|
1. Eo tempore in hoc saeculo exorti sumus et aggregati populo Dei,
quo jam olus illud ex grano sinapis tetendit brachia sua; quo jam
fermentum illud, quod primo contemptibile fuit, fermentavit tres
mensuras (Matth. XIII, 31-33), id est, totum orbem
terrarum reparatum ex tribus filiis Noe (Gen. IX, 19):
quoniam ab oriente et occidente et aquilone et austro veniunt, qui
recumbent cum Patriarchis, expulsis foras eis qui de illorum carne
sunt nati, et eorum fidem non sunt imitati (Matth. VIII,
11). Ad hanc ergo Christi Ecclesiae gloriam oculos aperuimus; et
illam sterilem, cui gaudium indictum atque praedictum est, quod plures
filios habitura esset, quam illa quae habebat virum (Isai. LIV,
1, et Gal. IV, 27), jam talem invenimus quae oblita esset
opprobriorum et ignominiae viduitatis suae: et ideo possumus forte
mirari cum voces humilitatis Christi, vel nostrae, legerimus in
aliqua prophetia. Et fieri potest ut minus ex eis afficiamur, quia
non eo tempore venimus, quando ista cum sapore legebantur, abundante
pressura. Sed rursus si tribulationum abundantiam cogitemus, et in
qua ambulemus via cognoscamus (si tamen in illa ambulamus), quam sit
angusta (Matth. VII, 14), et per pressuras atque
tribulationes perducat ad requiem sempiternam; quamque ipsa quae in
rebus humanis vocatur felicitas, plus sit timenda quam miseria;
quandoquidem miseria plerumque affert ex tribulatione fructum bonum,
felicitas autem corrumpit animam perversa securitate, et dat locum
diabolo tentatori: cum ergo cogitaverimus prudenter et recte, sicut
salita victima , tentationem esse vitam humanam super terram (Job
VII, 1), neminemque omnino esse securum, nec debere esse
securum, donec ad illam patriam veniatur, unde nemo exit amicus, quo
nemo admittitur inimicus, etiam nunc in ipsa Ecclesiae gloria
agnoscimus voces tribulationis nostrae; et tanquam membra Christi,
compage charitatis subdita capiti nostro, et nos invicem retinentia,
dicemus de Psalmis, quod hic dixisse invenerimus martyres qui fuerunt
ante nos, quia tribulatio communis est omnibus, ab initio usque in
finem. Tamen istum psalmum quem tractandum suscepimus, et de quo
loqui Charitati Vestrae in nomine Domini proposuimus, in grano
sinapis agnoscamus: paululum ab altitudine oleris et diffusione
ramorum, et ab illa gloria, ubi aves coeli requiescunt, avocemus
cogitationem; et haec magnitudo quae nos delectat in olere, quam de
parvo surrexerit audiamus. Christus enim hic loquitur (sed jam
scientibus dicimus); Christus non solum caput, sed et corpus. Ex
ipsis verbis agnoscimus. Nam quia Christus hic loquitur, dubitare
omnino non permittimur. Hic sunt enim expressa verba quae in ejus
passione completa sunt: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea
potaverunt me aceto: quando ista et ad litteram impleta sunt, et
prorsus quomodo praedicta, sic reddita. Cumque ipse Christus
dixisset, Sitio, pendens in cruce, et ad hoc verbum ei acetum in
spongia datum esset, quo accepto dixit, Consummatum est, et sic
inclinato capite tradidit spiritum (Joan. XIX, 28-30),
ostendens ista omnia quae praedicta sunt in illo fuisse tunc
consummata; non licet hic aliud intelligere. Apostoli etiam loquentes
de Christo, testimonia ex isto psalmo dederunt. Quis autem deviet a
sententiis eorum? aut quis agnus non sequatur arietes? Ergo Christus
hic loquitur: magisque nobis demonstrandum est ubi ejus membra
loquantur, ut ostendamus quia totus hic loquitur, quam dubitandum quod
Christus loquatur.
2. [vers. 1.] Titulus Psalmi est: In finem, pro his qui
commutabuntur, ipsi David. Nunc commutationem in melius audi:
commutatio enim, vel in deterius est, vel in melius. Adam et Eva in
deterius; qui ex Adam et Eva Christo adhaeserunt, in melius
commutati sunt. Sicut enim per unum hominem mors, ita et per unum
hominem resurrectio mortuorum: et sicut in Adam omnes moriuntur, sic
et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21 et 22.)
Ab eo quod formavit Deus, mutatus est Adam; sed in pejus
iniquitatis suae: ab eo quod operata est iniquitas, mutantur fideles;
sed in melius per gratiam Dei. Ut mutaremur in pejus, nostra
iniquitas fuit: ut mutaremur in melius, non nostra justitia, sed
gratia Dei praestat. Quod ergo in pejus mutati sumus, nobis
imputemus: quod in melius commutamur, Deum laudemus. Pro his ergo
iste psalmus, qui commutabuntur. Unde autem ista commutatio facta
est, nisi ex passione Christi? Pascha ipsum latine Transitus
interpretatur. Non est enim Pascha graecum nomen, sed hebraeum.
Resonat quidem in graeca lingua passionem, quia PASKEIN, pati
dicitur; sed consultum hebraeum eloquium, aliud indicat. Pascha
transitum commendat. Quod admonuit etiam Joannes evangelista, qui
imminente passione, cum veniret Dominus ad coenam qua commendavit
sacramentum corporis et sanguinis sui, ita loquitur: Cum autem
venisset hora, qua transiret Jesus de hoc mundo ad Patrem (Joan.
