|
1. [vers. 1.] In Salomonem quidem psalmi hujus titulus
praenotatur; sed haec in eo dicuntur, quae non possint illi Salomoni
regi Israel secundum carnem, juxta ea quae de illo sancta Scriptura
loquitur, convenire: Domino autem Christo aptissime possunt. Unde
intelligitur etiam ipsum vocabulum Salomonis ad figuratam
significationem adhibitum, ut in eo Christus accipiatur. Salomon
quippe interpretatur Pacificus; ac per hoc, tale vocabulum illi
verissime atque optime congruit, per quem mediatorem ex inimicis ,
accepta remissione peccatorum, reconciliamur Deo. Etenim cum inimici
essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus (Rom. V,
10). Idem ipse est ille pacificus, qui fecit utraque unum, et
medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua; legem
mandatorum decretis evacuans, ut duos conderet in se in unum novum
hominem, faciens pacem: et veniens evangelizavit pacem iis qui longe,
et pacem iis qui prope (Ephes. II, 14-17). Ipse in
Evangelio dicit: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan.
XIV, 27). Et multis aliis testimoniis Dominus Christus
pacificus esse monstratur: non secundum pacem quam novit et quaerit hic
mundus; sed illam pacem de qua dicitur apud prophetam, Dabo eis
solatium verum, pacem super pacem (Isai. LVII, 19, sec.
LXX); cum scilicet paci reconciliationis additur pax
immortalitatis. Nam post omnia reddita quae promisit Deus,
novissimam pacem nos exspectare debere, qua cum Deo vivamus in
aeternum, idem propheta ostendit, ubi ait: Domine, Deus noster,
pacem da nobis; omnia enim dedisti nobis (Isai. XXVI, 12,
sec. LXX). Pax erit plane illa perfecta, quando novissima
inimica destruetur mors. Et in quo erit hoc, nisi in pacifico illo
reconciliatore nostro? Sicut enim in Adam omnes moriuntur; sic et in
Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 26, 22).
Quoniam ergo invenimus verum Salomonem, hoc est verum pacificum;
quid deinde psalmus ipse de illo doceat attendamus.
2. [vers. 2.] Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam
filio regis. Dominus ipse in Evangelio dicit, Pater non judicat
quemquam; sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22): hoc
est ergo, Deus, judicium tuum regi da. Qui rex etiam filius est
regis, quia et Deus Pater utique rex est. Ita scriptum est, quod
rex fecit nuptias filio suo (Matth. XXII, 2). More autem
Scripturae idem repetitur. Nam quod dixit, judicium tuum; hoc
aliter dixit: justitiam tuam: et quod dixit, regi; hoc aliter
dixit, filio regis; sicut est illud. Qui habitat in coelis,
irridebit eos, et Dominus subsannabit eos (Psal. II, 4).
Quod est, qui habitat in coelis; hoc est, et Dominus: et quod
est, irridebit eos; hoc est, subsannabit eos. Et, Coeli enarrant
gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum (Psal.
XVIII, 2). Coeli repetiti sunt nomine firmamenti: et quod
dictum est, gloriam Dei; repetitum est, opera manuum ejus: et quod
dictum est, enarrant; repetitum est, annuntiat. Istae autem
repetitiones multum eloquia divina commendant; sive eadem verba, sive
aliis verbis eadem sententia repetatur: et maxime reperiuntur in
Psalmis; et in eo genere sermonis quo animi est movendus affectus.
3. Deinde sequitur: Judicare populum tuum in justitia, et pauperes
tuos in judicio. Rex Pater regi Filio ad quam rem dedit judicium
suum et justitiam suam satis ostenditur, cum dicit, Judicare populum
tuum in justitia, id est, ad judicandum populum tuum. Talis locutio
est apud Salomonem: Proverbia Salomonis, filii David, scire
sapientiam et disciplinam (Prov. I, 1); hoc est, Proverbia
Salomonis, ad sciendam sapientiam et disciplinam. Ita, judicium
tuum da, judicare populum tuum; id est, judicium tuum da, ad
judicandum populum tuum. Quod autem ait prius, populum tuum; hoc ait
posterius, pauperes tuos: et quod ait prius, in justitia; hoc
posterius, in judicio; more illo repetitionis. Ubi sane demonstrat
populum Dei pauperem esse debere, id est, non superbum, sed
humilem. Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum
coelorum (Matth. V, 3). Qua paupertate etiam beatus Job pauper
fuit, et antequam magnas illas terrenas divitias amisisset. Quod ideo
commemorandum putavi, quoniam sunt quidam qui facilius omnia sua
pauperibus distribuunt, quam ipsi pauperes Dei fiant. Inflati sunt
enim jactantia qua putant sibi esse tribuendum, non gratiae Dei, quod
bene vivunt; et ideo jam nec bene vivunt, quantacumque bona opera
facere videantur. De suo quippe habere se putant, et gloriantur quasi
non acceperint (I Cor. IV, 7): divites sui, non pauperes
Dei; abundantes sibi, non egentes Deo. Sed ait Apostolus: Si
distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam,
charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Tanquam si diceret:
Si distribuero omnia mea pauperibus, et pauper Dei non fuero, nihil
mihi prodest. Charitas enim non inflatur (I Cor. XIII, 3,
4); nec est vera Dei charitas in eo qui ingratus est sancto
Spiritui ejus, per quem diffunditur in cordibus nostris charitas ejus
(Rom. V, 5). Et ideo tales non pertinent ad populum Dei, quia
non sunt pauperes Dei. Pauperes quippe Dei dicunt: Nos autem non
spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut
sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12). Nam
cum et in isto psalmo, propter suscepti hominis sacramentum quo Verbum
caro factum est (Joan. I, 14), dicatur Deo Patri regi,
Justitiam tuam da filio regis; nolunt isti sibi dari justitiam, sed a
semetipsis eam habere confidunt. Ignorantes enim Dei justitiam, et
suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom.
