|
1. [vers. 16, 17.] Posterior pars psalmi de quo hesterno die
locuti sumus Charitati Vestrae, hodie nobis explicanda remanserat.
Et video esse tempus reddendi debiti, si tamen ejus proliritas non nos
etiam hodie debitores reliquerit. Itaque hoc praeloquor, et peto ne
diuturnum sermenem in his quae manifesta sunt exspectetis. Ita enine
possumus in obscurioribus necessitate immorari, et fortasse supplere
quod debemus, ut aliis diebus alia debeamus, aliaque reddamus.
Videamus ergo quae sequuntur. Posteaquam dixit, Neque coarctet
super me puteus os suum; quod hesterno die commendavimus Charitati
Vestrae, ut omni animi intentione et fide pietatis caveamus ne hoc
maledictum superveniat nobis. Tunc enim coarctat puteus super hominem
os suum, id est profunditas iniquitatis, quando non solum mersus in
peccatis jacet, sed etiam perdit aditum confessionis. Quando autem
dicit homo, Peccator sum; radiatur aliquo lumine etiam profunditas
putei. Sequitur ergo, inter passiones exclamans Dominus noster
Jesus Christus, caput et corpus; sicut commendavimus, ut quibusdam
locis, capitis verba cognoscatis; quae autem dicta fuerint ita ut
capiti convenire non possint, ad corpus referatis. Sic enim loquitur
Christus tanquam unus; quia et vere unus de quo dictum est: Erunt
duo in carne una (Ephes. V, 31). Si enim in carne una, quid
miraris quia et in voce una? Sequitur ergo, Exaudi me, Domine,
quoniam suavis est misericordia tua. Hanc causam asseruit quare debeat
exaudiri, quia suavis est misericordia Dei. Nonne magis hoc erat
consequens ut diceret, Exaudi me, Domine, ut suavis mihi sit
misericordia tua? Quare ergo, Exaudi me, Domine, quoniam suavis
est misericordia tua! Suavitatem misericordiae Domini de tribulatione
sua commendavit aliis quodammodo verbis, cum dixit: Exaudi me,
Domine, quoniam tribulor. Revera enim qui dicit, Exaudi me,
Domine, quoniam tribulor, causam dicit quare se exaudiri roget: sed
homini in tribulatione posito, necesse est ut suavis sit misericordia
Dei. De hac suavitate misericordiae Dei videte quid alio loco
Scriptura dicat: Sicut pluvia in siccitate, ita speciosa est
misericordia Dei in tribulatione (Eccli. XXXV, 26). Quod
ibi ait, speciosa; hoc ait hic, suavis. Nec panis dulcis esset,
nisi fames praecederet. Ergo et quando Dominus permittit aut facit ut
in tribulatione aliqua simus, etiam tunc misericors est; non enim
alimentum subtrahit, sed desiderium movet. Itaque quid ait modo:
Exaudi me, Domine, quoniam suavis est misericordia tua? Jam noli
differre exauditionem; in tanta tribulatione sum, ut suavis mihi sit
misericordia tua. Ad hoc ergo subvenire differebas, ut mihi dulce
esset quod subveniebas: jam ergo ultra non est quod differas; pervenit
tribulatio mea ad mensuram certam calamitatis, veniat misericordia tua
ad faciendum opus bonitatis. Exaudi me, Domine, quoniam suavis est
misericordia tua. Secundum multitudinem miserationum tuarum respice in
me: non secundum multitudinem peccatorum meorum.
2. [vers. 18.] Ne avertas faciem tuam a puero tuo. Et haec
humilitatis commendatio est, a puero tuo, id est a parvo; quia jam
carui superbia per disciplinam tribulationis: Ne avertas faciem tuam a
puero tuo. Haec est illa speciosa misericordia Dei quam supra dixit.
Nam sequenti versu exponit quod dixit: Quoniam tribulor, velociter
exaudi me. Quid est, velociter? Jam non est quod differas:
tribulor; praecessit afflictio mea, sequatur misericordia tua.
3. [vers. 19.] Intende animae meae, et redime eam. Non
indiget expositione: videamus ergo quod sequitur. Propter inimicos
meos erue me. Haec plane miranda petitio est, nec breviter
perstringenda, nec cursim transilienda; prorsus miranda: Propter
inimicos meos erue me. Quid est, Propter inimicos meos erue me? Ut
confundantur, ut crucientur liberatione mea. Quid ergo, si non
essent illi qui liberatione mea essent cruciandi, mihi subveniri non
debuit? et tunc tibi acceptabilis est liberatio, cum fuerit alterius
damnatio? Ecce non sunt inimici, qui vel confundantur, vel
torqueantur de liberatione tua: sic remanebis? non liberaberis? An
ad hoc ut valeat inimicis tuis, quo possint et ipsi tua liberatione
converti? Sed et hoc mirum est, si habeat aliquam petitionis causam.