XIII, 1). Expressit ergo transitum Paschae. Sed nisi ipse
transiret hinc ad Patrem, qui propter nos venit, nos transire hinc
quomodo possemus, qui non propter aliquid levandum descendimus, sed
cecidimus? Ipse autem non cecidit; sed descendit, ut eum qui
ceciderat sublevaret. Transitus ergo, et illius, et noster, hinc ad
Patrem; de hoc mundo ad regnum coelorum, de vita mortali ad vitam
aeternam, de vita terrena ad vitam coelestem, de vita corruptibili ad
incorruptibilem, de tribulationum conversatione ad perpetuam
securitatem. Ideo, Pro his qui commutabuntur, Psalmi titulus est.
Causam igitur commutationis nostrae, id est ipsam Domini passionem,
nostramque in tribulationibus vocem in textu Psalmi advertamus,
cognoscamus, congemiscamus: et audiendo, cognoscendo,
congemiscendo, mutemur, ut impleatur in nobis titulus Psalmi, Pro
his qui commutabuntur.
3. [vers. 2.] Salvum me fac, Deus, quoniam introierunt aquae
usque ad animam meam. Granum illud est contemptum modo, quod videtur
humiles dare voces. In horto obruitur, miraturo mundo oleris
magnitudinem , cujus oleris semen contemptum est a Judaeis. Revera
enim considerate semen sinapis minutum, fuscum, aspernabile prorsus;
ut ibi impleatur quod dictum est: Vidimus eum, et non habebat speciem
neque decorem (Isai. LIII, 2). Aquas autem intrasse usque ad
animam suam dicit; quia potuerunt illae turbae, quas aquarum nomine
significavit, huc usque praevalere, ut occiderent Christum.
Praevaluerunt ad contemnendum, ad tenendum, ad ligandum, ad
insultandum, ad colaphizandum, ad conspuendum. Adhuc quousque?
Usque ad mortem. Ergo introierunt aquae usque ad animam meam. Hanc
quippe vitam dixit animam suam, quousque illi accedere saeviendo
potuerunt. Sed numquid hoc possent, nisi ab ipso permitterentur?
Unde ergo tanquam aliquid invitus patiatur sic clamat, nisi quia caput
membra sua praefigurat? Passus est quippe ille, quia voluit;
martyres vero, etiamsi noluerunt. Petro namque ita praedixit
passionem suam: Cum senueris, inquit, alius te praecinget, et feret
quo tu non vis (Joan. XXI, 18). Quanquam enim Christo
inhaerere cupiamus, mori tamen nolumus; et ideo libenter, vel potius
patienter patimur, quia alius transitus non datur, per quem Christo
cohaereamus. Nam si possemus aliter pervenire ad Christum, id est ad
vitam aeternam, quis vellet mori? Naturam quippe nostram, id est
consortium quoddam animae et corporis, et quamdam in his duobus
familiaritatem conglutinationis atque compaginis exponens quodam loco
Apostolus, ait habere nos domum non manufactam, aeternam in coelis;
id est immortalitatem praeparatam nobis, qua induendi sumus in fine,
cum resurrexerimus a mortuis; et ait: In quo nolumus spoliari, sed
supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. V, 1,
4), Si fieri posset, sic vellemus, ait, fieri immortales, ut jam
veniret ipsa immortalitas, et modo sicut sumus mutaret nos, ut mortale
hoc nostrum a vita absorberetur, non per mortem corpus poneretur , ut
in fine iterum reciperetur. Quamvis ergo a malis ad bona transeamus;
tamen ipse transitus aliquantum amarus est, et habet fel, quod
dederunt Domino in passione Judaei, habet acre quiddam tolerandum,
quo ostenduntur qui eum aceto potaverunt (Matth. XXVII,
34). Praefigurans ergo, et transformans in se nos ipsos, hoc
ait: Salvum me fac, Deus, quoniam introierunt aquae usque ad animam
meam. Potuerunt qui persecuti sunt etiam occidere; sed amplius quid
faciant non habebunt. Praemisit enim exhortationem ipse Dominus
dicens: Nolite timere eos qui corpus occidunt, et amplius non habent
quid faciant; sed eum timete qui habet potestatem, et corpus et animam
occidere in gehenna ignis (Id. X, 28). Majore timore minora
contemnimus, et majore aeternitatis cupiditate omnia temporalia
fastidimus. Nam hic et deliciae temporales dulces sunt, et
tribulationes temporales amarae sunt: sed quis non bibat tribulationis
temporalis poculum, metuens ignem gehennarum; et quis non contemnat
dulcedinem saeculi, inhians dulcedini vitae aeternae? Hinc ergo ut
liberemur clamemus, ne forte in pressuris consentiamus iniquitati, et
vere irreparabiliter sorbeamur: Salvum me fac, Deus, quoniam
introierunt aquae usque ad animam meam.
