|
1. [vers. 2.] Gratias grano tritici, quia mori voluit et
multiplicari (Joan. XII, 25): gratias unico Filio Dei
Domino et Salvatori nostro Jesu Christo, qui mortem nostram subire
non dedignatus est, ut nos vita sua dignos faceret. Ecce qui
singularis erat, donec transiret, sicut dixit in psalmo, Singularis
ego sum, donec transeam (Psal. CXL, 10): quia sic erat
singulare granum, ut in se haberet magnam multitudinis fecunditatem;
in quantis granis passionem ejus imitantibus exsultamus, quando
natalitia Martyrum celebramus! Multa ergo membra ejus, sub uno
capite ipso Salvatore nostro charitatis et pacis vinculo colligata,
sicut nosse dignamini, quoniam saepissime audistis, unus homo sunt:
et ipsorum ut unius hominis vox plerumque in Psalmis auditur; et sic
clamat unus tanquam omnes, quia omnes in uno unus sunt. Audiamus ergo
quoniam laboraverunt martyres, et inter magnas tempestates odiorum in
hoc saeculo periclitati sunt; non tam corpore, quod quandoque posituri
erant, sed ipsa fide, ne deficientes, et forte acerbis persecutionum
cedentes doloribus, vel amori vitae hujus, amitterent quod promiserat
Deus: qui non solum verbo, sed etiam exemplo abstulerat omnem
timorem; verbo, dicens, Nolite timere eos qui corpus occidunt;
animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28); exemplo,
faciens quod verbo praecepit, ut nec eorum verberantium manus vellet
devitare, nec alapas percutientium, nec salivas conspuentium, nec
coronam de spinis imponentium, nec crucem interficientium: nihil horum
vitare voluit, cui nihil opus erat, propter eos quibus hoc opus erat;
faciens aegrotis de seipso medicamentum. Laboraverunt ergo martyres;
et nisi ille semper adesset qui ait, Ecce ego vobiscum sum usque ad
consummationem saeculi (Id. XXVIII, 20), utique
defecissent.
2. Est ergo in hoc psalmo vox contribulatorum; et ideo utique
martyrum inter passiones periclitantium, sed de suo capite
praesumentium. Audiamus eos, et loquamur cum eis ex affectu cordis,
etiamsi non similitudine passionis. Illi enim jam coronati sunt; nos
adhuc periclitamur: non quia tales nos persecutiones urgent, quales
ipsos urserunt; sed fortasse pejores in omnimodis generibus tantorum
scandalorum. Nostra enim tempora magis abundant illo Vae quod
clamavit Dominus: Vae mundo ab scandalis (Id. XVIII, 7).
Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Id.
XXIV, 12). Neque enim et Lot ille sanctus, in Sodomis ab
aliquo corporalem persecutionem patiebatur, aut dictum illi erat ut non
ibi habitaret; persecutio ejus, facta mala Sodomitarum erant (Gen.
XIX). Nunc ergo jam Christo in coelo sedente, jam glorificato,
jam subjectis cervicibus regum jugo ejus, et suppositis eorum frontibus
signo ejus; jam nullo remanente qui palam Christianis audeat
insultare, adhuc tamen inter organa et symphoniacos gemimus; adhuc
illi inimici Martyrum, quia vocibus et ferro non possunt, eos sua
luxuria persequuntur. Atque utinam Paganos tantummodo doleremus !
esset qualecumque solatium, exspectare eos qui nondum cruce Christi
signati sunt, quando signentur, et quando ejus auctoritate alligati
desinant furere. Videmus etiam portantes in fronte signum ejus, simul
in ipsa fronte portare impudentiam luxuriarum, diebusque et
solemnitatibus martyrum non exsultare, sed insultare. Et inter haec
gemimus, et haec persecutio nostra est, si est in nobis charitas quae
dicat: Quis infirmatur, et non ego infirmor? quis scandalizatur, et
non ego uror (II Cor. XI, 29)? Nullus ergo servus Dei sine
persecutione; verumque est illud quod Apostolus ait: Sed et omnes
qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur (II
Tim. III, 12). Videris unde, videris quomodo; diabolus ille
biformis est. Leo est in impetu, draco in insidiis. Leo minetur,
inimicus est; draco insidietur, inimicus est. Quando nos securi?
