|
1. Gratiam Dei, qua gratis salvi facti sumus, nullis nostris
meritis praecedentibus. nisi quibus supplicium debebatur, isto
commendari psalmo, hesterna die insinuavimus Charitati Vestrae:
eumque tractando quoniam finire nequivimus, extremam ejus partem in
hodiernam diem distulimus, promittentes in nomine Domini nos debitum
soluturos. Quod solvendi quoniam tempus est, adestote animo, tanquam
agro fertili, ubi et semen multiplicetis, et pluviae ingrati non
sitis. Commendavimus hesterno die titulum ejus; sed propter
renovandam intentionem vestram, et his intimandum qui heri absentes
fuerunt, breviter commemoramus quod recolant qui audierunt, audiant
qui nescierunt. Filiorum Jonadab Psalmus est; quod nomen
interpretatur Domini Spontaneus: quoniam spontanea, hoc est bona,
pura, sincera et perfecta voluntate, non ficto corde Domino
serviendum est; quod etiam illud indicat ubi dictum est, Voluntarie
sacrificabo tibi (Psal. LIII, 8). Filiis hujus, id est,
filiis obedientiae cantatur Psalmus, et his qui primi captivi ducti
sunt, ut agnoscatur hic gemitus noster, et sufficiat diei malitia sua
(Matth. VI, 34). Jam enim, si superbi deseruimus, vel
fatigati redeamus. Nec rediri nisi per gratiam potest. Gratia gratis
data est: nam nisi gratis esset, gratia non esset. Porro autem, si
propterea gratia est, quia gratis est, nihil tuum praecessit, ut
acciperes. Nam si aliqua bona opera tua praecesserunt, pretium
accepisti, non gratis: pretium autem quod nobis debebatur, supplicium
est. Quod ergo liberamur, non nostris meritis, sed illius gratia
est. Illum ergo laudemus; illi totum quod sumus, et quod salvi
efficimur, debeamus. Ad quod conclusit, cum multa dixisset,
dicens: Domine, memorabor justitiae tuae solius. Ad istum versum
conclusa est hesterna tractactio. Primi ergo captivi, id est,
pertinentes ad primum hominem: propter hoc enim captivi, propter
primum hominem in quo omnes morimur; quia non prius quod spirituale
est, sed quod animale postea spirituale (I Cor. XV, 46).
Propter primum hominem primi captivi: propter secundum hominem secundi
redempti. Nam et ipsa redemptio clamat captivitatem nostram. Unde
enim redempti, si non antea captivi? Et eam captivitatem expressius
ab Apostolo insinuatam ex Epistola ejus, verba quaedam
commemorantes, insinuavimus, et repetimus: Video aliam legem in
membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in
lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23). Ipsa
est prima captivitas nostra, qua concupiscit adversus spiritum caro
(Gal. V, 17). Venit autem hoc de poena peccati, ut homo
adversus seipsum divideretur, qui uni subditus esse noluit. Nihil
enim tam expedit animae quam obedire. Et si expedit animae obedire in
servo ut obediat domino, in filio ut obediat patri, in uxore ut
obediat viro; quanto magis in homine ut obediat Deo? Expertus ergo
malum Adam: omnis autem homo Adam; sicut in his qui crediderunt
omnis homo Christus, quia membra sunt Christi: expertus ergo malum
quod non debuit experiri, si crederet dicenti, Noli tangere (Gen.
II, 17); expertus ergo malum, postea saltem obtemperet
praeceptis medici ut surgat, qui noluit credere medico ut non
aegrotaret. Nam et sano bonus et fidelis medicus dat praeceptum, ne
sit illi necessarius. Non est enim sanis necessarius medicus, sed
male habentibus (Matth. IX, 12). Boni autem amici medici,
qui nolunt vendere artem suam, et plus gaudent ad sanos quam ad
aegrotos, dant quaedam praecepta sanis, quae observando in
aegritudinem non cadant. Porro autem illi si praecepta contempserint,
et in aegritudinem inciderint, supplicant medico: quem contempserunt
sani, rogant aegroti. Utinam saltem rogent! ne per febrem mente
perdita et medicum caedant. Audistis modo, cum Evangelium
legeretur, quemadmodum in illos dicta sit parabola. Mentis sanae
erant qui dixerunt: Hic est haeres; venite, occidamus eum, et
nostra erit haereditas (Id. XXI, 38)? Utique non: puta qui
occiderunt filium, et patrem occisuri erant; hoc est mentem sanam non
habere. Postremo ecce quia occiderunt filium: resurrexit filius, et
lapis reprobatus ab aedificantibus factus est in caput anguli (Psal.
