|
1. [vers. 2.] Meminit Charitas Vestra, in duobus psalmis qui
jam tractati sunt, exhortatos nos fuisse animam nostram ut benediceret
Dominum, et pio cantu dixisse: Benedic anima mea Dominum (Psal
CII, 1, et CIII, 1). Si ergo hortati sumus in illis
psalmis animam nostram ut benediceret Dominum; in hoc psalmo recte
dicitur: Deus misereatur nostri, et benedicat nos. Benedicat anima
nostra Dominum, et Deus benedicat nos. Cum benedicit nos Deus,
nos crescimus; et cum benedicimus nos Dominum, nos crescimus:
utrumque nobis prodest. Non augetur ille benedictione nostra, nec
minuitur maledictione nostra. Qui maledicit Domino, ipse minuitur;
qui benedicit Dominum, ipse augetur. Prior est in nobis benedictio
Domini, et consequens est ut et nos benedicamus Dominum. Illa
pluvia, iste fructus est. Ergo redditur tanquam fructus agricolae
Deo, compluenti nos et colenti. Cantemus ista devotione non
sterili, non inani voce, sed vero corde. Apertissime enim Deus
Pater dictus est agricola. Apostolus dicit: Dei agricultura estis,
Dei aedificatio estis. In rebus hujus mundi visibilibus, vitis non
est aedificium, et aedificium non est vinea: nos autem vinea Domini
sumus, quia colit nos ad fructum; aedificium Dei sumus, quia qui
colit nos habitat in nobis. Et quid ait idem Apostolus? Ego
plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Ergo neque
qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat
Deus (I Cor. III, 6-9). Ille ergo incrementum dat.
Numquid forte isti sunt agricolae? Agricola enim dicitur qui
plantat, qui rigat: dixit autem Apostolus, Ego plantavi Apollo,
rigavit. Quaerimus unde ipse hoc fecerit? Respondet Apostolus:
Non ego autem; sed gratia Dei mecum (Ibid., XV, 10). Ergo
quocumque te verteris; sive per Angelos, Deum invenies agricolam
tuum; sive per Prophetas, ipse est agricola tuus; sive per
Apostolos, eumdem ipsum agnosce agricolam tuum. Quid ergo nos?
Fortasse operarii sumus agricolae illius, et hoc ipsum ab ipso
impartitis viribus, et ab ipso donata gratia. Ipse ergo et colit, et
incrementum dat. Agricola autem homo vineam colit hactenus, ut aret,
putet, adhibeat caetera quae pertinent ad agricolarum diligentiam:
pluere vineae suae non potest. Quod si forte irrigare potest, de
cujus potest? Ipse quidem ducit in rivum , sed Deus implet fontem.
Postremo in vinea sua incrementum dare sarmentis non potest, formare
fructus non potest, modificare semina non potest, tempora gignendi
temperare non potest. Deus autem qui omnia potest, agricola noster
est: securi sumus. Forte ait aliquis, Tu dicis agricolam nostrum
esse Deum: imo ego Apostolos agricolas dico, qui dixerunt, Ego
plantavi. Apollo rigavit. Si ego dico, nemo credat: si Christus
dicit, vae qui non credit Quid ergo Dominus Christus ait? Ego sum
vitis, vos sarmenta, Pater meus agricola (Joan. XV, 5, 1).
Sitiat ergo terra, et edat voces sitis suae; quoniam scriptum est:
Anima mea sicut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII, 6).
Dicat ergo terra nostra, nos ipsi, pluviam Dei desiderans: Deus
misereatur nostri, et benedicat nos.
