|
1. [vers. 1.] Psalmi hujus titulus non videtur esse operosae
disputationis: simplex enim apparet et facilis. Nam ita se habet:
In finem, ipsi David Psalmus cantici. In multis autem jam psalmis
admonuimus quid sit, In finem: quoniam finis Legis Christus, ad
justitiam omni credenti (Rom. X, 4); finis qui perficiat, non
qui consumat aut perdat. Verumtamen si quisquam conetur inquirere quid
sibi velit, Psalmus cantici; cur non aut Psalmus, aut Canticum,
sed utrumque; vel quid intersit inter Psalmum cantici, et Canticum
psalmi, quia et sic quorumdam psalmorum tituli inscribuntur; inveniet
fortasse aliquid, quod acutioribus et otiosioribus nos relinquimus.
Discreverunt quidam ante nos inter Canticum, et Psalmum; ut quoniam
Canticum ore profertur, Psalmus autem visibili organo adhibito, id
est, psalterio canitur, videatur Cantico significari intelligentia
mentis, Psalmo vero opera corporis. Sicut in hoc ipso sexagesimo
septimo, quem nunc tractandum suscepimus, illud quod dictum est,
Cantate Deo, psallite nomini ejus: ita quidam discreverunt, ut,
Cantate Deo, dictum videatur, quia ea quae in seipsa mens agit,
Deo nota sunt, ab hominibus non videntur; opera vero bona quoniam
ideo videnda sunt ab hominibus, ut glorificent Patrem nostrum qui in
coelis est (Matth. V, 16), merito dictum sit, Psallite nomini
ejus, id est diffamationi ejus, ut laudabiliter nominetur. Hanc
differentiam alicubi, quantum recolo, etiam ipse secutus sum. Memini
autem legisse nos etiam, Psallite Deo (Psal. XLVI, 7,
8); quia talia quae visibiliter bene operamur, non tantum
hominibus, sed etiam Deo placent. Non autem omnia quae Deo
placent, etiam hominibus possunt, quia videre non possunt. Unde
mirum est si quemadmodum utrumque legitur, et Cantate Deo, et
Psallite Deo; ita alicubi legi potest, Cantate nomini ejus. Quod
si et hoc in Scripturis sanctis dictum invenitur, haec differentia
frustra elaborata est. Movet etiam me quod generali nomine magis
Psalmi quam Cantica vocantur, ita ut Dominus diceret: Quae scripta
sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me (Luc. XXIV,
44); et liber ipse Psalmorum dicitur, non Canticorum: Sicut
scriptum est, inquit, in libro Psalmorum (Act. I, 20); cum
potius secundum istam differentiam, Cantica dici debuisse videantur;
quoniam Canticum etiam sine Psalmo esse potest, Psalmus vero sine
Cantico esse non potest. Possunt etenim esse cogitationes mentis,
quarum non sint opera corporalia: nullum est autem opus bonum, cujus
non sit in mente cogitatio. Ac per hoc utrobique Cantica; non
utrobique Psalmi: et tamen, sicut dixi, generaliter Psalmi
appellantur, non Cantica; liberque Psalmorum, non Canticorum. Et
si intelligantur atque discutiantur sensus dictorum, ubi titulus est
tantummodo Psalmi, et ubi tantummodo Cantici, et ubi non Psalmus
Cantici, sicut in isto, sed Canticum Psalmi inscriptum est; nescio
utrum possit ista differentia demonstrari. Proinde sicut coeperamus,
relinquentes ista eis qui possunt, et quibus vacat talia discernere,
et certa differentiarum ratione definire; nos quantum adjuvante Domino
valemus, hujus psalmi textum consideremus atque tractemus.
2. [vers. 2.] Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus.
Jam factum est: exsurrexit Christus qui est super omnia Deus
benedictus in saecula (Rom. IX, 5), et dispersi sunt inimici
ejus per omnes gentes, Judaei; in eo ipso loco ubi inimicitias
exercuerunt, debellati, atque inde per cuncta dispersi: et nunc
oderunt, sed metuunt; et in ipso metu faciunt quod sequitur, Et
fugiant qui oderunt eum, a facie ejus. Fuga quippe animi, est
timor. Nam carnali fuga, quo fugiunt ab ejus facie qui ubique
praesentiae suae demonstrat effectum? Quo abibo, inquit ille, a
spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam (Psal. CXXXVIII,
7)? Animo ergo, non corpore fugiunt; timendo scilicet, non
latendo; nec ab ea facie quam non vident, sed ab ea quam videre
coguntur. Facies quippe ejus appellata est praesentia ejus per
Ecclesiam ejus. Unde illis inimicantibus dixit: Amodo videbitis
Filium hominis venientem in nubibus (Matth. XXVI, 64).
Sicut venit in Ecclesia sua, diffundens eam toto orbe terrarum, in
quo dispersi sunt inimici ejus. Venit autem in talibus nubibus, de
qualibus dicit: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem
(Isai. V, 6). Fugiant ergo qui oderunt eum, a facie ejus:
timeant a praesentia sanctorum fideliumque ejus, de quibus dicit, Cum
uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV,
40).
3. [vers. 3.] Sicut deficit fumus, deficiant. Extulerunt enim
se ab ignibus odiorum suorum in superbiae typhum; et ponentes in coelum
os suum (Psal. LXXII, 9), atque clamantes, Crucifige,
crucifige (Joan. XIX, 6), capto illuserunt, pendentem
irriserunt: et unde victores tumuerunt, mox victi evanuerunt. Sicut
fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
Quanquam fortasse eos hoc loco significaverit, quorum duritia in
poenitentiae lacrymas solvitur: tamen etiam illud intelligi potest, ut
futurum judicium comminetur; quia cum in hoc saeculo sicut fumus se
extollendo, id est, superbiendo defecerint, veniet illis in fine
extrema damnatio, ut ab ejus facie pereant in aeternum, cum in sua
claritate fuerit praesentatus, velut ignis, ad poenam impiorum
lumenque justorum.
4. [vers. 4.] Denique sequitur: Et justi jucundentur, et
exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia. Tunc enim
audient: Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum (Matth.
XXV, 34). Jucundentur ergo qui laboraverunt, et exsultent in
conspectu Dei. Non enim erit exsultationis hujus, tanquam coram
hominibus, inanis ulla jactantia; sed in conspectu ejus qui sine
errore inspicit quod donavit. Delectentur in laetitia: non jam
exsultantes cum tremore (Psal. II, 11), sicut in hoc saeculo,
quamdiu tentatio est vita humana super terram (Job VII, 1).
5. [vers. 5, 6.] Deinde se ad ipsos convertit, quibus tantam
spem dedit, et hic viventes alloquitur et hortatur: Cantate Deo,
psallite nomini ejus. Jam hinc in tituli expositione, quod videbatur
praelocuti sumus. Cantat Deo, qui vivit Deo; psallit nomini ejus,
qui operatur in gloriam ejus. Ita cantando, ita psallendo, id est,
sic vivendo, sic operando, Iter facite ei, inquit, qui ascendit
super occasum. Iter facite Christo; ut per speciosos pedes
evangelizantium (Isai. LII, 7), pervia sint ei corda
credentium. Ipse est enim qui ascendit super occasum: sive quia non
eum excipit nova vita se ad eum convertentis, nisi vetus occiderit huic
saeculo renuntiantis; sive quia ascendit super occasum, cum resurgendo
vicit corporis casum. Dominus enim nomen est ei. Quod illi si
cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor.
II, 8).
6. Exsultate in conspectu ejus. O vos quibus dictum est, Cantate
Deo, psallite nomini ejus, iter facite ei qui ascendit super
occasum, etiam exsultate in conspectu ejus: quasi tristes, semper
autem gaudentes (II Cor. VI, 10). Dum enim facitis iter
ei, dum praeparatis qua veniat, gentesque possideat, multa passuri
estis in conspectu hominum tristitia: sed vos non solum nolite
deficere, sed etiam exsultate; non in conspectu hominum sed in
conspectu Dei. Spe gaudentes, in tribulatione tolerantes (Rom.
XII, 12). Exsultate in conspectu ejus. Illi enim qui vos in
conspectu hominum turbant, Turbabuntur a facie ejus, patris
orphanorum et judicis viduarum. Desolatos enim putant, a quibus
plerumque gladio verbi Dei, et parentes a filiis, et mariti ab
uxoribus separantur (Matth. X, 34, 35): sed habent
consolationem destituti atque viduati patris orphanorum et judicis
viduarum; habent ejus consolationem qui ei dicunt, Quoniam pater meus
et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me (Psal.
XXVI, 10): et qui speraverunt in Domino, persistentes in
orationibus nocte ac die (I Tim. V, 5); a cujus facie illi
turbabuntur, cum viderint se nihil proficere, quoniam totus mundus
post eum abiit (Joan. XII, 19).
7. [vers. 7.] Nam de his orphanis et viduis, id est spei
saecularis societate destitutis, Dominus sibi templum fabricat: de
quo consequenter dicit, Dominus, in loco sancto suo. Quis enim sit
locus ejus aperuit, cum ait, Deus qui inhabitare facit unius modi in
domo: unanimes, unum sentientes: iste est locus sanctus Domini.
Cum enim dixisset, Dominus in loco sancto suo: tanquam requireremus
in quo loco, cum ille ubique sit totus, et nullus eum contineat
corporalium spatiorum locus, illico subjecit; ne quaeramus eum absque
nobis; sed potius unius modi habitantes in domo, mereamur ut habitare
etiam ipse dignetur in nobis. Iste est locus sanctus Domini, quod
plerique homines quaerunt, ut habeant ubi orantes exaudiantur. Sint
ipsi ergo quod quaerunt; et quae dicunt in cordibus suis, id est in
talibus cubilibus suis, compungantur (Psal. IV, 5), habitantes
unius modi in domo, ut a Domino magnae domus inhabitentur, et apud
seipsos exaudiantur. Est enim domus magna, in qua non solum aurea
vasa sunt et argentea, sed et lignea et fictilia; et alia quidem sunt
in honorem, alia in contumeliam: si qui autem mundaverint semetipsos a
vasis contumeliae (II Tim. II, 20), erunt unius modi in
domo, et locus sanctus Domini. Nam sicut in magna hominis domo, non
in qualicumque loco ejus requiescit dominus ejus, sed in aliquo utique
secretiore et honoratiore loco: sic Deus non in omnibus qui in domo
ejus sunt habitat (non enim habitat in vasis contumeliae); sed locus
sanctus ejus sunt quos habitare facit unius modi, vel unius moris in
domo. Qui enim TROPOI graece dicuntur, et modi, et mores
latine interpretari possunt. Nec habet graecus, Qui inhabitare
facit; sed tantum, habitare facit. Dominus ergo in loco sancto suo.
Quis est locus iste? Ipse Deus eum sibi facit. Deus enim habitare
facit unius moris in domo: hic est locus sanctus ejus.
8. Quod autem gratia sua sibi aedificet hunc locum, non meritis
eorum praecedentibus ex quibus eum aedificat, vide quid sequatur: Qui
educit compeditos in fortitudine. Solvit enim gravia vincula
peccatorum, quibus impediebantur ne ambularent in via praeceptorum:
educit autem eos in fortitudine, quam ante ejus gratiam non habebant.