Ecce fiant omnes Christiani, numquid et diabolus christianus erit?
Tentare ergo non cessat; insidiari non cessat. Infrenatus est atque
illigatus in cordibus impiorum, ne saeviat in Ecclesiam, et tantum
faciat quantum vult. Fremunt dentes impiorum adversus dignitatem
Ecclesiae et pacem Christianorum, et quia non habent quid agant
saeviendo; saltando, blasphemando, luxuriando, non impellunt corpora
Christianorum, sed lacerant animas Christianorum. Clamemus ergo una
voce omnes verba haec: Deus, in adjutorium meum intende. Opus enim
habemus sempiterno adjutorio in isto saeculo. Quando autem non! Modo
tamen in tribulatione positi maxime dicamus: Deus, in adjutorium meum
intende.
3. [vers. 3.] Confundantur et revereantur qui quaerunt animam
meam. Christus dicit: sive caput dicat, sive corpus dicat; ille
dicit, qui dixit: Quid me persequeris (Act. IX, 4)? ille
dicit, qui dixit: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis
(Matth. XXV, 40). Nota est ergo vox hujus hominis, totius
hominis, capitis et corporis: non saepe commendanda, quia nota.
Confundantur, inquit, et revereantur qui quaerunt animam meam. In
alio psalmo dicit: Considerabam in dexteram, et videbam, et non erat
qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui exquirat animam
meam (Psal. CXLI, 5). Ibi de persecutoribus ait quia non
erat qui exquireret animam ejus; hic autem: Confundantur, et
revereantur qui quaerunt animam meam. Dolebat se non quaeri ad
imitandum; gemebat se quaeri ad opprimendum. Quaeris animam justi,
cum imitari cogitas; quaeris animam justi, cum occidere cogitas.
Quoniam duobus modis quaeritur anima hominis justi, singuli in
singulis psalmis expressi sunt. Illic dolet, quia non est qui
requirat animam ejus ad imitandum passiones ejus; hic autem:
Confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam. Quaerunt animam
ejus, non ut duas habeant. Non enim sic quaerebant animam ejus,
quomodo quaerit latro tunicam viatoris: ad hoc occidit, ut exspoliet,
ut habeat. Qui autem persequitur ut occidat, excludit animam, non se
vestit. Quaerunt illi animam meam; occidere me volunt. Quid ergo tu
illis optas? Confundantur, et revereantur. Et ubi est quod audisti
a Domino tuo: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt
vos, et orate pro his qui persequuntur vos (Matth. V, 44)?
Ecce persecutionem pateris, et maledicis eis a quibus pateris:
quomodo imitaris passiones praecedentes Domini tui, pendentis in
cruce, et dicentis: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid
faciunt (Luc. XXIII, 34)? Respondet talia dicentibus
martyr, et dicit: Dominum mihi proposuisti dicentem, Pater,
ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt; agnosce et vocem meam, ut
sit et tua. Quid enim dixi de inimicis meis? Confundantur, et
revereantur. Jam facta est talis vindicta de inimicis martyrum.
Saulus ille qui Stephanum persecutus est, confusus est et reveritus.
Anhelabat caedes, quaerebat quos attraheret et necaret: audita
desuper voce, Saule, Saule, quid me persequeris? confusus et
prostratus est, et erectus ad obediendum qui inflammatus erat ad
persequendum (Act. VII, 57, et IX, 1, 4, 6). Hoc
ergo optant martyres inimicis suis: Confundantur, et revereantur.