2. Illuminet vultum suum super nos. Quaesiturus eras sortasse quid
est, benedicat nos. Multis modis se volunt homines benedici a Deo:
alius benedici se vult, ut habeat plenam domum necessariis rebus huic
vitae; alius benedici se cupit, ut obtineat salutem corporis sine
labe; alius benedici se vult, si forte aegrotat, ut reparet
sanitatem; alius desiderans filios, et forte contristatus quod non
nascantur, benedici se vult ut habeat posteritatem. Et quis enumeret
diversa vota hominum se a Domino Deo benedici cupientium? Quis autem
nostrum dicturus est non esse illam Dei benedictionem, si vel
agricultura ei fructum ferat, vel domus cujusque abundet copia rerum
temporalium, vel ipsa corporis salus, aut teneatur ne amittatur, aut
amissa reparetur? Fecunditas etiam feminarum, et casta vota filios
desiderantium, ad quem pertinent nisi ad Dominum Deum? Qui enim
creavit quando non erat, ipse prolis successu facit permanere quod
condidit. Facit haec Deus, donat haec Deus. Parum est nobis
dicere, Facit haec Deus, donat haec Deus; sed solus facit, solus
donat. Quid si enim facit haec Deus, sed facit haec et aliquis non
Deus? Facit haec, et solus facit. Et sine causa ista petuntur vel
ab hominibus, vel a daemonibus: et quaeque bona accipiunt inimici
Dei, ab illo accipiunt; et cum ab aliis petunt, cum accipiunt,
nescientes ab illo accipiunt. Quomodo cum puniuntur, et putant se ab
aliis puniri, nescientes ab illo puniuntur: sic et cum vegetantur,
implentur, salvantur, liberantur; etsi hoc nescientes, vel
hominibus, vel daemonibus, vel Angelis tribuunt, non habent nisi ab
illo, penes quem potestas est omnium. Ad hoc dixerimus haec,
fratres, ut quisquis etiam ista terrena forte, vel propter supplementa
necessitatis, vel propter aliquam infirmitatem desiderat, nonnisi ab
illo desideret, qui est fons omnium bonorum, et creator et recreator
universorum.
3. Sed alia sunt dona quae dat Deus et inimicis suis, alia quae non
servat nisi amicis suis. Quae sunt dona quae dat inimicis suis? Ea
quae numeravi. Non enim soli boni plenas habent domos rebus
necessariis; aut soli boni, vel salvi sunt, vel ab aegritudine
convalescunt; aut soli boni filios habent, soli boni pecuniam, soli
boni caetera apta huic vitae temporali atque transeunti. Habent haec
et mali, et aliquando desunt bonis: sed desunt et malis, et plerumque
istis magis quam illis; aliquando illis quam istis potius abundant.
Permixta ista temporalia Deus esse voluit; quia si bonis solis ea
daret, putarent et mali propter haec colendum Deum; rursus si ea
solis malis daret, timerent boni infirmi converti, ne ista illis forte
deessent. Est enim adhuc anima infirma minus capax regni Dei;
nutrire illam debet Deus agricola noster. Nam et quae arbor jam
tempestates robore sustinet, cum de terra nasceretur, herba erat.
Novit ergo ille agricola non solum robustas arbores putare atque
purgare; sed etiam teneras in recenti ortu sepire. Propterea,
dilectissimi, ut dicere coeperam, si solis bonis darentur ista, omnes
propter haec accipienda vellent converti ad Deum: rursus si solis
malis darentur, timerent infirmi, ne cum converterentur. amitterent
quod soli mali haberent. Permixte data sunt et bonis et malis.
Rursus si solis bonis auferrentur, idem ille timor esset infirmorum,
ne converterentur ad Deum: rursus si solis malis auferrentur, ipsa
sola poena putaretur qua mali plectuntur. Quod ergo dat ea bonis,
consolatur itinerantes: quod dat ea et malis, admonet bonos ut alia
desiderent, quae non habent cum malis communia. Rursus bonis aufert
ea quando vult, ut interrogent se de suis viribus; et inveniant se,
qui forte latebant se, utrum jam possint dicere: Dominus dedit,
Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen
Domini benedictum (Job I, 21). Benedixit enim et illa anima
Dominum, et reddidit fructus compluta sagina benedictionis. Dominus
dedit, Dominus abstulit: subtraxit data; sed non subtraxit datorem.
