|
1. [vers. 1.] Audite, audite dilectissima viscera corporis
Christi, quorum spes Dominus Deus vester est, et non respicitis in
vanitates et insanias mendaces (Psal. XXXIX, 5); et qui
adhuc respicitis, audite ne respiciatis. Psalmus iste inscriptionem
habet, id est titulum, Defecerunt hymni David, filii Jesse :
Psalmus ipsi Asaph. Tot habemus psalmos in quorum titulis scriptum
est nomen David, nusquam est additum filii Jesse, nisi in hoc solo.
Quod credendum est non frustra factum, neque inaniter: ubique enim
nobis innuit Deus, et ad intellectum vocat pium studium charitatis.
Quid est, Defecerunt hymni David, filii Jesse? Hymni laudes sunt
Dei cum cantico: hymni cantus sunt continentes laudem Dei. Si sit
laus, et non sit Dei, non est hymnus: si sit laus, et Dei laus,
et non cantetur, non est hymnus. Oportet ergo ut, si sit hymnus,
habeat haec tria: et laudem, et Dei, et canticum. Quid est ergo,
Defecerunt hymni? Defecerunt laudes quae cantantur in Deum.
Molestam rem et quasi luctuosam videtur nuntiare. Qui enim cantat
laudem, non solum laudat, sed etiam hilariter laudat: qui cantat
laudem, non solum cantat, sed et amat eum quem cantat. In laude
confitentis est praedicatio: in cantico amantis affectio. Defecerunt
ergo hymni David, ait: et addidit, filii Jesse. Erat enim David
rex Israel, filius Jesse (I Reg. XVI, 18), tempore quodam
Veteris Testamenti; quo tempore Novum Testamentum occultatum ibi
erat, tanquam fructus in radice. Si enim quaeras fructum in radice,
non invenies; nec tamen invenies in ramis fructum, nisi qui de radice
processerit. Illo ergo tempore, populo primo venienti ex semine
Abrahae carnaliter; nam et populus secundus pertinens ad Novum
Testamentum, ad semen Abrahae pertinet, sed jam spiritualiter: illi
ergo populo primo adhuc carnali, ubi pauci prophetae intelligebant et
quid desideraretur a Deo, et quando haberet publice praedicari,
praenuntiaverunt futura haec tempora, et adventum Domini nostri Jesu
Christi. Et quemadmodum Christus ipse secundum carnem nasciturus,
in radice erat occultus in semine Patriarcharum, et quodam tempore
revelandus tanquam fructu apparente, sicut scriptum est, Floruit
virga de radice Jesse (Isai. XI, 1): sic etiam ipsum Novum
Testamentum, quod in Christo est prioribus illis temporibus occultum
erat, solis Prophetis cognitum, et paucissimis piis, non ex
manifestatione praesentium, sed ex revelatione futurorum. Nam quid
sibi vult, fratres, ut unum quiddam commemorem, quod Abraham mittens
servum suum fidelem ad desponsandam uxorem unico filio suo, facit eum
jurare sibi, et in juramento dicit ei: Pone manum sub femore meo, et
jura (Gen. XXIV, 2)? Quid erat in femore Abrahae, ubi ille
manum posuit jurans? Quid ibi erat, nisi quod et tunc ei promissum
est: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Id. XXII,
18). Femoris nomine caro significatur. De carne Abrahae, per
Isaac et Jacob, et ne multa commemoremus, per Mariam Dominus
noster Jesus Christus.
2. Quia vero radix erat in Patriarchis, unde ostendemus? Paulum
interrogemus. Gentes jam credentes in Christum, et quasi superbire
cupientes contra Judaeos qui crucifixerunt Christum; cum et de ipso
populo venerit alius paries, occurrens in angulo, id est in ipso
Christo, de diverso venienti parieti praeputii, id est Gentium: cum
ergo erigerent se gentes, sic illas reprimit: Si enim tu, inquit,
ex naturali incisus oleastro, insertus es in illis, noli gloriari
adversus ramos. Nam si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix
te. Ergo de radice Patriarcharum dicit fractos quosdam ramos propter
infidelitatem, et insertum ibi oleastrum, ut esset particeps
pinguedinis olivae, id est, Ecclesiam ex Gentibus venientem. Et
quis inserit oleastrum in oliva? Oliva solet in oleastro; oleastrum
in oliva nunquam vidimus. Nam quisquis fecerit, non inveniet baccas
nisi oleastri. Quod enim inseritur, hoc crescit, et ejus rei fructus
invenitur: invenitur non radicis fructus, sed surculi. Hoc ostendens
Apostolus omnipotentia sua Deum fecisse, ut oleaster in radicem
olivae insereretur, et non baccas silvestres, sed olivam daret; ad
omnipotentiam Dei revocans hoc Apostolus ait: Si tu ex naturali
incisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam,
noli gloriari, inquit, adversus ramos. Sed dicis, ait: Fracti
sunt rami, ut ego inserar. Bene; propter incredulitatem fracti
sunt: tu autem fide sta ; noli altum sapere, sed time. Quid enim
est, Noli altum sapere? Noli superbire, quia insertus es; sed time
ne frangaris per infidelitatem, sicut illi fracti sunt. Propter
infidelitatem, inquit, fracti sunt: tu autem fide sta; noli altum
sapere, sed time. Nam si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque
tibi parcet. Et sequitur bonus locus, et necessarius, et totus
audiendus: Vides ergo, inquit, bonitatem et severitatem Dei: in
eos quidem qui fracti sunt, severitatem; in te autem qui insertus es
bonitatem, si permanseris in bonitate; alioquin, id est, si non
permanseris in bonitate, et tu excideris: et illi si non permanserint
in infidelitate, inserentur (Rom. XI, 17-24).
3. Tempore igitur Veteris Testamenti, fratres, promissiones a
Deo nostro populo illi carnali terrenae erant et temporales.