Similiter amaricantes qui habitant in sepulcris: id est omni modo
mortuos, occupatos in operibus mortuis. Hi enim amaricant resistendo
justitiae: nam illi compediti forsitan volunt ambulare, nec possunt;
Deumque precantur ut possint, eique dicunt: De necessitatibus meis
educ me (Psal. XXIV, 17). A quo exauditi, gratias agunt
dicentes: Disrupisti vincula mea (Psal. CXV, 17). Isti
autem amaricantes qui habitant in sepulcris, in eo genere sunt quod
alio loco Scriptura significat, dicens: A mortuo, velut qui non
sit, perit confessio (Eccli. XVII, 26). Unde est illud:
Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov.
XVIII, 3). Aliud est enim desiderare, aliud oppugnare
justitiam; aliud a malo liberari velle, aliud mala sua defendere
potius quam fateri: utrosque tamen gratia Christi educit in
fortitudine. Qua fortitudine, nisi ut adversus peccatum usque ad
sanguinem certent? Ex utroque enim genere fiunt idonei quibus
construatur locus sanctus ejus; illis solutis, illis resuscitatis.
Quia et mulieris, quam alligaverat satanas per decem et octo annos,
jubendo vincula solvit (Luc. XIII, 16); et Lazari mortem
clamando superavit (Joan. XI, 43, 44). Qui fecit haec in
corporibus, potest mirabiliora facere in moribus, et facere unius modi
habitare in domo: educens compeditos in fortitudine; similiter
amaricantes qui habitant in sepulcris.
9. [vers. 8-10.] Deus cum egredereris coram populo tuo.
Egressus ejus intelligitur, cum apparet in operibus suis. Apparet
autem non omnibus, sed eis qui noverunt opera ejus intueri. Non enim
ea nunc opera dico, quae conspicua sunt omnibus, coelum, et terram,
et mare, et universa quae in eis sunt; sed opera quibus educit
compeditos in fortitudine, similiter amaricantes qui habitant in
sepulcris, et facit eos unius moris habitare in domo. Sic egreditur
coram populo suo, id est coram eis qui istam gratiam ejus intelligunt.
Denique sequitur: Cum transires in deserto, terra mota est.
Desertum erant Gentes, quae ignorabant Deum: desertum erat, ubi
lex nulla ab ipso Deo data erat; ubi nulli Prophetae habitaverant,
Dominumque esse venturum praedixerant. Cum ergo transires in
deserto, cum praedicareris in Gentibus, terra mota est, terreni
homines ad fidem excitati sunt. Sed unde mota est? Etenim coeli
distillaverunt a facie Dei. Forsitan hic aliquis recolat illud
tempus, quando in deserto Deus transibat coram populo suo, coram
filiis Israel, die in columna nubis, nocte in fulgore ignis (Exod.
XIII, 21); et hoc esse sentiat quod coeli distillaverunt a
facie Dei, quoniam manna pluit populo suo (Id. XVI, 13);
hoc etiam esse quod sequitur, Mons Sina a facie Dei Israel,
pluviam voluntariam segregans, Deus, haereditati tuae, quia in monte
Sina locutus est Deus ad Moysen, quando Legem dedit (Id.
XIX, 18, etc.): ut manna sit pluvia voluntaria quam segregavit
Deus haereditati suae, id est populo suo: quia solos eos ita pavit,
non et caeteras Gentes: ut quod deinde dicit, Et infirmata est,
ipsa haereditas infirmata intelligatur; quoniam murmurantes, manna
fastidiosi respuerunt, desiderantes escas carnium, et ea quibus vesci
in Aegypto consueverant (Num. XI, 5, 6). Sed in his verbis
si proprietas tantummodo litterae, non spiritualis requirendus est
intellectus, oportet ut ostendatur secundum proprietatem corporalem,
qui tunc compediti, quique etiam habitantes in sepulcris educti sunt in
fortitudine. Deinde si ille populus, illa scilicet haereditas Dei,
fastidio manna respuens infirmata est, non debuit sequi, Tu vero
perfecisti eam; sed, Tu vero percussisti eam. Deo quippe offenso
per illa murmura atque fastidia, ingens plaga secuta est (Ibid.,
33). Postremo illi omnes in eremo consternati sunt, nec quisquam
eorum, praeter duos, terram meruit promissionis intrare (Id.
XIV, 29, 30). Quanquam etiamsi dicatur in filiis eorum
haereditas illa perfecta, nos sensum spiritualem liberius tenere
debemus. Omnia quippe illa in figura contingebant in illis (I Cor.
X, 11); donec aspiraret dies, et removerentur umbrae (Cant.
II, 17).
10. Aperiat itaque nobis pulsantibus Dominus; et mysteriorum
ejus, quantum ipse dignatur, secreta pandantur. Etenim ut terra mota
esset ad fidem, cum in desertum Gentium transiret Evangelium, coeli
distillaverunt a facie Dei. Hi sunt coeli, de quibus in alio psalmo
canitur: Coeli enarrant gloriam Dei. De his quippe paulo post ibi
dicitur: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces
eorum: in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae
verba eorum (Psal. XVIII, 2-5). Nec tamen istis coelis
tanta gloria tribuenda est, tanquam ab hominibus illa gratia venerit in
desertum Gentium, ut terra moveretur ad fidem. Non enim coeli a
seipsis distillaverunt; sed a facie Dei, utique inhabitantis eos, et
facientis eos inhabitare unius moris in domo. Ipsi sunt enim et
montes, de quibus dicitur: Levavi oculos meos ad montes, unde veniet
auxilium mihi. Et tamen ne in hominibus spem posuisse videretur,
continuo subjecit: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et
terram (Psal. CXX, 1, 2). Ei quippe alio loco dicitur,
Illuminans tu admirabiliter, a montibus aeternis (Psal. LXXV,
5): quamvis a montibus aeternis, tamen illuminans tu. Sic et hic,
coeli distillaverunt; sed, a facie Dei. Et ipsi enim salvi facti
sunt per fidem, et hoc non ex seipsis; sed Dei donum est: non ex
operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum
(Ephes. II, 8-10), qui facit unius modi habitare in domo.
11. Sed quid est quod sequitur, Mons Sina a facie Dei Israel?
An subaudiendum est, distillavit: ut quod vocavit coelorum nomine,
hoc voluerit intelligi nomine etiam montis Sina; sicut diximus eos
vocari montes, qui vocati sunt coeli? Nec in isto sensu movere debet
quod ait, mons; non, montes; cum ibi dicti sint, coeli; non,
coelum: quia et in alio psalmo cum dictum esset, Coeli enarrant
gloriam Dei; more Scripturae eumdem sensum verbis aliis repetentis
subsequenter dictum est, Et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
Prius dixit, coeli; non coelum; et tamen postea non, firmamenta;
sed, firmamentum. Vocavit enim Deus firmamentum, coelum (Gen.
I, 8), sicut in Genesi scriptum est. Ita ergo coeli et coelum,
montes et mons, non aliud, sed hoc ipsum: sicut Ecclesiae multae et
una Ecclesia, non aliud, sed hoc ipsum. Cur ergo, mons Sina qui
in servitutem generat (Gal. IV, 24), sicut dicit Apostolus?
An forte Lex ipsa intelligenda est in monte Sina, quam
distillaverunt coeli a facie Dei, ut terra moveretur? et ipse est
terrae motus, cum conturbantur homines, quia Legem implere non
possunt? Quod si ita est, haec est et pluvia voluntaria, de qua
consequenter dicit, Pluviam voluntariam segregans, Deus,
haereditati tuae; quia non fecit sic ulli genti, et judicia sua non
manifestavit eis (Psal. CXLVII, 20). Segregavit itaque
pluviam hanc voluntariam Deus haereditati suae, quod Legem dedit.
Et infirmata est: vel ipsa Lex, vel ipsa haereditas. Lex infirmata
sic accipi potest, eo quod non impleretur: non quod ipsa infirma sit,
sed quod infirmos facit minando poenam, nec adjuvando per gratiam.
Nam et Apostolus ipso verbo usus est, ubi ait, Quod enim
impossibile erat Legi, in quo infirmabatur per carnem; significare
volens quia per spiritum impletur: tamen ipsam dixit infirmari, cum ab
infirmis non possit impleri. Infirmata vero ipsa haereditas, id est
ipse populus, data sibi Lege, sine ulla ambiguitate intelligitur.
Lex enim subintravit, ut abundaret delictum. Quod autem sequitur,
Tu vero perfecisti eam, ad Legem ita refertur, quia secundum illud
perfecta, id est impleta est; quod Dominus in Evangelio dicit: Non
veni Legem solvere, sed implere (Matth. V, 17). Unde et
Apostolus qui dixerat Legem infirmatam esse per carnem, quia caro non
implet quod per spiritum impletur, id est per gratiam spiritualem;
ipse item dicit: Ut justitia Legis impleretur in nobis, qui non
secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum (Rom. VIII,
3, 4). Hoc est ergo, Tu vero perfecisti eam; quia plenitudo
Legis est charitas (Id. XIII, 10); et charitas Dei diffusa
est in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum
qui datus est nobis: hoc est, Tu vero perfecisti eam, si Legem
perfecisse intelligatur; si vero haereditatem, facilior est
intellectus. Si enim propter hoc dicta est haereditas Dei infirmata,
id est populus Dei infirmatus data Lege, quia Lex subintravit, ut
abundaret delictum: ergo et quod sequitur, Tu vero perfecisti eam,
ex illo intelligitur quod etiam in Apostolo sequitur, Ubi autem
abundavit delictum, superabundavit gratia (Rom. V, 5, 20).
Namque abundante delicto, multiplicatae sunt infirmitates eorum; et
postea acceleraverunt (Psal. XV, 4): quia ingemuerunt, et
invocaverunt, ut ipso adjuvante impleretur quod ipso jubente non
implebatur.
12. Est in his verbis et alius sensus, qui probabilior mihi
videtur. Multo enim congruentius intelligitur ipsa gratia pluvia
voluntaria, quia nullis praecedentibus operum meritis gratis datur.