CXVII, 22). Offenderunt in illum, et conquassati sunt:
veniet super eos, et conteret eos. Sed non ita iste qui cantat in
Psalmo, et dicit: Introibo in potentiam Domini; non meam, sed
Domini. Domine, memorabor justitiae tuae solius. Nullam meam
agnosco; solius tuae justitiae memorabor. A te habeo, quidquid boni
habeo; quidquid autem mali habeo, a me habeo. Non meritis supplicium
reddidisti; sed gratiam gratis impertisti: Tuae itaque solius
justitiae memorabor.
2. [vers. 17.] Deus, docuisti me ex juventute mea. Quid me
docuisti? Quia tuae solius justitiae memorari debeo. Considerans
enim vitam praeteritam meam, video quid mihi debebatur, et quid
acceperim pro eo quod mihi debebatur. Debebatur poena; reddita est
gratia: debebatur gehenna; data est vita aeterna. Deus, docuisti me
ex juventute mea. Ex ipso initio fidei meae, qua me innovasti,
docuisti me nihil in me praecessisse, unde mihi dicerem deberi quod
dedisti. Quis enim convertitur ad Deum, nisi ab iniquitate? quis
redimitur, nisi a captivitate? quis autem potest dicere injustam
fuisse captivitatem suam, quando deseruit imperatorem, et defecit ad
desertorem? Imperator enim Deus, desertor diabolus: praeceptum
dedit imperator, fraudem suggessit desertor (Gen. II, 17, et
III, 1). Ubi aures tuae inter praeceptionem et deceptionem?
Meliorne diabolus quam Deus? melior qui defecit , quam qui te
fecit? Credidisti quod promisit diabolus, et invenisti quod minatus
est Deus. Jam ergo ex captivitate liberatus, adhuc tamen in spe,
nondum in re, ambulans per fidem, nondum per speciem, Deus,
inquit, docuisti me ex juventute mea. Ex quo conversus sum ad te,
innovatus a te qui factus a te, recreatus qui creatus, reformatus qui
formatus: ex quo conversus sum, didici merita mea nulla praecessisse;
sed gratiam tuam mihi gratis venisse, ut memorarer justitiae tuae
solius.
3. Quid deinde post juventutem? quoniam docuisti me, inquit, ex
juventute mea; quid post juventutem? In ipsa enim prima conversione
tua didicisti quod ante conversionem justus non fuisti, sed praecessit
iniquitas, ut expulsa iniquitate succederet charitas; et renovatus in
novum hominem spe duntaxat, nondum re, didicisti quod nihil tui boni
praecesserat, et gratia Dei conversus es ad Deum. Jam forte ex quo
conversus es, habebis aliquid tuum, et de viribus tuis praesumere
debes? Quemadmodum solent homines dicere: Jam dimitte; opus erat ut
viam ostenderes, sufficit, ambulabo viam. Et ille qui tibi viam
ostendit: Ne forte vis ut deducam te? Tu autem si superbis:
Absit, sufficit, ambulabo viam. Dimitteris, et per infirmitatem
iterum aberrabis. Bonum erat tibi ut deduceret te, qui prius in via
collocavit te. Caeterum nisi et ipse ducat, rursus errabis: dic illi
ergo, Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua
(Psal. LXXXV, 11). Quod autem viam ingressus es, juventus
est, ipsa renovatio, et initium fidei. Antea enim ambulabas per vias
tuas vagabundus; errans per silvosa, per aspera, laceratus omnibus
membris: patriam quaerebas, hoc est stabilitatem quamdam spiritus
tui, ubi diceres, Bene est; et securus diceres, quietus ab omni
molestia, ab omni tentatione, ab omni postremo captivitate; et non
inveniebas. Quid dicam? Venit ad te qui tibi ostenderet viam?
Venit ad te ipsa via, et constitutus es in ea nullis tuis meritis
praecedentibus, quoniam utique errabas. Quid, ex quo ingressus es,
jam regis te? jam ille qui viam docuit te, dimittit te? Non,
inquit: Docuisti me ex juventute mea; et usque nunc annuntiabo
mirabilia tua. Mirabile est enim quod adhuc facis, ut regas me, qui
in via posuisti me; et haec sunt mirabilia tua. Quae sunt, putas,
mirabilia Dei? Quid mirabilius inter Dei mirabilia, quam mortuos
suscitare? Numquidnam ego mortuus sum, inquis? Si mortuus non
esses, non diceretur tibi: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis;
et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Mortui sunt omnes
infideles, omnes iniqui; corpore vivunt, sed corde exstincti sunt.