Anima benedicta omnis simplex, non haerens rebus terrenis, nec visco
implicatis pennis jacens, sed exserto nitore virtutum, in geminis alis
geminae dilectionis exsultat in auras liberas; et videt sibi subtractum
esse quod calcabat, non ubi incumbebat; et dicit secura: Dominus
dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit
nomen Domini benedictum. Dedit, et abstulit; manet qui dedit, et
abstulit quod dedit: sit ejus nomen benedictum. Ad hoc ergo ista
auferuntur bonis. Sed ne quis forte infirmus diceret: Quando ego
esse possum tantae virtutis, quantae sanctus Job? Robur miraris
arboris, quia modo nata es : haec magna quam miraris, sub cujus ramis
et umbra refrigeraris , virga fuit. Sed times ne tibi auferantur
haec, cum talis fueris? Attende quia auferuntur et malis. Quid te
ergo differs a conversione? Quod bonus times amittere, forte malus
amissurus es. Si bonus ea perdideris, adest consolator qui abstulit:
arca exinanita est auro, cor plenum est fide; foris pauper es, sed
intus dives es: divitias tecum portas quas non amitteres, etiamsi de
naufragio nudus exires. Quod ergo forte perditurus es malus, cur non
bonum te invenit damnum, quandoquidem vides et malos pati damnum? Sed
majore illi damno feriuntur: inanis est domus, inanior conscientia
est. Quisquis malus ista perdiderit, non habet foris quod teneat,
non habet intus ubi requiescat. Fugit hic ubi damnum passus est, ubi
se ad oculos hominum de divitiarum ostentatione jactabat; jam se in
oculis hominum jactare non potest: ad se intro non redit, quia nihil
habet. Non est imitatus formicam; non sibi collegit grana, cum
aestas esset (Prov. VI, 6, et XXX, 25). Quid dixi, cum
aestas esset? Cum esset vitae tranquillitos, eum esset saeculi hujus
erga illum prosperitas, quando ei vacabat, quando felix vocabatur ab
omnibus, aestas ipsius erat. Imitaretur formicam, si audiret verbum
Dei; colligeret grana, et intus reconderet. Venerat tentatio
tribulationis, supervenerat hiems torporis , tempestas timoris,
frigus tristitiae, sive damnum esset, sive aliquod salutis periculum,
sive aliqua orbitas suorum, sive aliqua exhonoratio et humiliatio;
hiems erat: redit formica ad id quod aestate collegit; et intus in
secreto suo, ubi nemo videt, aestivis laboribus recreatur. Quando
sibi ista colligebat aestate, videbant omnes: cum his pascitur hieme,
nullus videt. Quid est hoc? Vide formicam Dei: surgit quotidie,
currit ad ecclesium Dei, orat, audit lectionem, hymnum cantat,
ruminat quod audivit, apud se cogitat, recondit intus grana collecta
de area. Haec ipsa quae modo dicuntur qui prudenter audiunt, hoc
agunt, et ab omnibus videntur procedere ad ecclesiam, redire de
ecclesia, audire sermonem, audire lectionem, invenire librum,
aperire et legere: omnia ista videntur, cum fiunt. Formica illa est
conterens iter, portans et recondens in conspectu cernentium. Venit
hiems aliquando; cui enim non venit? Accidit damnum, accidit
orbitas: caeteri miserantur forte ut miserum, qui non norunt quid
intus habeat formica quod comedat, et dicunt, Miser ille cui hoc
accidit, aut ille cui hoc accidit: quid illi credis animi esse?
quomodo confectus est! Metitur ex se, compatitur ex viribus suis, et
ideo fallitur; quia mensuram qua se metitur, vult afferre ad eum quem
non novit. Vides illum passum damnum, aut humiliatum, aut orbitate
percussum: quid credis? Iste aliquid mali fecit, ut hoc illi
contingeret. Tale cor habeant, talem animum inimici mei. Ignoras,
o homo; vere tu tibi inimicus es, qui per aestatem tibi non colligis
quod iste collegit. Modo intus formica comedit labores aestatis: sed
eam colligentem videre poteras; manducantem videre non potes. Ista,
fratres, quantum Dominus dedit, quantum suggerere et imbuere dignatus
est infirmitatem et humilitatem nostram, quantum capimus pro modulo
nostro, diximus, quare det Deus omnia ista permixta et bonis et
malis, et quare auferat et bonis et malis. Dedit tibi; non
extollaris: abstulit tibi; non frangaris. Times ne auferat; bono
potest auferre et malo: melius ergo bonus quod Dei est amittis, sed
Deum tenes. Sic ergo et ille malus; ipsum hortamur: Passurus es
damnum; (quis non passurus est orbitatem?) aliquis casus irruet,
aliqua calamitas de transverso, undecumque plenus est mundus, exempla
non cessant: loquor tibi in aestate, grana quae colligas non desunt:
attende ad formicam, o piger (Prov. VI, 6, et XXX, 25);
collige aestate cum potes; hiems colligere te non sinet, sed manducare
quod collegeris. Quam multi enim tribulationem ita patiuntur, ut non
eis vacet, nec legere aliquid, nec audire aliquid; nec forte
admittuntur ad eos qui eos consolentur. Remansit formica in caverna;
videat si collegit aliquid aestate, quo se avocet hieme.