Quamdiu enim non confunduntur et reverentur, necesse est facta sua
defendant; gloriosi sibi videntur, quia tenent, quia ligant, quia
verberant, quia occidunt, quia saltant, quia insultant: de his
omnibus factis aliquando confundantur, et revereantur. Si enim
confundentur, et convertentur; quia converti non possunt, nisi
confusi fuerint, et reveriti. Optemus ergo haec inimicis nostris;
securi optemus. Ecce ego dixi, et vobiscum dixerim: omnes qui adhuc
saltant et cantant et insultant Martyribus, confundantur, et
revereantur; aliquando in his parietibus tundant confusi pectora sua.
4. [vers. 4.] Avertantur retrorsum, et erubescant qui cogitant
mihi mala. Primo fuit impetus persequentium; modo remansit
malevolentia cogitantium. Prorsus tempora sunt in Ecclesia
persecutionis distincta sequentia . Factus est impetus in Ecclesiam,
quando reges persequebantur: et quia praedicti erant reges et
persecuturi et credituri, impleto uno, utique alterum sequebatur.
Factum est et illud quod consequens fuit; crediderunt reges, data pax
est Ecclesiae, coepit esse in culmine dignitatis Ecclesia, etiam in
hac terra, etiam in hac vita: sed non deest fremitus persecutorum;
impetus suos ad cogitationes verterunt. In illis cogitationibus
tanquam in abysso ligatus est diabolus; fremit, et non erumpit.
Dictum est enim de his temporibus Ecclesiae: Peccator videbit, et
irascetur. Et quid faciet? Numquid quod primo? Attrahe, liga,
percute. Non facit hoc. Quid ergo? Dentibus suis frendet, et
tabescet (Psal. CXI, 10). Et his tanquam irascitur martyr;
et tamen pro his orat martyr. Quomodo enim bene optavit illis de
quibus dixit, Confundantur, et revereantur qui quaerunt animam meam;
sic et nunc, Avertantur retrorsum, et erubescant qui cogitant mihi
mala. Quare? Ut non praecedant, sed sequantur. Qui enim
reprehendit christianam religionem, et consilio suo vult vivere, quasi
praecedere vult Christum; ut ille videlicet erraverit, et invalidus
infirmusque fuerit, qui vel voluerit pati inter manus Judaeorum, vel
potuerit: ille autem cordatus sit cavens ista omnia, declinans
mortem, mentiens etiam inique ne moriatur, interficiens animam suam ut
vivat corpore, magni consilii prudentisque sibi videtur. Praecedit
reprehendens Christum; veluti antecedit Christum: credat in
Christum, et sequatur Christum. Nam quod optatum est modo
persecutoribus cogitantibus mala, dixit hoc ipse Dominus Petro.
Praecedere quippe quodam loco Petrus voluit Dominum. Loquebatur
enim Salvator de passione sua, quam si non suscepisset, nos salvi non
essemus; et Petrus qui paulo ante eum confessus erat Filium Dei, et
in illa confessione appellatus erat Petra, supra quam fabricaretur
Ecclesia, paulo post Domino dicente de futura passione sua, ait:
Absit, Domine; propitius esto tibi, non fiet istud. Paulo ante,
Beatus es, Simon Bar Jona, quia non tibi revelavit caro et
sanguis, sed Pater meus qui in coelis est: modo repente, Redi post
me, satana. Quid est, Redi post me? Sequere me. Praecedere me
vis, consilium mihi dare vis; melius est ut consilium meum sequaris:
hoc est, Redi retro, redi post me. Antecedentem compescit, ut
retro redeat; et appellat satanam, quia vult praecedere Dominum.
Paulo ante, Beatus: modo, Satanas. Unde paulo ante, Beatus?
Quia non tibi, inquit, revelavit caro et sanguis, sed Pater meus
qui in coelis est. Unde modo, Satanas? Quia non sapis, inquit,
quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Matth. XVI, 16 23).
Qui ergo volumus recte celebrare natalitia martyrum, desideremus
imitationem martyrum; ne velimus praecedere martyres, et melioris
consilii nobis videri esse, quia evitamus passiones pro justitia et pro
fide, quas illi non evitaverunt. Ergo illi qui cogitant mala, et in
luxuria nutriunt corda sua, avertantur retrorsum, et erubescant.
