|
1. [vers. 1.] Psalmi hujus inscriptio est: In finem pro
occultis Filii, Psalmus ipsi David. De occultis Filii quaeri
potest: sed quia non addidit cujus, ipsum unigenitum Dei Filium
oportet intelligi. Ubi enim de filio David Psalmus inscriptus est,
Cum fugeret, inquit, a facie Abessalon filii sui (Psal. III,
1); cum et nomen ejus dictum esset, et ob hoc latere non posset de
quo diceretur, non tamen dictum est tantum, a facie Abessalon filii,
sed additum est, sui. Hic vero, et quod non additum est, sui, et
quod de Gentibus multa dicit, non potest recte accipi Abessalon:
neque enim bellum quod cum patre ille perditus gessit, ullo modo ad
Gentes pertinet, cum populus tantum Israel adversus se ibi divisus
sit. Canitur itaque iste psalmus pro occultis unigeniti Filii Dei.
Nam et ipse Dominus cum sine additamento ponit Filium, seipsum
unigenitum vult intelligi, ubi ait: Si vos Filius liberaverit, tunc
vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Non enim dixit,
Filius Dei; sed tantum dicendo Filius, dat intelligi cujus sit
filius. Quam locutionem non recipit nisi excellentia ejus de quo ita
loquimur, ut etiamsi non eum nominemus, possit intelligi: ita enim
dicimus, Pluit, serenat, tonat, et si qua sunt talia, nec addimus
quis id faciat; quia omnium mentibus sponte sese offert excellentia
facientis, nec verba desiderat. Quae sunt igitur occulta Filii? In
quo verbo primum intelligendum est esse aliqua Filii manifesta, a
quibus distinguuntur haec quae appellantur occulta. Quamobrem,
quoniam duos adventus Domini credimus, unum praeteritum, quem Judaei
non intellexerunt, alterum futurum, quem utrique speramus; et quoniam
iste quem Judaei non intellexerunt, Gentibus profuit, non
inconvenienter accipitur de hoc adventu dici, pro occultis Filii, ubi
caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret
(Rom. XI, 25). Duo etiam judicia insinuantur per
Scripturas, si quis advertat; unum occultum, alterum manifestum.
Occultum nunc agitur, de quo apostolus Petrus dicit: Tempus est ut
judicium incipiat a domo Domini (I Petr. IV, 17). Occultum
itaque judicium est poena, qua nunc unusquisque hominum aut exercetur
ad purgationem, aut admonetur ad conversionem, aut si contempserit
vocationem et disciplinam Dei, excaecatur ad damnationem. Judicium
autem manifestum est, quo venturus Dominus judicabit vivos et
mortuos, omnibus fatentibus eum esse a quo et bonis praemia, et malis
supplicia tribuentur. Sed tunc illa confessio, non ad remedium
malorum, sed ad cumulum damnationis valebit. De his duobus judiciis,
uno occulto, alio manifesto, videtur mihi Dominus dixisse, ubi ait,
Qui in me credit, transiit de morte ad vitam, nec in judicium veniet
(Joan. V, 24), in judicium scilicet manifestum: nam hoc quod
transit de morte ad vitam per nonnullam afflictionem, qua flagellat
omnem filium quem recipit, judicium occultum est; Qui autem non
credit, inquit, jam judicatus est (Id. III, 18); id est,
isto occulto judicio jam praeparatus est ad illud manifestum. Haec duo
judicia etiam in Sapientia legimus, ubi scriptum est: Propter hoc
tanquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti; hi autem hoc
judicio non correcti, dignum Dei judicium experti sunt (Sap.
XII, 25, 26). Qui ergo non corriguntur isto occulto Dei
judicio, dignissime illo manifesto punientur. Quocirca in hoc psalmo
observanda sunt occulta Filii, id est, et humilis ejus adventus quo
profuit Gentibus cum caecitate Judaeorum, et poena quae nunc occulte
agitur, nondum damnatione peccantium, sed aut exercitatione
conversorum, aut admonitione ut convertantur, aut caecitate ut
damnationi praeparentur qui converti noluerint.
2. [vers. 2.] Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo.
