Vas ergo jam igne
firmatum aquam non timet; vas autem si solidatum igne non fuerit,
tanquam lutum aqua solvetur. Noli festinare ad aquam; per ignem
transi ad aquam, ut transeas et aquam. Propterea et in Sacramentis,
et in catechizando, et in exorcizando, adhibetur prius ignis. Nam
unde plerumque immundi spiritus clamant, Ardeo, si ille ignis non
est? Post ignem autem exorcismi venitur ad Baptismum; ut ab igne ad
aquam, ab aqua in refrigerium. Quod autem in Sacramentis , hoc in
tentationibus hujus saeculi: angustia timoris accedit prima, vice
ignis; postea ablato timore, metuendum est ne felicitas mundana
corrumpat. Cum autem te ignis crepare non fecerit, et in aquam non
merseris, sed enataveris; per disciplinam transis ad requiem, et
transiens per ignem et aquam educeris in refrigerium. Quarum enim
rerum signa sunt in Sacramenti, ipsae res sunt in illa perfectione
vitae aeternae. Jam cum transierimus ad illud refrigerium, fratres
charissimi, nullum ibi timebimus inimicum, nullum tentatorem, nullum
invidum, nullum ignem, nullam aquam; perpetuum ibi refrigerium erit.
Refrigerium propter quietem dicitur. Nam si dicas, Calor est,
verum est: si dicas, Refrigerium, verum est. Si enim refrigerium
male accipias, quasi torpescimus ibi. Non autem torpescimus ibi, sed
requiescimus: nec quia calor dicitur, aestuabimus ibi, sed fervebimus
spiritu. Attende ipsum calorem in alio psalmo: Nec est qui se
abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7). Quid dicit et
Apostolus? Spiritu ferventes (Rom. XII, 11). Ergo,
Transivimus per ignem et aquam: Et eduxisti nos in refrigerium.
18. [vers. 13.] Attende quia non tantum de refrigerio, sed
nec de ipso igne optabili tacuit: Introibo in domum tuam in
holocaustis. Quid est holocaustum? Totum incensum, sed igne
divino. Holocaustum enim dicitur sacrificium, cum totum accenditur.
Aliae sunt partes sacrificiorum; aliud holocaustum: quando totum
ardet, et totum consumitur igne divino, holocaustum dicitur; quando
pars, sacrificium. Omne quidem holocaustum sacrificium; sed non omne
sacrificium holocaustum. Holocausta ergo promittit; corpus Christi
loquitur, unitas Christi loquitur: Introibo in domum tuam in
holocaustis. Totum meum consumat ignis tuus; nihil mei remaneat
mihi, totum sit tibi. Hoc autem erit in resurrectione justorum ,
quando et corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc
induetur immortalitate; tunc fiet quod scriptum est: Absorpta est
mors in victoriam (I Cor. XV, 54). Victoria quasi ignis
divinus est: cum absorbet et mortem nostram, holocaustum est. Non
remanet mortale aliquid in carne, non remanet aliquid culpabile in
spiritu; totum ex mortali vita consumetur, ut in aeterna vita
consummetur : erunt ergo illa holocausta.
19. [vers. 14.] Et quid erit , in holocaustis? Reddam tibi
vota mea, quae distinxerunt labia mea. Quae est distinctio in votis?
Haec est distinctio, ut te accuses, illum laudes; te intelligas
creaturam, illum creatorem; te tenebras, illum illuminatorem, cui
dicas: Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus,
illuminabis tenebras meas (Psal. XVII, 29). Nam quando
dixeris, o anima, quia ex te tibi lucet, non distingues. Si non
distingues, non reddes vota distincta. Redde vota distincta;
confitere te mutabilem, illum incommutabilem: confitere te sine illo
nihil esse, ipsum autem sine te perfectum esse; te indigere illo,
illum autem tui non indigere. Clama ad illum: Dixi Domino, Deus
meus es tu, quoniam bonorum meorum non indiges (Psal. XV, 2).
Jam eo quod te in holocaustum assumit Deus, non ille crescit, non
ille augetur, non ille ditior, non ille instructior fit: tibi est
melius quidquid de te pro te facit; non ei qui facit. Haec si
discernas, reddis vota Deo tuo, quae distinxerunt labia tua. Reddam
tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea.
20. [vers. 15.] Et locutum est os meum in tribulatione mea.
Quam dulcis est saepe tribulatio! quam necessaria! Quid ibi locutum
est os ipsius in tribulatione sua? Holocausta medullata offeram tibi.
Quid est, medullata? Intus teneam charitatem tuam; non erit in
superficie, in medullis meis erit quod diligo te. Nihil enim interius
medullis nostris: interiora ossa sunt carne, medullae interiores sunt
ipsis ossibus. Quisquis ergo in superficie colit Deum, magis placere
vult hominibus; aliud autem intus sentiens, non offert holocausta
medullarum: cujus autem medullam inspicit, ipsum totum accipit.
Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso et arietibus. Arietes
duces Ecclesiae: totum corpus Christi loquitur; hoc est quod offert
Deo. Incensum quid est? Oratio. Cum incenso et arietibus?
Maxime enim arietes orant pro gregibus. Offeram tibi boves cum
hircis. Boves invenimus triturantes, et ipsi offeruntur Deo.
Apostolus de annuntiatoribus Evangelii dixit intelligendum quod
scriptum est: Bovi trituranti os non infrenabis. Numquid de bobus
pertinet ad Deum (I Cor. IX, 9)? Ergo magni illi arietes,
magni boves. Quid reliqui, qui forte conscii sunt aliquorum
peccatorum; qui forte in ipso itinere lapsi sunt, et sauciati per
poenitentiam sanantur? Numquid et ipsi remanebunt, et ad holocausta
non pertinebunt? Ne ipsi timeant, addidit et hircos: Holocausta,
inquit, medullata offeram tibi, cum incenso et arietibus: offeram
tibi boves cum hircis. Adjunctione ipsa salvantur hirci: per se non
possunt; adjuncti bobus accipiuntur. Fecerunt enim amicos de mammona
iniquitatis, ut ipsi recipiant eos in aeterna tabernacula (Luc.
XVI, 9). Ergo isti hirci non erunt a sinistris, quia fecerunt
sibi amicos de mammona iniquitatis. Qui autem hirci ad sinistram?
Quibus dicetur, Esurivi, et non dedistis mihi manducare (Matth.
XV, 42): non qui peccata sua eleemosynis redemerunt.
21. [vers. 16, 17.] Venite, audite, et narrabo, omnes
qui timetis Deum. Veniamus, audiamus quid narraturus est. Venite,
audite, et narrabo. Sed qui, Venite et audite? Omnes qui timetis
Deum. Si Deum non timetis, non narrabo. Non est quibus narretur,
ubi Dei timor non est. Dei timor aperiat aures, ut sit quod intret,
et qua intret quod narraturus sum. Sed quid est narraturus? Quanta
fecit animae meae. Ecce narrare vult; sed quid est narraturus? An
forte quantum pateat terra, quantum distendatur coelum, et quot sint
sidera, et quae sint vices solis et lunae? Ista creatura peragit
ordinem suum: qui multum eam curiose quaesierunt, ejus creatorem
ignoraverunt (Sap. XIII, 9). Illud audite, illud accipite,
o qui timetis Deum, quanta fecit animae meae: si vultis, et vestrae
. Quanta fecit animae meae. Ad ipsum ore meo clamavi. Et hoc ipsum
factum dicit animae suae: ut ad ipsum ore suo clamaret, factum esse
dicit animae suae. Ecce, fratres, Gentes eramus, etsi non in
nobis, in parentibus nostris. Et quid dicit Apostolus? Scitis,
quando Gentes eratis, ad simulacra sine voce quomodo ascendebatis
inducti (I Cor. XII, 2). Dicat nunc Ecclesia, Quanta
fecit animae meae. Ad ipsum ore meo clamavi. Homo ad lapidem
clamabam, ad lignum surdum clamabam, simulacris surdis mutis
loquebar: jam imago Dei conversa est ad Creatorem suum. Qui dicebam
ligno, Pater meus es tu; et lapidi, Tu me genuisti (Jerem.
II, 27); modo dico, Pater noster, qui es in coelis (Matth.
VI, 9). Ad ipsum ore meo clamavi. Ore meo jam. non ore
alieno. Quando clamabam ad lapides in vana conversatione paternae
traditionis (I Petr. I, 18), ore alieno clamabam: quando
clamavi ad Dominum, quod ipse donavit, quod ipse inspiravit, ad
ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea. Quid est, clamavi
ore meo, et exaltavi sub lingua mea. Ipsum publice praedicavi, ipsum
in secreto confessus sum. Parum est Deum exaltare lingua; sed et sub
lingua, ut quod certus loqueris, hoc tacitus cogites. Ad ipsum ore
meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea. Vide quam in secreto vult
esse integer qui offert holocausta medullata. Hoc agite, fratres,
hoc imitamini, ut dicatis, Venite, audite quanta fecit animae meae.
Omnia enim quae enarrat, ipsius gratia fiunt in anima nostra. Videte
alia quae dicat.