Promissum est regnum terrenum; promissa est terra illa, in quam etiam
inducti sunt ab Aegypto liberati: per Jesum Nave introducti sunt in
terram promissionis, ubi etiam Jerusalem terrena aedificata est, ubi
regnavit David. Acceperunt terram, liberati ex Aegypto,
transeuntes per Rubrum mare; finitis anfractibus et erroribus
solitudinum, acceperunt terram, acceperunt regnum: deinde post regnum
acceptum, quia terrena acceperant, coeperunt merito peccatorum suorum
oppugnari, expugnari, captivari; ad extremum eversa est et ipsa
civitas. Tales erant et illae promissiones non perseveraturae, per
quas tamen figurarentur futurae promissiones perseveraturae; ut ille
omnis decursus temporalium promissionum figura esset, et quaedam
prophetia futurorum. Itaque cum illud regnum deficeret, ubi regnavit
David, filius Jesse, id est, homo quidam, etsi propheta, etsi
sanctus, quia videbat et praevidebat Christum venturum, de cujus
semine etiam secundum carnem nasciturus erat; tamen homo, tamen nondum
Christus, tamen nondum rex noster, Filius Dei, sed rex David,
filius Jesse: quia ergo defecturum erat illud regnum, per quod regnum
acceptum laudabatur tunc Deus a carnalibus; hoc solum enim pro magno
habebant, quia liberati erant temporaliter ab his a quibus
opprimebantur, et evaserant hostes persequentes per mare Rubrum, et
ducti erant per solitudinem, et invenerant patriam et regnum; hinc
solum laudabant Deum, nondum intelligentes quid in illis figuris
praesignaret et promitteret Deus: deficientibus ergo rebus pro quibus
laudabat Deum populus carnalis, cui regnavit ille David, defecerunt
hymni David; non Filii Dei, sed filii Jesse. Periculosum locum
tituli psalmi praesentis, sicut Dominus voluit, praetervecti sumus:
accepistis quare dictum sit, Defecerunt hymni David, filii Jesse.
4. Cujus vox est Psalmus ? Asaph. Quid est, Asaph? Sicut
invenimus in interpretationibus ex lingua hebraea in graecam, et ex
graeca nobis in latinam translatis, Asaph Synagoga interpretatur.
Vox est ergo Synagogae. Sed tu cum audieris Synagogam, noli
continuo detestari quasi interfectricem Domini. Erat quidem illa
Synagoga interfectrix Domini; nemo dubitat: sed memento de Synagoga
fuisse arietes, quorum filii sumus. Unde dicitur in psalmo: Afferte
Domino filios arietum (Psal. XXVIII, 1). Qui inde
arietes? Petrus, Joannes, Jacobus, Andreas, Bartholomaeus, et
caeteri Apostoli. Hinc et ipse primo Saulus, postea Paulus: id
est, primo superbus, postea humilis. Saül enim, unde dictum est
nomen Sauli, nostis quia rex superbus et infrenis fuit. Non quasi
jactantia aliqua nomen sibi mutavit Apostolus; sed ex Saulo factus
est Paulus, ex superbo modicus. Paulum enim Modicum est. Vis
nosse quid sit Saulus? Ipsum audi jam Paulum recordantem quid fuerit
per malitiam suam, et quid jam sit per gratiam Dei; audi quomodo
fuerit Saulus, et quomodo sit Paulus: Qui fui, inquit, prius
blasphemus, et persecutor, et injuriosus (I Tim. I, 13).
Audisti Saulum; audi et Paulum: Ego enim sum, inquit, minimus
Apostolorum. Quid est minimus, nisi ego sum Paulus? Et sequitur:
Qui non sum dignus vocari apostolus. Quare? Quia fui Saulus.
Quid est, fui Saulus? Ipse dicat: Quia persecutus sum, inquit,
Ecclesiam Dei; sed gratia Dei, ait, sum id quod sum (I Cor.
XV, 9, 10). Abstulit sibi omnem granditatem suam; minimus jam
in se, grandis in Christo. Et iste Paulus quid dicit? Non repulit
Deus plebem suam, de plebe ex Judaeis veniente, plebem suam,
inquit, quam praescivit: nam et ego Israelita sum ex semine
Abraham, de tribu Benjamin (Rom. XI, 2, 1). Ergo et
Paulus nobis de Synagoga; et Petrus et alii Apostoli de Synagoga.
Itaque cum audieris vocem Synagogae, noli attendere meritum, sed
intende partum. Loquitur ergo in hoc psalmo Synagoga, deficientibus
hymnis David, filii Jesse; id est deficientibus rebus temporalibus,
per quas solebat a carnali populo laudari Deus. Quare autem illae
defecerunt, nisi ut aliae quaererentur? Ut quaererentur quae? Quae
ibi non erant? Non; sed quae ibi tegebantur figuris: non quae jam
ibi non erant; sed ibi tanquam in radice occultabantur quibusdam
secretis mysteriorum, quae, inquit ipse Apostolus, figurae nostrae
fuerunt (I Cor. X, 6).
5. Et attendite jam breviter ipsam figuram nostram. Populus Israel
sub Pharaonis et Aegyptiorum dominatione (Exod. I, 10);
populus Christianus, ante fidem praedestinatus jam Deo, et adhuc
serviens daemonibus et diabolo principi eorum: ecce populus subjugatus
Aegyptiis, serviens peccatis suis; non enim nisi per peccata nostra
potest diabolus dominari. Liberatur populus ab Aegyptiis per
Moysen; liberatur populus a praeterita vita peccatorum per Dominum
nostrum Jesum Christum. Transit populus ille per mare Rubrum; iste
per Baptismum. Moriuntur in mari Rubro omnes inimici populi illius
(Id. XIV, 22, 23); moriuntur in Baptismo omnia peccata
nostra. Intendite, fratres. Post mare illud Rubrum non continuo
patria datur, nec tanquam jam hostes desint, secure triumphatur; sed
restat eremi solitudo, restant hostes insidiantes in via: sic et post
Baptismum restat vita christiana in tentationibus. In illa eremo
suspirabatur patriae promissae; quid aliud Christiani suspirant jam
abluti Baptismo? Numquid jam regnant cum Christo? Nondum ventum
est ad terram promissionis nostram; sed non defecturam, non enim ibi
deficient hymni David. Hoc modo audiant omnes fideles; sciant ubi
sint: in eremo sunt; patriae suspirant. Mortui sunt hostes in
Baptismo; sed insequentes a tergo. Quid est, insequentes a tergo?