X, 3). Non sunt itaque, ut dixi, pauperes Dei, sed divites
sui; quia non sunt humiles, sed superbi. Veniet vero ille judicare
populum Dei in justitia, et pauperes Dei in judicio: et eo judicio
discernet a divitibus eorum pauperes suos; sed quos paupertate sua
fecit divites suos. Clamat ei quippe populus pauper: Judica me,
Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII,
1).
4. Quod autem mutato verborum ordine, cum prius dixisset, Deus,
judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis, prius ponens
judicium, deinde justitiam; prius justitiam posuit, deinde judicium,
dicens, Judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in
judicio; magis ostendit judicium se appellasse justitiam, nihil
interesse demonstrans quo ordine ponatur, cum idem significet. Solet
enim dici judicium pravum quod injustum est; justitiam vero iniquam vel
injustam dicere non solemus. Si enim prava, et injusta erit; nec
justitia jam dicenda est. Proinde ponendo judicium, atque justitiae
nomine repetendo; vel ponendo justitiam, et eam judicii nomine
repetendo, satis edocet proprie se appellare judicium quod pro justitia
poni solet, id est, quod in male judicando intelligi non potest. Ubi
enim Dominus dicit, Nolite judicare personaliter, sed rectum
judicium judicate (Joan. VII, 24), ostendit esse posse pravum
judicium, cum dicit, Rectum judicium judicate: denique illud vetat;
hoc praecipit. Cum vero sine ulla adjectione dicit judicium, continuo
justum vult intelligi; sicut est quod ait Relinquitis graviora
Legis, misericordiam, et judicium (Matth. XXIII, 23).
Et illud quod Jeremias dicit: Faciens divitias suas non cum judicio
(Jerem. XVII, 11). Non ait, Faciens divitias suas pravo
injustove judicio, vel non cum judicio recto aut justo; sed, non cum
judicio: judicium non appellans, nisi quod rectum ac justum est.
5. [vers. 3.] Suscipiant montes pacem populo, et colles
justitiam. Montes majores sunt, colles minores. Nimirum ergo hi
sunt quos alius habet psalmus: Pusillos cum magnis. Isti quippe
montes exsultaverunt sicut arietes, et isti colles sicut agni ovium,
in exitu Israel ex Aegypto (Psal. CXIII, 13, 4, 1),
id est in populi Dei liberatione ab hujus saeculi servitute.
Excellenti ergo sanctitate eminentes in Ecclesia, montes sunt; qui
idonei sunt et alios docere (II Tim. II, 2), sic loquendo ut
fideliter instruantur, sic vivendo ut salubriter imitentur: colles
autem sunt illorum excellentiam sua obedientia subsequentes. Quare
ergo montes pacem, et colles justitiam? An forte nihil interesset,
etiamsi ita diceretur: Suscipiant montes justitiam populo, et colles
pacem? Utrisque enim justitia, et utrisque pax necessaria est: et
fieri potest ut alio nomine pax ap pellata sit ipsa justitia; haec est
enim vera pax, non qualem injusti inter se faciunt. An potius cum
distinctione non contemnenda intelligendum est quod ait, Montes
pacem, et colles justitiam? Excellentes quippe in Ecclesia, paci
debent vigilanti intentione consulere; ne propter suos honores superbe
agendo schismata faciant, unitatis compage disrupta. Colles autem ita
eos imitando et obediendo subsequantur, ut eis Christum anteponant;
ne malorum montium, quoniam videntur excellere, vana auctoritate
seducti, se a Christi unitate disrumpant. Ideo dictum est:
Suscipiant montes pacem populo. Dicant quidem: Imitatores mei
estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1). Sed rursus
dicant: Licet si nos, aut angelus de coelo vobis annuntiaverit
praeterquam quod accepistis. anathema sit (Gal. I, 8). Dicant
etiam: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli
baptizati estis (I Cor. I, 13)? Ita suscipiant pacem populo
Dei, id est, pauperibus Dei; non illis, sed cum illis regnare
cupientes. Illi quoque non dicant, Ego sum Pauli, ego sum
Apollo, ego vero Cephae; sed omnes dicant: Ego sum Christi
(Ibid., 12). Haec est justitia: non anteponere servos
Domino, nec aequare; ita levare oculos in montes unde veniat auxilium
sibi, ut tamen auxilium suum non sperent a montibus, sed a Domino qui
fecit coelum et terram (Psal. CXX, 1, 2).