Si enim gratia; jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est
gratia (Rom. XI, 6). Non enim dignus sum, inquit, vocari
apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei: gratia autem Dei sum
id quod sum (I Cor. XV, 9 et 10). Haec est pluvia
voluntaria. Voluntarie quippe genuit nos verbo veritatis (Jacobi
I, 18). Haec pluvia voluntaria. Inde alibi dicitur: Scuto
bonae voluntatis tuae coronasti nos (Psal. V, 13). Istam
pluviam, cum Deus transiret in deserto, id est, praedicaretur in
Gentibus, coeli distillaverunt: non tamen a seipsis, sed a facie
Dei, quoniam et ipsi gratia Dei sunt id quod sunt. Et ideo mons
Sina, quia et ipse qui plus omnibus illis laboravit, non ipse autem,
sed gratia Dei cum illo (I Cor. XV, 10), ut abundantius
distillaret in gentibus, id est in deserto, ubi Christus non erat
annuntiatus, ne super alienum fundamentum aedificaret (Rom. XV,
20); ipse, inquam, Israelita erat ex genere Israel, de tribu
Benjamin (Philipp. III, 5): et ipse ergo in servitutem
generatus erat, de Jerusalem terrena quae servit cum filiis suis, et
ideo persequebatur Ecclesiam. Nam, quod ipse commonuit, sicut tunc
qui secundum carnem generatus est persequebatur eum qui secundum
spiritum; ita et nunc (Gal. IV, 25, 29). Sed
misericordiam consecutus est quia ignorans fecit in incredulitate (I
Tim. I, 13). Miramur ergo quod coeli distillaverunt a facie
Dei: magis miremur quod mons Sina, id est, qui prius
persequebatur, Hebraeus ex Hebraeis, secundum Legem pharisaeus
(Philipp. III, 5). Quid autem miremur? Non enim a seipso,
sed quod sequitur, a facie Dei Israel; de quo ipse dicit, Et super
Israel Dei (Gal. VI, 16) de quo Dominus dicit, Ecce vere
Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47). Hanc ergo
pluviam voluntariam nullis praecedentibus meritis operum bonorum
segregavit Deus haereditati suae. Et infirmata est. Agnovit enim
non esse se aliquid per seipsum; non viribus suis, sed gratiae Dei
tribuendum esse quod est. Agnovit quod dictum est: In infirmitatibus
meis gloriabor (II Cor. XII, 9). Agnovit quod dictum est:
Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20). Agnovit quod
dictum est: Humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Et
infirmata est; tu vero perfecisti eam: quia virtus in infirmitate
perficitur (II Cor. XII, 9). Quidam sane codices, et
latini et graeci, non habent, mons Sina; sed a facie Dei Sina, a
facie Dei Israel. Id est, coeli distillaverunt a facie Dei: et
quasi quaereretur cujus Dei; a facie Dei, inquit, Sina, a facie
Dei Israel; id est a facie Dei qui Legem dedit populo Israel.
Quare ergo coeli distillaverunt a facie Dei, a facie hujus Dei,
nisi quia sic impletum est quod praedictum est: Benedictionem dabit
qui Legem dedit (Psal. LXXXIII, 8)? Legem, qua terreat
de humanis viribus praesumentem, benedictionem, qua liberet in Deum
sperantem. Tu ergo perfecisti, Deus, haereditatem tuam; quia
infirmata est in se, ut perficeretur abs te.
13. [vers. 11.] Animalia tua inhabitabunt in ea. Tua, non
sua; tibi subdita, non sibi libera; ad te egentia, non sibi
sufficientia. Denique sequitur: Parasti in tua suavitate egenti
Deus. In tua suavitate, non illius facultate. Egens est enim,
quoniam infirmatus est, ut perficiatur: agnovit se indigentem, ut
repleatur. Haec est illa suavitas de qua alibi dicitur, Dominus
dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum (Psal.
LXXXIV, 13): ut bonum opus fiat non timore, sed amore; non
formidine poenae, sed delectatione justitiae . Ipsa est enim vera et
sana libertas. Sed Dominus hoc egenti paravit, non abundanti, cui
opprobrio est ista paupertas; de qualibus alibi dicitur: Opprobrium
his qui abundant, et despectio superbis (Psal. CXXII, 4).
Hos enim dixit superbos, quos dixit qui abundant.
14. [vers. 12.] Dominus dabit verbum: cibaria scilicet
animalibus suis quae inhabitabunt in ea. Sed quid operabuntur haec
animalia, quibus dabit verbum? quid nisi quod sequitur?
Evangelizantibus virtute multa. Qua virtute, nisi fortitudine illa
in qua educit compeditos? Fortasse etiam virtutem hic dicat illam,
qua evangelizantes mirabilia signa fecerunt.
15. [vers. 13.] Quis ergo dabit verbum evangelizantibus
virtute multa? Rex, inquit, virtutum Dilecti. Pater ergo est rex
virtutum Filii. Dilectus enim, quando non ponitur quis dilectus,
per antonomasiam Filius unicus intelligitur. An virtutum suarum rex
ipse Filius; virtutum scilicet sibi servientium? quia virtute multa
evangelizantibus dabit verbum rex virtutum, de quo dictum est,
Dominus virtutum, ipse est rex gloriae (Psal. XXIII, 10).
Quod autem non dixit, Rex virtutum suarum, sed, Rex virtutum
Dilecti, locutio est in Scripturis usitatissima, si quis advertat:
quod ibi maxime apparet, ubi etiam proprium nomen exprimitur, ut
eumdem esse de quo dicitur, dubitari omnino non possit. Qualis et
illa in Pentateucho multis locis invenitur: Et fecit Moyses illud
atque illud, sicut praecepit Dominus Moysi (Num. XVII, 11,
etc., sec. LXX). Non dixit quod usitatum est in locutionibus
nostris, Et fecit Moyses sicut praecepit ei Dominus; sed, Fecit
Moyses sicut praecepit Dominus Moysi; quasi alius sit Moyses cui
praecepit, et alius Moyses qui fecit, cum idem ipse sit. Tales
locutiones in Novo Testamento difficillime reperiuntur. Inde est
tamen quod Apostolus ait: De Filio suo, qui factus est ei ex semine
David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute
secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu
Christi Domini nostri (Rom. I, 3, 4): tanquam alius sit
Filius Dei qui factus est ex semine David secundum carnem, et alius
Jesus Christus Dominus noster, cum sit unus atque idem. In
veteribus autem libris crebra est ista locutio: et ideo quando
subobscure fit, ex manifestis sui generis exemplis intelligenda est;
sicut hoc loco psalmi hujus quem tractamus, subobscure facta est. Nam
si diceretur Jesus Christus, rex virtutum Jesu Christi, tam aperta
esset quam illa, Fecit Moyses sicut praecepit Dominus Moysi: quia
vero dictum est, Rex virtutum Dilecti, non facile est ut occurrat
ipsum esse regem virtutum, qui est et Dilectus. Rex ergo virtutum
Dilecti, sic intelligi potest, ac si diceretur, rex virtutum
suarum, quia et rex virtutum est Christus, et Dilectus est idem ipse
Christus. Quamvis non habeat iste sensus tantam necessitatem, ut
aliud non valeat accipi: quia et Pater potest intelligi rex virtutum
Filii sui dilecti, cui dicit ipse Dilectus, Omnia mea tua sunt, et
tua mea (Joan. XVII, 10). Quod si forte quaeritur utrum
Deus Domini Jesu Christi Pater etiam rex dici possit; nescio utrum
quisquam audeat hoc ab eo nomen auferre, ubi Apostolus dicit: Regi
autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo (I Tim. I,
17). Quia etsi hoc de ipsa Trinitate dictum est, ibi est et Deus
Pater. Si autem non carnaliter intelligimus, Deus, judicium tuum
regi da, et justitiam tuam filio regis (Psal. LXXI, 2);
nescio utrum aliud aliquid dictum est quam, Filio tuo. Rex ergo est
et Pater. Unde versiculus iste psalmi hujus, Rex virtutum
Dilecti, utroque modo intelligi potest. Cum itaque dixisset,
Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa; quia ipsa virtus
ab eo regitur, eique militat a quo datur, ipse, inquit, Dominus qui
dabit verbum evangelizantibus virtute multa, rex est virtutum
Dilecti.
16. Deinde sequitur: Dilecti, et speciei domus dividere spolia.
Repetitio pertinet ad commendationem: quanquam istam repetitionem non
omnes codices habeant, et eam diligentiores stella apposita
praenotant, quae signa vocantur asterisci; quibus agnosci volunt ea
non esse in interpretatione Septuaginta, sed esse in hebraeo, quae
talibus insigniuntur notis. Sed sive repetatur, sive semel dictum
accipiatur quod positum est, Dilecti; sic intelligendum puto quod
sequitur, et speciei domus dividere spolia, ac si diceretur, Dilecti
etiam speciei domus dividere spolia, id est, Dilecti etiam ad
dividenda spolia. Speciosam quippe domum, id est Ecclesiam Christus
fecit, dividendo illi spolia; sicut speciosum est corpus distributione
membrorum. Spolia porro dicuntur quae victis hostibus detrahuntur.
Hoc quid sit Evangelium nos admonet, ubi legimus: Nemo intrat in
domum fortis, ut vasa ejus diripiat, nisi prius alligaverit fortem
(Matth. XII, 29). Alligavit ergo diabolum Christus
spiritualibus vinculis; superando mortem, et super coelos ab inferis
ascendendo: alligavit eum sacramento incarnationis suae, quod nihil in
eo reperiens morte dignum, tamen est permissus occidere; ac sic
alligato abstulit tanquam spolia vasa ejus. Operabatur quippe in
filiis diffidentiae (Ephes. II, 2), quorum infidelitate
utebatur ad voluntatem suam. Haec vasa Dominus mundans remissione
peccatorum, haec spolia sanctificans hosti erepta prostrato atque
alligato, divisit ea speciei domus suae; alios constituens apostolos,
alios prophetas, alios pastores et doctores in opus ministerii, in
aedificationem corporis Christi (Ephes. IV, 11, 12).
Sicut enim unum corpus est, et membra multa habet; omnia autem membra
corporis cum sint multa, unum est corpus: sic et Christus. Numquid
omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes virtutes?
numquid omnes dona habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur?
numquid omnes interpretantur? Omnia autem haec operatur unus atque
idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult (I Cor.
XII, 12, 29, 30, 11). Et haec est species domus, cui
spolia dividuntur; ut amator ejus hac pulchritudine accensus exclamet:
Domine, dilexi decorem domus tuae (Psal. XXV, 8).
17. [vers. 14.] Jam in eo quod sequitur, se ad ipsa membra,
de quibus fit species domus, alloquenda convertit, dicens: Si
dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et inter
scapulas ejus in viriditate auri. Prius hic quaerendus est ordo
verborum quomodo finiatur sententia; quae utique pendet, cum dicitur,
Si dormiatis: deinde quod ait, pennae columbae deargentatae, utrum
singulari numero intelligendum est, hujus pennae; an plurali, hae
pennae. Sed singularem numerum graecus excludit, ubi omnino
pluraliter hoc positum legitur. Sed adhuc incertum est utrum, hae
pennae; an, o vos pennae, ut ad ipsas pennas loqui videatur. Utrum
ergo verbis quae praecesserunt finiatur ista sententia, ut ordo sit,
Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa, si dormiatis
inter medios cleros, o vos pennae columbae deargentatae: an his quae
sequuntur, ut ordo sit, Si dormiatis inter medios cleros, pennae
columbae deargentatae nive dealbabuntur in Selmon: id est, ipsae
pennae dealbabuntur, si dormiatis inter medios cleros: ut illis hoc
dicere intelligatur, qui speciei domus tanquam spolia dividuntur; id
est, Si dormiatis inter medios cleros, o vos qui dividimini speciei
domus, per manifestationem Spiritus ad utilitatem, ut alii quidem
detur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum
eumdem Spiritum, alii fides, alii genera curationum in eodem
Spiritu, et caetera (I Cor. XII, 7, 9): si ergo vos
dormiatis inter medios cleros, tunc pennae columbae deargentatae nive
dealbabuntur in Selmon. Potest et sic: Si vos, pennae columbae
deargentatae, dormiatis inter medios cleros, nive dealbabuntur in
Selmon, ut subintelligantur homines, qui per gratiam remissionem
accipiunt peccatorum. Unde etiam de ipsa Ecclesia dicitur in Cantico
canticorum: Quae est ista quae ascendit dealbata (Cant. III,
6, sec. LXX)? Promissio quippe Dei tenetur, per Prophetam
dicentis: Si fuerint peccata vestra tanquam phoenicium, sicut nivem
dealbabo (Isai. I, 18)? Potest et sic intelligi, ut in eo
quod dictum est, pennae columbae deargentatae, subaudiatur, eritis;
ut iste sit sensus: O vos qui tanquam spolia speciei domus
dividimini, si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae
deargentatae eritis; id est, in altiora elevabimim, compagini tamen
Ecclesiae cohaerentes. Nullam quippe aliam melius hic intelligi puto
columbam deargentatam, quam illam de qua dictum est: Una est columba
mea (Cant. VI, 8). Deargentata est autem, quia divinis
eloquiis est erudita: eloquia namque Domini alio loco dicuntur
argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI,
7). Magnum itaque aliquod bonum est, dormire inter medios cleros:
quae nonnulli duo Testamenta esse voluerunt; ut dormire sit inter
medios cleros, in eorum Testamentorum auctoritate requiescere; id
est, utriusque Testamenti testimoniis acquiescere, ut quando aliquid
ex his profertur et probatur, omnis contentio pacifica quiete
finiatur. Quod si ita est, quid aliud admoneri videntur
evangelizantes virtute multa, nisi quia tunc eis Dominus dabit verbum
ut evangelizare possint, si dormiant inter medios cleros? Tunc enim
eis verbum veritatis datur, si auctoritas ab eis duorum Testamentorum
non relinquatur: ut ipsi sint et pennae columbae deargentatae, quorum
praedicatione in coelum gloria fertur Ecclesiae.