Ante faciem futura habemus; a tergo praeterita: omnia praeterita
peccata deleta sunt in Baptismo; quibus modo tentamur, non a tergo
insequuntur, sed in via insidiantur. Unde Apostolus, adhuc in via
hujus eremi constitutus, Quae retro, inquit, oblitus, in ea quae
ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae
vocationis Dei (Philipp. III, 13, 14); tanquam diceret,
Ad patriam supernae promissionis Dei. Et ibi jam, fratres, in
eremo quidquid passus est ille populus, et quidquid eis Deus largitus
est; quaecumque illa flagella fuerunt, quaecumque dona,
significationes sunt rerum quas in hac solitudine hujus vitae,
ambulantes in Christo, quaerentes patriam, et accipimus ad
consolationem, et patimur ad probationem. Non ergo mirum quia illud
defecit quod figurabat futurum. Nam perductus est populus ad patriam
promissionis; numquid semper staturam? Si hoc esset, non esset
figura, sed res. Quia vero figura erat, ad temporale quiddam
perductus est ille populus. Si ad temporale quiddam perductus est,
oportebat ut deficeret, et defectu suo cogeretur quaerere quod nunquam
deficeret.
6. Synagoga ergo, id est, qui Deum ibi pie colebant, sed tamen
propter terrenas res, propter ista praesentia: sunt enim impii qui
praesentium rerum bona a daemonibus quaerunt; hic autem populus ideo
melior erat Gentibus, quod quamvis praesentia bona et temporalia,
tamen ab uno Deo quaerebat, qui est creator omnium, et spiritualium,
et corporalium: cum ergo illi pii secundum carnem attenderent, id
est, illa Synagoga quae erat in bonis, pro tempore bonis , non
spiritualibus, quales erant ibi Prophetae, quales pauci intellectores
regni coelestis, aeterni; ergo illa Synagoga animadvertit quae
acceperit a Deo, et quae promiserit Deus populo illi, abundantiam
rerum terrenarum, patriam, pacem, felicitatem terrenam: sed in his
omnibus figurae erant; et non intelligens quid ibi lateret in rebus
figuratis, putavit hoc pro magno dare Deum, nec habere melius quod
dare posset diligentibus se et servientibus sibi. Attendit, et vidit
quosdam peccatores, impios, blasphemos, servos daemonum, filios
diaboli, viventes in magna nequitia et superbia, abundare rebus
talibus terrenis, temporalibus, pro qualibus rebus ipsa Deo
serviebat: et nata est cogitatio pessima in corde, quae faceret nutare
pedes, et prope labi a Dei via. Et ecce ista cogitatio in populo
erat Veteris Testamenti: utinam non sit in carnalibus fratribus
nostris, cum jam aperte praedicatur felicitas Novi Testamenti! Quid
enim dixit illa tunc Synagoga? quid dixit ille populus? Nos servimus
Deo, et corripimur, flagellamur; subducuntur nobis ea quae
diligimus, et quae pro magno a Deo acceperamus; illi autem scelerati
homines nequissimi, superbi, blasphemi, inquieti, abundant omnibus
rebus, propter quas nos Deo servimus: puto sine causa servitur Deo.
Hic sensus est Psalmi, deficientis populi et nutantis: dum
considerat bona terrena propter quae serviebat Deo, abundare his qui
non servirent Deo, nutat, et prope labitur: et cum hymnis illis
deficit, quia in talibus cordibus hymni deficiebant. Quid est, in
talibus cordibus hymni deficiebant? Quia jam talia cogitabant, Deum
non laudabant. Quomodo enim laudarent Deum, quibus quasi perversus
videbatur, dans impiis tantam felicitatem, et auferens eam a
servientibus sibi? Non illis bonus videbatur Deus: et quibus Deus
bonus non videbatur, non utique ab eis laudabatur; a quibus autem
Deus non laudabatur, defecerunt in illis hymni. Postea vero populus
iste intellexit quid eum admoneret Deus quaerere, cum ista temporalia
subtraheret servis suis, et donaret ea inimicis suis, blasphemis,
impiis: admonitus intellexit quia prae omnibus quae dat Deus, et
bonis, et malis, et aliquando aufert, et bonis, et malis, prae
omnibus servat aliquid bonis. Quid est, servat aliquid bonis? quid
illis servat? Seipsum. Jam quantum arbitror, curritur in Psalmo;
intellectus est in nomine Domini. Audi recordantem et poenitentem qui
erraverat, putando Deum non bonum qui dat bona terrena malis, et
aufert illa a servis suis. Intellexit enim quid Deus servaret servis
suis; et recogitans, seque castigans erupit hoc modo.
7. Quam bonus Deus Israel! Sed quibus? Rectis corde.
Perversis quid? Perversus videtur. Sic et in alio psalmo dicit:
Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, et cum
perverso perversus eris (Psal. XV, 26, 27). Quid est,
perversus eris cum perverso? Perversum te putabit perversus. Non
quod ullo modo pervertatur Deus. Absit: quod est, est. Sed
quemadmodum sol, oculos puros, sanos, vegetos fortes habenti,
tranquillus apparet, in oculos autem lippos quasi tela aspera
jaculatur; intuentem illum vegetat, hunc excruciat, non mutatus, sed
mutatum : sic cum coeperis esse perversus, et tibi Deus perversus
videbitur; tu mutatus es, non ille. Erit ergo tibi poena, quod
bonis gaudium. Hoc iste recolens, Quam bonus, inquit, Deus
Israel rectis corde!
8. [vers. 2.] Quid autem tibi? Mei autem pene commoti sunt
pedes. Quando commoti sunt pedes, nisi quando non erat rectum cor?
Unde non erat rectum cor? Audi: Paulo minus effusi sunt gressus
mei. Quod dixit, pene; hoc dixit, paulo minus: et quod dixit,
pene moti sunt pedes; hoc dixit, effusi sunt gressus. Pene moti sunt
pedes, pene effusi sunt gressus. Moti pedes: sed unde, moti pedes,
et effusi gressus? Moti pedes, ad errandum; effusi gressus, ad
lapsum; non omnino, sed pene. Quid enim est? Jam ibam in errorem,
non ieram: jam cadebam, non cecideram.
9. [vers. 3.] Sed quare et hoc? Quia zelavi, inquit, in
peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Attendi peccatores; vidi
illos habere pacem. Quam pacem? Temporalem, fluxam, caducam atque
terrenam; sed tamen talem qualem et ego a Deo desiderabam. Vidi
illos habere qui non serviebant Deo, quod ego desiderabam ut servirem
Deo; et moti sunt pedes mei, et pene effusi sunt gressus mei.
10. [vers. 4, 5.] Quare autem hoc habent peccatores, dicit
breviter: Quia non est declinatio mortis eorum; et firmamentum in
flagello eorum. In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non
flagellabuntur. Jam intellexi, inquit, quare illi habent pacem, et
florent in terra; quia morti eorum non est declinatio, id est, quia
certa mors et aeterna eos manet, quae nec declinat ab eis, nec ipsi ab
ea declinare possunt. Quia non est declinatio mortis eorum; et
firmamentum in flagello eorum. Et est firmamentum in flagello eorum:
non est enim temporale flagellum eorum, sed firmum in sempiternum.