4. Sed modo quia benedicet nos Deus, quare benedicet nos? quam
benedictionem petit haec vox, U benedicat nos Deus? Benedictionem
quam servat amicis suis, quam solis bonis dat. Ne pro magno appetas
quod et mali accipiunt: quia bonus est Deus, facit illa, qui solem
suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et
injustos (Matth. V, 45). Quid ergo praecipue bonis? quid
praecipue justis? Illuminet vultum suum super nos. Solis hujus
vultum illuminas super bonos et malos; vultum tuum illumina super nos.
Vident istam lucem cum pecoribus et boni et mali: beati autem mundo
corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Ibid. V, 8). Illuminet
vultum suum super nos. Geminus intellectus est; uterque dicendus
est. Illumina, inquit, vultum tuum super nos; ostende nobis vultum
suum. Non enim aliquando illuminat vultum tuum Deus, quasi aliquando
fuerit sine lumine: sed illumina super nos, ut quod nos latebat
aperiatur nobis, et quod erat, sed nobis absconditum erat, reveletur
super nos, hoc est illuminetur. Aut certe, imaginem tuam illumina
super nos: ut hoc dixerit, Illumina vultum tuum super nos;
Impressisti nobis vultum tuum, fecisti nos ad imaginem et
similitudinem tuam (Gen. I, 26), fecisti nos nummum tuum; sed
non debet imago tua in tenebris remanere; mitte radium sapientiae
tuae, expellat tenebras nostras, et fulgeat in nobis imago tua;
cognoscamus nos imaginem tuam, audiamus quod dictum est in Canticis
canticorum: Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres
(Cant. I, 7). Dicitur enim Ecclesiae: Nisi cognoveris
temetipsam. Quid est hoc? Nisi cognoveris ad imaginem Dei te
factam. O anima Ecclesiae pretiosa , redempta sanguine Agni
immaculati, attende quanti valeas; quid pro te datum sit cogita.
Dicamus ergo et optemus, Illuminet vultum suum super nos. Gestamus
vultum ejus: quomodo dicuntur vultus imperatorum, vere quidam sacer
vultus Dei est in imagine ipsius; sed iniqui non cognoscunt in se
imaginem Dei. Ut illuminetur vultus Dei super illos, quid debent
dicere? Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus,
illuminabis tenebras meas (Psal. XVII, 29). Sum in tenebris
peccatorum; sed radio sapientiae tuae discutiantur tenebrae meae:
appareat vultus tuus, et si forte apparet per me aliquantulum deformis
effectus, a te reformetur quod a te formatum est. Illuminet ergo
vultum suum super nos.
5. [vers 3.] Ut cognoscamus in terra viam tuam. In terra,
hic, in hac vita, cognoscamus viam tuam. Quid est, viam tuam?
Quae ducit ad te. Agnoscamus quo eamus, agnoscamus qua eamus;
utrumque in tenebris non possumus. Longe es a peregrinantibus; viam
nobis porrexisti per quam redeundum sit ad te: Agnoscamus in terra
viam tuam. Quae est via ipsius, quia hoc optavimus, ut cognoscamus
in terra viam tuam? Quaesituri sumus eam nos, non per nos discituri.
Possumus eam de Evangelio discere: Ego sum via, Dominus ait.
Christus dixit: Ego sum via. Sed times ne erres? Adjecit: Et
veritas. Quis errat in veritate? Errat qui recesserita veritate.
Veritas Christus, via Christus: ambula. Times ne moriaris
antequam pervenias? Ego sum vita: Ego sum, inquit, via, et
veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Quasi diceret, Quid
times? Per me ambulas, in me ambulas, in me requiescis. Quid ergo
ait, Cognoscamus in terra viam tuam, nisi, cognoscamus in terra
Christum tuum? Sed ipse psalmus respondeat: ne putetis ex aliis
Scripturis adhibendum esse testimonium quod forte hic deest, repetendo
ostendit quid dixerit, Ut cognoscamus in terra viam tuam; et quasi tu
quaereres, In qua terra, quam viam? In omnibus gentibus salutare
tuum. In qua terra quaeris? Audi: In omnibus gentibus. Quam viam
quaeris? Audi: Salutare tuum. An forte non est Christus salutare
ipsius? Et quid est quod dixit senex ille Simeon; senex ille,
inquam, in Evangelio, servatus annosus usque ad infantiam Verbi?