4. [vers. 3.] Infixus sum in limo profundi, et non est
substantia. Quid dicit limum? an ipsos qui persecuti sunt? De limo
enim factus est homo (Gen. II, 7). Sed isti, cadendo a
justitia, limus profundi facti sunt; quibus persequentibus et ad
iniquitatem trahere cupientibus quisquis non consenserit, de limo suo
aurum facit. Merebitur enim limus ipsius converti in habitudinem
coelestem, et socius fieri eorum de quibus dicit titulus Psalmi :
Pro his qui commutabuntur. Isti autem cum limus profundi essent,
haesi in illis; id est tenuerunt me, praevaluerunt mihi, occiderunt
me. Infixus ergo sum in limo profundi, et non est substantia. Quid
est hoc, non est substantia? Numquidnam ipse liumus non est
substantia? An, ego inhaerendo factus sum non esse substantia? Quid
est ergo, Infixus sum? Numquidnam sic haesit Christus? Aut vero
haesit, ac non, sicut dictum est in libro Job, Terra tradita est in
manus impii (Job IX, 24). An secundum corpus infixus est,
quia teneri potuit, et ipsam crucifixionem habebat? Nisi enim clavis
fixus esset, crucifixus non esset. Unde ergo non est substantia? An
limus ille non est substantia? Intelligemus ergo, si potuerimus,
quid sit, et non est substantia, si prius intellexerimus quid sit
substantia. Substantia quippe dicitur et divitiarum: secundum quam
dicimus, Habet substantiam, et, Perdidit substantiam. Sed numquid
hoc putabimus hic dictum esse, et non est substantia, id est, non
sunt divitiae, quasi modo aliquid de divitiis ageretur, aut aliqua
quaestio de divitiis haberetur? An forte quia ille ipse limus
paupertas erat, et divitiae non erunt, nisi quando aeternitatis
participes effecti fuerimus? Tunc sunt enim verae divitiae, quando
nobis nihil deerit. Potest etiam secundum hujus verbi intellectum
accipi sensus iste, ut diceretur, Infixus sum in limo profundi, et
non est substantia, id est, ad paupertatem perveni. Nam hic dicit:
Pauper et dolens ego sum; dicit et Apostolus: Quoniam propter vos
pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate vos
ditaremini (II Cor. VIII, 9). Ergo paupertatem suam volens
Dominus nobis commendare, fortasse dixerit, non est substantia. Ad
summam enim paupertatem pervenit, quando formam servi induit.
Divitiae ejus quae sunt? Qui cum in forma Dei esset, non rapinam
arbitratus est esse aequalis Deo. Hae magnae incomparabilesque
divitiae. Unde ergo ista paupertas? Quia semetipsum exinanivit
formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu
inventus ut homo; humiliavit se, factus obediens usque ad mortem: ut
diceret, Introierunt aquae usque ad animam meam. Adde super mortem:
quid amplius additurus es? Ignominiam mortis. Ideo sequitur:
Mortem autem crucis (Philipp. II, 6-8). Magna paupertas!
Sed hinc erunt magnae divitiae; quia sicut impleta est paupertas
ejus, ita implebuntur et divitiae nostrae de paupertate ipsius.
Quantas divitias habet, ut de sua paupertate nos divites faceret!
Quales nos facturus est de divitiis suis, quos divites fecit de
paupertate sua!
5. Infixus sum in limo profundi, et non est substantia.
Intelligitur alio modo substantia, illud quod sumus quidquid sumus.
Sed hoc ad intelligendum aliquanto est difficilius, quanquam res
usitatae sint: sed quia inusitatum verbum est, indiget commendationis
et expositionis aliquantulae; cui tamen si intenti fueritis, fortassis
in ea non laborabimus. Dicitur homo, dicitur pecus, dicitur terra,
dicitur coelum, dicitur sol, luna, lapis, mare, aer: omnia ista
substantiae sunt, eo ipso quo sunt. Naturae ipsae, substantiae
dicuntur. Deus est quaedam substantia; nam quod nulla substantia
est, nihil omnino est. Substantia ergo aliquid esse est. Unde etiam
in Fide catholica, contra venena quorumdam haereticorum sic
aedificamur , ut dicamus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum
unius esse substantiae. Quid est, unius substantia? Verbi gratia:
si aurum est Pater, aurum et Filius, aurum et Spiritus sanctus.
Quidquid est Pater quod Deus est, hoc Filius, hoc Spiritus
sanctus. Cum autem Pater est, non illud est quod est. Pater enim
non ad se, sed ad Filium dicitur: ad se autem Deus dicitur. Itaque
eo quod Deus est, hoc ipso substantia est. Et quia ejusdem
substantiae Filius, procul dubio et Filius Deus. At vero quod
Pater est; quia non substantiae nomen est, sed refertur ad Filium,
non sic dicimus Filium Patrem esse, quomodo dicimus Filium Deum
esse. Quaeris quid sit Pater: respondetur, Deus. Quaeris quid
sit Filius: respondetur, Deus. Quaeris quid sit Pater et
Filius: respondetur, Deus. De solo Patre interrogatus, Deum
responde: de solo Filio interrogatus, Deum responde: de utroque
interrogatus, non deos, sed Deum responde. Non sicut in hominibus.
Quaeris quid sit pater Abraham: respondetur, Homo; substantia ejus
respondetur. Quaeris quid sit filius ejus Isaac: respondetur,
Homo; ejusdem substantiae Abraham et Isaac. Quaeris quid sit
Abraham et Isaac: non respondetur, Homo; sed Homines. Non sic
in divinis. Tanta enim ibi est substantiae societas, ut aequalitatem
admittat, pluralitatem non admittat. Si ergo tibi dictum fuerit,
Cum dicis mihi Filium hoc esse quod Pater est, profecto et Filius
Pater est; responde: Secundum substantiam tibi dixi hoc esse Filium
quod Pater est, non secundum id quod ad aliud dicitur. Ad se enim
Deus dicitur, ad Patrem Filius dicitur. Rursusque Pater ad se
Deus dicitur, ad Filium Pater dicitur. Quod dicitur ad Filium
Pater, non est Filius: quod dicitur Filius ad Patrem, non est
Pater: quod dicitur ad se Pater, et Filius ad se, hoc est Pater
et Filius, id est Deus. Quid est ergo, non est substantia?
Secundum hunc intellectum substantiae, quomodo poterimus intelligere
istam Psalmi sententiam: Infixus sum in limo profundi, et non est
substantia? Deus fecit hominem; substantiam fecit: atque utinam
maneret in eo quod Deus fecit! Si maneret homo in eo quod Deus
fecit, non in illo infixus esset quem Deus genuit. Porro autem quia
per iniquitatem homo lapsus est a substantia in qua factus est
(iniquitas quippe ipsa non est substantia; non enim iniquitas est
natura quam formavit Deus, sed iniquitas est perversitas quam fecit
homo): venit Filius Dei ad limum profundi, et infixus est; et non
erat substantia in qua infixus est; quia in iniquitate illorum infixus
est. Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Omnia per
ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3).