Propter haec ergo mala quae illis aeterna futura sunt, modo quid? In
laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.
Numquid et ipse diabolus cum hominibus non flagellatur, cui tamen
aeternum supplicium praeparatur?
11. [vers. 6.] Propterea quid hinc isti, dum non
flagellantur, dum non laborant cum hominibus? Ideo, inquit,
obtinuit eos superbia. Attende illos superbos, indisciplintos;
attende taurum devotum victimae, permissum errare libere, et vastare
quae potest, usque ad diem occisionis. Jam bonum est, fratres, in
ipsis Prophetae verbis audiamus hunc quasi taurum de quo dixi. Sic
enim illum et alibi Scriptura commemorat: dicit eos tanquam ad
victimam praeparatos, et parci eis ad malam libertatem (Prov.
VII, 22). Ideo, dixit, obtinuit eos superbia. Quid est,
obtinuit eos superbia? Circumamicti sunt iniquitate et impietate sua.
Non dixit, tecti; sed, circumamicti, undique cooperti impietate
sua. Merito miseri nec vident, nec videntur, quia circumamicti
sunt, nec videntur interiora eorum. Nam quisquis malorum hominum,
quasi felicium secundum tempus, interiora conspiceret; quisquis eorum
videret truces censcientias, quisquis animas eorum posset inspicere
diverberari tantis perturbationibus cupiditatum et timorum, videret
illos miseros, et quando felices vocantur. Sed quia circumamicti sunt
iniquitate et impietate sua, non vident; sed nec videntur. Noverat
illos Spiritus qui de illis ista dicit; et eo oculo tales debemus
inspicere, quo scimus videre, si nobis auferatur ab oculis tegumen
impietatis, Videamus istos; et cum felices sunt, fugiamus; et cum
felices sunt, non imitemur: nec a Domino Deo nostro talia nobis pro
magno optemus , qualia accipere meruerunt qui illi non serviunt.
Aliud quiddam servat; aliud desiderandum est: quid sit autem,
audite.
12. [vers. 7.] Primo isti describantur. Prodiet quasi ex
adipe iniquitas eorum. Vide si non taurus ille agnitus est. Audite,
fratres: non quomodocumque transeundum est quod dixit, Prodiet quasi
ex adipe iniquitas eorum. Sunt enim mali, sed macie mali; ideo
mali, quia macri, id est exiles, exigui, tabe quadam necessitatis
affecti: et ipsi mali, et damnandi; ferenda est enim magis omnis
necessitas, quam perpetranda aliqua iniquitas. Tamen aliud est de
necessitate peccare; aliud in abundantia. Pauper mendicus furtum
facit; ex macie processit iniquitas: dives abundans rebus tantis,
quare diripit res alienas? Illius iniquitas ex macie: hujus ex adipe
processit. Ideo macro cum dicis: Quare hoc fecisti? Humiliter
afflictus et abjectus respondet: Necessitas coegit me. Quare non
timuisti Deum? Egestas compulit. Dic diviti: Quare haec facis,
et non times Deum? si tamen tantus es qui possis dicere. Vide si vel
dignatur audire; vide si non etiam in te ipso prodiet iniquitas ex
adipe ejus. Jam enim praeceptoribus et correptoribus suis inimicitias
indicunt; et fiunt inimici verum dicentibus, jam sueti compalpari
verbis adulantium, aure molli, corde non sano. Quis dicat diviti:
Male fecisti rapere res alienas? Aut forte si ausus fuerit aliquis
dicere, et talis est cui non possit ille resistere, quid respondet?
Totum in contemptum Dei loquitur. Quare? Quia superbus est.
Quare? Quia pinguis est. Quare? Quia devotus ad victimam est.
Prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum.
13. Transierunt in dispositionem cordis. Ibi intus transierunt.
Quid est transierunt? Praetergressi sunt viam. Quid est
transierunt? Excesserunt metas humani generis; homines se pares
caeteris non putant. Transierunt, inquam, metas humani generis.
Quando dicis tali homini: Frater tuus est iste pauper; eosdem
parentes habuistis, Adam et Evam: noli attendere tumorem tuum, noli
attendere typhum in quem elatus es; etsi te circumstat familia, etsi
numerosum aurum et argentum, etsi domus marmorata continet, etsi tecta
laqueata contegunt, simul te et pauperem contegit tectum mundi coelum;
sed diversus es a paupere rebus non tuis, extrinsecus appositis: te in
illis vide, non illas in te. Attende teipsum, qui sis ad pauperem;
teipsum, non quod habes. Quid enim despicis fratrem? In visceribus
matrum vestrarum ambo nudi fuistis. Certe etiam cum de ista vita
exieritis, et istae carnes, exhalata anima, fuerint putrefactae,
dignoscantur ossa divitis et pauperis! De conditione loquor aequali,
de ipsa sorte generis humani in qua omnes nascuntur: et dives cum hic
sit, et pauper, non semper hic erit; et sicut dives non venit dives,
sic nec dives abscedit: idem ipse est utriusque introitus, et par
exitus. Addo quod forte mutabitis vices. Jam ubique Evangelium
praedicatur: attende quemdam pauperem ulcerosum qui jacebat ante januam
divitis, et cupiebat saturari de micis quae cadebant de mensa divitis;
attende et illum parem tuum qui induebatur purpura et bysso, et
epulabatur quotidie splendide. Contigit nempe mori inopem illum, et
auferri ab Angelis in sinum Abrahae: ille autem mortuus est, et
sepultus est; nam illius forte sepulturam nemo curavit: et cum apud
inferos ille dives in tormentis esset, nonne elevavit oculos suos, et
vidit in infinito gaudio eum quem contempsit ante januam suam, et de
digito ejus aquae stillam desideravit, qui de mensa ejus cadentes micas
desideraverat? Fratres, labor ille pauperis quantus fuit? Deliciae
illae divitis quam longae fuerunt? Quod autem mutaverunt, perpetuum
est. Illius ergo quia non erat declinatio in morte, et firmamentum
erat in flagello ejus; in laboribus hominum non fuit, et inter homines
flagellatus non est: ille autem flagellatus hic, requievit ibi; quia
flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Sed cui
dicis ista? Epulanti splendide, et induenti se quotidie purpura et
bysso. Cui dicis? Qui transiit in dispositionem cordis. Merito
sero dicturus est, Mitte Lazarum; dicat vel fratribus meis (Luc.