Audiant ab Apostolo postea dicente: Quem autem fructum habuistis
aliquando in quibus nunc erubescitis (Rom. VI, 21)?
5. Quid sequitur? Avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi:
Euge, euge. Duo sunt genera persecutorum; vituperantium, et
adulantium. Plus persequitur lingua adulatoris, quam manus
interfectoris; nam et ipsam caminum dixit Scriptura. Certe cum de
persecutione loqueretur Scriptura, dixit: Tanquam aurum in fornace
probavit illos, de martyribus interfectis, et sicut holocausti hostiam
accepit illos (Sap. III, 6). Audi quia et lingua adulantium
talis est: Probatio, inquit, argenti et auri ignis; vir autem
probatur per os laudantium eum (Prov. XXVII, 21) Ignis
ille, ignis et iste; de utroque te salvum oportet exire. Fregit te
reprehensor, fractus es in fornace tanquam vas fictile. Formavit te
verbum, et venit tentatio tribulationis: illud quod formatum est,
oportet ut coquatur; si bene formatum est, accedit ignis ut firmet.
Unde ille dicebat in passione: Aruit sicut testa virtus mea (Psal.
XXI, 16). Passio quippe et caminus tribulationis fecerat
fortiorem. Rursus si lauderis ab adulantibus et assentantibus, et
annueris eis, veluti emens oleum, non tecum portans, sicut quinque
virgines insipientes (Matth. XXV, 3); erit caminus fracturae
tuae etiam os laudantium te. Sed sine his non possumus; necesse est
ut et intremus in haec, et exeamus inde: intremus in vituperationem
aliquam malorum et improborum, intremus et in assentationem aliquam
adulatorum; sed exire inde opus est. Rogemus eum de quo dictum est,
Custodiat Dominus introitum tuum et exitum tuum (Psal. CXX,
8); ut intrans integer, sic exeas integer. Ait enim et
Apostolus: Fidelis est Deus, qui non vos sinat tentari supra quam
potestis. Ecce habes ingressum. Non dixit, Non tentemini: qui
enim non tentatur non probatur; et qui non probatur, non proficit.
Quid ergo optavit? Fidelis Deus, qui non vos sinat tentari supra
quam potestis. Audisti ingressum; audi et exitum: Sed faciet cum
tentatione etiam exitum, ut possitis tolerare (I Cor. X, 13).
Ergo et illi avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge,
euge. Quare enim me laudant? Laudent Deum. Quis enim ego sum, ut
lauder in me? aut quid ego feci? quid habeo quod non accepi? Si
accepisti, inquit, quid gloriaris quasi non acceperis (Id. IV,
7)? Avertantur ergo statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge,
euge. Tali oleo pingue factum est caput haereticorum (Psal.
CXL, 5), cum dicunt, Ego sum, ego sum, et dicitur illis:
Tu, Domine. Acceperunt Euge, euge; secuti sunt Euge, euge:
facti sunt duces caeci caecorum sequentium (Matth. XV, 14).
Apertissimis vocibus Donato dicuntur ista cantata : Euge, euge,
dux bone, dux praeclare. Et non dixit ille, Avertantur statim, et
crubescant qui dicunt mihi: Euge, euge; nec eos corrigere voluit,
ut Christo dicerent: Dux bone, dux praeclare. At vero Apostolus
reformidans Euge hominum, ut vere laudaretur in Christo, noluit se
laudari pro Christo; dicentibusque quibusdam, Ego sum Pauli,
respondit in libertate Domini, Numquid Paulus crucifixus est pro
vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 12,
13)? Ergo dicant martyres in persecutione etiam adulantium,
Avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge.
6. [vers. 5.] Et quid fit, cum illi avertuntur, et erubescunt
omnes; sive qui quaerunt animam meam, sive qui cogitant mihi mala,
sive qui perversa et simulata benevolentia, lingua volunt emollire quod
feriant; cum fuerint et ipsi aversi et confusi, quid fiet?