6. Potest et sic convenientissime intelligi, Suscipiant montes
pacem populo, ut pacem intelligamus in reconciliatione qua Deo
reconciliamur: montes quippe eam suscipiunt populo ejus. Hoc
Apostolus ita testatur: Vetera transierunt; ecce facta sunt nova:
omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum, et
dedit nobis ministerium reconciliationis. Ecce quomodo suscipiunt
montes pacem populo ejus. Deus enim erat in Christo, mundum
reconcilians sibi; non reputans illis delicta eorum, et ponens in
nobis verbum reconciliationis. In quibus, nisi in montibus qui
suscipiunt pacem populo ejus? Quocirca legati pacis subsequenter
adjungunt, et dicunt: Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam
Deo exhortante per nos; obsecramus pro Christo reconciliari Deo
(II Cor. V, 17-20). Hanc pacem suscipiunt montes populo
ejus, id est, praedicationem legationemque pacis ejus: colles autem
justitiam; hoc est obedientiam, quod est in hominibus et in omni
rationali creatura omnis justitiae origo atque perfectio; ita ut duorum
hominum, id est, Adam qui fuit caput mortis nostrae, et Christi qui
est caput salutis nostrae, haec commendetur magna distinctio: quia
sicut per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt
multi; ita et per obedientiam unius hominis, justi constituentur multi
(Rom. V, 19). Suscipiant ergo montes pacem populo, et colles
justitiam; ut hoc modo utrisque concordantibus, fiat quod scriptum
est, Justitia et pax osculatae sunt se (Psal. LXXXIV,
11). Quod vero alii codices habent, Suscipiant montes pacem
populo, et colles: utrosque praedicatores evangelicae pacis
intelligendos puto; sive praecedentes, sive subsequentes. In his
autem codicibus illud sequitur: In justitia judicabit pauperes
populi. Sed illi magis codices approbantur, qui habent quod supra
exposuimus, Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam.
Aliqui autem habent, populo tuo; aliqui non habent tuo, sed
tantummodo populo.
7. [vers. 4.] Judicabit pauperes populi, et salvos faciet
filios pauperum. Pauperes et filii pauperum iidem ipsi mihi videntur;
sicut eadem civitas est Sion et filia Sion. Si autem distinctius
intelligendum est; pauperes accipimus, montes; filios autem
pauperum, colles: velut Prophetas atque Apostolos, pauperes;
filios autem eorum, id est, qui sub eorum auctoritate proficiunt,
filios pauperum. Quod vero supra dictum est, Judicabit, et postea,
salvos faciet, quaedam velut expositio est quomodo judicabit. Ad hoc
enim judicabit, ut salvos faciat, id est, a perdendis damnandisque
discernat, quibus donat salutem paratam revelari in tempore novissimo
(I Petr. I, 5). A talibus quippe illi dieitur, Ne comperdas
cum impiis animam meam (Psal. XXV, 9); et, Judica me,
Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII,
1). Considerandum etiam quod non ait, Judicabit pauperem populum;
sed, pauperes populi. Supra enim ubi dixit, Judicare populum tuum
in justitia, et pauperes tuos in judicio, eumdem dixit populum Dei
quos pauperes ejus; id est, tantummodo bonos et ad dexteram partem
pertinentes. Quia vero in hoc saeculo simul dextri sinistrique
pascuntur, qui velut agni et haedi in fine separandi sunt (Matth.
XXV, 32); totum sicut commixtus est , nomine populi
nuncupavit. Et quia judicium etiam hic in bono ponit, id est, ad
salvos faciendos; ideo ait, Judicabit pauperes populi: id est, eos
ad salutem discernet, qui sunt in populo pauperes. Jam qui sint
pauperes supra exposuimus : hos et egenos intelligamus. Et humiliabit
calumniatorem. Nullus melius quam diabolus hic calumniator
agnoscitur. Calumnia ejus est: Numquid gratis colit Job Deum
(Job. I, 9)? Humiliat autem illum Dominus Jesus, gratia sua
suos adjuvans, ut gratis Deum colant, id est, delectentur in Domino
(Psal. XXXVI, 4). Humiliavit etiam sic: quia cum in eo
diabolus, id est, princeps hujus mundi nihil invenisset (Joan.
XIV, 30), occidit per calumnias Judaeorum; quibus est usus
calumniator tanquam vasis suis, operans in filiis diffidentiae
(Ephes. II, 2). Humiliatus est enim, quia ille quem
occiderant resurrexit, et regnum abstulit mortis; cujus ille
potestatem ita gerebat, ut ex uno homine quem deceperat, omnes per
mortem traheret ad condemnationem. Sed humiliatus est: quoniam si ob
unius delictum mors regnavit per unum, multo magis qui abundantiam
gratiae et justitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Jesum
Christum (Rom. V, 17), qui humiliavit calumniatorem, falsa
crimina, iniquos judices, falsos testes, ut eum perderent
immittentem.