XVI, 19 31); quando ei non conceditur fructus poenitentiae.
Non enim poenitentia, non datur; sed sempiterna erit poenitentia et
nulla salus post poenitentiam. Ergo isti transierunt in dispositionem
cordis.
14. [vers. 8.] Cogitaverunt et locuti sunt malignitatem. Sed
loquuntur malignitatem homines et cum timore, isti autem quomodo?
Iniquitatem in altum locuti sunt. Non solum locuti sunt iniquitatem;
sed etiam clare, audientibus omnibus, superbe: Ego facio, ego
ostendo; senties cum quo habes, vivere te non sinam . Vel cogitares
ea, non etiam effunderes: vel intra claustra cogitationis mala
cupiditas coerceretur, vel refrenaret eam intra cogitationem suam.
Quare? an forte macer est? Prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum.
Iniquitatem in altum locuti sunt.
15. [vers. 9.] Posuerunt in coelum os suum, et lingua eorum
transiit super terram Quid est hoc, transiit super terram? Quod
dictum est, Posuerunt in coelum os suum. Hoc est enim, transiit
super terram, transeunt terrena omnia. Quid est, transire terrena
omnia? Non se cogitat hominem subito mori posse, cum loquitur: quasi
semper victurus minatur: transcendit cogitatio illius terrenam
fragilitatem; nescit quali vase coopertus est, nescit quod scriptum
est alio loco de talibus: Exiet spiritus ejus, et revertetur in
terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes ejus (Psal.
CXLV, 4). Sed isti diem ultimum suum non cogitantes, loquuntur
superbiam ; et in coelum ponunt os suum, et trascendunt terram. Si
ultimum suum diem non cogitaret, id est judicii sui ultimum diem,
latro missus in carcerem, nihil illo esset immanius; et tamen posset
effugere. Quo fugis ne moriaris? Certus erit ille dies. Quid est
diu quod victurus es? Quantum est diu quod habet finem, etsi diu
esset? Huc accedit quia non est: et non est diu, et incertum est
ipsum quod dicitur diu. Quare hoc non cogitat? Quia posuit in coelum
os suum, et lingua ejus transiit super terram.
16. [vers. 10.] Ideo revertetur huc populus meus. Jam ipse
Asaph revertitur huc. Vidit enim ista abundare iniquis, vidit
superbis: redit ad Deum, et incipit quaerere et disputare. Sed
quando? Cum dies pleni invenientur in eis. Quid est, dies pleni?
Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum (Gal.
IV, 4). Ipsa est plenitudo temporis, quando venit ille
temporalia docere contemni, non habere magnum quidquid mali homines
cupiunt; pati quidquid mali homines metuunt. Factus est via,
revocavit ad cogitationem intimam, admonuit quid a Deo quaerendum
esset. Et vide de qua cogitatione reverberata in se, et quodammodo
revocante fluctus impetus sui, transitur ad vera eligenda. Ideo
revertetur populus meus huc; et dies pleni invenientur in eis.
17. [vers. 11.] Et dixerunt: Quomodo scivit Deus, et si
est scientia in Altissimo? Vide per quam cogitationem transeunt.
Ecce iniqui felices sunt non curat Deus res humanas. Vere scit quid
agamus? Videte quae dicuntur. Rogamus, fratres; jam Christiani
non dicant: Quomodo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo.
18. [vers. 12.] Unde enim tibi videtur non scire Deum, et
non esse scientiam in Altissimo? Respondet: Ecce ipsi peccatores,
et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Et peccatores sunt, et
abundantes divitias in saeculo obtinuerunt. Confessus est quia ideo
nolebat esse peccator, ut haberet divitias. Carnalis anima
visibilibus rebus et terrenis vendiderat justitiam suam. Qualis
justitia, quae propter aurum habetur; quasi pretiosius sit aurum quam
ipsa justitia, aut cum quisquam negat res alienas, majus damnum
patiatur cui negat, quam ille qui illi negat! Ille perdit vestem,
iste fidem. Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo
obtinuerunt divitias. Inde ergo nescit Deus, et inde non est
scientia in Altissimo!
19. [vers. 13.] Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor
meum. Quando servio Deo, et ista non habeo; non serviunt illi, et
his abundant: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi in
innocentibus manus meas. Hoc sine causa feci. Ubi est merces bonae
vitae meae? ubi est praemium servitutis meae? Bene vivo, et egeo;
et iniquus abundat. Et lavi in innocentibus manus meas.
20. [vers. 14.] Et fui flagellatus tota die. A me non
recedunt flagella Dei. Bene servio; et flagellor, non servit, et
ornatur. Magnam quaestionem sibi fecit. Agitatur anima, transit
anima transitura ad contemnenda terrena et concupiscenda aeterna.
Transitus est ipsius animae in hac cogitatione: ubi fluctuat in quadam
tempestate, perventura est ad portum. Et quomodo solent aegri, qui
lentius aegrotant cum sanitas longe est, vicina sanitate plus
aestuant: accessionem creticam medici vocant, per quam transitur ad
sanitatem; major ibi aestus, sed ducens ad salutem; major ibi ardor,
sed vicina refectio: sic ergo et hic aestuat. Nam periculosa verba
sunt, fratres, molesta, et pene blasphema, Quomodo scivit Deus?
Hoc est et pene: non dixit, Nescivit Deus; non dixit, Non est
scientia in Altissimo: sed quasi quaerens, haesitans, dubitans Hoc
est quod ait paulo ante: Pene effusi sunt gressus mei. Quomodo
scivit Deus, et si est scientia in Altissimo? Non confirmat; sed
ipsa dubitatio periculosa est. Per periculum transit ad sanitatem.
Audi jam sanitatem: Ergo in vanum justificavi cor meum, et lavi
inter innocentes manus meas: et fui flagellatus tota die, et argutio
mea in matutinum. Argutio, correptio est: qui arguitur,
corripitur. Quid est, in matutinum? Non differtur. Differtur
impiorum; mea non differtur: illa sera, vel nulla est; mea in
matutinum. Et fui flagellatus tota die, et argutio mea in matutinum.