Numquid enim ad hoc liberatur servus Dei a Domino Deo suo, ut alii
proficiant? Quid, si deessent qui proficerent, ille servus Dei non
erat liberandus? Quocumque ergo me convertam, sive ad punitionem,
sive ad liberationem inimicorum, non video causam petitionis hujus,
Propter inimicos meos erue me: nisi aliquid intelligamus, quod cum
dixero adjuvante Domino, judicabit in vobis qui habitat in vobis.
Est quaedam liberatio sanctorum occulta: haec propter ipsos fit .
Est quaedam publica et manifesta: haec propter inimicos eorum fit;
sive puniendos, sive liberandos. Nam utique Deus de ignibus
persecutoris non liberavit fratres Machabaeos, quibus Antiochus
saeviens etiam matrem adhibuit, cujus blanditiis ad amorem vitae
converterentur, et amando vivere hominibus, Deo morerentur. At illa
mater, jam non Evae, sed matri Ecclesiae similis, quos cum dolore
pepererat ut vivos agnosceret, cum gaudio vidit morientes; et ad hoc
hortata est ut eligerent potius mori pro paternis legibus Domini Dei
sui, quam vivere contra eas. Quid hic credituri sumus, fratres,
nisi quia liberati sunt? Sed occulta fuit illorum liberatio: denique
ipse Antiochus, a quo occisi sunt, visus est sibi aliquid fecisse
quod ejus crudelitas dictabat, vel potius incitabat (II Machab.
VII). At vero tres pueri de camino ignis aperte liberati sunt
(Dan. III, 49); quia et corpus eorum erutum est, salus eorum
publica fuit. Illi ergo sunt in occulto coronati, isti in aperto
liberati; omnes tamen salvati. Quis autem fructus liberationis trium
puerorum? Quare eorum corona dilata est? Ipse Nabuchodonosor
conversus est ad Deum ipsorum, eumque praedicavit, quia eruit servos
suos; quem contempserat, cum eos miserat in caminum. Est ergo
liberatio occulta; est liberatio manifesta. Liberatio occulta ad
animam, liberatio manifesta etiam ad corpus pertinet. In occulto enim
anima liberatur, in manifesto corpus. Porro si ita est, in hoc
psalmo vocem Domini agnoscamus: ad occultam liberationem pertinet quod
supra dixit, Intende animae meae, et redime eam. Restat corporis
liberatio: quia eo resurgente, et in coelos ascendente, et spiritum
sanctum desuper mittente (Act. I, 9, et II, 4), conversi
sunt ad ejus fidem qui in ejus morte saevierunt; et ex inimicis amici
facti sunt per illius gratiam, non per justitiam suam. Ideo secutus
est: Propter inimicos meos erue me. Intende animae meae; sed hoc in
occulto: Propter inimicos autem meos erue et corpus meum. Nihil enim
inimicis meis proderit, si solam animam liberaveris: aliquid se
egisse, aliquid se implevisse credituri sunt. Quae utilitas in
sanguine meo, dum descendo in corruptionem (Psal. XXIX,
10)? Ergo, intende animae meae, et redime eam; quod tu solus
scis: deinde et propter inimicos meos erue me, ut caro mea non videat
corruptionem.
4. [vers. 20.] Tu enim cognoscis opprobrium meum, et
confusionem meam, et verecundiam meam. Quid est, opprobrium? quid
est confusio? quid verecundia? Opprobrium est quod objicit inimicus.
Confusio est quae mordet conscientiam. Verecundia est quae facit
ingenuam frontem etiam de falsi criminis objectione erubescere. Non
est crimen; aut etsi crimen est, non est illius cui objicitur: sed
tamen infirmitas humani animi plerumque verecundatur, etiam cum falsum
objicitur; non quia objectum est, sed quia creditum. Omnia haec sunt
in corpore Domini. Nam confusio in illo non poterat esse, in quo
culpa non inveniebatur. Objiciebatur crimen Christianis, hoc ipsum
quod Christiani essent. Illa quidem gloria erat: fortes libenter
accipiebant, et sic accipiebant, ut omnino de nomine Domini sui non
erubescerent. Operuerat enim irreverentia faciem ipsorum, habentium
frontem Pauli dicentis: Non enim erubesco de Evangelio; virtus enim
Dei est in salutem omni credenti (Rom. I, 16). O Paule,
nonne tu es adorator Crucifixi? Parum est, inquit, inde mihi non
erubescere; imo hinc solum glorior, unde me putat inimicus
erubescere. Mihi enim absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri
Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo
(Gal. VI, 14). Huic ergo tali fronti opprobrium solum poterat
objici. Nam nec confusio poterat esse in conscientia jam sanata, nec
verecundia in fronte tam libera. Sed cum objiceretur quibusdam quod
Christum interfecerint; merito compuncti sunt mala conscientia, et
salubriter confusi atque conversi, ut possent dicere: Tu cognovisti
confusionem meam. Tu ergo, Domine, nosti, non solum opprobrium
meum, sed et confusionem meam; in quibusdam et verecundiam, qui
quamvis in me credant, publice me tamen coram impiis confiteri
erubescunt, plus apud se valente lingua humana quam promissione
divina. Videte ergo eos: et commendantur tales Deo, non ut sic
relinquat, sed ut eos adjuvando perficiat. Dixit enim et quidam
credens, et titubans: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam
(Marc. IX 23). In conspectu tuo sunt omnes tribulantes me.