Qui autem suscitat mortuum secundum corpus, reddit eum luci huic
videndae, et huic aeri ducendo: non autem suscitator ejus ipse illi
lux et aer est; incipit videre, quemadmodum videbat antea. Anima non
sic exsuscitatur. Anima enim exsuscitatur a Deo; quanquam et corpus
exsuscitetur a Deo: sed Deus quando exsuscitat corpus, mundo
reddit; quando exsuscitat animam, sibi redit. Si recedat aer mundi
istius, moritur corpus; si recedat Deus, moritur anima. Cum ergo
animam suscitat Deus, nisi adsit qui suscitavit, suscitata non
vivit. Non enim suscitat, et dimittit ut vivat sibi: sicut Lazarus
quando resuscitatus est quatriduanus mortuus, suscitatus est corpore
per Domini corporalem praesentiam. Accessit enim corporaliter ad
sepulcrum; clamavit, Lazare, veni foras: et surrexit Lazarus,
processit de sepulcro ligatus; deinde solutus discessit (Joan.
XI, 41-44). Resuscitatus est Domino praesente, sed vixit et
Domino absente. Quanquam eum Dominus corporaliter resuscitasset,
quantum ad visibilia pertinet: caeterum praesentia majestatis suae
illum suscitavit; qua praesentia nusquam recedit. Interim tamen ad
praesentiam visibilem Dominus suscitavit Lazarum; discessit de ipsa
civitate Dominus, vel de illo loco: numquid Lazarus non vixit? Non
sic anima suscitatur: suscitat illam Deus; moritur si discesserit
Deus. Dicam enim audacter, fratres, sed tamen verum. Duae vitae
sunt, una corporis, altera animae: sicut vita corporis anima, sic
vita animae Deus; quomodo si anima deserat, moritur corpus; sic
anima moritur, si deserat Deus. Ipsa est ergo gratia ejus, ut
suscitet, et sit nobiscum. Quod ergo nos suscitat a morte nostra
praeterita, et innovat quodammodo vitam nostram, dicimus ei: Deus,
docuisti me ex juventute mea. Quia vero non recedit ab eis quos
suscitat, ne cum recesserit moriantur, dicimus ei: Et usque nunc
annuntiabo mirabilia tua; quia cum mecum es vivo, et animae meae vita
tu es, quae morietur si dimittatur sibi. Ergo dum adest vita mea,
hoc est Deus meus, usque nunc: quid postea?
4. [vers. 18.] Et usque in senectam et senium. Duo ista
nomina senectutis sunt, et discernuntur a Graecis. Gravitas enim
post juventutem aliud nomen habet apud Graecos, et post ipsam
gravitatem veniens ultima aetas aliud nomen habet: nam
PRESBYTES dicitur gravis, et GERON senex. Quia vero in
latina lingua duorum istorum nominum distinctio deficit, de senectute
ambo sunt posita, senecta et senium: scitis autem esse duas aetates.
Docuisti me gratiam tuam a juventute mea; et usque nunc, post
juventutem meam, annuntiabo mirabilia tua, quia mecum es ut non
moriar, qui venisti ut surgam; et usque in senectam et senium, id est
usque ad ultimum meum, nisi mecum fueris, non erit aliquid meriti
mei: gratia tua semper perseveret mecum. Hoc diceret etiam unus
homo, tu, ille, ego: quia vero vox ista unius cujusdam magni hominis
est, hoc est ipsius unitatis; vox est enim Ecclesiae; quaeramus
juventutem Ecclesiae. Quando venit Christus, crucifixus est,
mortuus est, surrexit, vocavit gentes; coeperunt converti, facti
sunt martyres fortes in Christo, fusus est sanguis fidelis, surrexit
seges Ecclesiae: haec juventus. Progredientibus autem temporibus
confiteatur Ecclesia; dicat: Usque nunc annuntiabo mirabilia tua.
Non tantum in juventute, quando Paulus, quando Petrus, quando
primi Apostoli nuntiaverunt; procedente etiam aetate, ego ipse, id
est unitas tua, membra tua, corpus tuum, annuntiabo mirabilia tua.
Quid postea? Et usque ad senectam et senium annuntiabo mirabilia
tua: usque in finem saeculi erit hic Ecclesia. Si enim non hic
futura est usque in finem saeculi; quibus Dominus dixit, Ecce ego
vobiscum sum omnibus diebus, usque in consummationem saeculi (Matth.