18. Inter scapulas autem: pars est utique corporis; pars est circa
regionem cordis, a posterioribus tamen, id est a dorso: quam columbae
illius deargentatae partem in viriditate auri esse dicit, hoc est in
vigore sapientiae; quem vigorem melius non puto intelligi posse quam
charitatem. Sed quare a dorso, et non a pectore? Quanquam mirer
quomodo positum sit hoc verbum in alio psalmo, ubi dicitur, Inter
scapulas suas obumbrabit tibi, et sub alis ejus sperabis (Psal.
XC, 4), cum sub alis obrumbrari non possit, nisi quod a pectore
fuerit. Et latine quidem inter scapulas fortasse aliquo modo ex
utraque parte possit intelligi, et ante, et post; ut scapulas
accipiamus quae in medio caput habent: et in hebraeo sit fortassis
ambiguum, quod possit et hoc modo intelligi; sed quod in graeco est
METAFRENA, nonnisi a posterioribus significat, quod est inter
scapulas. Utrum propterea ibi est auri viriditas, id est sapientia et
charitas, quia ibi sunt quodammodo radices alarum; an quia ibi
portatur illa sarcina levis? Quid enim sunt vel ipsae alae, nisi duo
praecepta charitatis, in quibus tota Lex pendet et Prophetae
(Matth. XXII, 40)? Quid ipsa sarcina levis, nisi ipsa
charitas quae in his duobus praeceptis impletur? Quidquid enim
difficile est in praecepto, leve est amanti. Nec ob aliud recte
intelligitur dictum, Onus meum leve est (Id. XI, 30); nisi
quia dat Spiritum sanctum, per quem diffunditur charitas in cordibus
nostris (Rom. V, 5), ut amando liberaliter faciamus, quod
timendo qui facit, serviliter facit: nec est amicus recti, quando
mallet, si fieri posset, id quod rectum est non juberi.
19. Quaeri etiam potest, cum non sit dictum, Si dormiatis in
cleris, sed, inter medios cleros, quid sit hoc, inter medios
cleros. Quod quidem si expressius transferretur ex graeco, inter
medium clerorum diceretur; quod in nullo interpretum legi: propterea
credo quia tantumdem valet quod dictum est, inter medios cleros. Hinc
ergo quid mihi videatur exponam. Saepe hoc verbum ad aliqua
connectenda atque pacanda, ne inter se dissideant, poni solet: sicut
testamentum inter se et populum Deo constituente, hoc verbum
Scriptura ponit; nam pro eo quod est in latino, inter me et vos,
graecus habet, inter medium meum et vestrum. Sic et de signo
circumcisionis cum loquitur Deus ad Abraham, dicit, Erit
testamentum inter me et te, et omne semen tuum (Gen. XVII, 2,
7): quod Graecus habet, inter medium meum et tuum, et inter medium
seminis tui. Item cum loqueretur ad Noe de arcu in nubibus ad signum
constituendum (Id. IX, 12), hoc verbum saepissime repetit: et
quod habent latini codices, inter me et vos, vel inter me et omnem
animam vivam, et si qua ibi talia dicuntur; inter medium meum et
vestrum, invenitur in Graeco, quod est, ANA MESON. David
quoque et Jonathan signum inter se constituunt, ne aliud opinando
dissideant (I Reg. XX, 20-23): et quod latine dicitur,
inter ambos; inter medium amborum, habet Graecus eodem verbo, quod
est, ANA MESON. Optime autem factum est, ut hoc loco psalmi
hujus interpretes nostri non dicerent, inter cleros, quod latinae
locutioni usitatum est; sed inter medios cleros, tanquam inter medium
clerorum, quod potius in graeco legitur, et quod dici solet in eis
rebus, ut dixi, quae inter se debeant habere consensum. Jubet ergo
Scriptura ut inter medios cleros dormiant, qui vel sunt pennae
columbae deargentatae, vel ex hoc eis praestatur ut sint. Porro si
isti cleri duo Testamenta significant, quid aliud admonemur, nisi ut
Testamentis inter se consentientibus non repugnemus ; sed intelligendo
aequiescamus, nosque simus eorum concordiae signum atque documentum,
cum alterum adversus alterum nihil dixisse sentimus, et cum pacifica
admiratione, quasi ecstasis sopore, monstramus? Cur autem in cleris
Testamenta intelligantur, cum hoc nomen graecum sit quidem, sed
Testamentum non ita dicatur; haec causa est, quia per testamentum
datur haereditas, quae graece appellatur, KLERONOMIA, et
haeres, KLERONOMOS. KLEROS autem sors graece dicitur,
et sortes ex promissione Dei, partes haereditatis vocantur, quae
populo sunt distributae. Unde tribus Levi praecepta est non habere
sortem inter fratres suos, quod ex eorum decimis sustentaretur (Num.
XVIII, 20). Nam et Cleros et Clericos hinc appellatos
puto, qui sunt in ecclesiastici ministerii gradibus ordinati, quia
Matthias sorte electus est, quem primum per Apostolos legimus
ordinatum (Act. I, 26). Proinde propter haereditatem quae fit
testamento, tanquam per id quod efficitur id quod efficit, nomine
clerorum Testamenta ipsa significata sunt.
20. Quanquam mihi et alius hic sensus occurrat, nisi fallor,
anteponendus, ut cleros multo probabilius ipsas haereditates
intelligamus: ut quoniam haereditas Veteris Testamenti est, quamvis
in umbra significativa futuri, terrena felicitas; haereditas vero
Novi Testamenti est aeterna immortalitas; dormire sit inter medios
cleros, nec illam jam quaerere ardenter, et adhuc istam exspectare
patienter. Nam qui Deo propterea serviunt, vel potius propterea
servire nolant, dum quaerunt in hac vita et in hac terra felicitatem,
ablatus est somnus ab eis, et non dormiunt. Inflammantibus enim
cupiditatibus agitati, in flagitia et facinora propelluntur, nec
omnino requiescunt; desiderando ut acquirant, metuendo ne amittant.
Qui autem me audit, ait Sapientia, inhabitabit in spe, et
requiescet sine timore ab omni malignitate (Prov. [.....],
33). Hoc est, quantum mihi videtur, dormire inter medios cleros,
id est inter medias haereditates; nondum in re, sed tamen in spe
coelestis haereditatis habitare, et a terrenae felicitatis jam
cupiditate conquiescere. Cum autem venerit quod speramus, non jam
inter duas haereditates requiescemus; sed in nova vera, cujus vetus
erat umbra, regnabimus. Quapropter etiamsi intellexerimus quod dictum
est, Si dormiatis inter medios cleros, tanquam si diceretur, Si
moriamini inter medios cleros, ut istam mortem carnis more suo
Scriptura dormitionem vocaverit; haec est mors optima, ut in
cupiditatum cohibitione a terrenis, in spe coelestis haereditatis homo
usque in finem perseverans, diem vitae hujus ultimum claudat. Sic
enim dormientes inter medios cleros, erunt pennae columbae
deargentatae; ut tempore quo resurgent, rapiantur in nubibus obviam
Christo in aera, et semper jam cum Domino vivant (I Thess. IV,
16): aut certe, quia per eos qui sic moriuntur, quanto securius,
tanto sublimius Ecclesia diffamatur, et quasi quibusdam pennis
excelsae laudis attollitur. Neque enim frustra dictum est: Ante
mortem ne laudes hominem quemquam (Eccli. XI, 30). Omnes ergo
sancti Dei ab initio generis humani, usque ad tempus Apostolorum
(quia et ipsi noverant dicere, Diem hominis non concupivi, tu scis
[Jerem. XVII, 16]; et, Unam petii a Domino, hanc
requiram [Psal. XXVI, 4]), et a tempore Apostolorum, ex
quo duorum Testamentorum differentia clarius revelata est, ipsi
Apostoli et beati martyres caeterique justi, tanquam arietes et
arietum filii usque ad hoc tempus dormierunt inter medios cleros; regni
terreni felicitatem jam contemnentes, et regni coelorum aeternitatem
sperantes, et nondum tenentes. Et quia tam bene dormierunt, eis
velut pennis nunc volitat, et laudibus exaltatur Ecclesia, columba
scilicet deargentata; ut hac eorum fama ad imitandum posteris
invitatis, dum sic etiam caeteri dormiunt, addantur pennae quibus
usque in finem saeculi sublimiter praedicetur.
21. [vers. 15.] Dum discernit supercoelestis reges super eam,
nive dealbabuntur in Selmon: ille supercoelestis, ille qui ascendit
super omnes coelos, ut adimpleret omnia, dum discernit reges super
eam, id est super eamdem columbam deargentatam. Sequitur enim
Apostolus, ac dicit: Et ipse dedit quosdam quidem apostolos,
quosdam autem prophetas, quosdam vero evangelistas, quosdam autem
pastores et doctores. Nam quid est aliud reges discernere super eam,
nisi in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi (Ephes.