22. [vers. 18.] Iniquitatem si conspexi in corde meo, non
exaudiat Dominus. Considerate modo fratres, quam facile, quam
quotidie homines erubescentes in hominibus iniquitates accusant: Male
fecit, perdite fecit, sceleratus homo est: hoc forte propter homines
dicit. Vide si non in corde tuo conspicis iniquitatem; ne forte quod
reprehendis in altero, cogites facere, et ideo in illum clames, non
quia fecit, sed quia inventus est. Redi ad te; intus esto tibi
judex. Ecce in cubiculo tuo abscondito, in ipsa vena intima cordis,
ubi tu solus es, et ille qui videt, illic tibi displiceat iniquitas,
ut placeas Deo. Noli illam respicere, id est, noli illam diligere;
sed potius despice, id est, contemne, et avertere ab ea. Quidquid
laetum promiserit, ut illiciat ad peccandum; quidquid triste minata
fuerit, ut impellat ad malefaciendum, totum nihil est, totum
transit; despici dignum est, ut calcetur; non conspici, ut
acceptetur. [Suggerit enim aliquando per cogitationes, vel per verba
colloquentium malorum. Corrumpunt enim mores bonos, colloquia mala:
tu noli ea respicere (I Cor. XV, 33). Sed parum est in
vultu, parum est in lingua: in corde noli respicere, id est, noli
diligere, noli acceptare. Nam respectum pro dilectione poni
quotidianum est: primo quia de Deo dicimus, Respexit me. Quid est
Respexit me? Ante enim te non videbat? Aut sursum attendebat, et
precibus tuis commonitus est, ut in te oculos mitteret? Videbat te et
ante; sed, Respexit me, dicis, Dilexit me. Et homini qui te
videt, et rogas eum, dicis, ut misereatur tui, Respice me. Videt
te; et dicis, Respice me. Quid est, Respice me? Dilige,
attende, miserere mei. Ergo non ideo dixit, Iniquitatem si aspexi
in corde meo, quia omnino nulla iniquitas suggeritur cordi humano.
Ibi suggeritur, non cessat suggestio; sed non fiat respectio. Si
enim respicis iniquitatem. retro aspicis, et incurris sententiam
dicentis Domini in Evangelio: Nemo ponens manum super aratrum et
respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX, 62). Quid
ergo debeo facere? Quod ait Apostolus: Quae retro oblitus, in ea
quae ante sunt extentus (Philipp. III, 13). Retro enim
nostra omnia quae transierunt, iniqua sunt. Nemo ex bono venit ad
Christum: omnes peccaverunt: credendo justificantur (Rom. III,
22). Perfecta justitia non erit, nisi in illa vita; tamen ad
provectum, et mores boni ab ipso inspirantur, ab ipso donantur. Noli
ergo tua merita computare, noli. Et si suggerit iniquitas, noli
consentire. Quid enim ait?] Iniquitatem si conspexi in corde meo,
non exaudiat Dominus.
23. [vers. 19.] Propterea exaudivit me Deus. Quia
iniquitatem non conspexi in corde meo. Et intendit voci orationis
meae.
24. [vers. 20.] Benedictus Deus meus , qui non amovit
deprecationem meam, et misericordiam suam a me. Tenet sensum ab eo
loco, ubi ait, Venite, audite, et narrabo vobis, omnes qui timetis
Deum, quanta fecit animae meae; et dixit quae audistis, et ad finem
ita conclusit: Benedictus Deus meus. qui non amovit deprecationem
meam, et misericordiam suam a me. Sic enim pervenit ad resurrectionem
iste qui loquitur, ubi jam et nos spe sumus: imo et nos sumus; et
nostra vox ista est. Quamdiu ergo hic sumus, hoc rogemus Deum, ut
non a nobis amoveat deprecationem nostram, et misericordiam suam; id
est, ut perseveranter oremus, et perseveranter misereatur. Multi
enim languescunt in orando, et in novitate suae conversionis ferventer
orant, postea languide, postea frigide, postea negligenter: quasi
securi fiunt. Vigilat hostis: dormis tu. Ipse Dominus praecepit in
Evangelio; quia oportet semper orare, et non deficere. Et dat
similitudinem de illo iniquo judice, qui nec Deum timebat, nec
hominem reverebatur; quem interpellabat illa vidua quotidie ut audiret
eam: et cessit taedio qui non flectebatur misericordia; et ait sibi
judex nequam:
|
“Si nec Deum timeo, nec homines revereor; vel
propter taedium quod mihi quotidie facit haec vidua, audiam causam
ejus, et vindicabo eam. Et ait Dominus: Si judex nequam hoc
fecit, Pater vester non vindicabit electos suos qui ad eum clamant die
ac nocte? Ita dico vobis; faciet judicium eorum cito”
|
|
(Luc.
XVIII, 1-8). Ergo non deficiamus in oratione. Ille quod
concessurus est, etsi differt, non aufert: securi de pollicitatione
ipsius non deficiamus orando; et hoc ex beneficio ipsius est.
Propterea dixit: Benedictus Deus meus, qui non amovit deprecationem
meam, et misericordiam suam a me. Cum videris non a te amotam
deprecationem tuam, securus esto, quia non est a te amota misericordia
ejus.
|
|