Non in toto corde confitetur Deo, qui de providentia ejus in aliquo
dubitat: sed qui jam cernit occulta sapientiae Dei, quantum sit
invisibile praemium ejus, qui dicit, Gaudemus in tribulationibus
(Rom. V, 3); et quemadmodum omnes cruciatus, qui corporaliter
inferuntur aut exerceant conversos ad Deum, aut ut convertantur
admoneant, aut justae damnationi ultime praeparent obduratos, et sic
omnia ad divinae providentiae regimen referantur, quae stulti quasi
casu et temere et nulla divina administratione fieri putant. Narrabo
omnia mirabilia tua. Narrat omnia mirabilia Die, qui ea non solum in
corporibus palam, sed in animis invisibiliter quidem, sed longe
sublimius et excellentius fieri videt. Nam terreni homines et occultis
dediti, magis mirantur resurrexisse in corpore mortuum Lazarum, quam
resurrexisse in anima persecutorem Paulum. Sed quoniam visibile
miraculum ad illuminationem animam vocat, invisibile autem eam quae
vocata venit illuminat; omnia narrat mirabilia Dei, qui credens
visibilibus ad intelligenda invisibilia transitum facit.
3. [vers. 3.] Laetabor, et exsultabo in te. Non jam in hoc
saeculo; non in voluptate contrectationis corporum, nec in palati et
linguae saporibus, nec in suavitate odorum, nec in jucunditate sonorum
transeuntium, nec in formis corporum varie coloratis, nec in
vanitatibus laudis humanae, nec in conjugio et prole moritura, nec in
superfluis temporalium divitiarum, nec in conquisitione hujus saeculi,
sive quae locorum spatiis tenditur, sive quae successione temporis
volvitur: sed laetabor et exsultabo in te, videlicet in occultis
Filii, ubi signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine (Psal.
IV, 7); etenim Abscondes eos, inquit, in abscondito vultus tui
(Psal. XXX, 21). Laetabitur ergo et exsultabit in te, qui
narrat omnia mirabilia tua. Narrabit autem omnia mirabilia tua,
siquidem nunc per prophetiam dictum est , ille qui non venit voluntatem
suam facere, sed voluntatem ejus qui eum misit (Joan. VI,
38).
4. [vers. 4.] Jam enim incipit apparere persona Domini in hoc
psalmo loquens. Nam sequitur: Psallam nomini tuo, Altissime, in
convertendo inimicum meum retrorsum. Hujus ergo inimicus quando retro
conversus est? An quando ei dictum est: Redi retro. Satanas
(Matth. IV, 10) tunc enim qui tentando se praeponere cupiebat
retro factus est, non decipiendo tentatum et in eum nihil valendo.
Retro enim sunt terreni homines; coelestis autem homo prior factus
est, quamvis post venerit: primus enim homo de terra terrenus;
secundus homo de coelo coelestis (I Cor. XV, 47). Sed de
ipsa stirpe veniebat, a quo dictum est: Qui post me venit, ante me
factus est (Joan. I, 15). Et Apostolus ea quae retro sunt
obliviscitur, et in ea quae ante sunt se extendit (Philip. III,
13). Conversus est igitur inimicus retro, postquam non valuit
hominem coelestem decipere tentatum, et se ad terrenos convertit ubi
dominari potest. Quapropter nullus hominum eum praecedit et retro eum
esse facit, nisi qui deponens imaginem terren hominis portaverit
imaginem coelestis (I Cor. XV, 49). Jam vero si quod dictum
est, inimicum meum, generaliter vel peccatorem vel gentilem hominem
magis velimus accipere, non erit absurdum. Nec poena erit quod dictum
est, In convertendo inimicum meum retrorsum; sed beneficium, et tale
beneficium, ut huic comparari nihil possit. Quid enim beatius quam
deponere superbiam, et non velle Christum praecedere, veluti sanus
sit cui medicus non sit necessarius; sed malle retro ire post
Christum, qui discipulum vocans ut perficiatur, dicit, Sequere me
(Matth. XIX, 21) Sed tamen accommodatius de diabolo dictum
intelligitur: In convertendo inimicum meum retrorsum. Diabolus
quippe retrorsum conversus est etiam in persecutione justorum, et multo
utilius persecutor est, quam si dux et princeps praeiret. Psallendum
est igitur nomini Altissimi in convertendo inimicum retrorsum; quoniam
malle debemus eum persequentem fugere, quam ducentem sequi: habemus
enim quo fugiamus et abscondamur in occultis Filii, quia Dominus
factus est refugium nobis (Psal. LXXXIX, 1).