Accepit enim senex ille in manibus suis infantem Verbum Dei. Qui et
in utero esse dignatus est, in manibus senis esse dedignaretur? Ille
in utero virginis, qui in manibus senis; infirmus infans, et intra
viscera, et in manibus senis, ad dandam nobis firmitatem, per quem
facta sunt omnia; et si omnia, et ipsa mater; venit humilis, venit
infirmus, sed indutus infirmitate mutanda: quia etsi crucifixus est ex
infirmitate; sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4).
Apostolus ait. Erat ergo in manibus senis. Et quid ait senex ille?
quid ait, gratulans quod jam solvendus hinc esset, videns suis manibus
contineri a quo et in quo salus ejus continebatur?
inquit,
|
“Domine, servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei
salutare tuum”
|
|
(Luc. II, 29, 30). Ergo,
|
“Benedicat nos
Deus, et misereatur nostri: illuminet vultum suum super nos, ut
cognoscamus in terra viam tuam.”
|
|
In qua terra?
Quam viam?
6. [vers. 4.] Quid sequitur; quia cognoscitur in terra via
Dei, quia cognoscitur in omnibus gentibus salutare Dei?
Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi, inquit, populi
omnes. Existit haereticus, et dicit, Ego in Africa populos habeo:
et alius ex alia parte, Et ego in Galatia populos habeo. Tu in
Africa, ille in Galatia: ego illum quaero qui ubique habet. Certe
ad istam vocem exsultare vos ausi estis, quoniam audistis,
Confiteantur tibi populi, Deus. Audite sequentem versum, quia non
de parte loquitur: Confitebantur tibi populi omnes. Ambulate in via
cum omnibus gentibus, ambulate in via cum omnibus populis, o filii
pacis, filii unicae Catholicae; ambulate in via, cantate
ambulantes. Faciunt hoc viatores ad solamen laboris. Cantate vos in
hac via; obsecro vos per ipsam viam, cantate in hac via: canticum
novum cantate; nemo ibi vetera cantet: cantate amatoria patriae
vestrae; nemo vetera. Via nova, viator novus, canticum novum.
Audi Apostolum hortantem te ad canticum novum: Si qua igitur in
Christo nova creatura, vetera transierunt; ecce facta sunt nova
(II Cor. V, 17). Canticum novum cantate in via quam
cognovistis in terra. In qua terra? In omnibus gentibus. Propterea
et canticum novum non pertinet ad partem. Qui in parte cantat, vetus
cantat: quodlibet cantet, vetus cantat, vetus homo cantat; divisus
est, carnalis est. Certe in quantum carnalis est, in tantum vetus,
et in quantum spiritualis, in tantum novus. Vide quid dicat
Apostolus: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi
carnalibus. Unde illos probat carnales? Cum enim unus dicit, Ego
sum Pauli; alter vero, Ego Apollo: nonne, inquit, carnales estis
(I Cor. III, 1, 4)? Ergo in spiritu canticum novum canta
in via secura. Sicut viatores cantant, et plerumque nocte cantant.
Formidolosa circumstrepunt omnia, vel potius non circumstrepunt, sed
circumsilent; et quanto magis silentia, tanto magis formidolosa;
cantant tamen et qui latrones timent. Quanto securius cantas in
Christo? Non habet via ista latronem, si tu non deserendo viam
incidis in latronem. Canta, inquam, securus canticum novum in via
quam cognovisti in terra, hoc est in in omnibus gentibus. Vide quia
ipsum canticum novum non tecum cantat qui in parte esse voluit.
Cantate, inquit, Domino canticum novum; et sequitur, Cantate
Domino, omnis terra (Psal. XCV, 1). Confiteantur tibi
populi, Deus. Invenerunt viam tuam; confiteantur. Ipsa cantatio
confessio est; confessio peccatorum tuorum, et virtutis Dei. Tuam
iniquitatem confitere, gratiam Dei confitere; te accusa, illum
glorifica; te reprehende, illum lauda: ut et ipse veniens inveniat te
punitorem tuum, et exhibeat se tibi salvatorem tuum. Quid enim
timetis confiteri, qui invenistis hanc viam in omnibus gentibus? quid
timetis confiteri, et in confessione vestra cantare canticum novum cum
omni terra, in omni terra, in pace catholica? Confiteri times Deo,
ne confessum damnet? Si non confessus lates , confessus damnaberis.
Times confiteri, qui non confitendo esse non potes occultus:
damnaberis tacitus, qui posses liberari confessus. Confiteantur tibi
populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes.