IV, 10-12); quandoquidem ipsa est corpus Christi? Dicuntur
autem illi reges, utique a regendo: et quid magis quam carnis
concupiscentias, ne regnet peccatum in eorum mortali corpore ad
obediendum desideriis ejus, ne exhibeant membra sua arma iniquitatis
peccato, sed exhibeant se Deo, tanquam ex mortuis viventes, et
membra sua arma justitiae Deo (Rom. VI, 12 et 13)? Sic
enim erunt reges primitus discreti ab alienigenis, quia non sunt jugum
ducentes cum infidelibus; deinde discreti concorditer inter se
muneribus propriis. Non enim omnes apostoli, aut omnes prophetae,
aut omnes doctores, aut omnes dona habent curationum, aut omnes
linguis loquuntur, aut omnes interpretantur. Omnia autem haec
operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout
vult (I Cor. XII, 29, 30, 11): quem dando ille
supercoelestis, discernit reges super columbam deargentatam. De quo
Spiritu sancto cum ad ejus matrem gratia plenam missus Angelus
loqueretur, quaerenti quomodo fieret quod paritura nuntiabatur,
quoniam non cognoscebat virum: Spiritus sanctus, inquit, superveniet
in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Quid est, obumbrabit
tibi, nisi, umbram faciet? Unde et isti reges, dum gratia Spiritus
Domini Christi discernuntur super columbam deargentatam, nive
dealbabuntur in Selmon. Selmon quippe interpretatur Umbra. Non
enim meritis aut virtute propria discernuntur. Quis enim te, inquit,
discernit? Quid autem habes quod non accepisti (Id. IV, 7)?
Ut ergo discernantur ab impiis, accipiunt remissionem peccatorum ab
illo qui ait: Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, tanquam
nivem dealbabo (Isai. I, 18). Ecce quomodo nive dealbabuntur
in Selmon; in gratia Spiritus Christi, quo eis etiam propria dona
discreta sunt: de quo dictum est quod supra commemoravi, Spiritus
sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, hoc
est, umbram faciet tibi: propterea quod nascetur ex te sanctum,
vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Umbra porro ista
defensaculum intelligitur ab aestu concupiscentiarum carnalium: unde
illa virgo Christum non carnaliter concupiscendo, sed spiritualiter
credendo concepit. Constat autem umbra lumine et corpore: proinde
illud quod in principio erat Verbum, lumen illud verum, ut umbraculum
meridianum fieret nobis, Verbum caro factum est, et habitavit in
nobis (Joan. I, 1, 14). Deo scilicet homo, tanquam lumini
corpus, accessit, et in eum credentes umbra protectionis operuit.
Non enim de quali umbra dicitur, Transierunt omnia illa tanquam umbra
(Sap. V, 9); nec de quali umbra dicit Apostolus, Nemo vos
judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut
neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum (Coloss. II,
16, 17); sed de quali scriptum est, Sub umbra alarum tuarum
protege me (Psal. XVI, 8). Dum ergo discernit ille
supercoelestis reges super columbam deargentatam, non sua merita
extollant, non de propria virtute confidant: nive quippe dealbabuntur
in Selmon; gratia candificabuntur in protectione corporis Christi.
22. [vers. 16.] Hunc autem montem consequenter dicit montem
Dei, montem uberem, montem incaseatum, vel montem pinguem. Quid
hic autem aliud pinguem, quam uberem diceret? Est enim et mons isto
nomine nuncupatus, id est Selmon. Sed quem montem intelligere
debemus montem Dei, montem uberem, montem incaseatum, nisi eumdem
Dominum Christum, de quo et alius propheta dicit: Erit in
novissimis temporibus manifestus mons Domini, paratus in cacumine
montium (Isai. II, 2)? Ipse est mons incaseatus, propter
parvulos gratia tanquam lacte nutriendos; mons uber, ad roborandos
atque ditandos donorum excellentia: nam et ipsum lac, unde fit
caseus, miro modo significat gratiam; manat quippe ex abundantia
viscerum maternorum, et misericordia delectabili parvulis gratis
infunditur. Ambiguus est autem in graeco casus, utrum sit
nominativus, an accusativus; quoniam in ea lingua mons neutri generis
est, non masculini: ideo nonnulli Latini non interpretati sunt,
montem Dei, sed mons Dei. Puto autem melius esse, in Selmon
montem Dei, hoc est, in montem Dei qui vocatur Selmon: secundum
intellectum quem supra, ut potuimus, exposuimus.
23. [vers. 17.] Deinde quod dixit, montem Dei, montem
incaseatum, montem uberem, ne quis auderet ex hoc Dominum Jesum
Christum comparare caeteris sanctis, qui et ipsi dicti sunt montes
Dei: legitur quippe, Justitia tua sicut montes Dei (Psal.
XXXV, 7); unde Apostolus ait, Ut nos simus justitia Dei in
ipso (II Cor. V, 21). De quibus montibus et alio loco
dicitur, Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis (Psal.
LXXV, 5); quia vita eis aeterna donata est, et per eos
sanctarum Scripturarum eminentissima auctoritas constituta est, sed
illuminante ab eis illo cui dicitur, Illuminans tu. Levavi enim
oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi: nec tamen auxilium
meum ab ipsis proprie montibus; sed auxilium meum a Domino qui fecit
coelum et terram (Psal. CXX, 1, 2). Unus quippe ipsorum
montium multum excellens cum dixisset, quod plus illis omnibus
laboraverit: Non autem ego, inquit, sed gratia Dei mecum (I
Cor. XV, 10). Ne quis ergo auderet etiam montem speciosum
forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3) montibus filiis
hominum comparare; quoniam non defuerunt qui eum dicerent, alii
Joannem Baptistam, alii Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex
Prophetis (Matth. XVI, 14); convertit se ad illos, et ait:
Utquid suspicamini montes incaseatos, montem, inquit, in quo placuit
Deo inhabitare in eo? Utquid suspicamini? Sicut enim lumen illi,
quia et ipsis dictum est, Vos estis lumen mundi (Id. V, 14);
sed aliud illud dictum est, Lumen verum, quod illuminat omnem hominem
(Joan. I, 9): sic, montes illi; sed longe alius mons paratus
in cacumine montium. Montes itaque isti illum montem portando gloriosi
sunt: quorum ille unus dicit, Mihi autem absit gloriari, nisi in
cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus
est, et ego mundo (Gal. VI, 14): ut qui gloriatur, non in
seipso, sed in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Utquid ergo
suspicamini montes incaseatos, eum montem in quo placuit Deo habitare
in eo? Non quia in aliis non inhabitat, sed quia in ipsis per ipsum.
In ipso quippe inhabitat omnis plenitudo divinitatis (Coloss. II,
9); non umbraliter, tanquam in templo a rege Salomone facto, sed
corporaliter, id est solide atque veraciter. Quoniam Deus erat in
Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 10). Quod
sive de Patre dictum accipiamus, quoniam ipse ait, Pater autem in me
manens, ipse facit opera sua; ego in Patre, et Pater in me
(Joan. XIV, 10); sive ita intelligatur, Deus erat in
Christo, Verbum erat in homine: sic erat utique Verbum in carne,
ut Verbum etiam caro factum solus proprie diceretur, id est, homo
Verbo in unam Christi personam copularetur. Utquid ergo suspicamini
montes incaseatos, eum montem in quo placuit Deo inhabitare in eo?
Longe utique aliter quam in illis montibus, quorum aliquem etiam hunc
suspicamini. Non enim quia et illi per adoptionis gratiam filii Dei
sunt, ideo quisquam illorum est Unigenitus cui diceret: Sede ad
dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis (Psal.
CIX, 1). Etenim Dominus inhabitabit usque in finem: id est,
illos montes non comparandos huic monti ipse Dominus inhabitabit, qui
est mons paratus in cacumine montium; ut perducat eos in finem, id est
in seipsum sicut Deus est contemplandum. Finis enim Legis
Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Deo itaque
placuit habitare in isto monte, qui paratus est in cacumine montium;
cui dicit: Tu es Filius meus dilectus, in quo bene complacui
(Matth. III, 17). Ipse autem mons Dominus est, qui alios
montes inhabitabit in finem, in quorum cacumine paratus est. Unus
enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I
Tim. II, 5), mons montium, sicut sanctus sanctorum. Unde
dicit: Ego in eis, et tu in me (Joan. XVII, 23). Utquid
ergo suspicamini montes incaseatos, montem in quo placuit Deo
inhabitare in eo? Etenim montes illos incaseatos Dominus iste, mons
incaseatus, inhabitabit usque in finem, ut aliquid sint quibus ait:
Quia sine me nihil potestis facere (Id. XV, 5).
24. [vers. 18.] Ita fit etiam quod sequitur: Currus Dei
decem millium multiplex; vel, denum millium multiplex; vel, decies
millies multiplex. Unum verbum enim graecum sicut quisque potuit
latinorum interpretum transtulit, quod ibi dictum est,
MYRIOPLASION. Latine autem satis exprimi non potuit:
quoniam mille apud Graecos KILIA dicuntur, MYRIADES autem
plura dena millia; MYRIAS quippe una, decem millia sunt.
Ingentem itaque multitudinem sanctorum atque fidelium, qui portando
Deum fiunt quodammodo currus Dei, significavit hoc nomine. Hanc
immanendo et regendo perducit in finem tanquam currum suum velut in
locum aliquem destinatum. Initium enim Christus; deinde qui sunt
Christi in praesentia ejus; deinde finis (I Cor. XV, 23,
24). Haec est sancta Ecclesia, quae sunt quod sequitur, Millia
laetantium. Spe enim sunt gaudentes, donec perducantur in finem quem
nunc exspectant per patientiam (Rom. VIII, 25). Mirifice
autem, cum dixisset, Millia laetantium, continuo subjecit, Dominus
in illis. Ne miremur quod laetentur; Dominus in illis. Nam per
multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei (Act.
XIV, 21): sed, Dominus in illis. Ideo etsi sunt quasi
tristes, semper tamen gaudentes (II Cor. VI, 10); nec jam
in ipso fine quo nondum venerunt, sed spe sunt gaudentes, et in
tribulatione patientes (Rom. XII, 12), quoniam Dominus in
illis, in Sina, in sancto. In nominum hebraeorum interpretationibus
invenimus Sina interpretari Mandatum: et alia quaedam interpretatur;
sed hoc puto praesenti loco aptius convenire. Reddens enim causam
quare laetarentur illa millia, quibus constat currus Dei, Dominus,
inquit, in illis, in Sina, in sancto: id est, Dominus in illis,
in mandato; quod mandatum sanctum est, sicut dicit Apostolus:
Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum
(Id. VII, 12). Sed quid prodesset mandatum, nisi Dominus
ibi esset, de quo dicitur: Deus enim est qui operatur in vobis et
velle, et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13)?
Nam mandatum sine Domini adjutorio littera est occidens (II Cor.
III, 6). Lex enim subintravit, ut abundaret delictum (Rom.
V, 20). Sed quoniam plenitudo Legis charitas est (Id.
XIII, 10), ideo per charitatem Lex impletur, non per
timorem. Charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris, per
Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5). Ideo
laetantur haec millia. Tantum enim faciunt justitiam Legis, quantum
adjuvantur Spiritu gratiae; quoniam Dominus in illis, in Sina, in
sancto.
25. [vers. 19.] Deinde ad ipsum Dominum locutione conversa:
Ascendisti, inquit, in altum, captivasti captivitatem, accepisti
dona in hominibus. Hoc Apostolus sic commemorat, sic exponit de
Domino Christo loquens: Unicuique autem nostrum, inquit, datur
gratia secundum mensuram donationis Christi: propter quod dicit,
Ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus.
Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit in inferiores
partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes
coelos, ut adimpleret omnia (Ephes. IV, 7-10). Christo
ergo sine dubitatione dictum est: Ascendisti in altum, captivasti
captivitatem, accepisti dona in hominibus. Nec moveat quod Apostolus
idem testimonium commemorans non ait, Accepisti dona in hominibus;
sed, Dedit dona hominibus. Ille quippe auctoritate apostolica
secundum hoc locutus est, quod Deus cum Patre Filius. Secundum hoc
quippe dedit dona hominibus, mittens eis Spiritum sanctum, qui
Spiritus est Patris et Filii. Secundum illud vero quod idem ipse
Christus in corpore suo intelligitur, quod est Ecclesia, propter
quod et membra ejus sunt sancti et fideles ejus; unde eis dicitur,
Vos autem estis corpus Christi et membra (I Cor. XII, 27):
procul dubio et ipse accepit dona in hominibus. Christus quippe
ascendit in altum. et sedet ad dexteram Patris (Marc. XVI,
19); sed nisi et hic esset in terris, non inde clamasset: Saule,
Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Cum igitur idem
ipse dicat, Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis
(Matth. XXV, 40); quid dubitamus eum accipere in membris
suis, quae dona membra ejus accipiunt?
26. Sed quid est, Captivasti captivitatem? Utrum quia vicit
mortem, quae captivos tenebat in quibus regnabat? an ipsos homines
appellavit captivitatem, qui captivi sub diabolo tenebantur? Cujus
rei mysterium continet etiam titulus illius psalmi, Quando domus
aedificabatur post captivitatem (Psal. XCV, 1): id est,
Ecclesia post gentilitatem. Ipsos itaque homines qui captivi
tenebantur appellans captivitatem, sicut militia cum dicitur et
intelliguntur qui militant, eamdem captivitatem a Christo captivatam
dicit. Cur enim non sit captivitas felix, si et ad bonum homines
possunt capi? Unde Petro dictum est: Ex hoc jam homines eris
capiens (Luc. V, 10). Captivati ergo, quia capti, et capti
quia subjugati; sub lene illud jugum missi (Matth. XI, 30),
liberati a peccato cujus servi erant, et justitiae servi facti cujus
liberi erant (Rom. VI, 18). Unde et ipse in illis est, qui
dedit dona hominibus, et accepit dona in hominibus. Ideoque in ista
captivitate, in ista servitute, in isto curru, sub isto jugo non sunt
millia plorantium, sed millia laetantium. Dominus quippe in illis,
in Sina, in sancto. Cui sensui congruit et alia interpretatio, qua
interpretatur Sina Mensura. Nam de his donis laetitiae spiritualis
Apostolus loquens id quod supra commemoravi: Unicuique autem
nostrum, inquit, data est gratia secundum mensuram donationis
Christi. Ac deinde sequitur quod etiam hic sequitur: Propter quod
dicit, Ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona
hominibus: quod hic est, accepisti dona in hominibus. Quid hac et
illa veritate concordius? quid manifestius?
27. Sed quid deinde adjungit? Etenim qui non credunt inhabitare;
vel quod nonnulli codices habent, Etenim non credentes inhabitare.
Nam quid sunt aliud non credentes, nisi qui non credunt? De quibus
dictum sit non est facilis intellectus. Tanquam enim ratio redderetur
superiorum verborum, cum dictum esset, Captivasti captivitatem,
accepisti dona in hominibus; ita subjunctum est, Etenim qui non
credunt inhabitare, id est, non credentes ut inhabitarent. Quid est
hoc? de quibus hoc dicit? An illa captivitas antequam transiret in
bonam captivitatem, unde fuerit mala captivitas ostendit? Non
credendo enim possidebantur ab inimico, qui operatur in filiis
diffidentiae; in quibus et vos, inquit, fuistis aliquando, cum
viveretis in illis (Ephes. II, 2, 3). Donis ergo gratiae
suae, qui accepit dona in hominibus captivavit istam captivitatem.
Etenim non credentes erant ut inhabitarent. Nam fides eos inde
liberavit , ut jam credentes inhabitent in domo Dei, facti et ipsi
domus Dei, et currus Dei millium laetantium.
28. [vers. 20, 21.] Unde qui haec canebat, in Spiritu ea
praevidens, impletus etiam ipse laetitia, eructavit hymnum, dicens:
Dominus Deus benedictus, benedictus Dominus Deus de die in diem.
Quod nonnulli codices habent, die quotidie. Quia sic habent
Graeci, EMERAN KATEMERAN; quod verius exprimeretur,
die quotidie. Quam puto locutionem hoc significare quod dictum est,
de die in diem. Quotidie quippe hoc agit usque in finem; captivat
captivitatem, accipiens dona in hominibus.
29. Et quoniam currum illum ducit in finem, sequitur et dicit:
Prosperum iter faciet nobis Deus sanitatum nostrarum, Deus noster,
Deus salvos faciendi. Multum gratia commendatur. Quis enim salvus
esset, nisi ipse sanaret? Sed ne occurreret cogitationi, Cur ergo
morimur, si per ejus gratiam salvi facti sumus? continuo subjecit, et
Domini exitus mortis: tanquam diceret, Quid indignaris humana
conditio habere te exitum mortis? Et Domini tui exitus non alius quam
mortis fuit. Potius ergo consolare quam indignare; nam et Domini
exitus mortis. Spe enim salvi facti sumus: si autem quod non videmus
speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24).
Patienter ergo etiam ipsam mortem feramus, illius exemplo qui, licet
nullo peccato esset debitor mortis, et Dominus esset a quo nemo animam
tolleret, sed ipse eam a semetipso poneret, etiam ipsius fuit exitus
mortis.
30. [vers. 22.] Verumtamen Deus conquassabit capita
inimicorum suorum; verticem capilli perambulantium in delictis suis:
id est nimis se extollentium, nimis superbientium in delictis suis; in
quibus saltem humiles esse deberent, dicentes, Domine, propitius
esto mihi peccatori. Sed conquassabit eorum capita; quoniam qui se
exaltat, humiliabitur (Luc. XVIII, 13, 14). Ac per hoc
quamvis et Domini sit exitus mortis; tamen idem Dominus, quoniam
Deus est, et voluntate, non necessitate, secundum carnem mortuus
est, conquassabit capita inimicorum suorum; non solum eorum qui
crucifixo illudentes et moventes capita dicebant, Si Filius Dei
est, descendat de cruce; sed etiam omnium extollentium se adversus
doctrinam ejus, et tanquam mortem hominis irridentium. Idem quippe
ipse de quo dictum est, Alios salvos fecit, semetipsum non potest
salvum facere (Matth. XXVII, 40, 42), Deus est
sanitatum nostrarum, et Deus est salvos faciendi: sed propter
humilitatis et patientiae documentum, et sanguine suo delendum
nostrorum chirographum peccatorum, etiam suum esse voluit exitum
mortis, ne mortem timeremus istam, sed illam potius unde nos liberavit
per istam. Verumtamen illusus et mortuus conquassabit capita
inimicorum suorum, de quibus ait, Resuscita me, et reddam illis
(Psal. XL, 11): sive bona pro malis, dum sibi subdit capita
credentium; sive justa pro injustis, dum punit capita superbientium.
Utroque enim modo conquassantur et confringuntur capita inimicorum,
cum a superbia dejiciuntur, sive humilitate correcti, sive in ima
tartari abrepti.
31. [vers. 23, 24.] Dixit Dominus: Ex Basan convertar;
vel ut nonnulli codices habent, Ex Basan convertam. Ille quippe
convertit ut salvi simus, de quo supra dictum est: Deus sanitatum
nostrarum, et Deus salvos faciendi. Ei quippe et alibi dicitur:
Deus virtutum, converte nos; et ostende faciem tuam et salvi erimus
(Psal. LXXIX, 20). Item alibi: Converte nos, Deus
sanitatum nostrarum (Psal. LXXXIV, 5). Ille autem dixit:
Ex Basan convertam. Basan interpretatur Confusio. Quid est ergo,
convertam ex confusione, nisi quia confunditur de peccatis suis qui pro
eis dimittendis precatur misericordiam Dei? Inde est quod ille
Publicanus nec oculos ad coelum audebat levare: ita se considerans
confundebatur; sed descendit justificatus, quia dixit Dominus, ex
Basan convertam. Basan interpretatur et Siccitas; et recte
intelligitur Dominus ex siccitate convertere, id est ex inopia. Nam
qui sibi videntur copiosi, cum sint famelici, et pleni, cum sint
inanissimi, non convertuntur. Beati enim qui esuriunt et sitiunt
justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Ex ista
Dominus siccitate convertit: de anima quippe sicca illi dicitur,
Extendi manus meas ad te; anima mea velut terra sine aqua tibi
(Psal. CXLII, 6). Illud quoque non absurde intelligitur,
quod habent alii codices, Ex Basan convertar. Convertitur enim ad
nos etiam ipse qui dicit, Convertimini ad me, et ego convertar ad vos
(Zach. I, 3): et non, si extra confusionem, cum peccatum
nostrum ante nos est semper (Psal. L, 5); et extra siccitatem,
qua ejus desideramus imbrem, qui pluviam voluntariam segregavit
haereditati suae. Nam siccitate infirmata est; ipse vero conversus
perfecit eam, cui dicitur, Et conversus vivificasti me (Psal.
LXX, 20). Dixit ergo Dominus: Ex Basan convertam,
convertam in profundum maris. Si convertam, quare in profundum
maris? In seipsum quippe convertit Dominus, cum salubriter
convertit, et non est utique ipse profundum maris. An fallit forte
latina locutio, et pro eo positum est, in profundum, quod est,
profunde? Non enim ille se convertit; sed ibi convertit eos qui in
profundo hujus saeculi jacent demersi pondere peccatorum, ubi conversus
ille dicit: De profundis clamavi ad te, Domine (Psal.
CXXIX, 1). Si autem non est, convertam, sed, convertar in
profundum maris, hoc intelligitur dixisse Dominum nostrum, quod sua
misericordia converteretur etiam in profundum maris, ad eos quoque
liberandos qui essent etiam desperatissimi peccatores. Quanquam in
aliquo graeco invenerim, non, in profundum, sed, in profundis, hoc
est, EN BYTOIS; quod priorem sensum confirmat, quod etiam ibi
Deus convertat ad se de profundis clamantes. Qui et si intelligatur
ibi ipse converti ad liberandos etiam tales, non est incongruum: et
ita eos convertit, vel ad eos liberandos ita convertitur, ut tinguatur
pes ejus in sanguine. Quod ad ipsum Dominum Propheta dicit: Ut
tinguatur pes tuus in sanguine: id est, ut ipsi qui ad te
convertuntur, vel ad quos liberandos converteris, licet in profundo
maris onere iniquitatis depressi fuerint, in tantum gratia tua
proficiant, quoniam ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia
(Rom. V, 20). Ut fiant pes tuus inter membra tua, ad
annuntiandum Evangelium tuum, et pro nomine tuo diu ducentes
martyrium, usque ad sanguinem certent. Sic enim, ut arbitror,
convenientius intelligitur pes ejus tinctus in sanguine.
32. Denique adjungit, Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso:
eosdem ipsos qui usque ad sanguinem fuerant pro fide evangelica
certaturi, etiam canes vocans, tanquam pro suo Domino latrantes.