Naturae omnes per ipsum factae sunt: iniquitas per ipsum facta non
est, quia iniquitas facta non est . Substantiae illae per eum factae
sunt quae laudant eum. Universa creatura laudans Deum, a tribus
pueris in camino commemoratur; et a terrenis ad coelestia, vel a
coelestibus ad terrena hymnus laudantium Deum pervenit (Dan.
III, 24-90). Non quo cuncta ista habeant sensum laudandi;
sed quia cuncta bene cogitata laudem pariunt, et impletur cor
consideratione creaturae ad eructandum hymnum Creatori. Laudant omnia
Deum, sed quae fecit Deus. Numquid in illo hymno advertistis quod
avaritia laudet Deum? Laudat ibi Deum et serpens; avaritia non
laudat. Omnia quippe repentia nominata ibi sunt in laude Dei:
nominata sunt omnia repentia; sed non sunt ibi nominata aliqua vitia.
Vitia enim ex nobis et ex nostra voluntate habemus; et vitia non sunt
substantia. In his infixus est Dominus, quando persecutionem passus
est; in vitio Judaeorum, non in substantia hominum quae per illum
facta est. Infixus sum, inquit, in limo profundi, et non est
substantia. Infixus sum, et non inveni quod feci.
6. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. Gratias
ipsius misericordiae qui venit in altitudinem maris, et glutiri a
marino ceto dignatus est: sed evomitus est tertio die (Matth.
XII, 40). Venit in altitudinem maris, in qua altitudine nos
depressi eramus, in qua altitudine nos naufragium passi eramus: venit
illuc ipse, et tempestas demersit illum; quia fluctus ibi passus est,
ipsos homines; tempestates, voces dicentium, Crucifige, crucifige.
Dicente Pilato, Non invenio causam ullam in hoc homine quare
occidendus sit, invalescebant voces dicentium, Crucifige, crucifige
(Joan. XIX, 6). Augebatur tempestas, donec demergeretur qui
venerat in altitudinem maris. Et passus est Dominus inter manus
Judaeorum, quod non est passus cum super aquas ambularet (Matth.
XIV, 25); quod non solum ipse passus non erat, sed nec Petrum
pati permiserat. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit
me.
7. [vers. 4.] Laboravi clamans; raucae factae sunt fauces
meae. Hoc ubi? hoc quando? Interrogemus Evangelium. Passionem
quippe Domini nostri in hoc psalmo cognoscimus. Et quidem passum eum
novimus; intrasse aquas usque ad animam ejus, quia populi
praevaluerunt usque ad mortem ejus, legimus, credimus; tempestate
illum demersum esse, quia praevaluit seditio ad eum occidendum,
agnoscimus: verum et laborasse eum clamando, et raucas factas esse
fauces illius, non solum non legimus, sed etiam contra legimus, quia
non respondebat eis verbum, ut impleretur quod in alio psalmo dictum
est, Factus sum quasi homo non audiens, et non habens in ore suo
redargutiones (Psal. XXXVII, 15); et quod in Isaia
prophetatum est, Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus
coram tondente se, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7).
Si factus est sicut homo non audiens, et non habens in ore suo
redargutiones, quomodo laboravit clamans, et raucae factae sunt fauces
ejus? An ideo jam tunc tacebat, quia raucus erat, qui sine causa
tantum clamaverat? Et illam quidem ejus vocem de psalmo quodam in
cruce novimus: Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti (Psal.
XXI, 2)? Sed quanta illa vox fuit, aut quam diuturna, ut in ea
raucae factae essent fauces ejus? Diu clamavit, Vae vobis scribae,
et Pharisaei (Matth. XXIII, 13, 14): diu clamavit,
Vae mundo ab scandalis (Id. XVIII, 7). Et revera quomodo
raucus clamabat, et ideo non intelligebatur, quando dicebant Judaei:
Quid est quod dicit? Durus est hic sermo; quis potest illum audire?
Non scimus quid dicat (Joan. VI, 61, et XVI, 18).
Ille omnia verba dicebat; sed illis raucae fuerunt fauces ejus, qui
voces ejus non intelligebant. Laboravi clamans; raucae factae sunt
fauces meae.
8. Defecerunt oculi mei ab sperando in Deum meum. Absit ut hoc de
persona capitis accipiatur: absit ut defecerint oculi ejus ab sperando
in Deum ejus, in quo magis Deus erat mundum reconcilians sibi (II
Cor. V, 19), et qui Verbum caro factum est, et habitavit in
nobis (Joan. I, 14), ut non solum Deus in illo esset, sed
etiam ipse Deus esset. Non ergo ita; non ipsius capitis nostri oculi
defecerunt ab sperando in Deum ejus; sed defecerunt oculi ejus in
corpore ejus, id est in membris ejus. Haec vox membrorum est, haec
vox corporis est, non capitis. Quomodo ergo eam in ejus corpore
membrisque invenimus? Quid aliud dicam? quid aliud commemorem?
Quando passus est, quando mortuus est, omnes discipuli desperaverunt
quod ipse esset Christus. A latrone Apostoli victi sunt, qui tunc
credidit, quando illi defecerunt (Luc. XXIII, 42). Vide
membra ejus desperantia; attende duos illos quos post resurrectionem
invenit in via colloquentes secum, quorum unus erat Cleophas, quando
detinebantur oculi eorum ne eum agnoscerent. Quomodo enim oculis
agnoscerent, a quo mente titubarant? Factum erat aliquid in oculis
eorum simile mentis ipsorum. Loquebantur enim inter se, et cum ab eo
compellarentur unde loquerentur, responderunt: Tu solus peregrinaris
in Jerusalem? Nescis quae facta sunt, quomodo Jesus Nazarenus,
potens in factis et dictis, occisus est a senioribus et principibus
sacerdotum? Et nos sperabamus quod ipse erat redempturus Israel
(Id. XXIV, 13-21). Speraverant, et non sperabant.