7. [vers. 8.] Et quia ista confessio non ad supplicium ducit,
sequitur, et dicit: Laetentur et exsultent gentes. Si plangunt ante
hominem confessi latrones, laetentur ante Deum confessi fideles. Si
homo judicet, exigit a latrone confessionem tortor et timor; imo
aliquando confessionem premit timor, exigit dolor: et ille qui plangit
in tormentis, timet autem occidi confessus, portat tormenta quantum
potest; et si victus dolore fuerit, profert ad mortem vocem suam.
Nusquam ergo laetus, nusquam exsultans: antequam confiteatur, exarat
ungula; cum confessus fuerit, damnatum carnifex ducit: miser ubique
. Sed laetentur et exsultent gentes. Unde? Per ipsam
confessionem. Quare? Quia bonus est cui confitentur: ad hoc exigit
confessionem, ut liberet humilem; ad hoc damnat non confitentem, ut
puniat superbum. Ergo tristis esto antequam confitearis; confessus
exsulta, jam sanaberis. Conscientia tua saniem collegerat, apostema
tumuerat, cruciabat te, requiescere non sinebat: adhibet medicus
fomenta verborum, et aliquando secat; adhibet medicinale ferrum in
correptione tribulationis: tu agnosce medici manum; confitere, exeat
in confessione et defluat omnis sanies: jam exsulta, jam laetare;
quod reliquum est facile sanabitur. Confiteantur tibi populi, Deus;
confiteantur tibi populi omnes. Et quia confitentur, laetentur et
exsultent gentes; quoniam judicas populos in aequitate. Nemo te
fallit: gaudeat judicandus, qui timuit judicaturum. Praeridit enim,
et praevenit faciem ejus in confessione (Psal. XCIV, 2): ille
autem cum venerit, populos in aequitate judicabit. Quid ibi valebit
calliditas accusatoris, ubi est testis conscientia, ubi tu eris et
causa tua, ubi judex non quaerit testem? Advocatum misit tibi:
propter illum, et per illum confitere; age causam tuam, et defensor
est poenitentis, et petitor veniae confitentis, et judex innocentis.
Vere timere poteris causam tuam, ubi advocatus tuus erit judex tuus?
Laetentur ergo, et exsultent gentes; quoniam judicas populos in
aequitate. Sed timere poterunt ne male judicentur: dent se
corrigendos, dent se dirigendos ei qui videt judicandos. Hic
corrigantur, et non timeant cum judicabuntur. Vide quid dicat in alio
psalmo: Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica
me (Psal. LIII, 3). Quid ait? Si non me prius salvas in
nomine tuo, debeo timere cum me judicabis in virtute tua: si autem me
prius salvas in nomine tuo, quid timebo judicantem in virtute, cujus
salus praecessit in nomine? Sic etiam hoc loco, Confiteantur tibi
populi omnes. Et ne putetis aliquid timendam in confessione,
Laetentur, inquit, et exsultent gentes. Quare, laetentur et
exsultent? Quoniam judicas populos in aequitate. Nemo contra nos
praemium dat, nemo te corrumpit, nemo te fallit. Ergo securus sis.
Sed quid de causa tua? Nemo corrumpit Deum; manifestum est: ne
forte ideo magis timendus sit, quia corrumpi nullo modo potest.
Quomodo ergo securus es? Secundum illud quod jam dictum est: Deus,
in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me. Sic et
hic: Laetentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in
aequitate. Et ne timeant iniqui, subjecit: Et gentes in terra
dirigis . Pravae erant gentes, et tortuosae erant gentes, perversae
erant gentes; merito pravitatis et distorsionis et perversitatis suae
judicem venientem timebant: venit manus ipsius, extenta est
misericorditer in populos; diriguntur ut ambulent rectam viam: quid
timeant venturum judicem, qui primo agnoverunt correctorem? Manibus
ejus dent se; ipse gentes in terra dirigit. Directae autem gentes,
ambulantes in fide, exsultantes in illo, facientes opera bona; et si
qua forte, quoniam per mare navigant, intrat aqua per minutissimas
cavernas, per rimulas ad sentinam, exhauriendo eam per opera bona, ne
plus intrando cumulum faciat, et navem deprimat; exhauriendo
quotidie, jejunando, orando, eleemosynas faciendo, dicendo puro
corde, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris (Matth. VI, 12): dicendo ista, ambula
securus, et exsulta in via, canta in via. Noli timere judicem;
antequam esses fidelis, invenisti salvatorem . Impium te quaesivit ut
redimeret; redemptum deseret ut perdat? Et gentes in terra dirigis.
