|
1. [vers. 1.] Psalmi hujus titulus est: Intellectus Asaph.
Asaph latine Congregatio, graece Synagoga dicitur. Videamus quid
intellexerit ista synagoga. Nos autem intelligamus primitus
synagogam; exinde intelligemus quid intellexerit synagoga. Omnis
congregatio generali nomine synagoga appellatur: et pecorum et hominum
potest dici congregatio; non autem hic pecorum congregatio est, quando
audivimus intellectum. Nam homo cum in se neglexerit intellectum in
honore positus, quid de illo dictum est audi: Homo in honore positus
non intellexit; comparatus est jumentis insensatis, et similis factus
est illis (Psal. XLVIII, 13). Quia ergo non est pecorum
congregatio, nec diu disserendum est, nec diligentius commendandum;
sed quia hominum est, quorum hominum sit hoc debemus intelligere. Non
utique eorum hominum est, qui in honore positi non intelligentes,
comparati sunt jumentis insensatis, et similes facti sunt eis; sed
eorum qui intelligunt. Praescribit enim hoc titulus Psalmi, dicens:
Intellectus Asaph. Intelligens ergo quaedam congregatio est, cujus
vocem audituri sumus. Sed quoniam proprie Synagoga dicta est
congregatio populi Israel, ita ut ubicumque audierimus Synagogam,
non jam soleamus intelligere nisi populum Judaeorum; videamus ne forte
ipsius vox sit in isto psalmo. Sed qualium Judaeorum, et qualis
populi Israel? Non enim paleae, sed forte frumenti (Matth.
III, 12); non ramorum fractorum (Rom. XI, 17), sed
forte confirmatorum. Non enim omnes qui sunt ex Israel, hi sunt
Israelitae; sed in Isaac, inquit, vocabitur tibi semen: hoc est,
non hi qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis
deputantur in semine (Id. IX, 6-8). Sunt ergo quidam
Israelitae, ex quibus erat ille de quo dictum est: Ecce vere
Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47). Non secundum
hoc dico, quod et nos Israelitae sumus, quia et nos semen Abrahae
sumus; Gentibus quippe loquebatur Apostolus, cum diceret: Ergo
semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes (Gal. III,
29). Secundum hoc ergo omnes Israelitae, qui sequimur vestigia
fidei patris nostri Abrahae. Sed illo modo hic intelligamus
Israelitarum vocem, quomodo dixit Apostolus: Nam et ego Israelita
sum ex semine Abrahae, de tribu Benjamin (Rom. XI, 1). Hic
ergo intelligamus quod Prophetae dixerunt: Reliquiae salvae fient
(Id. IX, 27). Reliquiarum itaque salvatarum audiamus hic
vocem; ut loquatur Synagoga, quae acceperat Vetus Testamentum, et
intenta erat in promissa carnalia; et ex hoc factum est ut nutarent ei
pedes. Nam et in alio quodam psalmo, ubi etiam titulus habet Asaph,
quid dicitur? Quam bonus Deus Israel rectis corde! Mei autem pene
moti sunt pedes. Et quasi diceremus: Unde tibi moti sunt pedes?
Paulo minus, inquit, effusi sunt gressus mei, quia zelavi in
peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Cum enim secundum promissa
Dei ad Vetus Testamentum pertinentia exspectaret felicitatem
terrenam, animadvertit eam abundare apud impios; in his rebus quas
exspectabat a Deo, pollere illos qui non colerent Deum; et tanquam
sine causa Deo servisset, nutaverunt pedes ejus. Ibi enim dicit:
Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias.
Numquid in vano justificavi cor meum (Psal. LXXII, 1, 2,
3, 12, 13)? Videte quemadmodum paulo minus effusi sunt gressus
ejus, ut jam dicat sibi anima: Quae utilitas, quia servio Deo?
Ecce ille non servit, et felix est; ego servio, et laboro.
Postremo puta quia ego felix sum; quando et ille felix est qui non
servit, quare me putem ideo felicem esse quia servio? Ille autem
psalmus cujus testimonium produxi, praecedit istum quem nunc in manibus
habemus.
2. Opportune autem non ex nostra, sed ex Dei dispensatione factum
est, ut modo audiremus ex Evangelio, Quia lex per Moysen data est;
Gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I,
17). Si enim discernimus duo Testamenta, Vetus et Novum, non
sunt eadem Sacramenta, nec eadem promissa: eadem tamen pleraque
praecepta. Nam, Non occides, Non moechaberis, Non furaberis,
Honora patrem et matrem, Non falsum testimonium dixeris, Non
concupisces rem proximi tui, Non concupisces uxorem proximi tui
(Exod. XX, 12 17), et nobis praeceptum est; et quisquis ea
non observaverit, deviat, nec omnino dignus est qui accipere mereatur
montem sanctum Dei, de quo dictum est: Quis habitabit in tabernaculo
tuo; aut quis requiescet in monte sancto tuo (Psal. XIV, 1)?
Innocens manibus, et mundo corde (Psal. XXIII, 4).
Discussa ergo praecepta, aut omnia eadem inveniuntur, aut vix aliqua
in Evangelio quae non dicta sint a Prophetis. Praecepta eadem;
Sacramenta non eadem, promissa non eadem. Videamus quare praecepta
eadem; quia secundum haec Deo servire debemus. Sacramenta non
eadem, quia alia sunt Sacramenta dantia salutem, alia promittentia
Salvatorem. Sacramenta Novi Testamenti dant salutem; Sacramenta
Veteris Testamenti promiserunt Salvatorem. Cum ergo jam teneas
promissa, quid quaeris promittentia, habens jam Salvatorem? Hoc
dico, teneas promissa , non quod jam acceperimus vitam aeternam; sed
quia jam venerit Christus, qui per Prophetas praenuntiabatur.