8. [vers. 5.] Et permanebit soli, vel permanebit cum sole.
Sic enim melius interpretandum quidam nostri putaverunt, quod in
graeco est SYMPARAMENEI. Quod si latine uno verbo dici
posset, compermanebit dicendum esset: ideo quia latine verbum non
potest dici; ut saltem sententia exprimeretur, dictum est, permanebit
cum sole. Nihil est enim aliud compermanebit soli, quam permanebit
cum sole. Quid autem magnum est permanere cum sole ei per quem facta
sunt omnia, et sine quo factum est nihil (Joan. I, 3); nisi
quia haec prophetia propter eos praemissa est, qui putant religionem
nominis christiani usque ad certum tempus in hoc saeculo victuram, et
postea non futuram? Permanebit ergo cum sole, quamdiu sol oritur et
occidit: hoc est, quamdiu tempora ista volvuntur, non deerit
Ecclesia Dei, id est, Christi corpus in terris. Quod vero
adjungit, Et ante lunam, generationes generationum: potuit dicere,
Et ante solem, id est, et cum sole, et ante solem; quod
intelligeretur, Et cum temporibus, et ante tempora. Quod ergo
tempus antecedit, aeternum est: et hoc vere habendum est aeternum,
quod nullo tempore variatur, sicut in principio erat Verbum. Sed per
lunam significare maluit incrementa defectusque mortalium. Denique cum
dixisset, ante lunam; volens quodammodo exponere pro qua re lunam
posuerit, generationes, inquit, generationum: tanquam diceret,
Ante lunam, id est ante generationes generationum, quae transeunt
decessione et successione mortalium, tanquam decrementis incrementisque
lunaribus. Ac per hoc quid melius intelligitur permanere ante lunam,
nisi omnia mortalia immortalitate praecedere? Quod etiam sic non
inconvenienter accipi potest, ut quod jam humiliato calumniatore sedet
ad dexteram Patris, hoc sit permanere cum sole. Splendor enim
aeternae gloriae intelligitur Filius (Hebr. I, 3); tanquam sol
sit Pater, et splendor ejus Filius ejus; sed sicut ista dici possunt
de invisibili substantia Creatoris: non sicut de ista visibili
creatura, in qua sunt corpora coelestia, quorum illustrius eminet
sol, de quo haec similitudo adhibita est; sicut adhibetur etiam de
terrestribus, petra, leo, agnus, homo habens duos filios, et
caetera. Ergo humiliato calumniatore permanet cum sole; quia victo
diabolo per resurrectionem, sedet ad dexteram Patris (Marc.
XVI, 19), ubi jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur
(Rom. VI, 9). Et hoc ante lunam, tanquam primogenitus a
mortuis praecedens Ecclesiam, mortalium decessione ac successione
transeuntem. Ipsae sunt generationes generationum. Aut forte quia
generationes sunt, quibus generamur mortaliter; generationes autem
generationum, quibus regeneramur immortaliter. Et haec est Ecclesia
quam ille antecessit, ut permaneret ante lunam, primogenitus ex
mortuis. Sane quod est in graeco GENEAS GENEON, nonnulli
interpretati sunt, non generationes, sed generationis generationum:
quia GENEAS ambiguus est casus in graeco, et utrum genitivus
singularis sit TES GENEAS, id est, hujus generationis, an
accusativus pluralis TAS GENEAS, id est, has generationes,
non evidenter apparet; nisi quia merito sensus ille praelatus est, ut
tanquam exponendo quid dixerit lunam, secutus adjungeret, generationes
generationum.
9. [vers. 6.] Et descendet sicut pluvia in vellus, et sicut
guttae stillantes super terrum. Recoluit et admonuit illud quod factum
est per judicem Gedeon, de Christo id habere finem. Petiit quippe
ille signum a Domino, ut in area positum solum vellus complueretur,
et sicca esset area; et rursum solum vellus siccum esset, et
complueretur area; et ita factum est (Judic. VI, 36-40).