Quare mihi sit opprobrium, tu nosti; quare confusio, tu nosti;
quare verecundia, tu nosti: ergo erue me propter inimicos meos, quia
tu nosti ista mea, illi non norunt; ac per hoc, quia ipsi in
conspectu tuo sunt, ista nescientes non poterunt vel confundi vel
corrigi, nisi manifeste me erueris propter inimicos meos.
5. [vers. 21.] Opprobrium exspectavit cor meum et miseriam.
Quid est, exspectavit? Futura ista praevidit, futura ista
praedixit. Non enim venit ad aliud. Si mori nollet, nec nasci
vellet: causa resurrectionis utrumque fecit. Duo enim quaedam nobis
in genere humano nota erant, unum autem incognitum. Nasci quippe
homines et mori sciebamus; resurgere et in aeternum vivere
nesciebamus. Ut ostenderet nobis quod non noveramus, suscepit duo
quae noveramus. Ad hoc ergo venit. Opprobrium exspectavit cor meum
et miseriam. Sed miseriam cujus? Exspectavit enim miseriam, sed
magis crucifigentium, magis persequentium; ut in illis esset miseria,
in illo misericordia. Miseriam quippe illorum miserans etiam pendens
in cruce: Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt
(Luc. XXIII, 34). Opprobrium exspectavit cor meum et
miseriam: et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit. Quid
ergo profuit quia exspectavi? hoc est, quid profuit quia praedixi?
quid profuit quia dixi ideo me venisse? Ventum est ut impleretur quod
dixi: sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et
consolantes, et non inveni; hoc est, non fuit. Quod enim superiore
versu dixit, Sustinui qui simul contristaretur; hoc sequenti versu,
et consolantes. Quod autem superiore versu, et non fuit; hoc
sequenti versu, et non inveni. Ergo non altera subjecta, sed
superior repetita sententia est. Quam sententiam si retractemus,
quaestio nonnulla poterit oboriri. Numquid enim discipuli ejus non
sunt contristati, quando ductus est ad passionem, quando ligno
suspensus, quando mortuus? Usque adeo contristati, ut illa Maria
Magdalene, quae primo eum vidit, gaudens lugentibus nuntiaret quid
viderit (Joan. XX, 18, et Marc. XVI, 9). Evangelium
ista loquitur; non nostra praesumptio, non nostra suspicio est:
constat doluisse, constat luxisse discipulos. Extraneae mulieres
flebant, quando ad passionem ducebatur; ad quas conversus ait:
Flete; sed vos, nolite me (Luc. XXIII, 28). Quomodo
ergo sustinuit qui simul contristaretur, et non fuit? Attendimus, et
invenimus tristes, et lugentes, et plangentes; unde nobis mira
videtur ista sententia: Sustinui qui simul contristaretur, et non
fuit; et consolantes, et non inveni. Intendamus diligentius, et
videbimus eum sustinuisse qui simul contristaretur, et non fuisse.
Contristabantur enim illi carnaliter de vita mortali, quae mutanda
fuerat morte, et reparanda resurrectione: hinc erat illa tristitia.
De illis enim esse debuit, qui caeci medicum occiderunt, qui tanquam
perniciose febrientes phrenetici, faciebant injuriam ei a quo illis
fuerat salus allata. Ille volebat curare, illi saevire: hinc
tristitia medico. Quaere utrum invenerit hujus tristitiae comitem.
Non enim ait, sustinui qui contristaretur, et non fuit; sed, qui
simul contristaretur, id est, ex ea re, qua ego, contristaretur, et
non inveni. Petrus certe plurimum amavit, et in fluctus calcandos se
sine dubitatione projecit, et ad vocem Domini liberatus est (Matth.
XIV, 29, 31): et eum ductum ad passionem, amoris audacia
consecutus, tamen turbatus, ter negavit. Unde, nisi quia malum illi
videbatur mori? Id enim devitabat quod malum putabat. Hoc ergo et in
Domino dolebat, quod ipse devitabat. Propterea et ante dixerat,
Absit a te, Domine; propitius tibi esto, non fiet istud: quando
meruit audire, Satanas; posteaquam audierat, Beatus es, Simon
Bar Jona (Id. XVI, 17, 22, 23). Ergo in tristitia
quam habebat Dominus de illis pro quibus oravit, Pater, ignosce
illis, quia nesciunt quid faciunt, nullum comitem invenit. Et
sustinui qui simul contristaretur, et non fuit. Prorsus non fuit.