Defecerunt oculi eorum ab sperando in Deum ipsorum. Ipsos ergo in se
transfiguravit dicendo: Defecerunt oculi mei ab sperando in Deum
meum. Hanc spem reddidit, quando cicatrices palpandas obtulit; quas
cum tetigisset Thomas, rediit ad spem quam perdiderat, et
exclamavit: Dominus meus, et Deus meus. Defecerunt oculi tui ab
sperando in Deum tuum: palpasti cicatrices, et invenisti Deum tuum;
palpasti formam servi, et cognovisti Dominum tuum. Cui tamen ipse
Dominus ait: Quia vidisti, credidisti. Et nos praenuntians voce
misericordiae suae: Beati, inquit, qui non vident et credunt
(Joan. XX, 28, 29). Defecerunt oculi mei ab sperando in
Deum meum.
9. [vers. 5.] Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui
oderunt me gratis. Quam multiplicati? Ut adderent sibi et unum ex
duodecim (Matth. XXVI, 14). Multiplicati sunt super
capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Capillis capitis sui
comparavit inimicos suos. Merito rasi sunt, quando in loco Calvariae
crucifixus est. Accipiant membra vocem hanc; discant odio haberi
gratis. Jam enim si necesse est, christiane, ut mundus oderit te,
quare non facis ut gratis te oderit, ut in corpore Domini tui, et in
hoc psalmo de illo praemisso agnoscas vocem tuam? Quomodo fiet ut
oderit te mundus gratis? Si nihil cuiquam noceas, et sic odio
habearis: hoc est enim gratis, sine causa. Parum sit tibi sine causa
odio haberi, insuper et praesta, ut retribuant tibi mala pro bonis.
Confortati sunt inimici mei, qui persequuntur me injuste. Quod
dixit, Multiplicati sunt super capillos capitis mei; hoc postea,
Confortati sunt inimici mei: et quod primo, qui oderunt me gratis;
hoc postea, qui persequuntur me injuste. Quod ergo gratis, hoc est
injuste. Ipsa est vox martyrum, non in poena, sed in causa. Non
persecutionem pati, non teneri, non flagellari, non includi, non
proscribi, non occidi laus est; sed habendo causam bonam, ista pati,
haec laus est. Laus enim est in causae bonitate, non in poenae
acerbitate. Nam quantacumque fuerint supplicia martyrum, numquid
aequantur suppliciis omnium latronum, omnium sacrilegorum, omnium
sceleratorum? Quid enim, et hos odit mundus? Odit plane. Excedunt
enim mundi medietatem amplitudine malitiae, et ab ipsa mundanorum
quodammodo hominum societate alieni sunt, infestantes pacem etiam
terrenam; et patiuntur multa mala, sed non gratis. Denique vide
vocem illius latronis cum Domino in cruce pendentis, cum insultaret ex
alia parte unus duorum latronum Domino crucifixo, et diceret, Si
Filius Dei es, libera te: compescuit illum alter, et dixit, Tu
non times Deum, vel quia in eadem damnatione positus es? Et nos
quidem recte pro factis nostris (Luc. XXIII, 39-41).
Ecce non gratis: sed confessione effudit ex se saniem , et factus est
aptus cibo Domini. Exclusit iniquitatem suam, accusavit eam, et
caruit ea. Ecce ibi duo latrones, ibi et Dominus; et illi
crucifixi, et ille crucifixus: et illos odio habuit mundus, sed non
gratis; et illum odio habuit, sed gratis. Quae non rapui, tunc
exsolvebam. Hoc est gratis. Non rapui, et exsolvebam; non
peccavi, et poenas dabam. Solus enim ipse talis, ipse vere nihil
rapuit. Non solum nihil rapuit, sed etiam quod non de rapina
habebat, hoc se evacuavit, ut ad nos veniret. Non enim rapinam
arbitratus est esse aequalis Deo; et tamen semetipsum exinanivit,
formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7). Omnino non
rapuit. Sed quis rapuit? Adam. Quis rapuit primo? Ille ipse qui
seduxit Adam. Quomodo rapuit diabolus? Ponam sedem meam ad
aquilonem, et ero similis Altissimo (Isai. XIV, 13).
Usurpavit sibi quod non acceperat: ecce rapinam. Usurpavit sibi
diabolus quod non acceperat, perdidit quod acceperat; et de ipso
calice superbiae suae, ei quem decipere volebat propinavit: Gustate,
inquit, et eritis sicut dii (Gen. III, 5). Rapere voluerunt
divinitatem, perdiderunt felicitatem. Ille ergo rapuit, et ideo
exsolvit. Ego autem, inquit, quae non rapui, tunc exsolvebam.
Ipse Dominus propinquans passioni, in Evangelio sic loquitur: Ecce
venit princeps hujus mundi, id est diabolus, et in me nihil inveniet,
id est, quare me occidat non inveniet; sed ut sciant omnes quia
voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus (Joan. XIV,
30): et iit ad passionem, solvere quod non rapuit. Quid est
enim, in me nihil inveniet? Nullam culpam. An aliquid perdidit de
domo sua diabolus? Iste discutiat raptores ; nihil apud me inveniet.