XXVIII, 20)? Quare ista oportebat ut dicerentur in
Scripturis? Quia futuri erant inimici christianae fidei qui
dicerent: Ad parvum tempus sunt Christiani, postea peribunt, et
redibunt idola, rediet quod erat antea . Quamdiu erunt Christiani?
Usque ad senectam et senium; id est usque in finem saeculi. Tu cum
exspectas, miser infidelis, ut transeant Christiani, transis tu sine
Christianis: et Christiani usque in finem saeculi permanebunt; et tu
per infidelitatem tuam, cum finieris brevem vitam tuam, qua fronte
exies ad judicem quem cum viveres blasphemasti? Ergo a juventute mea,
et usque nunc, et usque ad senectam et senium, Domine, ne
derelinquas me. Non, quomodo dicunt inimici mei, usque ad tempus
erit. Ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi
omni superventurae. Et brachium Domini cui revelatum est (Isai.
LIII, 1)? Brachium Domini, Christus. Noli ergo
derelinquere me; non gaudeant qui dicunt: Usque ad certum tempus
erunt Christiani. Sint qui annuntient brachium tuum. Cui?
Generationi omni superventurae. Si ergo omni generationi
superventurae; usque ad finem saeculi: finito enim saeculo, jam nulla
superveniet generatio.
5. [vers. 19.] Potentiam tuam, et justitiam tuam: hoc est,
annuntiem generationi omni superventurae brachium tuum. Et quid
praestitit brachium tuum? Liberationem nostram gratuitam. Hoc ergo
annuntiem, ipsam gratiam omni generationi superventurae; dicam omni
homini nascituro: Nihil es per te, Deum invoca; tua peccata sunt,
merita Dei sunt; supplicium tibi debetur, et cum praemium venerit,
sua dona coronabit, non merita tua, Dicam omni generationi
superventurae: De captivitate venisti; ad Adam pertinebas. Dicam
hoc omni generationi superventurae, nullas vires meas, nullam
justitiam meam; sed potentiam tuam et justitiam tuam, Deus, usque in
altissima quae fecisti magnalia. Potentiam tuam et justitiam tuam,
usquequo? usque ad carnem et sanguinem? Imo, usque ad altissima quae
fecisti magnalia. In altis coeli sunt; in altis Angeli sunt,
Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates: tibi debent quod
sunt, tibi debent quod vivunt, tibi debent quod juste vivunt, tibi
debent quod beate vivunt, Potentiam tuam et justitiam tuam,
usquequo? Usque in altissima quae fecisti magnalia. Ne putes hominem
solum pertinere ad gratiam Dei. Quid erat Angelus antequam fieret?
quid est Angelus, si deserat qui creavit? Ergo, potentiam tuam et
justitiam tuam, usque in altissima quae fecisti magnalia.
6. Et homo se extollit! et ut pertineat ad primam captivitatem,
audit serpentem suggerentem: Gustate, et eritis sicut dii (Gen.
III, 5)! Homines sicut dii! Deus, quis similis tibi? Non in
abysso, non in inferno, non in terra, non in coelo; omnia enim tu
fecisti. Quid contendit opus cum artifice? Deus, quis similis
tibi? Ego autem, ait Adam miser, et in Adam omnis homo, cum volo
esse perverse similis tibi, ecce quid factus sum, ut de captivitate ad
te clamem: cui bene erat sub rege bono, captivus factus sum sub meo
seductore; et clamo ad te, quia cecidi abs te. Et unde abs te
cecidi? Cum quaero esse perverse similis tibi. Quid enim? Deus
nonne ad suam similitudinem nos vocat? Nonne ipse est qui dicit:
Diligite inimicos vestros; orate pro eis qui vos persequuntur;
benefacite eis qui vos oderunt? Haec dicens, ad similitudinem Dei
nos hortatur. Denique quid adjungit? Ut sitis, inquit, filii
Patris vestri qui in coelis est. Quid enim ipse facit? Hoc facit
certe: Qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit
super justos et injustos (Matth. V, 44, 45). Qui ergo bene
vult inimico suo, Deo similis est: nec ista superbia, sed obedientia
est. Quare? Quia ad imaginem Dei facti sumus: Faciamus, inquit,
hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Non
ergo aliquid alienum est, si imaginem Dei tenemus in nobis: utinam
eam per superbiam non amittamus! Sed quid est, per superbiam velle
esse similem Deo? quid putamus, ut exclamaret captivus: Domine,
quis similis tibi? quae est ista perversa similitudo? Audite, et
intelligite, si potestis: credimus autem quia ipse qui nos posuit haec
vobis dicere, dabit vobis etiam posse et intelligere. Deus nullo
indiget bono, et ipse est summum bonum, et ab ipso est omne bonum.