5. [vers. 5.] Infirmabuntur, et peribunt a facie tua. Qui
infirmabuntur et peribunt, nisi iniqui et impii? Infirmabuntur, dum
nihil valebunt; et peribunt, quia non erunt impii; a facie Dei, id
est a cognitione Dei, sicut periit ille qui dixit: Vivo autem jam
non ego, vivit autem in me Christus (Gal. II, 20). Sed
quare infirmabuntur, et peribunt impii a facie tua? Quoniam fecisti
judicium meum, inquit, et causam meam: id est, judicium illud in quo
judicari visus sum, meum fecisti; et causam illam in qua me justum et
innocentem homines damnaverunt, meam fecisti. Haec enim ei
militaverunt ad nostram liberationem: sicut et nautae dicunt ventum
suum, quo utuntur ad bene navigandum.
6. Sedisti super thronum, qui judicas aequitatem. Sive Filius
Patri dicat, qui etiam illud dixit, Non haberes in me potestatem,
nisi tibi datum fuisset desuper (Joan. XIX, 11), idipsum ad
aequitatem Patris et ad occulta sua referens, quod judex hominum ad
utilitatem hominum judicatus est: sive homo dicat Deo, Sedisti super
thronum, qui judicas aequitatem, animam suam thronum ejus appellans,
ut corpus sit fortasse terra, quae scabellum pedum ejus dicta est
(Isai. LXVI, 1); Deus enim erat in Christo mundum
reconcilians sibi (II Cor. V, 19): sive anima Ecclesiae jam
perfecta et sine macula et ruga (Ephes. V, 27), digna scilicet
occultis Filii, quia introduxit eam rex in cubiculum suum (Cant.
I, 3), dicat sponso suo, Sedisti super thronum, qui judicas
aequitatem, quia resurrexisti a mortuis, et ascendisti in coelum, et
sedes ad dexteram Patris: quaelibet ergo harum sententia placeat, quo
iste versus referatur, regulam fidei non excedit.
7. [vers. 6.] Increpasti gentes, et periit impius.
Convenientius hoc Domino Jesu Christo dici, quam ipsum dicere,
accipimus. Quis enim alius increpavit gentes, et periit impius, nisi
qui postea quam ascendit in coelum, misit Spiritum sanctum, quo
completi Apostoli, cum fiducia praedicarent verbum Dei, et peccata
hominum libere arguerent? qua increpatione periit impius; quia
justificatus est impius, et factus est pius. Nomen eorum delesti in
saeculum, et in saeculum saeculi. Deletum est nomen impiorum: non
enim appellantur impii, qui Deo vero credunt. Deletur autem nomen
eorum in saeculum, id est, quamdiu temporale saeculum volvitur. Et
in saeculum saeculi. Quid est saeculum saeculi, nisi cujus effigiem
et tanquam umbram habet hoc saeculum? Vicissitudo enim temporum sibi
succedentium, dum luna minuitur et rursus impletur, dum sol omni anno
locum suum repetit, dum ver, vel aestas, vel autumnus, vel hiems sic
transit ut redeat, aeternitatis quaedam imitatio est. Sed hujus
saeculi saeculum est quod incommutabili aeternitate consistit. Sicut
versus in animo, et versus in voce: ille intelligitur, iste auditur;
et ille istum modificat: et ideo ille in arte operatur et manet, iste
in aere sonat et transit. Sic hujus mutabilis saeculi modus ab illo
incommutabili saeculo definitur, quod dicitur saeculum saeculi: et
ideo illud in arte Dei, hoc est in Sapientia et Virtute permanet;
hoc autem in creaturae administratione peragitur. Si tamen non
repetitio est, ut postea quam dictum est in saeculum, ne hoc
acciperetur quod transit, subjiceretur in saeculum saeculi. Nam in
graecis exemplaribus sic est: EIS TON AIONA, KAI EIS
TON AIONA TOY AIONOS; quod Latini plerique
interpretati sunt, non in saeculum, et in saeculum saeculi, sed, in
aeternum, et in saeculum saeculi: ut in eo quod dictum est in saeculum
saeculi, illud exponeretur quod dictum est in aeternum. Nomen ergo
impiorum delesti in aeternum, quia deinceps nunquam erunt impii. Et
si in hoc saeculum non tenditur nomen eorum, multo minus in saeculum
saeculi.