Mutata sunt Sacramenta; facta sunt faciliora, pauciora,
salubriora, feliciora. Promissa quare non eadem? Quia promissa est
terra Chanaan, terra copiosa, fructuosa, affluens lacte et melle;
promissum regnum temporale, promissa felicitas saeculi, promissa
fecunditas filiorum, promissa subjectio inimicorum (Exod. III,
8): haec omnia ad terrenam felicitatem pertinent. Sed quare ipsa
primo promitti oportebat? Quia
|
“non primo quod spirituale est, sed
quod animale; postea,”
|
|
inquit,
|
“spirituale. Primus homo de terra
terrenus; secundus homo de coelo coelestis: qualis terrenus, tales et
terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus
imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est”
|
|
(I
Cor. XV, 46-49). Ad imaginem terreni pertinet Vetus
Testamentum; ad imaginem coelestis Novum Testamentum. Sed ne
quisquam putaret ab alio factum esse hominem terrenum, ab alio
coelestem; ideo Deus ostendens se esse utriusque creatorem, etiam
utriusque Testamenti se esse voluit auctorem; ut et terrena
promitteret in Vetere Testamento, et coelestia in Novo Testamento.
Sed quamdiu prius homo terrenus es? quamdiu terrena sapis? Numquid
quoniam puero dantur quaedam puerilia, ludicra quibus puerilis animus
avocetur, propterea grandescenti non ei excutiuntur e manibus, ut
aliquid jam utilius tractet, quod grandem decet? Verumtamen tu ipse
dedisti filio tuo, et nuces parvulo, et codicem grandi. Non ergo,
quia illa quasi ludicra puerorum Deus per Novum Testamentum excussit
de manibus filiorum, ut aliquid utilius daret grandescentibus,
propterea priora illa non ipse dedisse putandus est: ipse utrumque
dedit. Sed Lex ipsa per Moysen data est; Gratia et veritas per
Jesum Christum facta est (Joan. I, 17): gratia, quia
impletur per charitatem quod per litteram jubebatur; veritas, quia
redditur quod promittebatur. Hoc ergo intellexit Asaph iste.
Denique omnia quae Judaeis promissa fuerant, ablata sunt. Ubi est
regnum eorum? ubi templum? ubi unctio? ubi sacerdos? ubi jam apud
illos Prophetae? Ex quo venit qui per Prophetas praedicabatur, in
illa gente jam nihil horum est; jam perdidit terrena, et nondum
quaerit coelestia.
3. Inhaerere ergo terrenis, quamvis ea Deus donet, non debes.
Verumtamen non quia inhaerere eis non debemus, alium ea dare, nisi
Deum, credere debemus; ipse ea dat; sed noli pro magno exspectare ab
eo bonum, quod dat et non bono. Nam si pro magno ea daret, malis ea
non daret. Ideo autem ea voluit dare et malis, ut discant boni aliud
ab eo quaerere, quod non dat et malis. Illi autem inhaerentes
terrenis miseri, et non de illo praesumentes qui fecit coelum et
terram, qui eis dedit et ipsa terrena, qui eos etiam temporaliter de
Aegypti captivitate liberavit, qui eos per divisum mare duxit, qui
eorum inimicos persequentes fluctibus obruit (Exod. XIV, 22,
28); non in illo praesumentes qui daret utique coelestia grandibus,
sicut terrena parvulis dedit, timentes perdere quod acceperant,
occiderunt qui dederat. Haec dicimus, fratres, ut homines de Novo
Testamento discatis non inhaerere terrenis. Si enim illi
inexcusabiliter terrenis inhaeserunt, quibus ipsum Novum Testamentum
nondum fuerat revelatum; quanto inexcusabilius terrena sectantur,
quibus jam promissa coelestia in Novo Testamento revelata sunt! Nam
recolite, fratres mei, quid dictum sit a persequentibus Christum.
Si dimiserimus eum, venient Romani, et tollent nobis, et locum, et
gentem (Joan. XI, 48). Videte quia timendo terrena perdere,
regem coeli occiderunt. Et quid eis factum est? Perdiderunt etiam
ipsa terrena; et ubi occiderunt Christum, ibi occisi sunt: et cum
terram nolentes perdere, datorem vitae occiderunt, eamdem terram
occisi perdiderunt; et eo tempore quo illum occiderunt, ut ex ipso
tempore admonerentur quare ista perpessi sunt. Quando enim eversa est
civitas Judaeorum, Pascha celebrabant, et in multis millibus hominum
tota ipsa gens convenerat ad illius festivitatis celebrationem. Ibi
Deus, per malos quidem, sed tamen ille bonus; per injustos, sed
justus et juste, ita in eos vindicavit, ut perimerentur multa hominum
millia, et ipsa civitas everteretur. Hoc in isto psalmo plangit
intellectus Asaph; et in ipso planctu, tanquam intellectus discernit
terrena a coelestibus, discernit Vetus Testamentum a Novo
Testamento; ut videas per quae transeas, quid exspectes, quid
relinquas, quibus haereas. Sic ergo coepit.
4. Utquid repulisti nos, Deus, in finem? Repulisti in finem: ex
persona populi Judaeorum, et ex persona congregationis quae proprie
Synagoga appellatur. Utquid repulisti nos, Deus, in finem? Non
reprehendit, sed quaerit, Utquid, quamobrem, propter quid hoc
fecisti? Quid fecisti? Repulisti nos in finem. Quid est, in
finem? Forte usque in finem saeculi. An repulisti nos in Christum,
qui finis est omni credenti (Rom. X, 4)? Utquid enim repulisti
nos. Deus, in finem? Iratus est animus tuus super oves gregis tui.
Quare iratus es super oves gregis tui; nisi quia terrenis
inhaerebamus, et pastorem non agnoscebamus?
5. [vers. 2.] Memento congregationis tuae, quam possedisti ab
initio. Numquid ista potest esse vox Gentium? numquid Gentes
possedit ab initio? Sed possedit semen Abrahae, populum Israel
etiam secundum carnem natum de Patriarchis, patribus nostris; quorum
nos filii facti sumus, non veniendo de carne, sed imitando fidem.