21. [vers. 15.] Si dicebam, Narrabo sic: id est, docebo
sic. Quomodo docturus es? Quia non est scientia in Altissimo? quia
non scit Deus? Hanc sententiam vis proferre, quia sine causa juste
vivunt qui juste vivunt, quia perdidit homo justus servitutem suam,
quia magis Deus malis favet, aut neminem curat? hoc vis dicere, hoc
narrare? Reprimit se, auctoritate compescente. Qua auctoritate?
Vult homo aliquando erumpere in istam sententiam; sed revocatur
Scripturis dicentibus ut semper bene vivatur, dicentibus quia Deus
curat res humanas, quia discernit inter pium et impium. Ergo et iste
volens jam istam proferre sententiam, revocat se. Et quid ait? Si
dicebam, Narrabo sic: ecce generationem filiorum tuorum reprobavi.
Reprobavi generationem filiorum tuorum, si narrabo sic: generationem
justorum reprobabo. Sicut et quaedam habent exemplaria: Ecce
generationi filiorum tuorum cui concinui? id est, cui filiorum tuorum
concinui? id est, cui congrui, cui accommodatus sum? Dissonui ab
omnibus, si sic doceo. Concinit enim qui consonat; qui autem non
consonat, non concinit. Aliud dicturus sum quam dixit Abraham, quam
dixit Isaac, quam dixit Jacob, quam dixerunt Prophetae? Illi enim
omnes dixerunt quia curat Deus res humanas: ego dicturus sum quia non
curat? Majorne in me prudentia, quam in illis? majorne intellectus
in me quam in illis? Saluberrima auctoritas revocavit cogitationem ab
impietate.
22. [vers. 16.] Et quid sequitur? Si dicebam, narrabo sic:
ecce generationem filiorum tuorum reprobavi. Ergo ne reprobaret, quid
fecit? Et suscepi cognoscere. Suscepit cognoscere: Deus illi
adsit, ut cognoscat. Interim, fratres, a magno lapsu revocatur,
quando non se jam scientem praesumit, sed suscepit cognoscere quod
nesciebat. Jam enim volebat quasi sciens videri, et praedicare nullam
esse Deo curam de rebus humanis. Facta est enim ista iniquorum
nequissima et impia doctrina. Sciatis, fratres, multos disputare,
et dicere quia Deus res humanas non curat, quia casibus reguntur
omnia, vel quia stellis subjectae sunt voluntates nostrae, quia
unusquisque non pro meritis agitur, sed necessitate stellarum suarum:
doctrina mala, doctrina impia! In haec iste ibat, cujus pene commoti
sunt pedes, et cujus paulo minus effusi sunt gressus; in hunc ibat
errorem: sed quia non concinebat generationi filiorum Dei, suscepit
cognoscere; et damnavit scientiam in qua justis Dei non congruebat.
Et quid dicat audiamus; quia suscepit cognoscere, et adjutus est, et
didicit aliquid, et indicavit nobis. Et suscepi, inquit,
cognoscere. Hoc labor est ante me. Vere magnus labor, cognoscere
quomodo et Deus curet res humanas, et bene sit malis, et laborent
boni! Magna vis quaestionis! ideo, Hoc labor est ante me. Quasi
stat mihi in facie murus quidam: sed habes vocem psalmi, In Deo meo
transgrediar murum (Psal. XVII, 30). Hoc labor est ante
me.
23. [vers. 17.] Verum dicis: labor est ante te; sed ante
Deum non est labor: fac te ante Deum ubi non est labor, et nec tibi
erit labor. Et fecit hoc; nam dicit quamdiu labor ante se: Donec
introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima. Magna res,
fratres. Jam diu laboro, inquit, et ante faciem meam laborem quemdam
quasi inextricabilem video, ut cognoscam quomodo et justus sit Deus,
et res humanas curet, et non sit iniquus, quod peccantes et scelera
facientes felicitatem habent in hac terra; pii vero et Deo servientes
in tentationibus plerumque et in laboribus fatigantur: magna
difficultas est hoc scire; sed donec introeam in sanctuarium Dei. In
sanctuario enim Dei quid tibi praestatur, ut hanc solvas quaestionem?
Et intelligam, inquit, in novissima; non in praesentia. Ego,
inquit, de sanctuario Dei intendo oculum in finem; praesentia
transgredior. Totum hoc quod vocatur humanum genus, omnis ista massa
mortalitalis ventura est ad examen, ventura est ad libram; appendentur
ibi opera hominum. Cuncta modo nubes involvit; sed Deo cognita sunt
merita singulorum. Et intelligam, inquit, in novissima: sed non a
me; nam ante me labor est. Unde intelligam in novissima? Intrem in
sanctuarium Dei. Ibi ergo intellexit, et unde modo isti felices.
24. [vers. 18.] Verumtamen propter dolositatem posuisti eis.
Quia dolosi sunt, id est fraudulenti; quia dolosi sunt, dolos
patiuntur. Quid est hoc, quia fraudulenti sunt, fraudem patiuntur?
Fraudem volunt facere generi humano in omnibus nequitiis suis; fraudem
et ipsi patiuntur, ut terrena bona eligant, et relinquant aeterna.
Ergo, fratres, in eo quod fraudem faciunt, fraudem patiuntur. Quod
jamdudum dixi, fratres; quale cor habet, qui ut lucretur vestem,
perdit fidem? Ille cui tulit vestem passus est fraudem, an iste qui
tanto damno percutitur? Si pretiosior est vestis quam fides, majore
damno ille afficitur: si autem incomparabiliter fides excedit totum
mundum, ille videbitur damnum vestis perpeti; huic autem dicitur,
Quid prodest homini, si totum mundum lucretur; animae autem suae
damnum patiatur (Matth. XVI, 26)? Ergo quid illis contigit?
Propter dolositatem posuisti eis: dejecisti eos dum extollerentur.
Non dixit, Dejecisti eos, quia elati sunt: non quasi posteaquam
elati sunt, dejecisti illos; sed in eo ipso quod elati sunt, dejecti
sunt. Sic enim efferri, jam cadere est: Dejecisti eos dum
extollerentur.
25. [vers. 19.] Quomodo facti sunt in desolationem subito!
Admiratur super eis, intelligens in novissima. Defecerunt: vere
quomodo fumus, qui dum extollitur, deficit, defecerunt. Quomodo
dicit, defecerunt? Quomodo qui intelligit in novissima.
Defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.
26. [vers. 20.] Veluti somnium exsurgentis. Quomodo
defecerunt? Quomodo deficit somnium exsurgentis. Fac hominem in
somnis videre se invenisse thesauros: dives est, sed donec evigilet.