Ut ergo boni simus, Deo indigemus: ut bonus sit Deus, nobis non
indiget, nec nobis tantum, sed usque ad altissima quae fecit
magnalia, nec ipsis coelestibus, nec supercoelestibus, nec coelo
coeli quod dicitur, indiget Deus, ut aut melior sit, aut potentior,
aut beatior. Quid enim esset quidquid aliud est, nisi ipse fecisset?
Quo ergo eget abs te qui erat ante te, et tam potens erat, ut cum tu
non esses, faceret te? Numquid quomodo parentes faciunt filios? Per
quamdam concupiscentiam carnalem generant, potius quam creant; istis
enim generantibus, Deus creat. Nam si tu ita creas, dic quid tua
mulier paritura est. Quid dicam, Tu dic? ipsa dicat, quae quod
portat ignorat. Generant tamen homines filios, et ad solatium suum,
et ad subsidium senectutis. Numquid ideo creavit haec omnia Deus, a
quibus senex adjuvaretur? Novit ergo Deus quod creat, et quale sit
per ejus bonitatem, et quale futurum sit per propriam voluntatem;
novit Deus et ordinavit omnia. Ut autem homo sit aliquid, convertit
se ad illum a quo creatus est. Recedendo enim frigescit; accedendo
fervescit: recedendo tenebrescit; accedendo clarescit. A quo enim
habet ut sit, apud illum habet ut ei bene sit. Denique filius minor,
qui voluit in sua potestate habere substantiam suam, quae illi apud
patrem optime servabatur, factus suae potestatis, profectus est in
regionem longinquam, haesit principi malo, porcos pavit; fame
correctus est qui saturitate superbus abscesserat (Luc. XV,
12-16). Ergo quisquis ita vult esse similis Deo, ut ad illum
stet, fortitudinemque suam, sicut scriptum est, ad illum custodiat
(Psal. LVIII, 10), non ab illo recedat: ei cohaerendo
signetur tanquam ex annulo cera, illi affixus habeat imaginem ejus,
faciens quod dictum est, Mihi adhaerere Deo bonum est (Psal.
LXXII, 28); vere custodit similitudinem et imaginem ad quam
factus est. Porro autem si perverse voluerit imitari Deum, ut
quomodo Deus non habet a quo formetur, non habet a quo regatur, sic
ipse velit sua potestate uti, ut quomodo Deus, nullo formante, nullo
regente vivat; quid restat, fratres, nisi ut recedens ab ejus calore
torpescat, recedens a veritate vanescat, recedens ab eo quod summe
atque incommutabiliter est, in deterius mutatus deficiat.
7. Hoc diabolus fecit: imitari Deum voluit, sed perverse; non
esse sub illius potestate, sed habere contra illum potestatem. Homo
autem positus sub praecepto, audivit a Domino Deo, Noli tangere.
Quid? Hanc arborem (Gen. II, 17). Quid est enim illa
arbor? Si bona est, quare non tango? si mala est, quid facit in
paradiso? Prorsus ideo est in paradiso, quia bona est; sed nolo
tangas. Quare non tango? Quia obedientem te volo, non
contradicentem. Servi ad hoc, serve ; sed noli male, serve.
Serve, audi prius Domini jussum, et tunc jubentis disce consilium.
Bona est arbor: nolo tangas. Quare? Quia Dominus sum, et servus
es. Haec tota causa est. Si parva est, dedignaris esse servus?
Quid autem tibi expedit, nisi esse sub Domino? Quomodo eris sub
Domino, nisi fueris sub praecepto? Porro si expedit tibi esse sub
Domino, et sub praecepto, quid tibi jussurus erat Deus? Aliquid
enim quaerit abs te? Offer mihi sacrificium, dicturus est tibi?