Et consolantes, et non inveni. Qui sunt consolantes?
Proficientes. Ipsi enim nos consolantur, ipsi sunt solatio omnibus
praedicatoribus veritatis.
6. [vers. 22.] Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea
potaverunt me aceto. Factum est quidem ad litteram, et Evangelium
hoc nobis indicat. Sed intelligendum est, fratres, hoc ipsum quod
non inveni consolantes, hoc ipsum quod non inveni qui simul
contristaretur, hoc fuit fel meum, hoc mihi amarum, hoc acetum fuit:
amarum propter moerorem, acetum propter eorum vetustatem. Namque
legimus illi quidem oblatum fel, sicut Evangelium loquitur (Id.
XXVII, 34); sed in potum, non in escam. Verumtamen sic
accipiendum et impletum quod hic fuerat ante praedictum, Dederunt in
escam meam fel: et in isto ipso facto, non solum in hoc dicto,
mysterium requirere debemus, secreta pulsare, velum templi conscissum
intrare, videre ibi sacramentum, vel quod ita dictum est, vel quod
ita factum est. Dederunt, inquit, in escam meam fel. Non ipsum
quod dederunt esca erat; potus enim erat: sed in escam dederunt; quia
jam Dominus escam acceperat, et in ipsam injectum est fel. Acceperat
autem ipse escam suavem, quando pascha manducavit cum discipulis suis:
ibi sacramentum sui corporis demonstravit (Luc. XXII, 19).
In hanc escam tam suavem, tam dulcem unitatis Christi, quam
commendat Apostolus, dicens, Quia unus panis, unum corpus multi
sumus (I Cor. X, 17); in hanc escam suavem quis est qui dat
fel, nisi contradictores Evangelii, tanquam illi persecutores
Christi? Minus enim peccaverunt Judaei crucifigentes in terra
ambulantem, quam qui contemnunt in coelo sedentem. Quod ergo fecerunt
Judaei, ut in escam quam jam acceperat darent bibendum amarum illum
potum, hoc faciunt qui male vivendo scandalum inferunt Ecclesiae: hoc
faciunt haeretici amaricantes; sed non exaltentur in semetipsis
(Psal. LXV, 7). Dant fel super tam jucundum cibum. Sed quid
facit Dominus? Non admittit ad corpus suum. Hoc sacramento ipse
Dominus, quando illi obtulerunt fel, gustavit, et noluit bibere
(Matth. XXVII, 34). Si non eos pateremur, nec omnino
gustaremus: quia vero necesse est eos pati, necesse est gustari. Sed
quia in membris Christi tales esse non possunt, gustari possunt,
recipi in corpus non possunt. Et dederunt in escam meam fel, et in
siti mea potaverunt me aceto. Sitiebam, et acetum accepi; id est
fidem illorum desideravi, et vetustatem inveni.
7. [vers. 23, 24.] Fiat mensa eorum coram ipsis in
muscipulam. Qualem muscipulam mihi exhibuerunt, dando mihi talem
potum, talis muscipula illis sit. Quare ergo, coram ipsis?
Sufficeret, Fiat mensa eorum in muscipulam. Sunt tales qui
iniquitatem suam noverunt, et in ea pertinacissime perseverant: coram
ipsis fit muscipula eorum. Perniciosi nimis ipsi sunt, qui descendunt
in infernum viventes (Psal. LIV, 16). Denique de
persecutoribus quid dictum est? Nisi quia Dominus erat in nobis,
fortasse vivos absorbuissent nos (Psal. CXXIII, 2, 3).
Quid est, vivos? Consentientes illis, et scientes quia eis
consentire non debebamus. Ergo coram ipsis fit muscipula, et non
corriguntur. Vel quia coram ipsis est muscipula, non incidant ?
Ecce norunt muscipulam, et pedem mittunt, et tenenda colla
subjiciunt. Quanto melius erat averti a muscipula; peccatum
cognoscere, errorem damnare, amaritudine carere, in corpus Christi
transire, Domini gloriam quaerere! Sed tantum valet animi
praesumptio, ut et coram ipsis muscipula sit, et incidant in eam.
Obscurentur oculi eorum, ne videant, sequitur hic; ut quoniam sine
causa viderunt, fiat illis et non videre. Fiat ergo mensa eorum coram
ipsis in muscipulam. Coram ipsis fiat in muscipulam, non optantis
est, sed prophetantis; non ut fiat, sed quia fiet. Hoc saepe
commendavimus, et meminisse debetis, ne quod praesaga mens in Spiritu
Dei dicit, malevole imprecari videatur. Fiat ergo; nec potest
aliter fieri, nisi ut talibus ista eveniant. Et quoniam videmus per
Spiritum Dei dici talia eventura malis; ad hoc in illis haec
intelligamus, ut nos talia devitemus: hoc enim nobis prodest
intelligere, et ex inimicis proficere. Fiat ergo illis, et in
retributionem, et in scandalum. Et numquid injustum est hoc? Justum
est. Quare? Quoniam in retributionem: non enim aliquid illis
accideret quod non debebatur. In retributionem fit, et in scandalum,
quia ipsi sibi sunt scandalum.