Tamen nihil rapuisse se dicit, peccatum attendens, nihil usurpasse
quod ejus non esset; hoc est enim rapinae, hoc iniquitatis: nam ab
ipso diabolo extorsit quos ipse rapuerat. Nemo, inquit, in domum
fortis intrat, et vasa ejus diripit, nisi prius alligaverit fortem
(Matth. XII, 29). Alligavit fortem, et vasa ejus diripuit,
certe non rapuit; sed respondet tibi: Vasa ista de domo magna mea
perierant; non furtum feci, sed furtum recepi.
10. [vers 6.] Deus tu scisti imprudentiam meam. Iterum ex ore
corporis. Nam quae imprudentia in Christo? Nonne ipse est Dei
Virtus et Dei Sapientia? An illam dicit imprudentiam suam, de qua
dicit Apostolus: Stultum Dei sapientius est hominibus (I Cor.
I, 25)? Imprudentiam meam: hoc ipsum quod in me irriserunt qui
sibi videntur esse sapientes. Tu scisti quare fieret: tu scisti
imprudentiam meam. Quid enim tam simile imprudentiae, quam cum
haberet in potestate, una voce suos persecutores prosternere, ut
pateretur se teneri, flagellari, conspui, colaphizari, spinis
coronari, ligno affigi? Imprudentiae simile est; stultum videtur:
sed stultum hoc superat omnes sapientes. Stultum quidem est: sed et
granum quando cadit in terram, si nemo sciat consuetudinem
agricolarum, stultum videtur. Labore magno metitur, portatur ad
aream, trituratur, ventilatur: post tanta pericula coeli et
tempestatum, et labores rusticanorum curamque dominorum, mittitur in
horreum frumentum purgatum. Venit hiems; et quod purgatum erat,
profertur et projicitur: imprudentia videtur; sed ut non sit
imprudentia, spes facit. Non ergo ille pepercit sibi; quia et Pater
illi non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom.
VIII, 32). Et de ipso, Qui dilexit me, inquit Apostolus,
et tradidit seipsum pro me (Gal. II, 20): quia granum, nisi
ceciderit in terram ut moriatur, fructum, inquit, non reddet
(Joan. XII, 24, 25). Haec est imprudentia; sed tu nosti
illam: isti autem si cognovissent, nunquam Dominum gloriae
crucifixissent (I Cor. II, 8). Deus, tu scisti imprudentiam
meam; et delicta mea a te non sunt abscondita. Hoc plane, lucide,
aperte, quia ex ore corporis intelligendum est. Delicta nulla
Christus habuit; fuit delictorum susceptor, sed non commissor. Et
delicta mea a te non sunt abscondita: id est, confessus sum tibi omnia
delicta mea; et ante os meum vidisti ea in cogitatione mea, vidisti
vulnera quae sanares. Sed ubi? Utique in corpore, in membris; in
illis fidelibus, unde illi haerebat jam membrum illud quod confitebatur
peccata sua. Et delicta, inquit, mea a te non sunt abscondita.
11. [vers. 7.] Non erubescant in me, qui te exspectant,
Domine, Domine virtutum. Rursus vox capitis, Non erubescant in
me: non dicatur illis, Ubi est de quo praesumebatis? non dicatur
illis, Ubi est qui vobis dicebat, Credite in Deum, et in me
credite (Joan. XIV, 1)? Non erubescant in me, qui te
exspectant, Domine, Domine virtutum. Non confundantur super me,
qui quaerunt te, Deus Israel. Potest hoc et a corpore intelligi;
sed si corpus ejus non unum hominem ponas: quia revera non est unus
homo corpus ejus, sed exiguum membrum; corpus autem ex membris
constat. Corpus ergo ejus plenum, tota Ecclesia. Merito ergo dicit
Ecclesia: Non erubescant in me, qui te exspectant, Domine,
Domine, virtutum. Non sic affligar ab insurgentibus persecutoribus,
non sic obterar ab invidentibus inimicis meis, ab oblatrantibus
haereticis qui a me exierunt, quia non erant ex me; nam si fuissent ex
me, mecum forsitan permansissent (I Joan. II, 19). Non sic
eorum scandalis premar, ut erubescant in me qui te exspectant,
Domine, Domine virtutum. Non confundantur super me, qui quaerunt
te, Deus Israel.
12. [vers. 8.] Quoniam propter te sustinui exprobrationem,
operuit irreverentia faciem meam. Nihil magnum est quod dicitur,
sustinui; sed quod dicitur, propter te sustinui. Si enim sustines,
quia peccasti; propter te sustines, non propter Deum. Quae enim
vobis gloria est, ait Petrus, si peccantes punimini, et suffertis
(I Petr. II, 20)? Si autem sustines quia mandatum Dei
servasti, vere propter Deum sustines; et merces tua manet in
aeternum, quia propter Deum sustinuisti opprobria. Ideo enim prior
ille sustinuit, ut nos sustinere disceremus. Et si ille, qui non
habebat quod illi objiciebatur; quanto magis nos qui, etsi non habemus
peccatum quod nobis objicit inimicus, habemus tamen alterum quod digne
in nobis flagelletur? Nescio quis te furem dicit, et non es fur:
audis opprobrium; non tamen sic non es fur, ut non sis aliquid quod
Deo displicet. Porro si ille qui omnino nihil rapuerat, qui
verissime dixerat, Ecce venit princeps mundi hujus, et in me nihil
inveniet, dictus est peccator (Joan. IX, 24), dictus est
iniquus, dictus est Beelzebub (Matth. X, 25), dictus est
insanus; tu dedignaris, serve, audire pro meritis tuis, quod
Dominus audivit nullis meritis suis? Ille venit ut tibi praeberet
exemplum. Quasi gratis hoc fecerit, sic tu non proficis. Quare enim
ille audivit, nisi ut tu cum audires non deficeres? Ecce tu audis,
et deficis: frustra ergo ille audivit; non enim propter se, sed
propter te audivit. Quoniam proper te sustinui exprobrationem,
operuit irreverentia faciem meam. Irreverentia, inquit, operuit
faciem meam. Irreverentia quid est? Non confundi. Denique quasi
vitium videtur, cum dicitur: Irreverens homo est. Magna
irreverentia hominis, non illum erubescere. Ergo irreverentia quasi
impudentia est. Oportet ut habeat christianus irreverentiam istam,
quando venerit inter homines quibus displicet Christus. Si erubuerit
de Christo, delebitur de libro viventium. Opus est ergo ut habeas
irreverentiam, quando tibi de Christo insultatur; quando dicitur,
Cultor crucifixi, adorator male mortui, venerator occisi: hic si
erubueris, mortuus es. Sententiam quippe ipsius vide, qui neminem
fallit: Qui me erubuerit coram hominibus, et ego erubescam eum coram
Angelis Dei (Luc. IX, 26). Observa ergo tu; sit in te
irreverentia, frontosus esto quando audis opprobrium de Christo;
prorsus esto frontosus. Quid times fronti tuae, quam signo crucis
armasti? Hoc est enim, Propter te sustinui exprobrationem, operuit
irreverentia faciem meam. Propter te sustinui exprobrationem: et quia
non de te erubui, quando mihi propter te insultabatur, operuit
irreverentia faciem meam.