8. [vers. 6, 7.] Exsultat, gaudet, hortatur, repetit eosdem
versus in exhortatione. Confiteantur tibi populi, Deus;
confiteantur tibi populi omnes: terra dedit fructum suum. Quem
fructum? Confiteantur tibi populi omnes. Terra erat; spinis plena
erat: accessit eradicantis manus, accessit vocatio majestatis ejus et
misericordiae; coepit terra confiteri, jam dat terra fructum suum.
Daret fructum suum, nisi ante complueretur? daret terra fructum
suum, nisi ante misericordia Dei veniret desuper? Legant mihi,
inquis, quod compluta dederit terra fructum suum. Audi compluentem
Dominum: Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum
(Id. III, 2). Pluit, et ipsa pluvia tonitrus est; terret:
time tonantem, et excipe pluentem. Ecce post illam vocem tonantis et
pluentis Dei; post illam vocem aliquid de ipso Evangelio videamus.
Ecce illa meretrix, malam famam habens in civitate, irrupit in
alienam domum quo non erat invitata ab hospite, sed ab invitato
vocata; non lingua, sed gratia. Noverat aegra habere ibi se locum,
ubi medicum suum discumbere sciebat. Ingressa est quae erat
peccatrix; non audet accedere nisi ad pedes: flet ad pedes, irrigat
lacrymis, tergit crinibus, unguit unguento (Luc. VII, 37,
38). Quid miraris? Terra didit fructum suum. Ergo hoc factum
est, ibi pluente Domino per os suum; facta sunt quae legimus in
Evangelio: quo pluente per nubes suas, missis Apostolis, et
praedicantibus veritatem, terra amplius dedit fructum suum; et ista
seges jam implevit orbem terrarum.
9. [vers. 8.] Vide quid deinde dicatur: Benedicat nos Deus,
Deus noster; benedicat nos Deus. Benedicat, sicut jam dixi; etiam
atque etiam benedicat, multiplicet benedicendo. Attendat Charitas
Vestra quoniam jam praecessit fructus terrae in Jerusalem. Inde enim
coepit Ecclesia: venit ibi Spiritus sanctus, et implevit sanctos in
unum congregatos; facta sunt miracula, linguis omnium locuti sunt
(Act. II, 1-4). Impleti sunt Spiritu Dei, conversi sunt
qui ibi erant; timentes, et suscipientes imbrem divinum, dederunt in
confessione tantum fructum, ut omnia sua in commune conferrent,
distribuentes pauperibus; ut nemo diceret aliquid proprium, sed essent
illis omnia communia, et haberent animam unam et cor unum in Deum
(Act. IV, 32). Donatus enim illis erat sanguis Domini quem
fuderant; donatus erat ignoscente Domino, ut jam quod fuderant etiam
bibere discerent. Magnus ibi fructus: terra dedit fructum suum, et
magnum fructum, et optimum fructum. Numquid terra illa sola debuit
dare fructum suum? Benedicat nos Deus, Deus noster; benedicat nos
Deus. Adhuc benedicat; benedictio enim in multiplicatione solet
maxime et proprie intelligi. Probemus hoc in Genesi: vide opera
Dei. Fecit Deus lucem; et divisit Deus inter lucem, et tenebras:
lucem vocavit diem, et tenebras vocavit noctem. Non dictum est,
Benedixit lucem. Etenim eadem lux redit et alternat diebus ac
noctibus. Vocavit coelum firmamentum inter aquas et aquas: non dictum
est, Benedixit coelum. Discrevit mare ab arida, et nominavit
utrumque; aridam, terram, et congregationem aquarum, mare: nec hic
dictum est, Benedixit Deus. Ventum est ad ea quae fecunditatis
habitura erant semen, et ex aquis existentia. Ipsa enim maximam
multiplicationis ubertatem habent; et benedixit ea Dominus dicens:
Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris; et volatilia
multiplicentur super terram. Sic et cum omnia subjecit homini, quem
fecit ad imaginem suam, scriptum est: Et benedixit eos Deus dicens:
Crescite et multiplicamini, et implete facient terrae (Gen. I).
Ergo benedictio proprie ad multiplicationem valet, et ad implendam
faciem terrae. Audi et in hoc psalmo: Benedicat nos Deus, Deus
noster; benedicat nos Deus. Et quo valet ista benedictio? Et
metuant eum omnes fines terrae. Ergo, fratres mei, sic abundanter in
nomine Christi benedixit nos Deus, ut filiis suis impleat universam
faciem terrae, adoptatis in regnum suum cohaeredibus Unigeniti sui.