Nonne ipse fecit omnia, in quibus et te fecit? Obsequere mihi,
dicturus est tibi; sive ad lectum, cum requiesco; sive ad mensam,
cum me reficio; sive ad balneas, cum lavo? Quia ergo nullo abs te
indiget Deus, nihil tibi debuit jubere? Si autem debuit aliquid
jubere, ut te, quod tibi expedit, sentires esse sub Domino, ab
aliqua re prohibendus eras; non propter illius arboris malitiam, sed
propter tuam obedientiam. Non potuit Deus perfectius demonstrare
quantum sit bonum obedientiae, nisi cum prohibuit ab ea re quae non
erat mala. Sola ibi obedientia tenet palmam; sola ibi inobedientia
invenit poenam. Bonum est; nolo tangas. Non enim non tangendo
moriturus es. Numquid qui hinc prohibuit, alia subtraxit? Nonne est
paradisus fructuosis plenus arboribus? Quid tibi deest? Hoc nolo
tangas; hinc nolo gustes. Bonum est, sed obedientia melior est.
Proinde cum tetigeris, numquid arbor illa malum erit, ut moriaris?
Sed inobedientia te subjecit morti, quia prohibita tetigisti. Ideo
arbor illa appellata est scientiae dignoscendi boni et mali (Gen.
II, 17), non quia inde talia quasi poma pendebant; sed quidquid
esset arbor illa, cujuslibet pomi, cujuslibet fructus esset, ideo sic
vocata est, quia homo qui nollet bonum a malo discernere per
praeceptum, discreturus erat per experimentum; ut tangendo vetitum,
inveniret supplicium. Quare autem tetigit, fratres mei? Quid illi
deerat? Dicatur mihi quid illi deerat in paradiso constituto, in
media opulentia, mediisque deliciis; cui magnae deliciae erant ipsa
visio Dei, cujus faciem quasi inimici timuit post peccatum? Quid
illi deerat, ut tangeret, nisi quia sua potestate uti voluit,
praeceptum rumpere delectavit; ut nullo sibi dominante fieret sicut
Deus, quia Deo nullus utique dominatur? Male vagus, male
praesumens, futurus mortuus, recedendo a via justitiae ! ecce solvit
praeceptum, excussit a cervice jugum disciplinae, hab nas regiminis
exaltan e animositate disrupit; ubi est nunc? Certe captivus clamat:
Domine, quis similis tibi? Volui esse perverse similis tibi, et
factus sum similis pecori. Sub tua dominatione, sub tuo praecepto
vere similis eram: sed homo in honore positus non intellexit;
comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est illis
(Psal. XLVIII, 13). Jam de similitudine jumentorum clama
sero, et dic: Deus, quis similis tibi?
8. [vers. 20, 21.] Quantas ostendisti mihi tribulationes
multas et malas! Merito, superbe serve: voluisti enim perverse esse
similis Domino tuo, qui factus eras ad imaginem Domini tui. Bene
tibi velles ut esset recedenti ab illo bono? Prorsus dicit tibi
Deus: Si recedis a me, et bene est tibi, ego non sum bonum tuum.
Proinde si ille bonus, et summe bonus, et de se sibi bonus, et nullo
alieno bono bonus, et ipse nostrum summum bonum; recedendo inde, quid
eris, nisi malus? Item, si ipse est beatitudo nostra, quid erit
recedenti, nisi miseria? Redi ergo post miseriam, et dic: Domine,
quis similis tibi? Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et
malas!
9. Sed disciplina fuit; admonitio, non desertio. Denique gratias
agens quid dicit? Et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae
iterum reduxisti me. Quando enim antea? quid est hoc, iterum?
Cecidisti ab altitudine, o homo, mancipium inobediens, superbe
adversus Dominum, cecidisti! Factum est in te, Omnis qui se
exaltat, humiliabitur: fiat in te, Omnis qui se humiliat,
exaltabitur (Luc. XIV, 11). Redi de profundo. Redeo,
inquit; redeo, agnosco: Deus, quis similis tibi? Quantas
ostendisti mihi tribulationes multas et malas! Et conversus
vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me.
Intelligimus, audio. Reduxisti enim de abyssis terrae; reduxisti a
profunditate et submersione peccati. Sed quare, iterum? Quando jam
factum erat? Sequamur, ne forte posteriora psalmi ipsius exponant
nobis, quod hic nondum intelligimus, quid dixerit iterum. Ergo
audiamus: Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! et
conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me.