8. Obscurentur oculi eorum, ne videant; et dorsum illorum semper
incurva. Hoc consequens est. Nam quorum oculi fuerint obscurati, ne
videant, sequitur ut dorsum illorum incurvetur. Unde hoc? Quia cum
cessaverint superna cognoscere, necesse est ut de inferioribus
cogitent. Qui bene audit, Sursum cor, curvum dorsum non habet.
Erecta quippe statura exspectat spem repositam sibi in coelo; maxime
si praemittat thesaurum suum, quo sequatur cor ejus (Matth. VI,
21). At vero qui futurae vitae spem non intelligunt jam excaecati,
de inferioribus cogitant: et hoc est habere dorsum curvum; a quo morbo
Dominus mulierem illam liberavit. Alligaverat enim eam satanas annis
decem et octo; et eam curvatam erexit, et quia sabbato faciebat,
scandalizati sunt Judaei: bene scandalizati sunt de illa erecta, ipsi
curvi (Luc. XIII, 16). Et dorsum illorum semper incurva.
9. [vers. 25.] Effunde super eos iram tuam, et indignatio irae
tuae comprehendat eos. Plana sunt: sed tamen, comprehendat eos,
quasi fugientes agnoscimus. Quo autem fugituri sunt? In coelum? Tu
ibi es. In infernum? Ades (Psal. CXXXVIII, 8).
Pennas suas nolunt recipere, ut volent in directum: Comprehendat eos
indignatio irae tuae; non eos permittat effugere.
10. [vers. 26.] Fiat habitatio eorum deserta. Hoc jam in
manifesto. Quomodo enim liberationem suam non solum occultam
commendavit dicens, Intende animae meae, et redime eam; verum etiam
manifestam secundum corpus, adjiciens, Propter inimicos meos erue
me: ita et his futuras quasdam calamitates praedicit occultas, de
quibus paulo ante loquebatur. Nam quotusquisque est, qui intelligat
infelicitatem hominis cujus cor jam caecum est? Tollantur illi oculi
corpoporis; omnes homines miserum dicunt: perdat oculos mentis, sed
tamen circumfluat omni abundantia rerum; felicem appellant, sed qui
similiter mentis oculos perdiderunt. Ergo jam quid aperte, ut
appareat omnibus quia vindicatum est in eis? Nam caecitas Judaeorum,
occulta vindicta est: manifesta vero quae? Fiat habitatio eorum
deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. Factum est
hoc in ipsa civitate Jerusalem, in qua sibi visi sunt potentes,
clamando adversus Filium Dei, Crucifige, crucifige (Joan.
XIX, 6); et praevalendo, quia potuerunt occidere eum qui mortuos
suscitabat. Quam sibi potentes, quam magni visi sunt! Consecuta est
postea vindicta Domini; expugnata est civitas, debellati Judaei,
occisa nescio quot hominum millia. Nullus illuc modo permittitur
accedere Judaeorum; ubi potuerunt adversus Dominum clamare, ibi a
Domino non permittuntur habitare. Perdiderunt locum furoris sui:
atque utinam vel nunc agnoscant locum quietis suae! Quid profuit illis
Caiphas dicendo : Nos si istum dimiserimus sic, venient Romani, et
tollent nobis et locum et regnum (Joan. XI, 48)? Ecce et non
eum dimiserunt vivum, et ille vivit; et venerunt Romani, et tulerunt
eis et locum et regnum. Modo audiebamus, cum Evangelium legeretur:
Jerusalem, Jerusalem, quoties volui congregare filios tuos, tanquam
gallina pullos suos sub alas suas; et noluisti! Ecce relinquetur
vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 37 et 38). Hoc
et hic dicitur: Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis
eorum non sit qui inhabitet. Non sit qui inhabitet, sed ex numero
illorum. Nam loca illa omnia et hominibus plena sunt, et Judaeis
inania.
11. [vers. 27.] Quare hoc? Quoniam quem tu percussisti,
ipsi persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
Quid ergo peccaverunt, si a Deo percussum persecuti sunt? Quid
animo eorum imputatur? Malitia. Nam id in Christo factum est quod
oportebat. Pati utique venerat, et punivit per quem passus est. Nam
Judas traditor punitus est, et Christus crucifixus est; sed nos
redemit sanguine suo, et punivit illum de pretio suo. Projecit enim
pretium argenti quo ab illo Dominus venditus erat, nec agnovit pretium
quo ipse a Domino redemptus erat (Id. XXVII, 5). Factum
est hoc in Juda. Sed cum videamus mensuram quamdam esse retributionis
in omnibus, nec quemquam posse permitti amplius saevire quam acceperit
potestate; quomodo illi addiderunt, aut quae est ista percussio
Domini? Nimirum ex persona locutus est ejus unde corpus acceperat,
unde carnem assumpserat, id est generis humani, ipsius Adae qui
percussus est primo morte propter peccatum suum (Gen. III,
19). Mortales ergo hic homines cum poena nascuntur: huic poenae
addunt, quicumque homines fuerint persecuti. Jam enim homo hic
moriturus non esset, nisi illum Deus percussisset: quid ergo tu homo
saevis amplius? parumne homini est, quod aliquando moriturus est?