Unicum genuit, et unum esse noluit: unicum genuit, inquam, et unum
eum noluit remanere. Fecit ei fratres; etsi non gignendo, tamen
adoptando fecit ei cohaeredes. Fecit eum participem prius mortalitatis
nostrae, ut crederemus nos esse posse participes divinitatis ejus.
10. Attendamus pretium nostrum. Praedicta sunt omnia, exhibentur
omnia, it Evangelium per orbem terrarum: omnis labor humani generis
in hoc tempore testimonium dicit, implentur omnia quae in Scripturis
praedicta sunt. Sicut usque ad hodiernum diem omnia evenerunt, sic et
quae restant eventura sunt. Timeamus judicii diem; venturus est
Dominus. Qui venit humilis, veniet excelsus; qui venit judicandus,
veniet judicaturus. Agnoscamus humilem, ut non expavescamus
excelsum; amplectamur humilem, ut desideremus excelsum.
Desiderantibus enim se, propitius veniet. Illi eum desiderant qui
tenuerint fidem ejus, et fecerint mandata ejus. Nam etsi nolumus,
veniet. Velimus ergo veniat, qui veniet etsi nolumus. Quomodo
velimus ut veniat? Bene vivendo, bene agendo. Praeterita non nos
delectent, praesentia non nos teneant; ne claudamus aurem tanquam de
cauda, ne premamus aurem in terra ; ne praeteritis retardemur ab
audiendo, ne praesentibus implicemur a futura meditando ; extendamus
nos in ea quae ante sunt, obliviscamur praeterita (Philipp. III,
13). Et quod modo laboramus, quod modo gemimus, quod modo
suspiramus, quod modo loquimur, quod ex quantulacumque parte
sentimus, et capere non possumus, capiemus, perfruemur in
resurrectione justorum. Renovabitur juventus nostra sicut aquilae
(Psal. CII, 5); tantummodo nos vetustatem nostram ad petram
Christum conteramus (Psal. CXXXVI, 9, et I Cor. X,
4). Sive illa vera sint, fratres, quae dicuntur de serpente, vel
quae dicuntur de aquila, sive sit fama potius hominum quam veritas;
veritas est tamen in Scripturis, et non sine causa hoc dixerunt
Scripturae: nos quidquid illud significat faciamus, et quam sit illud
verum non laboremus. Tu esto talis, ut juventus tua renovari possit
sicut aquilae. Et scias eam non posse renovari, nisi vetustas tua in
petra contrita fuerit: id est, nisi auxilio petrae, nisi auxilio
Christi, non poteris renovari. Tu noli dulcedine praeteritae vitae
obsurdescere adversus verbum Dei: noli praesentibus rebus sic teneri
et impediri, ut dicas, Non mihi vacat legere, non mihi vacat
audire. Hoc aurem premere in terra est. Tu ergo talis noli esse:
sed esto talis quod contra invenis, id est, ut praeterita
obliviscaris, in anteriora te extendas; ut vetustatem tuam in petra
conteras. Et si quae tibi similitudines datae fuerint; si inveneris
in Scripturis, crede: si non inveneris dici nisi fama, nec valde
credas. Res ipsa forte ita est, forte non est ita. Tu profice;
tibi valeat ad salutem ista similitudo. Non vis per istam
similitudinem? Per aliam fac, dum tamen facias; et securus exspecta
regnum Dei, ne rixetur tecum oratio tua. Tu enim, christiane,
quando dicis, Veniat regnum tuum, quomodo dicis, Veniat regnum tuum
(Matth. VI, 10)? Excute cor tuum: vide; ecce, Veniat
regnum tuum. Clamat tibi, Venio: non times? Saepe diximus
Charitati Vestrae: et praedicare veritatem nihil est, si cor a
lingua dissentiat; et audire veritatem nihil est, si non auditionem
fructus sequatur. De isto loco quasi sublimiore loquimur ad vos: quam
simus autem timore sub pedibus vestris Deus noverit, qui propitius fit
humilibus; quia non nos tam delectant voces laudantium, quam devotio
confitentium et facta rectorum. Et quam non delectemur nisi
profectibus vestris, in istis autem laudibus quam periclitemur, ille
noverit qui nos ab omnibus periculis liberet, et nos vobiscum ab omni
tentatione salvatos in regno suo cognoscere et coronare dignetur.
|
|