8. [vers. 7.] Inimici defecerunt frameae in finem. Non
pluraliter inimici, sed singulariter hujus inimici. Cujus autem
inimici, nisi diaboli frameae defecerunt? Hae autem intelliguntur
diversae opiniones erroris, quibus ille animas tanquam gladiis
perimit. His gladiis vincendis et ad defectum perducendis instat ille
gladius, de quo in septimo psalmo dicitur: Nisi convertamini,
gladium suum vibrabit (Psal. VII, 13). Et forte iste est
finis in quem frameae deficiunt inimici, quia usque ad ipsum aliquid
valent; ipse nunc operatur occulte, ultimo autem judicio palam
vibrabitur. Hoc destruuntur civitates; nam ita sequitur, Inimici
defecerunt frameae in finem; et civitates destruxisti: civitates autem
in quibus diabolus regnat, ubi dolosa et fraudulenta consilia tanquam
curiae locum obtinent, cui principatui quasi satellites et ministri
adsunt officia quorumque membrorum, oculi ad curiositatem, aures ad
lasciviam, vel si quid est aliud quod in malam partem libenter
auditur, manus ad rapinam vel quodlibet aliud facinus aut flagitium,
et membra caetera in hunc modum tyrannico principatui, id est perversis
consiliis militantia. Hujus civitatis quasi plebs est omnes delicatae
affectiones et turbulenti motus animi, quotidianas seditiones in homine
agitantes. Ergo ubi rex, ubi curia, ubi ministri, ubi plebs
invenitur, civitas est: neque enim talia essent in malis civitatibus,
nisi prius essent in singulis hominibus, qui sunt tanquam elementa et
semina civitatum. Has civitates destruit, cum excluso inde principe,
de quo dictum est, Princeps hujus saeculi missus est foras (Joan.
XII, 31), vastantur haec regna verbo veritatis, sopiuntur
maligna consilia, turpes affectiones edomantur, membrorum et sensuum
ministeria captivantur, et ad justitiae et bonorum operum militiam
transferuntur: ut jam, sicut Apostolus dicit, non regnet peccatum in
nostro mortali corpore (Rom. VI, 12), et caetera hujus loci.
Tunc pacatur anima, et ordinatur homo ad quietem et ad beatitudinem
capessendam. Periit memoria eorum cum strepitu: impiorum scilicet.
Sed cum strepitu, sive quia fit strepitus, dictum est, cum impietas
evertitur; non enim transit ad summam pacem, ubi summum silentium
est, nisi qui magno strepitu prius cum suis vitiis belligeraverit:
sive cum strepitu dictum est, ut pereat memoria impiorum etiam ipso
strepitu pereunte, in quo tumultuatur impietas.
9. [vers. 8, 9.] Et Dominus in aeternum permanet. Utquid
ergo fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania, adversus
Dominum et adversus Christum ejus (Psal. II, 1) nam Dominus
in aeternum permanet. Paravit in judicio sedem suam, et ipse
judicabit orbem terrarum in aequitate. Paravit, cum judicatus est,
sedem suam: per illam enim patientiam homo coelum acquisivit, et Deus
in homine credentibus profuit; et hoc est occultum Filii judicium.
Sed quia etiam palam manifesteque venturus est ad vivos et mortuos
judicandos, paravit in occulto judicio sedem suam; et ipse item palam
judicabit orbem terrarum in aequitate, id est, meritis digna
distribuet, agnos ad dexteram ponens, haedos ad sinistram (Matth.
XXV, 33). Judicabit populos cum justitia. Hoc est quod
superius dictum est, Judicabit orbem terrarum in aequitate: non
quemadmodum judicant homines, qui corda non vident, a quibus plerumque
deteriores absolvuntur quam condemnantur; sed in aequitate et cum
justitia Dominus judicabit, testimonium perhibente conscientia, et
cogitationibus accusantibus seu defendentibus (Rom. II, 15).
10. [vers. 10.] Et factus est Dominus refugium pauperi .