Quod significavit, tanquam in area in toto orbe terrarum, siccum
vellus fuisse priorem populum Israel. Idem ipse ergo Christus
descendit sicut pluvia in vellus, cum adhuc area sicca esset; unde
etiam dixit: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel
(Matth. XV, 24). Ibi matrem de qua formam servi acciperet,
in qua hominibus appareret, elegit; ibi discipulos quibus hoc idem
praecepit, dicens: In viam Gentium ne abieritis, et in civitates
Samaritanorum ne introieritis: ite primum ad oves quae perierunt domus
Israel (Id. X, 5, 6). Cum dicit, Ite primum ad illas,
ostendit et postea, cum jam esset area compluenda, ituros eos etiam ad
alias oves quae non essent ex veteri populo Israel, de quibus dicit:
Habeo alias oves quae non sunt ex hoc ovili; oportet me et ipsas
adducere, ut sit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16). Hinc
et Apostolus: Dico enim, inquit, Christum ministrum fuisse
circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones
patrum. Sic pluvia descendit super vellus, sicca adhuc area. Sed
quoniam sequitur, Gentes autem super misericordia glorificare Deum
(Rom. XV, 8, 9); ut accedente tempore compleretur quod per
Prophetam dicit, Populus quem non cognovi servivit mihi: in obauditu
auris obedivit mihi (Psal. XVII, 45): videmus jam gratia
Christi siccam remansi se gentem Judaeorum, totumque orbem terrarum
in omnibus gentibus christianae gratiae plenis nubibus complui. Alio
quippe verbo eamdem pluviam significavit, dicens, Guttae stillantes;
non jam super vellus, sed super terram. Quid est enim aliud pluvia
quam guttae stillantes? Ideo autem illam gentem velleris nomine
significari puto, vel quia exspolianda fuerat auctoritate doctrinae,
sicut ovis exspoliatur vellere; vel quia in abdito eamdem pluviam
detinebat, quam nolebat praeputio praedicari, id est, incircumcisis
gentibus revelari.
10. [vers. 7.] Orietur in diebus ejus justitia et abundantia
pacis, donec tollatur luna. Id quod dictum est, tollatur, alii
interpretati sunt, auferatur: alii vero, extollatur; unum verbum
graecum sicut unicuique visum est, transferentes, quod ibi positum
est, ANTANAIRETE. Sed qui dixerunt, tollatur, et qui
dixerunt, auferatur, non usque adeo dissonant. Tollatur enim magis
habet consuetudo ita dici, ut auferatur et non sit, quam ita ut altius
elevetur; auferatur vero prorsus aliter intelligi non potest, nisi ut
perdatur, hoc est, ut non sit: extollatur autem nihil nisi ut altius
elevetur. Quod quidem cum in malo ponitur, superbiam solet
significare; sicuti est: In tua sapientia noli extolli (Eccli.
XXXII, 6). In bono autem ad honorem pertinet ampliorem, velut
cum aliquid elevatur; sicuti est: In noctibus extollite manus vestras
in sancta, et benedicite Dominum (Psal. CXXXIII, 2).
Hic ergo si auferatur dictum intellexerimus, quid erit donec auferatur
luna, nisi efficiatur ut non sit? Fortassis enim hoc intelligi
voluit, ne ulterius sit mortalitas, quando novissima inimica
destruetur mors (I Cor. XV, 26): ut pacis abundantia usque ad
hoc perducatur, ne quid resistat felicitati beatorum ex infirmitate
mortalitatis; quod erit in illo saeculo, cujus tenemus fidelem
promissionem Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, de quo
dicitur, Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis: donec
morte omnino devicta atque destructa, omnis mortalitas absumatur. Sin
vero vocabulo lunae, non mortalitas carnis per quam nunc transit
Ecclesia, sed ipsa omnino Ecclesia significata est, quae permaneat
in aeternum, ab hac mortalitate liberata; ita dictum accipiendum est,
Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec extollatur
luna, tanquam diceretur: Orietur in diebus ejus justitia, quae
contradictionem ac rebellationem carnis vincat, et fiet pax in tantum
crescens et abundans, donec luna extollatur, id est, elevetur
Ecclesia, per gloriam resurrectionis cum illo regnatura, qui eam in
hac gloria primogenitus a mortuis antecessit, ut sederet ad dexteram
Patris (Marc. XVI, 19); ita cum sole permanens ante lunam,
quo postea extolleretur et luna.
11. [vers. 8.] Et dominabitur a mari usque ad mare, et a
flumine usque ad terminos orbis terrae. De quo utique dixerat:
Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec extollatur
luna. Si Ecclesia hic recte significatur vocabulo lunae,
consequenter ostendit quam late eamdem Ecclesiam fuerat diffusurus,
cum adjecit: Et dominabitur a mari usque ad mare. Mari quippe magno
cingitur terra, qui vocatur Oceanus; de quo influit quiddam exiguum
in medio terrarum, et facit ista maria nota nobis, quae navigiis
frequentantur. Proinde, a mari usque ad mare, a quolibet fine
terrae, usque ad quemlibet finem dominaturum dixit, cujus nomen et
potestas toto orbe fuerant praedicanda, multumque valitura. Quod ne
aliter posset intelligi, a mari usque ad mare; continuo subjecit, et
a flumine usque ad terminos orbis terrae. Quod ergo ait, usque ad
terminos orbis terrae; hoc ante dixerat, a mari usque ad mare. Quod
vero nunc ait, a flumine; evidenter expressit inde voluisse Christum
potestatem suam jam commendare, unde et discipulos coepit eligere; a
flumine scilicet Jordane, ubi super baptizatum Dominum cum
descenderet Spiritus sanctus, sonuit vox de coelo: Hic est Filius
meus dilectus (Matth. III, 17). Hinc ergo doctrina ejus
incipiens et magisterii coelestis auctoritas, dilatatur usque ad
terminos orbis terrae, cum praedicatur Evangelium regni in universo
orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis.