Quid deinde? Multiplicasti justitiam tuam; et conversus consolatus
es me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. Ecce alterum
iterum. Si hoc iterum solvere laboramus semel positum, quis poterit
solvere geminatum? Jam ipsum iterum geminatio est, et rursum positum
est iterum. Adsit ille a quo gratia: adsit et brachium quod
annuntiamus omni generationi superventurae: adsit ipse, et tanquam
clave crucis suae clausum sacramentum aperiat. Neque enim frustra,
illo crucifixo, velum templi medium scissum est (Matth. XXVII,
51), nisi quia per ipsius passionem omnium mysteriorum secreta
patuerunt. Adsit ergo ipse transeuntibus ad eum; auferatur velamen
(II Cor. III, 16): dicat nobis Dominus noster et Salvator
Jesus Christus, quare talis vox Prophetae praemissa est:
Ostendisti mihi tribulationes multas et malas; et conversus
vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. En hoc
primum positum est iterum: videamus quid hoc sit, et inveniemus quare
alterum iterum.
10. Quid est Christus? In principio erat Verbum, et Verbum
erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud
Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.
Grande hoc! magnum hoc! Tu quid, captive? ubi jaces? In carne,
sub morte. Quis ergo ille? quis tu? et quid ille postea? Propter
quem? Quis ille, nisi quod dictum est, Verbum? Quod Verbum? ne
forte sonat et transit? Verbum Deus apud Deum; Verbum per quod
facta sunt omnia. Quid propter te? Et Verbum caro factum est, et
habitavit in nobis (Joan. I, 1, 2, 3, 14). Qui Filio
proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo
non et cum illo omnia nobis donavit (Rom. VIII, 32)? Ecce
quid, quis, propter quem. Filius Dei caro propter peccatorem,
propter iniquum, propter desertorem, propter superbum, propter
perversum Dei sui imitatorem! Factus ille quod tu, filius hominis,
ut nos efficeremur filii Dei ! Caro factus: unde caro? Ex Maria
virgine (Luc. II, 7). Unde Maria virgo? Ex Adam. Ergo ex
illo primo captivo; et caro in Christo de massa captivitatis. Utquid
hoc? Ad exemplum. Suscepit a te in quo moreretur pro te; suscepit a
te quod offerret pro te, quo exemplo doceret te. Quid doceret te?
Quia resurrecturus es. Unde enim crederes, nisi exemplum carnis
praecederet assumptae de massa mortis tuae? Ergo in illo primo
resurreximus; quia et Christus cum resurrexit, nos resurreximus.
Non enim Verbum mortuum est, et resurrexit; sed in Verbo caro
mortua est, et resurrexit. Ibi mortuus est Christus, ubi es tu
moriturus; et ibi resurrexit Christus, ubi es tu resurrecturus.
Exemplo suo docuit quid non timeres, quid sperares. Timebas mortem;
mortuus est: desperabas resurrectionem; resurrexit. Sed dicis mihi:
Ille resurrexit; numquid ego? Sed resurrexit in eo quod pro te
accepit ex te. Ergo natura tua in illo praecessit te; et quod sumptum
est ex te, ascendit ante te: ibi ergo et tu ascendisti. Ascendit
ergo ille prior, et in illo nos; quia caro illa de genere humano.
Ergo et illo resurgente, reducti sumus ex abyssis terrae. Cum itaque
resurrexit Christus, de abyssis terrae reduxisti me. Cum vero
credimus in Christum, de abyssis terrae iterum reduxisti me. Ecce
unum iterum. Audi impleri ab Apostolo: Si ergo resurrexistis cum
Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei
sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss.
III, 1, 2). Praecessit ergo ille; jam resurreximus et nos,
sed adhuc in spe. Audi hoc idem apostolum Paulum dicentem: Et ipsi
in nobismetipsis ingemiscimus adoptionem, exspectantes redemptionem
corporis nostri. Adhuc ingemiscis, adhuc exspectas. Quid ergo est
quod tibi praestitit Christus? Audi quod sequitur: Spe enim salvi
facti sumus; spes autem quae videtur non est spes. Quod enim videt
quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per
patientiam exspectamus (Rom. VIII, 23-25). Reducti ergo
sumus iterum ab abyssis spe. Quare iterum? Quia jam Christus
praecesserat. Sed quia resurgemus in re: modo enim spe vivimus, modo
secundum fidem ambulamus: reducti sumus ab abyssis terrae, credendo in
eum qui ante nos resurrexit ab abyssis terrae; resuscitata est anima
nostra ab iniquitate infidelitatis, et facta est in nobis quasi prima
resurrectio per fidem. Sed si sola erit, ubi est quod Apostolus
ait:
|
“Adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri?”
|
|
ubi
est quod illo loco dixit:
|
“Corpus mortuum est propter peccatum;
spiritus vita est propter justitiam. Si autem qui suscitavit Christum
a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis
vivificabit et mortalia corpora vestra, per inhabitantem Spiritum ejus
in vobis”
|
|
(Rom. VIII, 10, 11)? Ergo jam resurreximus
mente, fide, spe, charitate; sed restat ut resurgamus corpore.