Illi autem a Deo possessi ab initio, quid eis contigit? Memento
congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam
haereditatis tuae. Ipsam congregationem tuam, virgum haereditatis
tuae redemisti. Hanc ipsam congregationem dixit virgam haereditatis.
Respiciamus ad factum primum, quando voluit possidere ipsam
congregationem, liberans illam de Aegypto, quod signum dederit
Moysi, cum diceret Moyses ei: Quod signum dabo, ut credant mihi
quia tu me misisti? Et Deus ait ad illum: Quid in manu tua portas?
Virgam. Projice illum in terram. Et dimisit virgam in terram, et
facta est serpens; et expavit Moyses, et fugit Moyses ab eo. Et
ait illi Dominus: Apprehende caudam ejus. Et apprehendit; et
reversa est in statum suum, virga facta, sicut antea virga erat
(Exod. IV, 1-4). Quid significat? non enim frustra factum
est. Interrogemus Litteras Dei. Quid serpens persuasit homini?
Mortem (Gen. III, 4, 5). Ergo mors a serpente. Si mors a
serpente, virga in serpente, Christus in morte. Ideo etiam cum a
serpentibus in deserto morderentur et necarentur, praecepit Dominus
Moysi, ut serpentem aeneum exaltaret in eremo, et admoneret populum,
ut quisquis a serpente morsus esset, illum intueretur, et sanaretur
(Num. XXI, 8, et Joan. III, 14). Sic et fiebat; sic
et homines a venenis, morsi a serpentibus, sanabantur intuendo
serpentem. Sanari a serpente, magnum sacramentum! Quid est,
intuendo serpentem sanari a serpente? Credendo in mortuum salvari a
morte. Et tamen expavit et fugit Moyses. Quid est, ab illo
serpente fugisse Moysen? Quid, fratres, nisi quod scimus in
Evangelio factum? Mortuus est Christus, et expaverunt discipuli,
et ab illa spe in qua fuerant recesserunt (Luc. XXIV, 21).
Sed quid dictum est? Apprehende caudam ejus. Quid est, caudam?
Posteriora comprehende. Hoc significavit et illud: Posteriora mea
videbis (Exod. XXXIII, 23). Primo factus serpens, sed
cauda retenta facta virga; primo occisus, postea resurrexit. Est
etiam in cauda serpentis finis saeculi; quia sic modo mortalitas
Ecclesiae ambulat: alii eunt, alii veniunt per mortem tanquam per
serpentem, quia a serpente mors seminata est; sed in fine saeculi,
tanquam cauda, redimus ad manum Dei, et efficimur stabilitum regnum
Dei, ut impleatur in nobis, Redemisti virgam haereditatis tuae.
Sed quia Synagogae vox est; redempta autem virga haereditatis Dei
magis apparet in Gentibus, occulta autem spes Judaeorum, vel eorum
qui futuri sunt ut credant, vel eorum qui eo tempore crediderunt,
quando misso Spiritu sancto, discipuli omnium gentium linguis locuti
sunt (Act. II, 4). Tunc enim aliquot millia de Judaeis ipsis
Christi crucifixoribus crediderunt; et quia prope inventi erant, ita
crediderunt, ut omnia quae habebant venderent, et pretia rerum suarum
ante pedes Apostolorum ponerent (Act. IV, 54). Quia ergo
occultum erat hoc, magisque redemptio virgae Dei clara futura erat in
Gentibus; explanat unde dicat quod dixit: Redemisti virgam
haereditatis tuae. Hoc dixit non de Gentibus, in quibus manifestum
est. Sed unde? Montem Sion. Adhuc et mons Sion potest aliter
intelligi. Istum quem inhabitasti in ipso: ubi erat populus ante,
ubi institutum templum, ubi celebrata sacrificia, ubi omnia illo
tempore necessaria, Christum promittentia. Promissio, cum res
redditur, jam fit superflua. Nam antequam reddatur quod promittitur,
necessaria est ipsa promissio, ne promissum sibi obliviscatur cui
promittitur, et non exspectando moriatur. Oportet ergo ut exspectet,
ut cum venerit accipiat: ideo non debet deserere promissionem.
Propter hoc non deserebantur figurae, ut veniente die, umbrae
tollerentur: Montem Sion istum quem inhabitasti in ipso.
6. [vers. 3.] Eleva manum tuam in superbiam eorum in finem.
Quomodo nos repellebas in finem, sic eleva manum tuam in superbiam
eorum in finem. Quorum superbiam? A quibus eversa est Jerusalem.
A quibus autem, nisi a regibus Gentium? Bene elevata est manus ejus
in superbiam eorum in finem; nam et ipsi jam Christum cognoverunt.
Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X,
4). Quam bene illis optat? Quasi iratus loquitur, et maledicere
videtur: et utinam eveniat quod maledicit! imo jam in nomine Christi
evenire gaudeamus. Jam tenentes sceptrum, subduntur ligno crucis;
jam fit quod praedictum est: Adorabunt eum omnes reges terrae; omnes
gentes servient illi (Psal. LXXI, 11). Jam in frontibus
regum pretiosius est signum crucis, quam gemma diadematis. Eleva
manum tuam in superbiam eorum in finem. Quanta maligne operatus est
inimicus in sanctis tuis! In his quae sancta tua erant; id est, in
templo, in sacerdotio, in illis omnibus Sacramentis, quae illo
tempore fuerunt, quanta maligne operatus est inimicus! Revera
inimicus tunc operatus est. Gentes enim tunc, quae hoc fecerunt,
deos falsos colebant, simulacra adorabant, daemonibus serviebant;
operati sunt tamen multa mala in sanctis Dei. Quando possent, nisi
permitterentur? quando autem permitterentur, nisi jam sancta illa,
primo promissiva, necessaria non essent, cum ipse qui promiserat
teneretur? Ergo quanta maligne operatus est inimicus in sanctis tuis!