Non illos canes, de quibus dicit Apostolus, Cavete canes
(Philipp. III, 2): sed illos qui edunt de micis quae cadunt de
mensa dominorum suorum. Hoc enim confessa Chananaea meruit audire:
O mulier, magna est fides tua! fiat tibi sicut vis (Matth. XV,
28). Canes laudabiles, non detestabiles; fidem servantes domino
suo, et pro ejus domo contra inimicos latrantes. Non enim tantummodo
canum dixit, sed canum tuorum; nec eorum dentes, sed lingua laudata
est: quoniam non utique frustra, nec sine magno sacramento Gedeon
solos eos jussus est ducere, qui fluminis aquam sicut canes lamberent;
talesque non amplius quam trecenti in tanta multitudine inventi sunt
(Judic. VII, 5, 6). In quo numero crucis signum est propter
T litteram, quae in graecis numerorum notis trecentos significat. De
talibus canibus et in alio psalmo dicitur: Convertentur ad vesperam,
et famem patientur ut canes (Psal. LVIII, 15). Nam et
quidam canes reprehensi sunt a propheta Isaia, non ideo quod canes
essent, sed quod latrare nescirent, et dormitare amarent (Isai.
LVI, 10). Ubi utique demonstravit, quia si vigilarent et pro
domino suo latrarent, laudabiles canes essent: sicut laudantur isti de
quibus dicitur, Lingua canum tuorum. Quos tamen Propheta ex
inimicis futuros esse praedixit, per illam scilicet conversionem de qua
superius loquebatur. Unde et ille psalmus: Convertentur, inquit,
ad vesperam, et famem patientur ut canes. Deinde veluti quaerentibus
unde hoc illis tantum bonum, ut canes ejus fierent, cujus fuerant
inimici; responsum est, ab ipso. Sic enim legitur: Lingua canum
tuorum ex inimicis ab ipso. Ipsius utique dilectione, ipsius
misericordia, ipsius gratia. Nam quando id possent a seipsis?
Etenim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii
ejus (Rom. V, 10): ad hoc et Domini fuit exitus mortis.
33. [vers. 25.] Visi sunt gressus tui, Deus. Gressus
quibus venisti per mundum, tanquam in illo curru peragraturus orbem
terrarum; quos et nubes in Evangelio sanctos et fideles suos
significat, ubi ait: Amodo videbitis Filium hominis venientem in
nubibus (Matth. XXVI, 64, et Marc. XIII, 26).
Excepto illo adventu in quo erit judex vivorum atque mortuorum (II
Tim. IV, 1); Amodo, inquit, videbitis Filium hominis
venientem in nubibus. Hi gressus tui visi sunt, id est, manifestati
sunt, revelata gratia Testamenti Novi: unde dictum est, Quam
speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona (Rom.
X, 15)! Haec enim gratia et isti gressus latebant in Vetere
Testamento: cum autem venit plenitudo temporis, et placuit Deo
revelare Filium suum, ut annuntiaretur in gentibus (Gal. IV,
4), visi sunt gressus tui, Deus; gressus Dei mei, regis qui est
in sancto. In quo sancto, nisi in templo suo? Templum enim Dei
sanctum est, inquit, quod estis vos (I Cor. III, 17).
34. [vers. 26.] Ut autem gressus isti viderentur,
Praevenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio
adolescentularum tympanistriarum. Principes sunt Apostoli: ipsi enim
praevenerunt, ut populi sequerentur. Praevenerunt, annuntiantes
Novum Testamentum; conjuncti psallentibus, de quorum bonis operibus
etiam visibilibus, tanquam organis laudis, glorificaretur Deus.
Iidem autem principes in medio adolescentularum tympanistriarum, in
ministerio scilicet honorabili: nam ita sunt in medio ministri
praepositi Ecclesiarum novarum; hoc enim est, adolescentularum:
carne edomita Deum laudantium; hoc enim est, tympanistriarum, eo
quod tympana fiant corio siccato et extento.
35. [vers. 27.] Ideo ne quisquam carnaliter ista acciperet,
et ex his verbis quosdam luxuriae choros in animum induceret, sequitur
et dicit, In Ecclesiis benedicite Dominum: tanquam diceret,
Utquid, cum auditis adolescentulas tympanistrias, lasciva
delectamenta cogitatis? In Ecclesiis benedicite Dominum. Ecclesiae
quippe vobis hac mystica significatione monstrantur: Ecclesiae sunt
adolescentulae, nova gratia decoratae; Ecclesiae sunt tympanistriae,
castigata carne spiritualiter sonorae. In Ecclesiis ergo benedicite
Dominum Deum de fontibus Israel. Inde quippe prius elegit quos
fontes faceret. Nam inde sunt electi Apostoli; et hi primitus
audierunt: Qui biberit ex aqua quam ego dabo, non sitiet unquam; sed
fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV,
13, 14).
36. [vers. 28.] Ibi Benjamin adolescentior in ecstasi. Ibi
Paulus novissimus Apostolorum, qui dicit, Nam et ego Israelita sum
ex semine Abraham, de tribu Benjamin (Philipp. III, 5).
Sed plane in ecstasi; expavescentibus omnibus tam magnum in ejus
vocatione miraculum. Ecstasis namque est mentis excessus: quod
aliquando pavore contingit; nonnunquam vero per aliquam revelationem
alienatione mentis a sensibus corporis, ut spiritui quod demonstrandum
est demonstretur. Unde intelligi etiam sic potest quod hic positum
est, in ecstasi; quia cum ei persecutori dictum esset de coelo,
Saule, Saule, quid me persequeris, adempto lumine oculorum
carnalium, respondebat Domino quem spiritu videbat; qui autem cum
illo erant, vocem respondentis audiebant, neminem tamen videntes cui
loqueretur (Act. IX, 4-7). Potest hic ecstasis etiam illa
ejus intelligi, de qua ipse loquens ait, scire se hominem raptum usque
in tertium coelum; sive autem in corpore, sive extra corpus,
nescire; sed raptum in paradisum audisse ineffabilia verba, quae non
liceret homini loqui (II Cor. XII, 2-4). Principes
Juda, duces eorum; principes Zabulon, principes Nephthalim. Cum
Apostolos significet principes, ubi est et Benjamin adolescentior in
ecstasi; quibus verbis Paulum significari nemo ambigit; vel nomine
principum omnes significentur in Ecclesiis excellentes atque imitatione
dignissimi: quid sibi volunt haec nomina tribuum Israeliticarum? Si
enim tantum Judae mentio fieret, quoniam ex hac tribu reges fuerant,
ex qua et Dominus Christus secundum carnem (Rom. IX, 5); ideo
ex hac tribu putaremus figuratos etiam principes Testamenti Novi: cum
vero adjungit, principes Zabulon, principes Nephthalim; quisquam
forsitan dicat ex his tribubus Apostolos fuisse, ex aliis autem non
fuisse. Quod licet unde probari hoc posset non videam; tamen, quia
nec unde refellatur invenio, et hoc loco principes Ecclesiarum,
ducesque eorum qui in Ecclesiis benedicunt Dominum video commendari,
non absurde etiam istum sensum probo ; sed plus me delectat quod ex
istorum nominum interpretatione clarescit. Hebraea quippe sunt
nomina: quorum Juda, Confessio interpretari dicitur; Zabulon,
Habitaculum fortitudinis; Nephthalim, Dilatatio mea. Quae omnia
verissimos nobis insinuant principes Ecclesiarum, dignos ducatu,
dignos imitatione, dignos honoribus. Martyres namque in Ecclesiis
locum summum tenent, atque apice sanctae dignitatis excellunt. Jam
vero in martyrio prima confessio est, et pro illa quidquid acciderit
tolerandi sequens assumitur fortitudo; deinde post omnia tolerata,
finitis angustiis, latitudo consequitur in praemio Potest et sic
intelligi, ut quoniam tria haec praecipue commendat Apostolus,
fidem, spem, charitatem (II Cor. XIII, 13), confessio
sit in fide, fortitudo in spe, latitudo in charitate. Fidei quippe
res est ut corde credatur ad justitiam, ore autem confessio fiat ad
salutem (Rom. X, 10). In passionibus autem tribulationum res
tristis est, sed spes fortis est: Si enim quod non videmus speramus,
per patientiam exspectamus (Id. VIII, 25). Latitudinem vero
praestat charitatis in corde diffusio: nam consummata charitas foras
mittit timorem (I Joan. IV, 18); qui timor tormentum habet
per animae angustias. Principes ergo Juda duces eorum qui in
Ecclesiis benedicunt Dominum. Principes Zabulon, principes
Nephthalim: principes confessionis, fortitudinis, latitudinis;
principes fidei, spei, charitatis.
37. [vers. 29.] Manda, Deus, virtutem tuam. Unus enim
Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia, et nos in ipso (I
Cor. VIII, 6), quem legimus Dei Virtutem et Dei Sapientiam
(Id. I, 24). Quomodo autem Deus mandat Christum suum, nisi
dum eum commendat? Commendat enim Deus charitatem suam in nobis,
quoniam dum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est
(Rom. V, 8). Quomodo non et cum illo omnia nobis donavit
(Id. VIII, 32)? Manda, Deus, virtutem tuam: confirma,
Deus, hoc quod operatus es in nobis. Manda docendo, confirma
juvando.
38. [vers. 30, 31.] A templo tuo in Jerusalem, tibi
offerent reges munera. A templo tuo in Jerusalem, quae est libera
mater nostra (Gal. IV, 26), quia et ipsa est templum sanctum
tuum: ab illo ergo templo tibi offerent reges munera. Quicumque reges
intelligantur; sive reges terrae, sive reges quos discernit
supercoelestis super columbam deargentatam; tibi offerent reges
munera. Et quae munera gratiosa, quam sacrificia laudis ! Sed huic
laudi obstrepunt, christianum vocabulum habentes, et diversa
sentientes. Fiat ergo quod sequitur: Increpa feras calami. Nam et
ferae sunt, quoniam non intelligendo nocent; et ferae calami sunt,
quoniam Scripturarum sensum pro suo errore pervertunt. Per calamum
quippe tam convenienter Scripturae significantur, quam sermo per
linguam; secundum quod dicitur lingua hebraea, vel graeca, vel
latina, vel alia quaelibet, per efficientem scilicet id quod
efficitur. Usitatum est autem in latino eloquio ut scriptura stilus
vocetur, quod stilo fiat; ita ergo et calamus, quod calamo fiat.
Dicit apostolus Petrus indoctos et instabiles pervertere Scripturas
ad proprium suum interitum (II Petr. III, 16): hae sunt
ferae calami, de quibus hic dicitur, Increpa feras calami.