Exsultent, et jucundentur in te: non in me, non in illo, aut in
illo; sed in quo facti sunt lux qui fuerunt tenebrae. Exsultent, et
jucundentur in te, omnes qui quaerunt te. Aliud est quaerere Deum,
aliud quaerere hominem. Jucundentur qui quaerunt te. Non
jucundabuntur ergo qui quaerunt se , quos prior quaesisti antequam
quaererent te. Nondum quaerebat ovis illa pastorem; aberraverat a
grege: et descendit ad eam; quaesivit eam, reportavit in humeris suis
(Luc. XV, 4, 5). Contemnet te, o ovis, quaerentem se, qui
prior quaesivit contemnentem se, et non quaerentem se? Jam ergo
quaerere eum incipe, qui prior quaesivit te, et reportavit in humeris
suis. Fac quod ait : Quae sunt oves meae, vocem meam audiunt, et
sequuntur me (Joan. X, 3). Si ergo quaeris eum qui prior
quaesivit te, et ovis facta es ejus, et audis vocem pastoris tui, et
sequeris eum; vide quid tibi de se ostendit, quid de corpore suo, ne
in ipso errares, ne in Ecclesia errares, ne quis tibi diceret:
Christus est, qui non est Christus; aut Ecclesia est, quae non est
Ecclesia. Multi enim dixerunt carnem non habuisse Christum, et non
in corpore suo resurrexisse Christum: noli sequi voces eorum. Audi
vocem ipsius pastoris, qui indutus est carne, ut quaereret perditam
carnem. Resurrexit, et ait: Palpate, et videte, quia spiritus
carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Ostendit se tibi;
vocem ejus sequere. Ostendit et Ecclesiam; ne quis te fallat nomine
Ecclesiae: Oportebat, inquit, Christum pati, et resurgere a
mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et
remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem
(Luc. XXIV, 39, 46, 47). Habes vocem pastoris tui;
noli sequi vocem alienorum (Joan. X, 5): et furem non timebis ,
si vocem pastoris fueris secutus. Unde autem sequeris? Si nec
cuiquam hominum dixeris, quasi ejus merito, Euge, euge; nec cum
gratulatione audieris, ne oleo peccatoris pinguescat caput tuum
(Psal. CXL, 5). Exsultent, et jucundentur in te, omnes qui
quaerunt te; et dicant. Quid dicant qui exsultant? Semper
magnificetur Dominus. Dicant hoc omnes qui exsultant et quaerunt te.
Quid? Semper magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
Non tantum magnificetur Dominus, sed etiam semper. Ecce errabas,
et aversus ab eo eras: vocavit te; magnificetur Dominus. Ecce
inspiravit tibi confessionem peccatorum: confessus es, dedit veniam;
magnificetur Dominus. Jam coepisti juste vivere; jam puto quasi
justum est ut et tu magnificeris. Etenim cum te vocaret errantem,
magnificandus erat Dominus; cum tibi confitenti peccata dimisit,
magnificandus erat Dominus: modo jam audiens verba ejus coepisti
proficere, justificatus es, pervenisti ad quamdam virtutis
excellentiam; dignum est ut et tu aliquando magnificeris. Dicant:
Semper magnificetur Dominus. Peccator es; magnificetur ut vocet:
confiteris; magnificetur ut ignoscat: jam juste vivis; magnificetur
ut regat: perseveras usque in finem; magnificetur ut glorificet.
Semper ergo magnificetur Dominus. Hoc dicant justi; hoc dicant qui
quaerunt eum. Quisquis hoc non dicit, non quaerit eum. Ecce,
magnificetur Dominus. Exsultent et jucundentur omnes qui quaerunt
eum; et dicant, Semper magnificetur Dominus, qui diligunt salutare
ejus. Ab illo est enim illis salus, non a se. Salutare Domini Dei
nostri, Salvator Dominus noster Jesus Christus: quisquis diligit
Salvatorem, confitetur se sanatum; quisquis se confitetur sanatum,
misse se confitetur aegrotum. Dicant ergo, Semper magnificetur
Dominus, qui diligunt salutare tuum: non salutare suum, quasi se
ipsi salvent; non quasi salutare hominis, tanquam ab illo salventur.