7. [vers. 4]. Et gloriati sunt omnes qui oderunt te. Servos
attende daemonum, servos simulacrorum; quales tunc Gentes erant,
quando everterunt templum et civitatem Dei, et gloriati sunt. In
medio solemnitatis tuae. Mementote quod dixi, tunc eversam esse
Jerusalem, cum ipsa solemnitas ageretur; in qua solemnitate Dominum
crucifixerunt: congregati saevierunt; congregati perierunt.
8. [vers. 5.] Posuerunt signa sua, signa; et non cognoverunt.
Habebant signa quae ibi ponerent, vexilla sua, aquilas suas,
dracones suos, signa Romana; aut etiam statuas suas, quas primo in
templo posuerunt; aut forte signa sua, quae audierant a vatibus
daemonum suorum. Et non cognoverunt. Quid non cognoverunt? Quia
non haberes in me potestatem, nisi tibi data esset desuper (Joan.
XIX, 11). Non cognoverunt quia non ipsis honor delatus est, ut
affligerent, ut caperent, vel everterent civitatem; sed impietas
eorum tanquam securis Dei facta est: facti sunt instrumentum irati,
non in regnum placati. Facit enim hoc Deus quod plerumque facit et
homo. Aliquando iratus homo apprehendit virgam jacentem in medio,
fortasse qualecumque sarmentum, caedit inde filium suum; ac deinde
projicit sarmentum in ignem, et filio servat haereditatem: sic
aliquando Deus per malos erudit bonos, et per temporalem potentiam
damnandorum exercet disciplinam liberandorum. Quid enim? putatis,
fratres, quia vere sic data est disciplina illi genti, ut omnino
periret? Quanti inde postea crediderunt! quanti adhuc credituri
sunt! Alia est palea, aliud frumentum; super utrumque tamen intrat
tribula: sed sub una tribula aliud comminuitur, aliud purgatur.
Quantum bonum nobis Deus praestitit de malo Judae traditoris! De
ipsa saevitia Judaeorum quantum bonum praestitum est fidelibus
Gentibus! Occisus est Christus, ut esset in cruce quem attenderet
qui esset a serpente percussus (Num. XXI, 8). Sic ergo et
isti forte a divinis suis audierant, quia debuerunt ire ad Jerusalem,
et capere eam; et cum cepissent atque evertissent eam, dixerunt sibi
quod a daemonibus suis factum sit: Posuerunt signa sua, signa; et
non cognoverunt. Quid non cognoverunt? Sicut in egressum desuper.
Quia nisi desuper egrederetur jussio, nunquam saevientibus Gentibus
in Judaeorum populum talia licerent. Sed egressum est desuper,
quomodo dicit Daniel: A principio orationis tuae egressus est sermo
(Dan. IX, 23). Hoc et Dominus ipsi Pilato inflanti se, et
ponenti signa sua, signa, et non cognoscenti, et dicenti ad
Christum, Mihi non respondes? nescis quia potestatem habeo occidendi
te, et potestatem habeo dimittendi te? Et Dominus ad inflatum,
tanquam vesicam reflandam pungens: Non haberes, inquit, in me
potestatem, nisi data tibi esset desuper (Joan. XIX, 10,
11). Sic et hic, Posuerunt signa sua, signa: et non
cognoverunt. Quomodo non cognoverunt? Sicut in egressum desuper.
Quomodo egressus factus fuerat desuper, ut hoc impleretur, numquid
sic illi cognoscere potuerunt?
9. [vers. 6.] Jam percurramus versus istos, eversa Jerusalem,
propterea quia et manifesti sunt, et non libet immorari nec in poena
inimicorum. Quasi in silva lignorum securibus conciderunt januas ejus
in idipsum; in dolabro et fractorio dejecerunt eam: id est,
conspiranter, constanter, in dolabro et fractorio dejecerunt eam.
10. Incenderunt igni sanctuarium tuum; polluerunt in terra
tabernaculum nominis tui.
11. [vers. 8, 9.] Dixerunt in corde suo, cognatio eorum in
unum. Quid dixerunt? Venite, comprimamus omnes solemnitates Domini
de terra. Domini, ex persona hujus interpositum est, ex persona
Asaph: non enim illi saevientes Dominum appellarent, cujus templum
evertebant. Venite, comprimamus omnes solemnitates Domini a terra.
Quid Asaph? quid intellectus Asaph in his? quid? Non proficit,
vel disciplina data? mentis pravitas non corrigitur? Eversa sunt
omnia quae primo erant: nusquam sacerdos, nusquam altare Judaeorum,
nusquam victima, nusquam templum. Ergo nihil aliud agnoscendum est
quod huic decedenti successit? aut vero hoc promissivum signum
auferretur, nisi venisset quod promittebatur? Videamus ergo hic modo
intellectum Asaph; videamus si proficit ex tribulatione. Attende
quid dicat: Signa nostra non vidimus, jam non est propheta, et nos
non cognoscet adhuc. Ecce isti Judaei qui se dicunt non agnosci
adhuc, id est, in captivitate adhuc se esse, nondum se liberari,
exspectant adhuc Christum. Venturus est Christus; sed veniet ut
judex: primo vocator, postea discretor. Veniet, quia venit , et
eum venturum esse manifestum est; sed jam desuper veniet. Ante te
erat, o Israel! quassatus es, quia offendisti in jacentem; ne
conteraris, observa desuper venientem. Ita enim praedictum est per
prophetam: Quisquis offenderit in lapidem illum, conquassabitur; et
super quem venerit, conteret eum (Isai. VIII, 14, 15.
Vid. Luc. XX, 18). Conquassat parvus; conteret magnus .
Jam signa tua non vides, jam non est propheta; et dicis, Et nos non
agnoscet adhuc: quia vos non agnoscitis adhuc. Jam non est propheta,
et nos non agnoscet adhuc.
12. [vers. 10.] Usquequo, Deus, exprobrabit inimicus?