Quantumlibet persequatur inimicus ille, qui conversus est retro, quid
nocebit eis quorum refugium factus est Dominus? Sed hoc fiet, si in
saeculo hoc, cujus ille magistratus est, pauperes esse delegerint,
nihil amando quod vel hic viventem aut amantem deserit, vel a moriente
deseritur; tali enim pauperi refugium factus est Dominus, Adjutor in
opportunitatibus, in tribulatione. Sic pauperes facit, quoniam
flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Nam quid
sit adjutor in opportunitatibus, exposuit cum addidit, in
tribulatione: non enim convertitur anima ad Deum, nisi dum ab hoc
saeculo avertitur; nec opportunius ab hoc saeculo avertitur, nisi
nugatoriis ejus et noxiis et perniciosis voluptatibus labores doloresque
misceantur.
11. [vers. 11.] Et sperent in te qui cognoscunt nomen tuum:
cum destiterint sperare in divitiis et in aliis hujus saeculi
blandimentis. Quaerentem quippe animam ubi figat spem, cum ab hoc
mundo avellitur, opportune excipit cognitio nominis Dei : nam nomen
ipsum Dei nunc usquequaque vulgatum est; sed cognitio nominis est,
cum ille cognoscitur cujus est nomen: non enim nomen propter se nomen
est, sed propter id quod significat. Dictum est autem, Dominus
nomen est illi (Jerem. XXXIII, 2). Quapropter qui se
libenter Deo famulum subdit, cognovit hoc nomen. Et sperent in te
qui cognoscunt nomen tuum. Item Dominus dicit ad Moysen: Ego sum
qui sum; et dices filiis Israel: Misit me qui est (Exod. III,
14). Sperent ergo in te qui cognoscunt nomen tuum: ne sperent in
his rebus quae temporis volubilitate praeterfluunt, nihil habentes
nisi, erit, et fuit; quoniam quod in illis futurum est, cum
venerit, fit statim praeteritum; exspectatur cum cupiditate,
amittitur cum dolore. In Dei autem natura non erit aliquid, quasi
nondum sit; aut fuit, quasi jam non sit: sed est tantum id quod est,
et ipsa est aeternitas. Desinant igitur sperare et diligere
temporalia, et se ad aeternam spem conferant, qui cognoscunt nomen
ejus qui dixit: Ego sum qui sum, et de quo dictum est: Misit me qui
est. Quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. Qui eum
quaerunt, jam transeuntia et moritura non quaerunt: nemo enim potest
duobus dominis servire (Matth. VI, 24).
12. [vers. 12.] Psallite Domino, qui habitat in Sion: his
dicitur, quos non derelinquit quaerentes se Dominus. Ipse habitat in
Sion, quod interpretatur Speculatio, et gestat imaginem Ecclesiae
quae nunc est: sicut Jerusalem gestat imaginem Ecclesiae quae futura
est, id est civitatis sanctorum jam angelica vita fruentium; quia
Jerusalem interpretatur Visio pacis. Praecedit autem speculatio
visionem, sicut ista Ecclesia praecedit eam quae promittitur,
civitatem immortalem et aeternam. Sed praecedit tempore, non
dignitate: quia honorabilius est quo pervenire nitimur, quam id quod
agimus, ut pervenire mereamur; agimus autem speculationem, ut
perveniamus ad visionem. Sed etiam ipsam, quae nunc est, Ecclesiam
nisi Dominus inhabitaret, iret in errorem quamlibet studiosissima
speculatio: et huic Ecclesiae dictum est, Templum enim Dei sanctum
est, quod estis vos (I Cor. III, 17); et, In interiore
homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes.
III, 16). Praecipitur ergo nobis ut psallamus Domino, qui
habitat in Sion, ut concorditer Dominum Ecclesiae inhabitatorem
laudemus. Annuntiate inter gentes mirabilia ejus: et factum est, et
non desinet fieri.