13. [vers. 9, 10.] Alienatus factus sum fratribus meis, et
hospes filiis matris meae. Filiis Synagogae hospes factus est. In
patria quippe ipsius dicebatur: Nonne nos scimus eum esse filium
Mariae et Joseph (Luc. IV, 22)? Et unde alio loco: Hunc
autem nescimus unde sit (Joan. IX, 29)? Factus ergo sum
hospes filiis matris meae. Non scierunt unde sim, de quibus erat caro
mea: non me sciebant de femore Abraham natum; unde caro mea occulta
erat, quando sub ipso femore manum servus ponens, juravit per Deum
coeli (Gen. XXIV, 9). Hospes factus sum filiis matris meae.
Quare hoc? quare non agnoverunt? quare alienum dixerunt? quare ausi
sunt dicere: Nescimus unde sit? Quoniam zelus domus tuae comedit
me: id est, quia persecutus sum in illis iniquitates ipsorum, quia
non patienter tuli quos corripui, quia quaesivi gloriam tuam in domo
tua, quia flagellavi in templo male versantes (Joan. II, 15);
ubi etiam positum est, Zelus domus tuae comedit me. Hinc alienus,
hinc hospes; hinc, Nescimus unde sit. Agnoscerent unde sim, si
agnoscerent quod mandasti. Si enim invenirem illos servantes mandata
tua, zelus domus tuae non comederet me. Et opprobria exprobrantium
tibi super me. Hoc testimonio usus est et Paulus apostolus (lecta
est modo ipsa lectio), et ait: Quaecumque ante scripta sunt, ut nos
doceremur scripta sunt; ut per consolationem Scripturarum spem
habeamus (Rom. XV, 4). Dixit ergo Christi fuisse istam
vocem: Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Quare,
tibi? Numquid Patri exprobratur, et non ipsi Christo? Quare,
opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me? Quia qui me
cognovit, cognovit et Patrem (Joan. XIV, 9): quia nemo
exprobravit Christo, nisi Deo exprobrans: quia nemo honorat
Patrem, nisi qui honorat et Filium (Id. V, 23). Opprobria
exprobrantium tibi ceciderunt super me, quia me invenerunt.
14. [vers. 11.] Et cooperui in jejunio animam meam; et factum
est mihi in opprobrium. Jejunium Christi spiritualiter jam in alio
psalmo commendavimus Charitati Vestrae . Jejunium ipsius erat,
quando defecerunt omnes qui in eum crediderant; quia et esuries ipsius
erat ut in eum crederetur: quia et sitis ipsius erat, quando dixit
mulieri, Sitio, da mihi bibere (Id. IV, 7); fidem quippe
ipsius sitiebat. Et de cruce cum diceret, Sitio (Id. XIX,
28), fidem illorum quaerebat, pro quibus dixerat: Pater, ignosce
illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Sed
illi homines quid propinarunt sitienti? Acetum. Acetum etiam vetus
dicitur. Merito de vetere homine propinarunt, quia novi esse
noluerunt. Quare novi esse noluerunt? Quia ad titulum psalmi hujus
ubi scriptum est, Pro iis qui commutabuntur, non pertinuerunt.
Ergo, operui in jejunio animam meam. Denique respuit etiam fel quod
illi obtulerunt: jejunare elegit, quam amaritudinem accipere. Non
enim intrant in corpus ejus amaricantes, de quibus alio loco psalmus
dicit: Qui amaricant, non exaltentur in semetipsis (Psal. LXV,
7). Ergo, operui in jejunio animam meam; et factum est mihi in
opprobrium. Hoc ipsum mihi in opprobrium factum est, quia non illis
consensi, hoc est, ab illis jejunavi. Qui enim non consentit male
suadentibus, jejunat ab ipsis; et per hoc jejunium meretur
opprobrium, ut ideo illi insultetur, quia non consentit ad malum.
15. [vers. 12.] Et posui vestimentum meum saccum. Jam et de
sacco aliquid diximus , unde illud est, Ego autem cum mihi molesti
essent, induebam me cilicio, et humiliabam in jejunio animam meam.
Posui vestimentum meum saccum: id est, opposui illis, in quam
saevirent, carnem meam; occultavi divinitatem meam. Saccum, quia
mortalis caro erat, ut de peccato condemnaret peccatum in carne
(Rom. VIII, 3). Et posui vestimentum meum saccum; et factus
sum illis in parabolam; id est in irrisionem. Parabola dicitur,
quando datur similitudo de aliquo, quando de illo male dicitur. Sic
ille, verbi gratia, pereat quomodo ille, parabola est; id est
comparatio et similitudo maledicti. Factus ergo sum illis in
parabolam.