Portat ergo unusquisque nostrum poenam suam: huic poenae volunt addere
qui nos persequuntur. Haec poena percussio est Domini. Dominus
quippe sententia percussit hominem: Qua die tetigeritis, inquit,
morte moriemini (Id. II, 17). Ex hac morte carnem
susceperat, et vetus homo noster simul crucifixus est cum illo (Rom.
VI, 6). Ex illius voce ista dixit: Quem tu percussisti, ipsi
persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Super
quem dolorem vulnerum? Super dolorem peccatorum ipsi addiderunt:
vulnera enim sua peccata dixit. Sed ne ad caput respicias; ad corpus
adverte, secundum cujus vocem dictum est ab ipso in illo psalmo, in
quo vocem suam ostendit, quia ejus primum versum de cruce clamavit:
Deus, Deus meus, respice in me; quare me dereliquisti? Ibi
secutus ait: Longe a salute mea verba delictorum meorum (Psal.
XXI, 2). Ipsa sunt vulnera inflicta a latronibus in via, ei
quem levavit in jumentum suum: quem sacerdos et Levites transeuntes
invenerant et contempserant, a quibus curari non potuit; transiens
autem Samaritanus misertus est ejus; accessit, et in jumentum
proprium levavit (Luc. X, 30-34). Samarites latine Custos
interpretatur: quis autem custos, nisi Salvator Dominus noster
Jesus Christus? Qui quoniam surrexit a mortuis jam non moriturus
(Rom. VI, 9), non dormit neque obdormiet qui custodit Israel
(Psal. CXX, 4). Et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
12. [vers. 28.] Appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum.
Quid est hoc? Quis non expavescat? Deo dicitur: Appone
iniquitatem super iniquitatem ipsorum. Unde apponet Deus
iniquitatem? Habet enim iniquitatem quam apponat? Scimus enim verum
esse quod dictum est per Paulum apostolum: Quid ergo dicemus?
numquid iniquitas est apud Deum? Absit (Rom. IX, 14). Unde
ergo, Appone iniquitatem super iniquitatem? quomodo id intellecturi
sumus? Adsit Dominus ut dicamus, et propter fatigationem vestram
breviter dicere valeamus. Iniquitas ipsorum erat, quia hominem justum
occiderunt: addita est alia, quia Filium Dei crucifixerunt.
Saevire ipsorum tanquam in hominem fuit: sed si cognovissent, nunquam
Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Illi
iniquitate sua taquam hominem occidere voluerunt: apposita est
iniquitas super iniquitatem ipsorum, ut Filium Dei crucifigerent.
Quis hanc iniquitatem apposuit? Ille qui dixit: Forte reverebuntur
Filium meum; ipsum mittam (Matth. XXI, 37). Solebant enim
occidere missos ad se servos, exactores locationis atque mercedis.
Misit ipsum Filium, ut et ipsum occiderent. Apposuit iniquitatem
super iniquitatem ipsorum. Et haec Deus saeviendo fecit, an potius
juste retribuendo? Fiat enim illis, inquit, in retributionem, et in
scandalum. Meriti erant sic excaecari, ut Filium Dei non
agnoscerent. Et hoc fecit Deus, apponens iniquitatem super
iniquitatem ipsorum; non vulnerando, sed non sanando. Quomodo enim
auges febrem, auges morbum, non morbum adhibendo, sed non
succurrendo: sic quia tales fuerunt ut curari non mererentur, in ipsa
malitia quodammodo profecerunt, sicut dictum est, Mali autem et
facinorosi proficiunt in pejus (II Tim. III, 13); et
apposita est iniquitas super iniquitatem ipsorum. Et non intrent in
justitia tua. Hoc planum est.
13. [vers. 29.] Deleantur de libro viventium. Aliquando enim
illic scripti erant? Fratres, non sic accipere debemus, quoniam
quemquam Deus scribat in libro vitae, et deleat illum. Si homo
dixit, Quod scripsi, scripsi, de titulo ubi scriptum erat, Rex
Judaeorum (Joan. XIX, 22); Deus quemquam scribit et delet?
Praecisus est; praedestinavit omnes ante constitutionem mundi
regnaturos cum Filio suo in vita aeterna (Rom. VIII, 29).