12. [vers. 9.] Coram illo decident Aethiopes, et inimici ejus
terram lingent. Per Aethiopes, a parte totum, omnes gentes
significavit; eam eligens gentem, quam potissimum nominaret, quae in
finibus terrae est. Coram illo procident, dictum est, adorabunt
eum. Et quia schismata futura erant per diversa terrarum loca, quae
inviderent Ecclesiae catholicae toto terrarum orbe diffusae; eadem
porro schismata per hominum nomina se fuerant divisura, et, homines
amando quibus auctoribus scissa sunt, gloriae Christi, quae per omnes
terras est, inimicatura: ideo cum dixisset, Coram illo decident
Aethiopes; adjunxit, et inimici ejus terram lingent; id est,
homines amabunt, ut invideant gloriae Christi, cui dictum est,
Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua
(Psal. CVII, 6). Homo quippe audire meruit: Terra es, et
in terram ibis (Gen. III, 19). Hanc terram lingendo, id
est, talium auctoritate vaniloqua delectati, eos amando, et in
suavissimos habendo, contradicunt divinis eloquiis, quibus catholica
Ecclesia praenuntiata est, non in aliqua parte terrarum futura, sicut
quaelibet schismata; sed in universo mundo fructificando atque
crescendo, usque ad ipsos Aethiopes, extremos videlicet et teterrimos
hominum, perventura.
13. [vers. 10, 11.] Reges Tharsis et insulae munera
offerent; reges Arabum et Saba dona adducent. Et adorabunt eum
omnes reges terrae; omnes gentes servient ei. Hoc jam non
expositorem, sed contemplatorem desiderat; imo non solum laetantium
fidelium, sed etiam infidelium gementium infertur aspectibus: nisi
fortasse quaerendum est quid dictum sit, dona adducent. Ea quippe
adduci solent, quae ambulare possunt. Numquidnam ergo de immolandis
victimis dici potuit? Absit ut talis oriatur in diebus ejus justitia.
Sed ista dona quae adducenda praedicta sunt, homines mihi videntur
significare, quos in societatem Ecclesiae Christi regum adducit
auctoritas; quamvis reges etiam persequentes dona adduxerint, non
scientes quid facerent sanctos martyres immolando.
14. [vers. 12.] Cum vero exponeret causas cur ei tantus honor
deferretur a regibus, eique serviretur ab omnibus gentibus: Quia
liberavit, inquit, egenum a potente, et pauperem cui non erat
adjutor. Iste egenus et pauper, populus est credentium in eum. In
hoc populo sunt etiam reges adorantes eum. Non enim egeni esse
dedignantur et pauperes, id est humiliter peccata confitentes, et
egentes gloria et gratia Dei, ut eos rex ille, filius Regis,
liberet a potente. Idem quippe est potens, ille qui superius
calumniator est dictus: quem potentem ad homines sibi subdendos et in
captivitate retinendos non virtus ejus fecit, sed humana peccata.
Idem ipse et fortis est dictus; ideo et hic potens. Sed qui
humiliavit calumniatorem, et intravit in domum fortis, ut eo alligato
vasa ejus diriperet (Matth. XII, 29), hic liberavit egenum a
potente, et pauperem cui non erat adjutor. Non enim hoc efficere
potuit vel cujusquam virtus, vel quisquam homo justus, vel aliquis
Angelus. Cum ergo nullus esset adjutor, ipse adveniens salvos fecit
eos.
15. [vers. 13.] Occurrebat autem, Si propter peccata homo
tenebatur a diabolo, numquidnam Christo qui eruit egenum a potente,
peccata placuerunt? Absit: sed, Parcet ipse inopi et pauperi; id
est, peccata dimittet humili, et non de suis meritis confidenti, aut
de sua virtute salutem speranti, sed indigenti gratia Salvatoris sui.
Cum autem addidit, Et animas pauperum salvas faciet, utrumque
adjutorium gratiae commendavit; et quod est in remissionem peccatorum,
cum ait, Parcet pauperi et inopi; et quod est in participatione
justitiae, cum addidit, Et animas pauperum salvas faciet. Nemo enim
sibi est idoneus ad salutem, quae salus est perfecta justitia, nisi
Dei adjuvet gratia; quia plenitudo Legis non est nisi charitas, quae
non a nobis existit in nobis, sed diffunditur in cordibus nostris per
Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V. 5).
16. [vers. 14.] Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum.
Quae sunt istae usurae, nisi peccata, quae etiam debita nominantur
(Matth. VI, 12)? Usuras autem appellatas puto, quia plus
mali invenitur in suppliciis, quam commissum est in peccatis. Nam,
verbi gratia, cum homicida corpus tantum hominis perimat, animae autem
nocere nihil possit; ipsius et anima et corpus perditur in gehenna.
Propter hujusmodi contemptores praesentis praecepti, et irrisores
futuri supplicii dictum est: Ego veniens, cum usuris exigerem (Id.