Clama quasi derelictus, quasi desertus; clama tanquam aeger qui
medicum caedere quam curari maluisti: non te agnoscit adhuc. Vide
quid fecerit, qui te non agnoscit adhuc. Etenim quibus non est
annuntiatum de eo, videbunt; et qui non audierunt, intelligent
(Isai. LII, 15, et Rom. XV, 21): et tu adhuc clamas,
Jam non est propheta et nos non cognoscet adhuc. Ubi est intellectus
tuus? Irritat adversarius nomen tuum in finem. Ad hoc irritat
adversarius nomen tuum in finem, ut iratus corripias, corripiens
cognoscas in finem; aut certe in finem, usque ad finem. Usque ad
quem finem? Quousque cognoscas, quousque clames, quousque apprehensa
cauda redeatur ad regnum.
13. [vers. 11.] Utquid avertis manum tuam et dexteram tuam de
medio sinu tuo in finem? Iterum aliud signum quod datum est Moysi.
Quomodo enim superius de virga signum, ita et de dextera. Cum enim
illud factum esset de virga, dedit Deus alterum signum: Mitte,
inquit, manum tuam in sinum tuum, et misit: Produc eam, et
produxit; et inventa est alba, id est immunda. Albor enim in cute,
lepra est, non candor (Levit. XIII, 25). Ipsa enim
haereditas Dei, id est, populus ejus foras ab eo missus, immundus
factus est. Sed quid illi ait? Revoca eam in sinum tuum:
revocavit, et reversa est ad colorem suum (Exod. IV, 6, 7).
Quando hoc facis, ait Asaph iste? Quousque dexteram tuam alienas a
sinu tuo, ut foris immunda remaneat? Revoca eam; redeat ad colorem,
agnoscat salvatorem. Utquid avertis manum tuam et dexteram tuam de
medio sinu tuo in finem? Haec clamat caecus, non intelligens; et hoc
Deus facit quod facit . Quare enim venit Christus? Caecitas ex
parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis
Israel salvus fieret (Rom. XI, 25). Ergo jam Asaph agnosce
quod praecessit, ut vel sequaris, si praecedere non potuisti. Non
enim frustra venit Christus, aut frustra occisus est Christus; aut
frustra granum cecidit in terram, nisi ut multipliciter surgeret
(Joan. XII, 23). Exaltatus est serpens in eremo, ut
percussum a veneno sanaret (Num. XXI, 9). Attende quod factum
est: noli putare vacare quod venit; ne te malum inveniat, cum iterum
venerit.
14. [vers. 12.] Intellexit Asaph, quia in titulo Psalmi,
Intellectus Asaph. Et quid ait? Deus autem rex noster ante
saecula, operatus est salutem in medio terrae. Hac nos clamamus,
Jam non est propheta; et nos non cognoscet adhuc: hac autem Deus
noster, rex noster, qui est ante saecula, quia ipse est in principio
Verbum, per quod facta sunt saecula; operatus est salutem in medio
terrae. Deus ergo rex noster ante saecula, quid fecit? Operatus est
salutem in medio terrae; et ego adhuc clamo quasi desertus. Ille
operatur salutem in medio terrae; et ego remansi terra. Intellexit
Asaph bene, quia Intellectus Asaph. Quare enim ista, aut qualem
salutem operatus est Christus; nisi ut discerent homines aeterna
desiderare, non semper temporalibus inhaerere? Deus autem rex noster
ante saecula, operatus est salutem in medio terrae. Dum nos
clamamus, Usquequo, Domine, exprobrabit inimicus in finem?
usquequo irritat adversarius? usquequo manum tuam avertis a sinu tuo?
Cum haec dicimus, Deus autem rex noster ante saecula, operatus est
salutem in medio terrae; et nos dormimus. Jam vigilant Gentes; et
nos stertimus, et tanquam nos Deus deseruerit, in somnis deliramus.
Operatus est salutem in medio terrae.
15. [vers. 13.] Jam ergo Asaph corrige te ad intellectum;
dic nobis qualem salutem operatus est Deus in medio terrae. Cum illa
terrena vestra salus eversa est, quid fecit? quid promisit? Tu
confirmasti in virtute tua mare. Tanquam gente Judaeorum velut arida
a fluctibus separata, mare in amaritudine sua Gentes erant, terramque
illam undique circumluebant: ecce confirmasti in virtute tua mare, et
remansit terra sitiens imbrem tuum. Tu confirmasti in virtute tua
mare: contrivisti capita draconum in aqua. Draconum capita,
daemoniorum superbias, a quibus Gentes possidebantur, contrivisti
super aquam; quia eos quos possidebant, tu per Baptismum liberasti.
16. [vers. 14.] Quid adhuc post capita draconum? Illi enim
dracones habent principem suum, et ipse primus est magnus draco. Et
de illo quid fecit qui operatus est salutem in medio terrae? Audi:
Tu confregisti caput draconis. Cujus draconis? Intelligimus
dracones omnia daemonia sub diabolo militantia: quem ergo singularem
draconem cujus caput confractum est, nisi ipsum diabolum intelligere
debemus? Quid de illo fecit? Tu confregisti caput draconis. Illud
est initium peccati. Caput illud est quod accepit maledictum, ut
semen Evae observaret caput serpentis (Gen. III, 15).
Admonita est enim Ecclesia initium peccati devitare. Quod est
initium peccati, tanquam caput serpentis? Initium omnis peccati
superbia (Eccli. X, 15). Confractum est ergo caput draconis;
confracta est superbia diabolica. Et quid de illo fecit, qui operatus
est salutem in medio terrae? Dedisti eum in escam populis
Aethiopibus. Quid est hoc? Quomodo intelligo populos Aethiopes?