13. [vers. 13.] Quoniam requirens sanguinem eorum memoratus
est. Quasi responderetur ab his qui missi sunt evangelizare, illi
praecepto quod dictum est, Annuntiate inter gentes mirabilia ejus; et
diceretur, Domine, quis credidit auditui nostro (Isai. LIII,
1) et, Propter te occidimur tota die (Psal. XLIII, 22),
convenienter sequitur, dicens, non sine magno fructu aeternitatis
morituros in persecutione Christianos: Quoniam requirens sanguinem
eorum memoratus est. Sed cur sanguinem eorum maluit dicere? An quasi
alius imperitior et minoris fidei quaereret dicens, Quomodo
annuntiabunt, cum in eos infidelitas gentium saevitura sit; huic
respondetur, Quoniam requirens sanguinem eorum memoratus est; id
est, veniet ultimum judicium, ubi et interfectorum gloria, et
interficientium poena manifesta sit? Memoratus est autem, nemo ita
positum putet, quasi oblivio cadat in Deum; sed quia post longum
tempus futurum est judicium, secundum affectum infirmorum hominum
positum est, qui quasi oblitum Deum putant, quia non tam cito facit
quam ipsi volunt. His dicitur etiam quod sequitur, Non est oblitus
clamorem pauperum; id est, non ut putatis oblitus est: quasi dicerent
postea quam audierunt, Memoratus est, Ergo oblitus erat; Non est
oblitus, inquit, clamorem pauperum.
14. [vers. 14, 15.] Sed quaero quis clamor pauperum sit
quem Deus non obliviscitur. An iste clamor est, cujus haec verba
sunt: Miserere mei, Domine, vide humilitatem meam ab inimicis
meis? Quare ergo non dixit, Miserere nostri, Domine, vide
humilitatem nostram ab inimicis nostris, tanquam multi pauperes
clament; sed tanquam unus, Miserere mei, Domine? An quia unus
interpellat pro sanctis, qui primus pauper pro nobis factus est, cum
esset dives (II Cor. VIII, 9), et ipse dicit: Qui exaltas
me de portis mortis, ut annuntiem universas laudes tuas in portis
filiae Sion? Exaltatur enim homo in illo non solum quem gestat, quod
caput Ecclesiae est, sed etiam quisquis nostrum est in caeteris
membris; et exaltatur ab omnibus pravis cupiditatibus, quae sunt
portae mortis, quia per illas itur in mortem. Mors autem est jam ipsa
laetitia in perfruendo, cum quisque adipiscitur quod perdite
concupivit: radix est enim omnium malorum cupiditas (I Tim. VI,
10); et propterea porta mortis est, quia mortua est vidua quae in
deliciis vivit (Id. V, 6): ad quas delicias per cupiditates
tanquam per portas mortis pervenitur. Sunt autem portae filiae Sion,
omnia optima studia, per quae venitur ad visionem pacis in sancta
Ecclesia. In his igitur portis bene annuntiantur universae laudes
Dei, ut non detur sanctum canibus, neque projiciantur margaritae ante
porcos (Matth. VII, 6); qui malunt pertinaciter latrare, quam
studiose quaerere, aut qui nec latrare nec quaerere, sed in suarum
voluptatum coeno volutari. Cum autem in bonis studiis laudes Dei
annuntiantur, petentibus datur, et quaerentibus manifestatur, et
pulsantibus aperitur. An forte portae mortis sunt corporales sensus et
oculi, qui aperti sunt homini cum de ligno vetito gustasset (Genes.
III, 7), a quibus exaltantur, quibus dicitur ut quaerant non
quae videntur, sed quae non videntur; quia quae videntur temporalia
sunt, quae autem non videntur aeterna sunt (II Cor. IV,
18): et portae sunt filiae Sion, sacramenta et initia fidei, quae
pulsantibus aperiuntur, ut perveniatur ad occulta Filii? Non enim
oculus vidit, aut auris audivit, aut in cor hominis ascendit, quae
praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Huc usque
est clamor pauperum, quem non oblitus est Dominus.
15. [vers. 16.] Deinde sequitur, Exsultabo super salutare
tuum: id est, cum beatitudine continebor a salutari tuo, quod est
Dominus noster Jesus Christus, Virtus et Sapientia Dei (Id.