Veluti somnium exsurgentis: sic defecerunt, quomodo somnium
evigilantis. Quaeritur igitur, et non est: nihil in manibus, nihil
in lecto. Pauper dormierat, dives in somnis factus fuerat; si non
evigilasset, dives esset: evigilavit, invenit aerumnam quam dimiserat
dormiens. Et isti invenient miseriam quam sibi comparaverant: cum
evigilaverint de hac vita, transit illud quod quasi in somno
tenebatur, veluti somnium exsurgentis. Et ne diceretur: Quid ergo?
parva tibi videtur claritas eorum, parva tibi videtur pompa eorum,
parvi tibi videntur tituli, imagines, statuae, laudes, cunei
clientium? Domine, ait, in civitate tua imaginem illorum ad nihilum
rediges. Itaque, fratres mei, libere loquens de hoc loco, vel unde
licet ; quia quando vobis miscemur, magis vos ferimus quam docemus:
in nomine Christi et in timore ejus exhortor vos, ut quicumque ista
non habetis, non cupiatis; quicumque habetis, non in eis
praesumatis. Ecce dixi vobis: non dico, Damnamini, quia habetis;
sed, damnamini, si de talibus praesumatis, si de talibus inflemini,
si propter talia magni vobis videamini, si propter talia pauperes non
agnoscatis, si generis humani conditionem communem propter excellentem
vanitatem obliviscamini. Tunc enim Deus necesse est retribuat in
novissima, et in civitate sua imaginem talium ad nihilum redigat. Qui
autem dives est, hoc modo sit quo praecepit Apostolus:
inquit,
|
“divitibus hujus mundi non superbe sapere;
neque sperare in incerto divitiarum suarum, sed in Deo vivo, qui
praestat nobis omnia abundanter ad fruendum.”
|
|
Abstulit superbiam
divitum; dat consilium. Quasi dicerent: Divites sumus; superbire
nos prohibes, jactare pompas divitiarum nostrarum vetas; quid ergo
facturi sumus de istis divitiis? Usque adeo non est quod inde
faciant? Divites sint, inquit, in operibus bonis; facile tribuant,
communicent. Et quid prodest hoc? Thesaurizent sibi fundamentum
bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17,
18, 19). Ubi debent sibi thesaurizare? Quo misit iste oculum,
intrans in sanctuarium Dei. Exhorrescant omnes fratres nostri
divites, abundantes pecunia, auro, argento, familia, honoribus;
exhorrescant quod modo dictum est: Domine, in civitate tua imaginem
illorum ad nihilum rediges. Nonne digni sunt haec pati, ut Deus in
civitate sua imaginem illorum ad nihilum redigat; quia et ipsi in
civitate sua terrena imaginem Dei ad nihilum redegerunt? In civitate
tua imaginem eorum ad nihilum rediges.
27. [vers. 21.] Quia delectatum est cor meum. Dicit quibus
rebus tentatur: Quia delectatum est, inquit, cor meum; et renes mei
mutati sunt. Quando me delectaverunt temporalia ista, mutati sunt
renes mei. Potest et sic intelligi: Quia delectatum est cor meum,
in Deum; et renes mei mutati sunt, id est, libidines meae mutatae
sunt, et castus totus factus sum. Renes mei mutati sunt. Et audi
quomodo.
28. [vers. 22.] Et ego ad nihilum redactus sum, et non
cognovi. Ego ille, qui modo ista dico de divitibus, aliquando talia
desideravi: ideo et ego ad nihilum redactus sum, quando pene effusi
sunt gressus mei. Et ego ad nihilum redactus sum, et non cognovi:
non est ergo desperandum et de illis, in quos talia dicebam.
29. [vers. 23.] Quid est, non cognovi? Quasi pecus factus
sum ad te; et ego semper tecum. Multum interest inter istum et
alios. Iste quasi pecus factus est desiderando terrena, quando
redactus ad nihilum non cognovit aeterna: sed non recessit a Deo suo,
quia non illa desideravit a daemonibus, a diabolo. Hoc enim jam vobis
commendavi: vox est Synagogae, id est, illius populi qui non
servivit idolis. Pecus quidem factus sum, a Deo meo terrena
desiderans; sed nunquam recessi ab ipso Deo meo.
30. [vers. 24.] Quia ergo, quamvis factus pecus, non recessi
a Deo meo, sequitur: Tenuisti manum dexterae meae. Non dixit,
manum dexteram meam; sed, manum dexterae meae. Si dexterae manus
est, manus habet manum: Manum tenuisti dexterae meae, ut deduceres
me. Quid posuit, manum? Potestatem. Hoc enim dicimus quemquam
habere in manu, quod habet in potestate; quomodo dixit diabolus Deo
de Job: Mitte manum tuam, et tolle quae habet (Job I, 11).
Quid est, mitte manum tuam? Da potestatem. Manum Dei, potestatem
Dei dixit; sicut scriptum est alio loco: Mors et vita in manibus
linguae (Prov. XVIII, 21). Numquid lingua habet manus?
Sed quid est, in manibus linguae? In potestate linguae. Quid est,
in potestate linguae? Ex ore tuo justificaberis, et ex ore tuo
condemnaberis (Matth. XII, 37). Tenuisti ergo manum dexterae
meae, potestatem dexterae meae. Quae erat dextera mea? Quia ego
semper tecum. In sinistram habebam, quia pecus factus sum; id est,
quia terrena in me fuit concupiscentia: sed dextera mea erat, quia
semper tecum eram. Hujus dexterae meae manum tenuisti, id est,
potestatem rexisti. Quam potestatem? Dedit eis potestatem filios
Dei fieri (Joan. I, 12): coepit esse jam inter filios Dei,
ad Novum Testamentum pertinens. Vide quomodo retenta est manus
dexterae ejus. In voluntate tua deduxisti me. Quid est, in
voluntate tua? Non in meritis meis. Quid est, in voluntate tua?
Audi Apostolum, qui fuit pecus primo terrena desiderans, et secundum
Vetus Testamentum vivens; quid ait? Qui primo fui blasphemus, et
persecutor, et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum (I
Tim. I, 13). Quid est, in voluntate tua? Gratia Dei sum id
quod sum (I Cor. XV, 10). Et cum gloria assumpsisti me.
Jam quo assumptus est, et in qua gloria, quis explicat? quis dicit?