Quomodo, nisi per hos, omnes Gentes? Et bene per nigros;
Aethiopes enim nigri sunt. Ipsi vocantur ad fidem, qui nigri
fuerunt; ipsi prorsus, ut dicatur eis: Fuistis enim aliquando
tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Ipsi
prorsus vocantur nigri; sed ne remaneant nigri: de his enim fit
Ecclesia, cui dicitur, Quae est ista quae ascendit dealbata
(Cant. VIII, 5, sec. LXX)? Quid enim de nigra factum
est, nisi quod dictum est: Nigra sum, et speciosa (Cant. I,
4)? Et quomodo acceperunt isti in escam draconem istum? Puto quia
magis Christum acceperunt in escam: sed Christum quo se
consummarent; diabolum quem consumerent. Nam inde et vitulus ille
quem adoravit populus infidelis, apostata, quaerens deos
Aegyptiorum, dimittens eum qui liberavit de servitute Aegyptiorum;
unde agitatum est illud magnum sacramentum. Cum enim sic irasceretur
Moyses colentibus et adorantibus idolum, et zelo Dei inflammatus
vindicaret temporaliter, ut a morte sempiterna devitanda terreret;
tamen ipsum caput vituli in ignem misit et exterminavit, comminuit, in
aquam sparsit, et dedit populo bibere (Exod. XXXII,
1-20): sic factum est magnum sacramentum. O ira prophetica, et
animus non turbatus, sed illuminatus! Quid egit? Mitte in ignem,
ut prius confundatur forma ipsa; minutatim comminue, ut paulatim
consumatur; mitte in aquam, da populo bibere. Quid est hoc, nisi
quia adoratores diaboli corpus ipsius facti erant? Quomodo agnoscentes
Christum, fiunt corpus Christi, ut eis dicatur: Vos autem estis
corpus Christi et membra (I Cor. XII, 27). Corpus diaboli
consumendum erat, et hoc ab Israelitis consumendum. Ex illo enim
populo Apostoli; ex illo prima Ecclesia. Et dictum erat Petro de
Gentibus: Macta et manduca (Act. X, 13). Quid est, Macta
et manduca? Occide quod sunt, et fac quod es. Hac, Macta et
manduca; hac, Comminue et bibe: utrumque tamen in eodem sacramento;
quia oportebat utique, et sine dubitatione oportebat, ut corpus quod
erat diaboli, credendo transiret in corpus Christi. Sic diabolus
consumitur amissis membris suis. Hoc figuratum est et in serpente
Moysi. Nam fecerunt magi similiter, projectisque virgis suis
exhibuerunt dracones; sed draco Moysi omnium illorum magorum virgas
absorbuit (Exod. VII, 12). Intelligatur ergo et modo corpus
diaboli: hoc fit; devoratur a Gentibus quae crediderunt, factus est
esca populis Aethiopibus. Illud quoque intelligi potest, dedisti eum
escam populis Aethiopibus: quia nunc eum omnes mordent. Quid est
mordent? Reprehendendo, culpando, accusando. Quomodo dictum est,
in prohibitione quidem, sed tamen expressum: Si autem mordetis et
comeditis invicem; videte ne ab invicem consumamini (Gal. V,
15). Quid est, mordetis et comeditis invicem? Litigatis cum
invicem, detrahitis invicem, opprobria objicitis invicem. Attendite
ergo nunc his morsibus consumi diabolum. Quis non iratus servo suo,
etiam paganus, dicat illi: Satanas? Vide diabolum datum in escam.
Hoc dicit Christianus, hoc dicit Judaeus, hoc dicit Paganus;
ipsum adorat, et de ipso maledicit.
17. [vers. 15.] Videamus ergo reliqua. Fratres, obsecro,
intendite: cum magna voluptate audiuntur, quia audita etiam in orbe
terrarum cognoscuntur. Haec quando dicebantur, non fuerunt; quia
tunc promittebantur, non reddebantur: nunc vero qua voluptate
afficimur, cum ea quae praedicta legimus in libro, compleri videmus in
mundo! Videamus quid fecerit, quem jam intelligit Asaph, quod
operatus est salutem in medio terrae. Tu disrupisti fontes et
torrentes: ut manarent liquorem sapientiae, ut manarent divitias
fidei, ut irrigarent salsitatem Gentium, ut omnes infideles in fide
dulcedinem sua irrigatione converterent. Disrupisti fontes et
torrentes. Forte discretum est; forte unum est, quia fontes tam
largi fuerunt ut flumina facerent. Tu disrupisti fontes et torrentes.
Si autem ad discretionem: in aliis fit verbum Dei fons aquae
salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 14); alii autem
audientes verbum, et non sic habentes ut bene vivant, tamen non
tacentes lingua, torrentes fiunt. Torrentes enim dicuntur proprie,
qui non sunt perennes: nam aliquando et translate dicitur torrens pro
fluvio; sicut dictum est: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et
torrente deliciarum tuarum potabis eos (Psal. XXXV, 9): non
enim ille torrens aliquando siccabitur. Sed torrentes proprie dicuntur
fluvii qui aestate deficiunt, aquis autem hiemalibus inundantur et
currunt. Vides ergo hominem bene fidelem, perseveraturum usque in
finem, non relicturum Deum in omni tentatione; pro veritate, non pro
falsitate et errore, omnes molestias sustinentem: hic unde sic viget,
nisi quia verbum factum est in eo fons aquae salientis in vitam
aeternam? Alius autem accipit verbum; praedicat, non tacet,
currit: sed aestas probat fontem aut torrentem. Tamen ex utroque
rigetur terra, ab eo qui operatus est salutem in medio terrae;
exundent fontes, currant torrentes: Tu disrupisti fontes et
torrentes.
18. Tu siccasti fluvios Etham. Hac rumpit fontes et torrentes,
hac siccat fluvios, ut inde currant aquae, et hinc aquae siccentur.
Fluvios, inquit, Etham. Quid est Etham? Verbum enim hebraeum
est. Quid interpretatur Etham? Fortis, robustus. Quis est iste
fortis et robustus, cujus fluvios siccat Deus? Quis, nisi ille ipse
draco? Nemo enim intrat in domum fortis, ut vasa illius diripiat,
nisi prius alligaverit fortem (Matth. XII, 29). Ipse est
fortis, de virtute sua praesumens, et Deum deserens; ipse est
fortis, qui ait: Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis
Altissimo (Isai. XIV, 13). De ipso calice perversae
fortitudinis homini propinavit. Fortes esse voluerunt, qui se deos
futuros de cibo vetito crediderunt. Factus est Adam fortis cui
insultaretur : Ecce factus est Adam tanquam unus ex nobis (Gen.