Audisti unum iterum; audisti alterum iterum: unum iterum, propter
Christum praecedentem; et alterum, sed adhuc spe, quod restat in
re. Multiplicasti justitiam tuam: jam in credentibus, jam in illis
qui primo resurrexerunt in spe. Multiplicasti justitiam tuam. Ad
ipsam justitiam pertinet et flagellum; quia tempus est ut judicium
incipiat a domo Dei (I Petr. IV, 17), ait Petrus; id est a
sanctis ejus. Flagellat autem omnem filium quem recipit (Prov.
III, 12, et Hebr. XII, 6). Multiplicasti justitiam
tuam: quia jam nec filiis pepercisti; sed quibus haereditatem aeternam
servabas, disciplina non deseruisti. Multiplicasti justitiam tuam;
et conversus consolatus es me: et propter corpus in fine
resurrecturum, et de abyssis terrae iterum reduxisti me.
11. [vers. 22.] Etenim ego confitebor tibi in vasis psalmi
veritatem tuam. Vasa psalmi, psalterium. Sed quid est psalterium?
Organum ligneum cum chordis. Quid significat? Interest aliquid
inter ipsum et citharam: interesse dicunt qui norunt, eo quod concavum
illud lignum cui chordae supertenduntur ut resonent, in superiore parte
habet psalterium, cithara in inferiore. Et quia spiritus desuper,
caro de terra, significari videtur per psalterium spiritus, per
citharam caro. Et quia duas dixerat reductiones nostras ab abyssis
terrae; unam secundum spiritum in spe, alteram secundum corpus in re;
audi eas duas: Etenim ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem
tuam. Hoc secundum spiritum: quid de corpore? Psallam tibi in
cithara, sanctus Israel.
12. [vers. 23, 24.] Iterum hoc audi, propter ipsum iterum
et iterum. Exsultabunt labia mea, cum psallam tibi. Quia labia
solent dici et interioris hominis et exterioris, incertum est quomodo
posita sint labia: sequitur ergo, Et anima mea quam redemisti. Ergo
de labiis interioribus salvati in spe, reducti ab abyssis terrae in
fide et charitate, exspectantes tamen adhuc redemptionem corporis
nostri, quid dicimus? Jam dixit: Et anima mea quam redemisti. Sed
ne solam animam redemptam putares, in qua nunc audisti unum iterum,
Adhuc autem, inquit: quid adhuc? Adhuc autem et lingua mea: ergo
jam lingua corporis Tota die meditabitur justitiam tuam: id est in
aeterni tate sine fine. Sed quando hoc? Jam in fine saeculi
resurrectione corporis, et immutatione in angelicum statum. Unde hoc
probatur quia de fine dicitur, Adhuc autem et lingua mea tota die
meditabitur justitiam tuam? Cum confusi fuerint, et erubuerint qui
quaerum mala mihi. Quando confundentur, quando erubescent, nisi in
fine saeculi? Duobus enim modis confundentur; aut cum credent in
Christum, aut cum venerit Christus. Nam quamdiu hic est Ecclesia;
quamdiu gemit triticum inter paleas, quamdiu gemunt spicae inter
zizania (Matth. III, 12, et XIII, 30), quamdiu gemunt
vasa misericordiae inter vasa irae facta in contumeliam (II Tim.
II, 20), quamdiu gemit lilium inter spinas, non deerunt inimici
qui dicant, Quando morietur, et peribit nomen ejus (Psal. XL,
6); id est, Ecce veniet tempus ut finiantur, et non sint
Christiani: sicut coeperunt ex aliquo tempore, ita usque ad certum
tempus erunt. Sed cum ista dicunt; et sine fine moriuntur, et
permanet Ecclesia, praedicans brachium Domini omni generationi
superventurae. Veniet et ipse ultimus in claritate sua; resurgent
omnes mortui, quisque cum causa sua: separabuntur boni ad dexteram,
mali autem ad sinistram (Matth. XXV, 33); et confundentur qui
insultabant, erubescent qui garriebant: et sic lingua mea post
resurrectionem meditabitur justitiam tuam, tota die laudem tuam, sum
confusi fuerint, et erubuerint qui quaerunt mihi mala.
|
|