39. De his est etiam quod adjungit: Congregatio taurorum inter
vaccas populorum, ut excludantur ii qui probati sunt argento . Tauros
vocans, propter superbiam durae indomitaeque cervicis; significat enim
haereticos. Vaccas autem populorum, seductibiles animas intelligendas
puto, quia facile sequuntur hos tauros. Non enim populos universos
seducunt, in quibus sunt graves et stabiles; unde scriptum est, In
populo gravi laudabo te (Psal. XXXIV, 18); sed in eis
populis quas invenerint vaccas. Ex his enim sunt qui penetrant domos,
et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis
desideriis; semper discentes, et ad veritatis scientiam nunquam
pervenientes (II Tim. III, 6, 7). Quod autem ait idem
apostolus, Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant in
vobis (I Cor. XI, 19); hoc etiam hic sequitur, Ut
excludantur ii qui probati sunt argento, id est, qui probati sunt
eloquiis Domini. Eloquia quippe Domini, eloquia casta, argentum
igne probatum terrae (Psal. XI, 7). Nam excludantur dictum
est, appareant, emineant; quod ait ille, manifesti fiant. Unde et
in arte argentaria exclusores vocantur, qui de confusione massae
noverunt formam vasis exprimere. Multi enim sensus Scripturarum
sanctarum latent, et paucis intelligentioribus noti sunt; nec
asseruntur commodius et acceptabilius, nisi cum respondendi haereticis
cura compellit. Tunc enim etiam qui negligunt studia doctrinae,
sopore discusso, ad audiendi excitantur diligentiam, ut adversarii
refellantur. Denique quam multi Scripturarum sanctarum sensus de
Christo Deo asserti sunt contra Photinum! quam multi de homine
Christo contra Manichaeum! quam multi de Trinitate contra
Sabellium! quam multi de unitate Trinitatis contra Arianos,
Eunomianos, Macedonianos! quam multi de catholica Ecclesia toto
orbe diffusa, et de malorum commixtione usque in finem saeculi, quod
bonis in sacramentorum ejus societate non obsint, adversus Donatistas
et Luciferianos aliosque, si qui sunt, qui simili errore a veritate
dissentiunt! quam multi contra caeteros haereticos, quos enumerare vel
commemorare nimis longum est, et praesenti operi non necessarium!
Quorum tamen sensuum probati assertores, aut prorsus laterent, aut
non ita eminerent, ut eos eminere fecerunt superborum contradictiones,
quos velut tauros, id est jugo disciplinae pacifico lenique non
subditos, commemorat Apostolus, ubi talem dixit eligendum ad
episcopatum, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et
contradicentes redarguere (Tit. I, 9). Sunt enim multi non
subditi; hi sunt tauri elatione cervicis impatientes aratri atque
juncturae: vaniloqui, et mentium seductores; has mentes significavit
iste psalmus appellatione vaccarum. Ad hanc ergo utilitatem,
Providentia divina permittit tauros congregari inter vaccas populorum,
ut excludantur, id est, ut emineant qui probati sunt argento. Ad hoc
enim haereses sinuntur esse, ut probati manifesti fiant. Quanquam et
sic possit intelligi: Congregatio taurorum inter vaccas populorum, ut
ab eis vaccis excludantur qui probati sunt argento. Hanc enim habent
intentionem haeretici doctores, ut ab auribus animarum, quas seducere
moliuntur, excludant eos, id est, separent eos qui probati sunt
argento, id est, qui idonei sunt docere eloquia Domini. Sed sive
ille hujus verbi, sive iste sit sensus; sequitur: Disperge gentes
quae bella volunt. Non enim correctioni, sed contentioni student.
Hoc ergo prophetat, ut ipsi potius dispergantur qui corrigi nolunt,
qui gregem Christi dispergere affectant. Gentes autem appellavit,
non propter generationes familiarum, sed propter genera sectarum, ubi
series successionis confirmat errorem.
40. [vers. 32-34.] Venient legati ex Aegypto; Aethiopia
praeveniet manus ejus. Aegypti, vel Aethiopiae nomine, omnium
gentium fidem significavit, a parte totum; legatos appellans
reconciliationis praedicatores. Pro Christo, inquit, legatione
fungimur, tanquam Deo exhortante per nos: obsecramus pro Christo
reconciliari Deo (II Cor. V, 20). Non ergo de solis
Israelitis, unde Apostoli electi sunt, sed etiam de caeteris
gentibus futuros praedicatores christianae pacis, hoc modo mystice
prophetatum est. Quod vero ait, Praeveniet manus ejus, hoc ait,
praeveniet vindictam ejus; conversione scilicet ad eum, ut peccata
dimittantur, ne peccatores permanendo puniantur. Quod etiam in alio
psalmo dicitur: Praeveniamus faciem ejus in confessione (Psal.
XCIV, 2). Sicut per manus vindictam, ita per faciem
revelationem praesentiamque significat, quae futura est in judicio.
Quia ergo per Aegyptum atque Aethiopiam totius orbis gentes
significavit, continuo subjunxit: Deo regna terrae. Non Sabellio,
non Ario, non Donato, non caeteris tauris cervicatis; sed, Deo
regna terrae.
41. Plures autem codices latini, et maxime graeci ita distinctos
versus habent, ut non sit in eis unus versiculus, Deo regna terrae;
sed, Deo, in fine sit versus superioris, atque ita dicatur,
Aethiopia praeveniet manus ejus Deo, ac deinde sequatur in alio
versu, Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino. Qua
distinctione, multorum codicum et auctoritate digniorum consonantia,
sine dubio praeferenda, fides commendari mihi videtur, quae opera
praecedit: quia sine bonorum operum meritis per fidem justificatur
impius, sicut dicit Apostolus, Credenti in cum qui justificat
impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 5); ut
deinde ipsa fides per dilectionem incipiat operari. Ea quippe sola
bona opera dicenda sunt, quae fiunt per dilectionem Dei. Haec autem
necesse est antecedat fides, ut inde ista, non ab istis incipiat
illa; quoniam nullus operatur per dilectionem Dei, nisi prius credat
in Deum. Haec est fides, de qua dicitur: In Christo enim Jesu
neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium; sed fides quae per
dilectionem operatur (Gal. V, 6). Haec est fides, de qua ipsi
Ecclesiae dicitur in Canticis canticorum: Venies, et pertransies ab
initio fidei (Cant. IV, 8, sec. LXX). Venit enim tanquam
currus Dei in millibus laetantium, prosperum iter habens, et
pertransiit de hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII, 1): ut fiat
in ea quod sponsus ipse dicit, qui transiit de hoc mundo ad Patrem,
Volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum (Id. XVII, 24);
sed ab initio fidei. Quia ergo ut bona opera sequantur, praecedit
fides, nec ulla sunt bona opera, nisi quae sequuntur praecedentem
fidem: nihil aliud videtur dictum, Aethiopia praeveniet manus ejus
Deo, nisi, Aethiopia credet Deo. Sic enim praeveniet manus ejus,
id est opera ejus. Cujus, nisi ipsius Aethiopiae? Quia hoc in
graeco non est ambiguum: ejus quippe ibi feminino genere apertissime
positum est. Ac per hoc nihil aliud dictum est, quam Aethiopia
praeveniet manus suas Deo, id est, credendo in Deum praeveniet opera
sua. Existimo enim, inquit Apostolus, justificari hominem per fidem
sine operibus Legis. An Judaeorum Deus tantum? nonne et Gentium
[(Rom. III, 28 et 29)? Sic ergo Aethiopia, quae videtur
extrema Gentium, justificatur per fidem sine operibus Legis. Non
enim, ut justificetur, de Legis operibus gloriatur; nec praeponit
fidei merita sua, sed fide praevenit opera sua. Plures sane codices
non habent, manus, sed, manum; quod tantumdem valet, quoniam pro
operibus positum est. Mallem autem latini interpretes sic
transtulissent: Aethiopia praeveniet manus suas, vel manum suam Deo
; quoniam planius hoc esset, quam quod nunc dictum est, ejus: et
salva veritate fieri posset, quia in graeca lingua id pronomen
AYTES, non solum ejus, sed etiam suam vel suas potest intelligi:
suam ergo, si manum; suas autem, si manus. Nam quod est in graeco,
KEIRA AYTES, quod plures codices habent, et manum ejus, et
manum suam, potest intelligi: quod vero rarum est in codicibus
graecis, KEIRAS AYTES, et manus ejus, et manus suas latine
potest dici.
42. Hinc jam, velut decursis per prophetiam rebus omnibus, quas
impletas esse jam cernimus, hortatur ad laudem Christi, ac deinde
praenuntiat futurum ejus adventum. Regna terrae, cantate Deo,
psallite Domino; psallite Deo qui ascendit super coelum coelorum ad
orientem: vel sicut nonnulli codices habent, Qui ascendit super
coelum coeli ad orientem. In his verbis ille non intelligit
Christum, qui ejus resurrectionem ascensionemque non credit. Ad
orientem vero quod addidit, nonne etiam ipsum locum, quoniam in
partibus orientis est ubi resurrexit et unde ascendit, expressit?
Ergo super coelum coeli sedet ad dexteram Patris. Hoc est quod dicit
Apostolus: Ipse est qui ascendit super omnes coelos (Ephes. IV,
10). Quid enim coelorum restat post coelum coeli? Quos et coelos
coelorum possumus dicere, sicut vocavit firmamentum coelum; quod tamen
coelum, etiam coelos legimus, ubi scriptum est: Et aquae quae super
coelos sunt, laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII, 4).
Et quoniam inde venturus est ad judicandos vivos et mortuos, attende
quod sequitur: Ecce dabit vocem suam, vocem virtutis. Ille qui
sicut agnus coram tondente se fuit sine voce (Isai. LIII, 7),
ecce dabit vocem suam: nec vocem infirmitatis, tanquam judicandus;
sed vocem virtutis, tanquam judicaturus. Non enim Deus occultus,
sicut prius, et in hominum judicio non aperiens os suum; sed Deus
manifestus veniet; Deus noster, et non silebit (Psal. XLIX,
3). Quid desperatis, infideles? quid irridetis? Quid dicit
servus malus: Tardat Dominus meus venire (Luc. XII, 45)?
Ecce dabit vocem suam, vocem virtutis.
43. [vers. 35.] Date gloriam Deo: super Israel
magnificentia ejus. De quo dicit Apostolus: Super Israel Dei
(Gal. VI, 16). Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt
Israelitae (Rom. IX, 6); quoniam est et Israel secundum
carnem. Unde ait: Videte Israel secundum carnem (I Cor. X,
18). Non autem qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii
promissionis deputantur in semine (Rom. IX, 8). Tunc ergo
quando erit sine ulla malorum commixtione populus ejus, tanquam massa
ventilabro emundata (Matth. III, 12), tanquam Israel in quo
dolus non est (Joan. I, 47), tunc eminentissima erit super
Israel magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus. Non enim solus
veniet ad judicium, sed cum senioribus populi sui (Isai. III,
14); quibus promisit quod sedebunt super sedes judicaturi (Matth.
XIX, 28), qui etiam angelos judicabunt (I Cor. VI, 3)
Hae sunt nubes.
44. [vers. 36.] Denique ne aliud nubes intelligerentur,
secutus adjunxit: Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel.
Tunc enim et nomen ipsum verissime ac plenissime implebitur Israel,
quod est Videns Deum; quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan.
III, 2). Ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae
benedictus Deus: nunc fragili et infirmae . Habemus enim thesaurum
istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 8). Tunc vero, etiam
corporum gloriosissima commutatione, ipse dabit virtutem et
fortitudinem plebi suae. Seminatur enim hoc corpus in infirmitate;
surget in virtute (I Cor. XV, 43). Ipse ergo dabit virtutem
quam in sua carne praemisit, de qua dicit Apostolus: Virtutem
resurrectionis ejus (Philipp. III, 10). Fortitudinem autem,
qua inimica destruetur mors (I Cor. XV, 26). Quoniam itaque
prolixum, et ad intelligendum difficilem Psalmum tandem aliquando,
ipso adjuvante, finivimus. Benedictus Deus. Amen.
|
|