Exspectemus hoc, quia in resurrectione erit; in novissimis erit:
Cum gloria assumpsisti me.
31. [vers. 25.] Et coepit cogitare felicitatem ipsam
coelestem, et arguere se, quia pecus fuit, et terrena desideravit.
Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Ex
voce vestra intellexisse vos video. Comparavit voluntati suae terrenae
praemium coeleste quod accepturus est; vidit quid ibi sibi servaretur,
et cogitans, et aestuans in cogitatione cujusdam rei ineffabilis, quam
nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit
(Id. II, 9), non dixit, Illud, aut illud mihi est in coelo;
sed, Quid mihi est in coelo? Quid est illud quod habeo in coelo?
quid est? quantum est? quale est? Et, cum non transit quod habeo in
coelo, a te quid volui super terram? Servas mihi tu: sic dicam ut
possum, sed date veniam; accipite conatum meum, devotionem nitendi;
nam explicandi nulla facultas est : servas, inquit, mihi tu in coelo
divitias immortales, te ipsum; et ego volui a te in terra quod habent
et impii, quod habent et mali, quod habent et facinorosi; pecuniam,
aurum, argentum, gemmas, familias; quod habent et scelerati multi,
quod habent multae feminae turpes, multi viri turpes: haec pro magno
desideravi a Deo meo super terram, cum servet se mihi in coelo Deus
meus. Quid enim mihi est in coelo? Ostendere habet ipsum quid. Et
a te quid volui super terram?
32. [vers. 26.] Defecit cor meum et caro mea, Deus cordis
mei Hoc ergo mihi est in coelo servatum, Deus cordis mei, et pars
mea Deus meus. Quid est, fratres? Inveniamus divitias nostras;
eligat sibi partes genus humanum. Videamus homines cupiditatum
diversitate laniari: eligant alii militiam, alii advocationem, alii
diversas variasque doctrinas, alii negotiationem, alii agriculturam;
istas partes sibi faciant de rebus humanis: clamet populus Dei, Pars
mea Deus meus. Non ad tempus pars mea; sed pars mea Deus in
saecula. Aurum etsi semper habeo, quid habeo? Deum etsi non semper
haberem , quam magnum bonum haberem! Huc accedit quia mihi seipsum
promittit, et id me in aeternum habiturum promittit. Tantum habeo,
et nunquam non habeo! Magna felicitas! Pars mea Deus. Quamdiu?
In saecula. Quoniam ecce vide quomodo illum amavit; fecit cor
castum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in saecula. Factum est
cor castum; gratis jam amatur Deus, non ab illo petitur aliud
praemium. Qui aliud praemium petit a Deo, et propterea vult servire
Deo, carius facit quod vult accipere, quam ipsum a quo vult
accipere. Quid ergo? nullum praemium Dei? Nullum, praeter ipsum.
Praemium Dei, ipse Deus est. Hoc amat, hoc diligit; si aliud
dilexerit, non erit castus amor. Recedis ab igne immortali;
frigesces, corrumperis. Noli recedere; corruptio tua erit,
fornicatio tua erit. Jam iste redit, jam istum poenitet, jam
poenitentiam iste eligit, jam dicit, Pars mea Deus. Et quomodo
delectatur in ipso, quem sibi partem elegit!
33. [vers. 27.] Ecce qui longe se faciunt a te, peribunt.
Iste ergo recessit a Deo, sed non longe: quia quasi pecus factus
sum, inquit, et ego semper tecum. Illi vero longe recesserunt, quia
non solum terrena desideraverunt, sed ea a daemonibus et a diabolo
petierunt. Qui longe se faciunt a te, peribunt. Et quid est, longe
a Deo fieri? Perdidisti omnem qui fornicatur abs te. Huic
fornicationi contrarius est amor castus. Quis est amor castus? Amat
jam anima sponsum suum: quid ab illo quaerit, ab sponso suo quem
diligit? Forte quomodo sibi eligunt homines aut generos, aut sponsos
feminae; eligit forte divitias, et aurum ejus amat, et fundos, et
argentum, et pecuniam, et equos, et familiam, et caetera. Absit:
iste ipsum solum amat, gratis amat; quia in ipso habet omnia, quia
per ipsum facta sunt omnia (Joan. I, 3). Perdidisti, inquit,
omnem qui fornicatur abs te.
34. [vers. 28.] Tu autem quid facis? Mihi autem adhaerere
Deo bonum est. Hoc est totum bonum. Vultis amplius? Doleo
volentes. Fratres, quid vultis amplius? Deo adhaerere nihil est
melius, quando eum videbimus facie ad faciem (I Cor. XIII,
12). Modo ergo quid? Quia adhuc peregrinus loquor: Adhaerere,
inquit, Deo bonum est; sed modo in peregrinatione, quia nondum venit
res, Ponere in Deo spem meam. Quamdiu ergo nondum adhaesisti, ibi
pone spem. Fluctuas; praemitte ad terram ancoram. Nondum haeres per
praesentiam; inhaere per spem. Ponere in Deo spem meam. Et quid
hic ages, ponens in Deo spem tuam? Quod erit negotium tuum, nisi ut
laudes quem diligis, et facias tecum coamatores ejus ? Ecce si amares
aurigam, non raperes caeteros ut tecum amarent? Amator aurigae
quacumque transit loquitur de illo, ut cum illo eum ament et caeteri.
Gratis amantur flagitiosi homines; et a Deo praemium quaeritur ut
ametur! Ama Deum gratis; nulli invideas Deum. Rapite eum quotquot
potestis, quotquot pos essuri estis: non fit angustus; nullos in illo
limites facietis; totum singuli possidebitis, et totum omnes
habebitis. Ergo hoc fac cum hic es, id est, cum ponis in Deo spem
tuam. Quid enim sequitur? Ut annuntiem omnes laudes tuas in atriis
filiae Sion. Ut annuntiem omnes laudes tuas: sed ubi? In atriis
filiae Sion; quia praedicatio Dei praeter Ecclesiam inanis est.
Parum est laudare Deum, et annuntiare omnes laudes ejus: In atriis
filiae Sion annuntia. Ad unitatem tende , noli dividere populum;
sed rape ad unum, et fac unum. Oblitus sum quamdiu dixi. Jam finito
Psalmo, et ex isto odore conjicio me diuturnum habuisse sermonem: sed
studiis vestris non sufficio; violenti estis nimis: utinam ista
violentia rapiatis regnum coelorum!
|
|