XXV, 27). Ab his usuris redimuntur animae pauperum, sanguine
illo qui fusus est in remissionem peccatorum. Redimet ergo ab usuris,
remittendo peccata, quae debebant ampliora supplicia: redimet autem ab
iniquitate, adjuvando per gratiam etiam ad faciendam justitiam. Eadem
itaque duo repetita sunt quae supra dicta erant. Quod enim supra est,
Parcet inopi et pauperi, hoc intelligitur, Ex usuris: quod vero ibi
dicit, Et animas pauperum salvas faciet; hoc dictum videtur, Ex
iniquitate: ut redimet ad utrumque subandiatur. Nam parcendo redimet
ab usuris; salvos autem faciendo redimet ab iniquitate. Ita, cum
parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet; sic ex
usuris et iniquitate redimet animas eorum. Et honorabile nomen ejus
coram ipsis. Dant enim honorem nomini ejus pro tantis beneficiis, qui
respondent dignum et justum esse gratias agere Domino Deo suo. Vel
quod habent codices aliqui, Et honorabile nomen eorum coram ipso:
quia etsi videntur huic saeculo contemptibiles Christiani, nomen eorum
coram ipso est honorabile, qui eis illud dedit, jam non memor nominum
illorum per labia sua (Psal. XV, 4), quibus antea vocabantur,
cum essent Gentilium superstitionibus obligati, vel suorum malorum
meritorum signati vocabulis, antequam essent christiani: quod nomen
honorabile est coram ipso, etsi contemptibile videtur inimicis.
17. [vers. 15.] Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae.
Non diceretur, Et vivet, (de quo enim non posset dici hoc
quantulocumque spatio temporis vivente in hac terra?) nisi illa vita
commendaretur, in qua jam non moritur, et mors ei ultra non
dominabitur (Rom. VI, 9). Atque ideo et vivet qui contemptus
est moriens: quoniam sicut alius propheta dicit, Tolletur de terra
vita ejus (Isai. LIII, 8. Vid. Act. VIII, 33).
Sed quid est, et dabitur ei de auro Arabiae? Nam quod inde aurum
etiam ille Salomon accepit, in hoc psalmo figurate transjectum est in
alium verum Salomonem, id est verum pacificum: non enim ille
dominatus est a flumine usque ad terminos orbis terrae. Sic ergo
prophetatum est, etiam sapientes hujus mundi in Christo fuisse
credituros. Per Arabiam autem Gentes intelligimus: per aurum
sapientiam, quae ita excellit inter omnes doctrinas, ut aurum inter
metalla; unde scriptum est, Accipite prudentiam sicut argentum, et
sapientiam sicut aurum probatum (Prov. VIII, 10, 11). Et
orabunt de ipso semper. Quod habet graecus, PERI AYTOY,
aliqui interpretati sunt, de ipso; aliqui, pro ipso, vel pro eo.
Quid est autem, de ipso, nisi forte quod oramus dicentes: Adveniat
regnum tuum (Matth. VI, 10)? Christi namque adventus
praesentabit fidelibus regnum Dei. Pro eo vero quomodo intelligatur,
angustum est; nisi quia cum oratur pro Ecclesia, pro ipso oratur,
quia corpus est ejus. De Christo quippe et Ecclesia praemissum est
sacramentum magnum: Erunt duo in carne una (Ephes. V, 32,
31). Jam vero quod sequitur, Tota die, id est toto tempore,
benedicent ei, satis apertum est.
18. [vers. 16.] Et erit firmamentum in terra, in summis
montium. Omnes enim promissiones Dei in illo Etiam (II Cor.
I, 20), id est, in illo firmatae sunt; quia in illo impletum est
quidquid pro salute nostra prophetatum est. Nam summa montium,
Scripturarum divinarum auctores, id est, per quos ministratae sunt,
intelligere convenit; in quibus utique ipse est firmamentum, quoniam
ad illum omnia quae divinitus scripta sunt, referuntur. Hoc autem in
terra esse voluit, quia propter eos qui in terra sunt, illa conscripta
sunt: unde et ipse in terram venit, ut ea cuncta firmaret, id est,
in se monstraret impleri.
inquit,
|
“impleri
omnia quae scripta sunt in Lege et Prophetis et Psalmis de me”
|
|
(Luc. XXIV, 44); id est,
Sic enim
venit
|
“in novissimis temporibus manifestus mons Domini, paratus in
cacumine montium”
|
|
(Isai. II, 2); quod hic ait,
|
“in summis
montium. Superextolletur super Libanum fructus ejus.”
|
|
Libanum
solemus accipere veluti hujus saeculi dignitatem; quoniam mons est
Libanus excelsas arbores habens, et nomen ipsum interpretatur
Candidatio. Quid enim mirum, si super hujus saeculi praeclarum omne
fastigium fructus superextollitur Christi, cujus fructus dilectores
omnia saecularia culmina contempserunt? Si autem in bono accipimus
Libanum, propter cedros Libani quas plantavit (Psal. CIII,
16); quis alius fructus intelligendus est, qui super hunc Libanum
extollitur, nisi de quo Apostolus dicit de charitate sua locuturus:
Adhuc supereminentem viam vobis demonstro (I Cor. XII, 31)?