I, 24). Ergo Ecclesia dicit quae hic affligitur, et spe salva
est: quamdiu occultum est Filii judicium, ipsa spe dicit, Exsultabo
super salutare tuum; quia nunc circumstrepente seu vi, seu errore
Gentilium atteritur. Infixae sunt gentes in corruptione, quam
fecerunt: animadverte quemadmodum servetur poena peccatori de operibus
suis; et quemadmodum qui voluerunt persequi Ecclesiam, in ea
corruptione sint fixi, quam se inferre arbitrabantur: nam interficere
corpora cupiebant, cum ipsi in anima morerentur. In muscipula ista,
quam occultaverunt, comprehensus est pes eorum. Muscipula occulta,
est dolosa cogitatio. Pes animae recte intelligitur amor: qui cum
pravus est, vocatur cupiditas aut libido; cum autem rectus, dilectio
vel charitas. Amore enim movetur tanquam ad locum quo tendit. Locus
autem animae non in spatio aliquo est, quod forma occupat corporis,
sed in delectatione, quo se pervenisse per amorem laetatur: delectatio
autem perniciosa sequitur cupiditatem, fructuosa charitatem. Unde et
radix dicta est cupiditas. (I Tim. VI, 10). Radix porro
tanquam pes arboris intelligitur. Radix dicta est et charitas, ubi de
seminibus Dominus loquitur, quae in petrosis locis exurente sole
arescunt, quia non habent altam radicem (Matth. XIII, 5).
Unde significat eos qui gaudent excipiendo verbum veritatis, sed
cedunt persecutionibus, quibus sola charitate resistitur. Et
Apostolus dicit: Ut in charitate radicati et fundati possitis
comprehendere (Ephes. III, 17). Pes ergo peccatorum, id est
amor, comprehenditur in muscipula quam occultant; quia cum
fraudulentam actionem consecuta fuerit delectatio, cum eos tradiderit
Deus in concupiscentiam cordis eorum (Rom. I, 24), jam illa
delectatio alligat eos, ut inde abrumpere amorem et ad utilia conferre
non audeant; quia cum conati fuerint, dolebunt animo, tanquam pedem
de compede exuere cupientes; cui dolori succumbentes, a perniciosis
delectationibus nolunt abscedere. In muscipula ergo quam
occultaverunt, id est in fraudulento consilio, comprehensus est pes
eorum, amor scilicet qui per fraudem pervenit ad vanam laetitiam, qua
comparatur dolor.
16. [vers. 17.] Cognoscitur Dominus judicia faciens. Haec
sunt judicia Dei: non ab illa tranquillitate beatitudinis suae, nec a
secretis sapientiae, quibus recipiuntur beatae animae, profertur
ferrum, aut ignis, aut bestia, aut aliquid tale quo crucientur
peccatores. Sed quomodo cruciantur, et quomodo facit Dominus
judicium? In operibus, inquit, manuum suarum comprehensus est
peccator.
17. [vers. 18-21.] Hic interponitur, Canticum
diapsalmatis : quasi occulta laetitia, quantum existimare possumus,
separationis quae nunc fit, non locis, sed affectionibus animorum,
inter peccatores et justos, sicut granorum a paleis adhuc in area. Et
sequitur, Convertantur peccatores in infernum; id est, dentur in
manus suas, cum eis parcitur, et illaqueentur delectatione mortifera.
Omnes gentes quae obliviscuntur Deum: quia cum non probaverunt Deum
habere in notitia, dedit illos Deus in reprobum sensum (Rom. I,
28).
18. Quia non in finem oblivio erit pauperis : qui videtur nunc in
oblivione esse, cum peccatores felicitate hujus saeculi florere
existimantur, et justi laborare; sed patientia, inquit, pauperum non
periet in aeternum. Quapropter nunc patientia opus est ad perferendos
malos, qui jam voluntatibus separati sunt, donec etiam ultimo judicio
separentur.
19. Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Imploratur futurum
judicium: sed antequam veniat, Judicentur, inquit, gentes in
conspectu tuo: hoc est in occulto, quod dicitur coram Deo, paucis
sanctis et justis intelligentibus. Constitue, Domine, legislatorem
super eos. Videtur mihi Antichristum significare, de quo Apostolus
dicit: Cum revelabitur homo peccati (II Thes. II, 3).
Sciant gentes quoniam homines sunt: ut qui nolunt liberari a Filio
Dei, et pertinere ad filium hominis, et esse filii hominum, id est
novi homines, serviant homini, id est veteri homini peccatori,
quoniam homines sunt.
|
|