Hos conscripsit; ipsos continet liber vitae. Denique in Apocalypsi
quid ait Spiritus Dei, cum de pressuris ab Antichristo futuris
loqueretur eadem Scriptura? Consentient illi, inquit, omnes qui non
sunt scripti in libro vitae (Apoc. XIII, 8) Proinde sine
dubitatione non erunt consensuri qui scripti sunt. Isti ergo quomodo
inde delentur, ubi nunquam scripti sunt? Hoc dictum est secundum spem
ipsorum, quia ipsi se scriptos putabant. Quid est, Deleantur de
libro vitae? Et ipsis constet non illos ibi esse. Ex hac locutione
dictum est in alio psalmo, Cadent a latere tuo mille, et dena millia
a dextris tuis (Psal. XC, 7); id est, multi scandalizabuntur,
et ex eo numero qui se sperabant sessuros tecum, et ex eo numero qui se
sperabant staturos ad dexteram tuam, separati ab haedis sinistris
(Matth. XXV, 33): non quia cum ibi steterit aliquis, postea
cadet, aut cum sederit cum illo quisquam, abjicietur; sed quia multi
casuri erant in scandalum, qui jam ibi se esse putabant; id est,
multi qui se sperabant sessuros tecum, multi qui se speraverant
staturos ad dexteram, ipsi casuri sunt. Sic ergo et hic illi qui se
sperabant tanquam merito justitiae suae in libro scriptos Dei, quibus
dicitur, Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam
habere (Joan. V, 39): cum perducta fuerit damnatio eorum etiam
ad cognitionem eorum, delebuntur de libro viventium, id est, non ibi
se esse cognoscent. Nam versus qui sequitur, exponit quod dictum
est: Et cum justis non scribantur. Dixi ergo, Deleantur, secundum
spem eorum; secundum autem aequitatem tuam quid dico? Non
scribantur.
14. [vers. 30.] Pauper et dolens ego sum. Quare hoc? An ut
agnosceremus quod per amaritudinem animi maledicit pauper iste? Multa
enim dixit quae illis eveniant. Et quasi ei diceremus, Utquid
talia? noli tantum; respondet: Pauper et dolens ego sum.
Perduxerunt me ad egestatem, ad istum dolorem deposuerunt; ideo ista
dico. Non est tamen stomachatio maledicentis, sed praedictio
prophetantis. Nam de paupertate sua et dolore suo quaedam quae
posterius dicit, commendaturus est nobis, ut discamus esse pauperes et
dolentes. Beati enim pauperes, quoniam ipsorum est regnum coelorum;
et, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 3,
5). Hoc ergo ipse prius jam nobis ostendit; et ideo, Pauper et
dolens ego sum. Totum corpus ejus hoc dicit. Corpus Christi in hac
terra pauper est et dolens. Sed sint divites Christiani. Prorsus si
Christiani sunt, pauperes sunt; in comparatione divitiarum coelestium
quas sperant, omne aurum suum arenam deputant. Pauper et dolens ego
sum.
15. [vers. 31.] Et salus vultus tui, Deus, suscepit me.
Numquid desertus est pauper iste? Quando tu dignaris pannosum
pauperem applicare ad mensam tuam? Porro autem pauperem istum salus
vultus Dei suscepit; in vultu suo abscondit ejus egestatem. De illo
quippe dictum est: Abscondes eos in abscondito vultus tui (Psal.
XXX, 21). In illo autem vultu quae sint divitiae vultis nosse?
Divitiae istae hoc tibi praestant, ut quod vis, quando vis,
prandeas; illae vero, ut nunquam esurias. Pauper et dolens ego sum;
et salus vultus tui, Deus, suscepit me. Ad quam rem? Ut jam non
sim pauper, non sim dolens. Laudabo nomen Dei cum cantico,
magnificabo eum in laude. Jam dictum est; pauper iste laudat nomen
Dei cum cantico, magnificat eum in laude. Quando auderet cantare,
nisi recreatus esset a fame? Laudabo nomen Dei cum cantico,
magnificabo eum in laude. Magnae divitiae! Quas gemmas laudis Dei
de thesauro interiore protulit! Magnificabo eum in laude. Hae sunt
divitiae meae. Dominus dedit, Dominus abstulit. Ergo miser
remansit? Absit. Vide divitias: Sicut Domino placuit, ita factum
est; sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Laudabo nomen
Dei cum cantico, magnificabo eum in laude.
16. [vers. 32.] Et placebit Deo, hoc quod eum laudabo,
placebit, super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas.
Gratius illi erit sacrificium laudis, quam sacrificium vituli.