Nolite, inquit, confidere in principes, et in filios hominum, in
quibus non est salus (Psal. CXLV, 2, 3). Quare hoc?
Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua (Psal
III, 9). Ergo, Semper magnificetur Dominus. Qui hoc
dicunt? Qui diligunt salutare tuum.
7. [vers. 6.] Ecce magnificetur Dominus; nunquam tu, nusquam
tu? In illo aliquid, in me nihil: si autem in illo quidquid ego;
ille, non ego. Tu ergo quid? Ego vero egenus et pauper sum. Ille
dives, ille abundans, ille nullius indigens. Ecce lumen meum, ecce
unde illuminor; quoniam clamo: Tu illuminabis lucernam meam,
Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas (Psal. XVII,
29). Dominus solvit compeditos; Dominus erigit elisos; Dominus
sapientes facit caecos; Dominus custodit proselytos (Psal.
CXLV, 7). Quid ergo tu? Ego vero egenus et pauper. Ego
tanquam pupillus; anima mea tanquam vidua destituta et desolata:
auxilium quaero; semper infirmitatem meam confiteor. Ego vero egenus
et pauper. Donata sunt mihi peccata; jam coepi sequi praecepta Dei:
adhuc tamen egenus et pauper. Unde adhuc egenus et pauper? Quia
video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae (Rom.
VII, 23). Unde egenus et pauper? Quia, Beati qui esuriunt,
et sitiunt justitiam (Matth. V, 6). Adhuc esurio, adhuc
sitio: saturitas mea dilata est; non ablata. Ego vero egenus et
pauper; Deus, adjuva me. Unde coepit, Deus in adjutorium meum
intende; Deus, adjuva me. Rectissime et Lazarus Adjutus
interpretari dicitur; ille egenus et pauper, qui ablatus est in sinum
Abrahae (Luc. XVI, 22): et gerit typum Ecclesiae Dei,
quae semper confiteri debet adjutorio sibi opus esse. Hoc est verum,
hoc est pium. Dixi Domino: Deus meus es tu. Quare? Quoniam
bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2). Ille non eget nostri;
nos egemus ipsius: ideo verus Dominus. Nam tu non valde verus
dominus servi tui; ambo homines, ambo egentes Deo. Si autem putas
egere tui servum tuum, ut des panem; eges et tu servi tui, ut adjuvet
labores tuos: uterque vestrum altero vestrum indiget. Itaque nullus
vestrum vere dominus, et nullus vestrum vere servus. Audi verum
Dominum, cujus verus es servus: Dixi Domino: Deus meus es tu.
Quare tu Dominus? Quoniam bonorum meorum non eges. Quid autem tu?
Ego vero egenus et pauper. Ecce egenus et pauper; pascat Deus,
sublevet Deus, adjuvet Deus: Deus, inquit, adjuva me.
8. Adjutor et erutor meus es tu, Domine; ne tardaveris. Tu
adjutor et erutor: indigeo auxilio, adjuva; implicatus sum, erue.
Nemo enim eruet de implicationibus, nisi tu. Circumstant nos nexus
diversarum curarum; hinc atque inde dilaniamur quasi spinis et
sepibus, ambulamus angustam viam; fortasse haesimus in sepibus:
dicamus Deo, Tu es erutor meus. Qui ostendit angustam viam
(Matth. VII, 14), fecit ut sequeremur. Haec vox perseveret
in nobis, fratres Quantumcumque hic vixerimus, quantumcumque hic
profecerimus, nemo dicat: Sufficit mihi; justus sum. Qui dixerit,
remansit in via, non novit pervenire. Ubi dixerit, Sufficit; ibi
haesit. Attende Apostolum, cui non sufficit; vide quomodo se vult
adjuvari, donec perveniat: Fratres, inquit, ego me non arbitror
apprehendisse; ne illi sibi viderentur apprehendisse, quibus rursus
dicit, Qui se putat aliquid scire, nondum scit quemadmodum oportet
scire (I Cor. VIII, 2). Quid ergo ait? Fratres, ego me
non arbitror apprehendisse. Supra dixerat, Non quia jam acceperim,
aut jam perfectus sim; et ibi sequitur, Fratres, ego me non arbitror
apprehendisse. Si nondum accepit, egenus et pauper est: si nondum
perfectus est, egenus et pauper est. Bene dicit: Deus, adjuva me.