Haec enim et in primo proponitur munerum divinorum, ubi ait. Fructus
autem spiritus est charitas; atque inde caetera utique consequentia
contexuntur (Gal. V, 22.) Et florebunt de civitate sicut fenum
terrae. Quoniam ambigue posita est civitas, nec adjunctum est ejus,
aut Dei; non enim dictum est, de civitate ejus, vel de civitate
Dei, sed tantum de civitate; in bono intelligitur, ut de civitate
Dei, hoc est, de Ecclesia floreant sicut fenum; sed fenum
fructiferum, sicuti est frumenti: nam et hoc fenum appellatur in
sancta Scriptura; sicut in Genesi jussum est producere terram omne
lignum et omne fenum (Gen. I, 11), nec adjunctum est, omne
frumentum; quod procul dubio non praeteriretur nisi feni nomine etiam
hoc intelligeretur; et in multis aliis Scripturarum locis hoc
invenitur. Si autem sic accipiendum est, Et florebunt sicut fenum
terrae, quemadmodum dictum est, Omnis caro fenum, et claritas
hominis sicut flos feni; profecto et civitas illa intelligenda est,
quae saeculi hujus societatem significat: non enim frustra primus Cain
condidit civitatem (Id. IV, 17). Exaltato itaque fructu
Christi super Libanum, id est super arbores diuturnas et ligna
imputribilia, quia ille fructus aeternus est; omnis claritas hominis
secundum temporalem saeculi celsitudinem feno comparatur, quoniam a
credentibus et vitam aeternam jam sperantibus spernitur felicitas
temporalis, ut impleatur quod scriptum est. Omnis caro fenum, et
omnis claritas carnis ut flos feni: fenum aruit, flos decidit.
Verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6-8). Ibi
est fructus ejus exaltatus super Libanum. Semper enim caro fenum
fuit, et claritas carnis ut flos feni: sed quia non demonstrabatur
quae fuerat eligenda et praeponenda felicitas, flos feni pro magno
habebatur; nec solum minime contemnebatur, sed etiam maxime
appetebatur. Quasi ergo tunc ita esse coeperit, quando aversum est
atque contemptum quidquid florebat in saeculo, ita dictum est,
Superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate
sicut fenum terrae: id est, diffamabitur super omnia quod in aeternum
promittitur, et comparabitur feno terrae quidquid pro magno habetur in
saeculo.
19. [vers. 17.] Sit ergo nomen ejus benedictum in saecula:
ante solem permanet nomen ejus. Per solem tempora significata sunt:
ergo in aeternum permanet nomen ejus; aeternum enim antecedit tempora,
nec clauditur tempore. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae.
In ipso quippe impletur quod promissum est Abrahae.
enim
|
“dicit, In seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et
semini tuo, quod est Christus”
|
|
(Gal. III, 16). Abrahae
autem dicitur:
|
“In semine tuo benedicentur omnes tribus terrae”
|
|
(Gen. XXII, 18).
|
“Neque filii carnis, sed filii
promissionis deputantur in semine”
|
|
(Rom. IX, 8).
|
“Omnes
gentes magnificabunt eum.”
|
|
Tanquam exponendo repetitum est quod supra
dictum est. Quia enim benedicentur in eo, magnificabunt eum: non
ipsi faciendo ut magnus sit, qui per seipsum magnus est; sed laudando
et magnum fatendo. Sic enim magnificamus Deum; sic etiam dicimus:
Sanctificetur nomen tuum (Matth. VI, 9): quod semper utique
sanctum est.
20. [vers. 18.] Benedictus Dominus, Deus Israel, qui
facit mirabilia solus. Consideratis omnibus supra dictis eructatur
hymnus, et benedicitur Dominus Deus Israel. Impletur enim quod ad
illam sterilem dictum est, Et qui eruit te, ipse Dominus, Deus
Israel, universae terrae vocabitur (Isai. LIV, 5). Ipse
facit mirabilia solus: quoniam quicumque faciunt, ipse in eis
operatur, qui facit mirabilia solus.
21. [vers. 19] Et benedictum nomen gloriae ejus in aeternum,
et in saeculum saeculi. Quid aliud latini interpretes dicerent, qui
non possent dicere, in aeternum, et in aeternum aeterni? Quasi enim
aliud dictum sit, in aeternum, et aliud in saeculum, ita sonat: sed
graecus habet, EIS TON AIONA, KAI EIS TON
AIONA TOY AIONOS, quod forte commodius diceretur, in
saeculum, et in saeculum saeculi; ut in saeculum intelligeretur,
quantum hoc saeculum durat; in saeculum autem saeculi, quod post hujus
finem futurum promittitur. Et replebitur gloria ejus omnis terra:
fiat, fiat. Jussisti, Domine, ita fit; ita fit, donec illud quod
coepit a flumine, perveniat omnino usque ad terminos orbis terrae.
|
|