III, 5, 6, 22). Fortes et Judaei de justitia sua
praesumentes: Ignorantes enim Dei justitiam, et suam justitiam
quaerentes constituere, tanquam fortes, justitiae Dei non sunt
subjecti (Rom. X, 3). Videte hominem digessisse fortitudinem
suam, et remansisse infirmum, inopem, longe stantem, nec oculos ad
coelum levare audentem; sed percutientem pectus suum, et dicentem:
Domine, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13).
Jam infirmus est, jam infirmitatem confitetur; non est fortis: arida
terra est; rigetur fontibus et torrentibus. Illi adhuc fortes sunt,
qui de virtute sua praesumunt. Siccentur flumina eorum: non
proficiant doctrinae gentium, haruspiscum, mathematicorum, magicae
artes; quoniam siccati sunt fluvii Fortis : Tu siccasti fluvios
Etham. Arescat illa doctrina; inundentur mentes Evangelio
veritatis.
19. [vers. 16.] Tuus est dies, et tua est nox. Quis hoc
ignorat, quando ipse fecit haec omnia; quia per Verbum facta sunt
omnia (Joan. I, 3)? Illi ipsi qui operatus est salutem in medio
terrae, illi dicitur: Tuus est dies, et tua est nox. Aliquid hic
intelligere debemus, quod pertineat ad ipsam salutem quam operatus est
in medio terrae. Tuus est dies. Qui sunt isti? Spirituales. Et
tua est nox. Qui sunt isti? Carnales, Tuus est dies; et tua est
nox. Loquantur spirituales spiritualia spiritualibus; dictum est
enim: Spiritualibus spiritualia comparantes, sapientiam loquimur
inter perfectos (I Cor. II, 13, 6). Nondum capiunt istam
sapientiam carnales: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed
quasi carnalibus (Id., III, 1). Ergo cum spirituales
spiritualibus loquuntur, Dies diei eructat verbum: cum vero et ipsi
carnales non tacent fidem crucifixi Christi, quam possunt capere
parvi, Nox nocti annuntiat scientiam (Psal. XVIII, 3).
Tuus est dies, et tua est nox. Ad te pertinent spirituales, ad te
pertinent carnales: illos illustras incommutabili sapientia et
veritate; illos consolaris carnis manifestatione, tanquam luna
consolans noctem. Tuus est dies, et tua est nox. Vis audire diem?
Vide si capis; erige quantum potes mentem tuam. Videamus si pertines
ad diem; jam videamus, si non palpitat aspectus tuus. Potes videre
quod audisti modo ex Evangelio: In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum? Non nosti enim tu
cogitare verba, nisi quae sonant et transeunt. Potes jam capere
Verbum, non sonum, sed Deum? Annon ibi audisti: Et Deus erat
Verbum? Sed tu ista verba cogitas, Omnia per ipsum facta sunt: et
per ipsum facti sunt et qui verba faciunt. Quale ergo illud Verbum
est? Capis, o carnalis? responde; capis? Non capis, adhuc ad
noctem pertines; luna tibi necessaria est, ne in tenebris moriaris.
Etenim quidam peccatores intenderunt arcum, ut sagittarent in obscura
luna rectos corde (Psal. X, 3). Obscurata est enim caro
Christi de cruce deposita, et in sepulcro posita: et illi qui
occiderunt insultaverunt; et nondum resurrexerat, et sagittati sunt
discipuli recti corde, sed in obscura luna. Ergo ut non solum dies
diei eructet verbum, sed etiam nox nocti annuntiet scientiam; quoniam
tuus est dies, et tua est nox; dignare descendere, manere apud eum a
quo descendis, sed venire ad quos descendis. Dignare descendere qui
in hoc mundo eras, et mundus per te factus est, et mundus te non
cognovit. Habeat et nox consolationem suam; habeat, inquit, Verbum
caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1-14):
Tuus est dies, et tua est nox. Tu perfecisti solem et lunam:
solem, spirituales; lunam, carnales. Adhuc carnalis est, non
deseratur, et ipse perficiatur. Tu perfecisti solem et lunam:
solem, tauquam sapientem; lunam, tanquam insipientem; non tamen
deseruisti. Nam ita scriptum est: Sapiens permanet sicut sol;
stultus autem sicut luna mutatur (Eccli. XXVII, 12). Quid
ergo, quia sol permanet, id est, quia sapiens permanet sicut sol,
stultus sicut luna mutatur, adhuc carnalis, adhuc insipiens deserendus
est? Et ubi est quod dictum est ab Apostolo: Sapientibus et
insipientibus debitor sum (Rom. I, 14)? Tu perfecisti solem et
lunam.
20. [vers. 17.] Tu fecisti omnes terminos terrae. Nonne et
ante, quando fundavit terram? Sed quomodo fecit terminos terrae, qui
operatus est salutem in medio terrae? Quomodo, nisi quomodo dicit
Apostolus: Gratia autem salvi facti sumus, et hoc non ex nobis, sed
Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur? Ergo non
erant opera bona Erant; sed quomodo? Gratia Dei. Sequere;
videamus. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in
operibus bonis (Ephes. II, 8-10). Ecce quomodo fecit
terminos terrae, qui operatus est salutem in medio terrae: Tu fecisti
omnes terminos terrae. Aestatem et ver tu fecisti ea. Ferventes
spiritu aestas est. Tu, inquam, fecisti spiritu ferventes: tu
fecisti et novellos in fide; ver est. Aestatem et ver tu fecisti ea.
Non glorientur quasi non acceperint: tu fecisti ea.
21. [vers. 18.] Memor esto hujus creaturae tuae. Cujus
creaturae tuae? Inimicus exprobravit Domino. O Asaph, dole in
intellectu pristinam caecitatem tuam! Inimicus exprobravit Domino.
Dictum est Christo in gente sua, Peccator est iste; non novimus
unde sit: nos novimus Moysen, illi locutus est Deus; iste
Samaritanus est (Joan. IX, 24, 29, et VIII, 48).