Sed intelligit aliquid, et excelsius intelligit. Vide tamen quid
dicat: Ei autem qui potest super omnia facere superabundantius quam
petimus et intelligimus (Ephes. III, 20). Vide ergo quia
nondum pervenit, nondum apprehendit. Quid ergo ait? Fratres, ego
me non arbitror apprehendisse: unum autem, quae retro oblitus, in ea
quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae
vocationis (Philipp. III, 12 14). Ille ergo currit, tu
haesisti. Ille dicit nondum se perfectum; et tu jam de perfectione
gloriaris! Confundantur qui tibi dicunt: Euge, euge. Confundaris
inter illos et tu, quia tu tibi dicis: Euge, euge. Qui enim
seipsum laudat, sibi dicit: Euge, euge: qui ab aliis laudatur et
consentit, non portat oleum secum; deficiunt faces, clausurus est
ille januam (Matth. XXV, 3, 10).
9. Hoc ergo nos docuit psalmus iste breviter, charissimi, ex
admonitione solemnitatis martyrum, ut intelligamus quia martyres
tribulationem hic passi sunt corporalem: nos in quantacumque pace
simus, necesse est patiamur tribulationem spiritualem; et necesse est
ut inter scandala, et zizania, et paleam gemat Ecclesia et illa
massa, donec messis veniat, donec ventilabrum, donec veniat ultima
ventilatio, ut separetur palea a frumento, donec ad horreum redigatur
(Id. XIII, 30, et III, 12). Quod donec fiat,
clamemus: Ego vero egenus et pauper sum; Deus, adjuva me: adjutor
meus es tu, Domine; ne tardaveris. Quid est, Ne tardaveris?
Quia multi dicunt: Longum est ut veniat Christus. Quid ergo, quia
dicimus, Ne tardaveris? venturus est antequam statuit venire? Quid
sibi vult hoc votum, Ne tardaveris? Ne mihi tardius videatur quod
venturus es. Tibi enim longum videtur; non Deo longum videtur, cui
mille anni dies unus est, vel tres horae vigiliae (Psal.
LXXXIX, 4). Sed tu si non habueris tolerantiam, tardum tibi
erit: et cum tibi tardum erit, deflecteris ab eo, et eris similis
illis qui in eremo fatigati sunt, et festinaverunt a Deo petere
delicias, quas illis in patria reservabat; et cum non darentur
deliciae in itinere, quibus forte corrumperentur, murmuraverunt
adversus Deum, et redierunt corde in Aegyptum (Exod. XVI, 2,
et Act. VII, 39); unde corpore fuerant separati, corde
redierunt. Noli ergo tu sic; noli sic: time verbum Domini
dicentis, Mementote uxoris Lot (Luc. XVII, 32). Et ipsa
in via, jam liberata de Sodomis, retro respexit; ubi respexit, ibi
remansit: facta est statua salis (Gen. XIX, 29), ut condiat
te. Exemplo enim tibi data est, ut tu cor habeas, non remaneas
fatuus in via. Attende remanentem, et transi; attende respicientem
retro, et tu in anteriora extentus esto, sicut Paulus. Quid est non
respicere retro? Quae retro oblitus, inquit. Ideo sequeris vocatus
ad supernam palmam de qua postea glorieris. Quia idem Apostolus
dicit: Superest mihi corona justitiae, quam mihi reddet Dominus in
illo die justus judex (II Tim. IV, 8).
|
|