Sacrificium laudis glorificabit me; et ibi via est in qua ostendam
illi salutare Dei. Immola Deo sacrificium laudis, et redde
Altissimo vota tua (Psal. XLIX, 23, 14). Ergo laudabo
Deum; et plus ei placebit quam vitulus novellus, cornua producens et
ungulas. Amplius ergo placebit Deo laus ejus exiens de ore meo, quam
magna victima adducta ad aram ipsius. An aliquid de cornibus et
ungulis vituli hujus dicendum est? Qui bene instructus est, et laude
Dei opulentus, et cornua debet habere quibus adversarium ventilet, et
ungulas quibus terram excitet. Nostis enim hoc facere vitulos
pubescentes, et in taurinam audaciam grandescentes. Nam ideo novellus
est, propter vitam novam. Aliquis ergo haereticus forte contradicit;
cornibus ventiletur. Alius non contradicit, sed tamen terrenum
abjecte sapit; ungulis excitetur. Ergo super hunc vitulum tibi
placebit laudatio mea; jam illa post paupertatem et dolorem in aeterna
societate Angelorum, ubi nec adversarius erit in certamine
ventilandus, nec piger de terra excitandus.
17. [vers. 33.] Videant inopes, et laetentur. Credant, et
spe gaudeant. Magis inopes sint, ut saturari mereantur; ne cum
superbiae saginam ructant, negetur eis panis quo salubriter vivant.
Quaerite Dominum, inopes; esurite, et sitite (Matth. V, 6):
ipse est enim panis vivus qui de coelo descendit (Joan. VI,
51). Quaerite Dominum, et vivet anima vestra. Quaeritis panem,
ut vivat caro vestra; Dominum quaerite, ut vivat anima vestra.
18. [vers. 34.] Quoniam exaudivit pauperes Dominus.
Exaudivit pauperes; nec exaudiret pauperes, nisi essent pauperes.
Vis exaudiri? Pauper esto: dolor de te clamet, non fastidium.
Quoniam exaudivit pauperes Dominus; et compeditos suos non sprevit.
Offensus a servis, fecit eos compeditos; sed clamantes de compedibus
non contempsit. Quae sunt istae compedes? Mortalitas,
corruptibilitas carnis, compedes sunt quibus ligati sumus. Et vultis
nosse istarum compedum gravitatem? Inde dicitur: Corpus quod
corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15). Quando homines
in saeculo divites esse volunt, istis compedibus pannos quaerunt. Sed
sufficiant panni compedum: tantum quaere, quantum depellendae
necessitati satis est. Cum autem superflua quaeris, compedes tuas
onerare desideras. In tali ergo custodia vel solae compedes
remaneant. Sufficiat diei malitia sua (Matth. VI, 34). De
ista malitia clamamus ad Deum: Quoniam exaudivit pauperes Dominus;
et compeditos suos non sprevit.
19. [vers. 35.] Laudent illum coeli et terra, mare et omnia
repentia in eis. Verae divitiae hujus pauperis istae sunt,
considerare creaturam et laudare Creatorem. Laudent illum coeli et
terra, mare et omnia repentia in eis. Et creatura sola ista laudat
Deum, cum considerata ea laudatur Deus.
20. [vers. 36, 37.] Audi et aliud: Quoniam Deus salvam
faciet Sion. Reparat Ecclesiam suam: gentes fideles incorporat
Unigenito suo; non fraudat credentes in se praemio promissionis suae.
Quoniam Deus salvam faciet Sion: et aedificabuntur civitates
Judaeae . Ipsae sunt Ecclesiae. Nemo dicat: Quando erit istud ut
aedificentur civitates Judaeae? O si velis agnoscere structuram, et
esse lapis vivus, ut intres in eam! Et nunc civitates Judaeae
aedificantur. Juda enim Confessio interpretatur. De confessione
humilitatis aedificantur civitates Judaeae; ut foris ab eis superbi
remaneant, qui confiteri erubescunt. Quoniam Deus salvam faciet
Sion. Quam Sion? Audi in sequentibus: Et semen servorum ejus
obtinebunt eam; et qui diligunt nomen ejus inhabitabunt in ea.
21. Psalmus finitus est; sed paululum istos duos versus non
relinquamus: admonent enim nos aliquid, ne desperando in illam
structuram non intremus. Semen, inquit, servorum ejus obtinebunt
eam. Jam ergo, semen servorum ejus qui sunt? Forte dicis, Judaei
nati de Abraham: nos autem qui non sumus nati de Abraham, quomodo
habebimus istam civitatem? Sed non sunt semen Abrahae illi Judaei
quibus dictum est: Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite
(Joan. VIII, 39). Semen ergo servorum ejus, imitatores
fidei servorum ejus obtinebunt eam. Denique ultimus versus superiorem
exponit. Quasi enim turbatus, ne putares forte hoc de Judaeis dici,
Et semen servorum ejus obtinebunt eam, dicens, Nos semen gentium
sumus, quae idola coluerunt, et daemonibus servierunt; quid ergo
nobis in hac civitate sperandum est? statim subjecit, ut praesumas et
speres: Et qui diligunt nomen ejus, inhabitabunt in ea. Hoc est
enim semen servorum ejus, qui diligunt nomen ejus. Quia enim servi
ejus dilexerunt nomen ejus; quicumque non diligunt nomen ejus, non se
dicant semen servorum ejus; et qui diligunt nomen ejus, non se negent
semen servorum ejus.
|
|