16. [vers. 13.] Adversus me insultabant qui sedebant in
porta. In porta, nihil aliud quam in publico. Et in me psallebant
qui bibebant vinum. Putatis hoc, fratres, Christo tantummodo
contigisse? Quotidie illi in membris ejus contingit: quando forte
necesse erit servo Dei prohibere ebrietates et luxurias in aliquo vel
fundo vel oppido, ubi non auditum fuerit verbum Dei, parum est quia
cantant, insuper et in ipsum incipiunt cantare, a quo prohibentur
cantare. Comparate nunc illius jejunium, et illorum vinum. Et in me
psallebant qui bibebant vinum: vinum erroris, vinum impietatis, vinum
superbiae.
17. [vers. 14.] Ego autem oratione mea ad te, Domine. Ego
autem ad te eram. Sed quomodo? Ad te orando. Quando enim
malediceris, et quid agas non habes; quando tibi jactantur opprobria,
et quomodo corrigas eum a quo jactantur non invenis, nihil tibi restat
nisi orare. Sed memento et pro ipso orare. Ego autem oratione mea ad
te, Domine. Tempus beneplaciti, Deus. Ecce enim sepelitur
granum; exsurget fructus. Tempus beneplaciti, Deus. De hoc
tempore et Prophetae dixerunt quod commemorat Apostolus: Ecce nunc
tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2).
Tempus beneplaciti, Deus. In multitutudine misericordiae tuae.
Hoc est tempus beneplaciti, In multitudine misericordiae tuae. Nam
si non esset multitudo misericordiae tuae, quid nos faceremus de
multitudine iniquitatis nostrae? In multitudine misericordiae tuae.
Exaudi me in veritate salutis tuae. Quia dixit, misericordiae tuae,
subjunxit et veritatem; quia misericordia et veritas universae viae
Domini (Psal. XXIV, 10). Quare misericordia? Dimittendo
peccata. Quare veritas? Reddendo promissa. Exaudi me in veritate
salutis tuae.
18. [vers. 15.] Salvum me fac de luto, ut non inhaeream. De
illo de quo supra dixerat: infixus sum in limo profundi, et non est
substantia. Proinde quia illud expositum bene accepistis, quod hic
audiatis expressius non est. Hinc se dicit liberandum, ubi se ante
dixit infixum: Salvum me fac de luto, ut non inhaeream. Et exponit
hoc ipse: Eruar ex iis qui oderunt me. Ipsi ergo sunt lutum ubi
haeseram. Sed hoc forte suggeritur. Paulo ante dixerat, Infixus
sum; modo dicit, Salvum me fac de luto, ut non inhaeream; cum
secundum sententiam priorem deberet dicere: Salvum me fac de luto ubi
haeseram, eruendo me, non agendo ut non inhaeream. Ergo haeserat
carne, sed non haeserat spiritu. Dicit hoc ex infirmitate membrorum
suorum. Quando forte caperis ab eo qui te premit ad iniquitatem,
tenetur quidem corpus tuum; secundum corpus infixus es in limo
profundi: sed quamdiu non consentis, non haesisti; si autem
consentis, haesisti. Oratio ergo tua ibi sit, ut quomodo jam tenetur
corpus tuum, non teneatur et anima tua, sis liber in vinculis. Eruar
ex his qui oderunt me, et de profundo aquarum.
19. [vers. 16.] Non me demergat tempestas aquae. Sed jam
demersus erat. Veni in altitudinem maris, tu dixisti; et tempestas
demersit me, tu dixisti. Demersit secundum carnem, non demergat
secundum spiritum. Quibus dictum est, Si vos persecuti fuerint in
una civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23); hoc eis dictum
est, ut nec carne haererent, nec spiritu. Non enim appetendum est ut
haereamus vel carne; sed quantum possumus, vitare debemus. Si vero
haeserimus, et in manus peccatorum venerimus, jam corpore haesimus;
fixi sumus in limo profundi: restat pro anima deprecari ut non
inhaereamus, id est non consentiamus; non nos demergat tempestas
aquae, ut eamus in profundum limi. Neque absorbeat me profundum,
neque coarctet super me puteus os suum. Quid est hoc, fratres? quid
deprecatus est? Magnus est puteus profunditas iniquitatis humanae:
illuc quisque si ceciderit, in altum cadet. Sed tamen ibi positus,
si confitetur peccata Deo suo, non super eum claudet puteus os suum:
ut est in alio quodam psalmo scriptum, De profundis clamavi ad te,
Domine; Domine, exaudi vocem meam (Psal. CXXIX, 1, 2).
Si autem factum in illo fuerit quod alia sententia Scripturae dicit,
Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnet (Prov.
XVIII, 3); clausit super eum puteus os suum. Quare clausit os
suum? Quia clausit os illius. Perdidit enim confessionem; vere
mortuus est, impletumque in eo est quod alibi dicitur: A mortuo,
velut qui non sit, perit confessio (Eccli. XVII, 26).
Metuenda ista res vehementer, fratres. Si videris hominem fecisse
iniquitatem, mersus est in puteum: quando autem illi dixeris
iniquitatem ipsius, et dixerit, Vere peccavi, fateor; non super eum
clausit puteus os suum: cum autem videris eum dicere, Quid enim mali
feci? factus est defensor peccati sui; clausit super eum puteus os
suum, qua eruatur non habet. Amissa confessione, non erit locus
misericordiae. Tu factus es peccati tui defensor; quomodo erit Deus
liberator? Ut ergo sit ille liberator, tu esto accusator.
|
|