Inimicus exprobravit Domino; et populus imprudens exacerbavit nomen
tuum. Populus imprudens tunc Asaph; sed non intellectus Asaph
tunc. Quid dicitur in superiore psalmo? Quasi pecus factus sum ad
te; et ego semper tecum: quia non iit ad deos et idola Gentium.
Etsi non cognovit ut pecus, tamen recognovit ut homo, dixit enim,
Semper tecum, quasi pecus: et quid postea ibi in ipso psalmo, ubi
Asaph? Tenuisti manum dexterae meae; in voluntate tua deduxisti me,
et cum gloria assumpsisti me (Psal. LXXII, 23, 24). In
voluntate tua, non in justitia mea; dono tuo, non opere meo. Ergo
et hic, Inimicus exprobravit Domino; et populus imprudens
exacerbavit nomen tuum. Omnes ergo perierunt? Absit. Etsi aliqui
ex ramis fracti sunt, manent tamen aliqui quo insereretur oleaster
(Rom. XI, 17); et radix manet, et ex ipsis ramis per
infidelitatem fractis revocati sunt quidam per fidem: nam et ipse
apostolus Paulus per infidelitatem fractus erat, et per fidem radici
restitutus est. Ita plane populus imprudens exacerbavit nomen tuum,
quando dictum est: Si filius Dei est, descendat de cruce (Matth.
XXVII, 40).
22. [vers. 19.] Sed quid tu, Asaph, jam in intellectu? Ne
tradideris bestiis animam confitentem tibi. Agnosco, inquit Asaph;
quia, sicut in alio psalmo dicitur, Peccatum meum cognovi, et
facinus meum non operui (Psal. XXXI, 5). Quare? Quia
locutus est Petrus mirantibus linguas Israelitis, quoniam ipsi
occiderunt Christum, cum propter illos missus sit Christus. Hoc
audito, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Apostolos, Quid ergo
faciemus? dicite nobis. Et Apostoli: Agite poenitentiam, et
baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi; et
dimittentur vobis peccata vestra (Act. II, 37, 38). Quia
ergo per poenitentiam confessio facta est, Ne tradideris bestiis
animam confitentem tibi. Quare, confitentem tibi? Quia conversus
sum in aerumna, dum configitur spina (Psal. XXXI, 4).
Compuncti sunt corde; et facti sunt aerumnosi poenitendo, qui fuerant
gloriosi saeviendo. Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi.
Quibus bestiis, nisi quarum capita contrita sunt super aquam? Quia
dictus est bestia, leo, et draco, ipse diabolus. Noli, inquit,
dare diabolo et angelis ejus animam confitentem tibi. Devoret
serpens, si adhuc terrena sapio, si terrena desidero, si adhuc in
promissis Veteris Testamenti, Novo revelato, remaneo. Cum autem
jam deposuerim superbiam, et justitiam meam non agnoscam, sed gratiam
tuam; non habeant in me superbae bestiae potestatem. Ne tradideris
bestiis animam confitentem tibi. Animas pauperum tuorum ne
obliviscaris in finem. Divites eramus, fortes eramus; sed siccasti
fluvios Etham: jam modo non constituimus justitiam nostram, sed
agnoscimus gratiam tuam; pauperes sumus, exaudi mendicos tuos. Jam
non audemus oculos ad coelum levare, sed percutientes pectus nostrum
dicimus: Domine, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII,
13); Animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
23. [vers. 20.] Respice in testamentum tuum. Redde quod
promisisti: tabulas tenemus, haereditatem exspectamus. Respice in
testamentum tuum; non illud vetus: non propter terram Chanaan roge;
non propter inimicorum temporalem subjectionem, non propter filiorum
carnalem fecunditatem, non propter divitias terrenas, non propter
salutem temporalem; Respice in testamentum tuum, quo promisisti
regnum coelorum. Jam agnosco testamentum tuum; jam intellectus est
Asaph, non est pecus Asaph, jam videt quod dictum est:
|
“Ecce dies
veniunt, dicit Dominus; et consummabo domui Israel et domui Juda
testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui patribus
eorum. (Jerem. XXXI, 31, 32). Respice in testamentum
tuum; quoniam repleti sunt qui obscurati sunt terrae domorum
iniquarum:”
|
|
quia corda habebant iniqua. Domus nostrae, corda
nostra: ibi libenter habitant beati mundo corde (Matth. V, 8).
Respice ergo in testamentum tuum; et reliquiae salvae fiant (Rom.
IX, 27): quia multi qui attendunt ad terram, obscurati sunt, et
repleti sunt terra. Intravit in oculos eorum pulvis, et excaecavit
eos, et facti sunt pulvis quem projicit ventus a facie terrae (Psal.
I, 4). Repleti sunt qui obscurati sunt terrae domorum iniquarum.
Attendendo enim terram obscurati sunt, de quibus dictum est in alio
psalmo: Obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper
incurva (Psal. LXVIII, 24). Terra ergo repleti sunt qui
obscurati sunt terrae domorum iniquarum, quia corda habebant iniqua.
Domus enim nostrae, sicut supra diximus, corda nostra sunt: ibi
libenter habitamus, si ea ab iniquitate mundemus. Ibi est mala
conscientia, quae inde repellit hominem quo jubetur ire portans
grabatum suum, cui peccata dimissa sunt, dicente Domino, Tolle
grabatum tuum, et vade in domum tuam (Joan. V, 8): porta carnem
tuam, et intra ad sanatam conscientiam tuam. Quoniam repleti sunt qui
obscurati sunt terrae domorum iniquarum: obscurati sunt, repleti sunt
terra. Illi obscurati, qui sunt? Qui corda iniqua habent: reddit
illis Dominus secundum cor suum.
24. [vers. 21.] Ne avertatur humilis confusus. Illos enim
superbia confudit. Egenus et inops laudabunt nomen tuum. Videtis,
fratres, quam debeat dulcis esse paupertas: videtis pauperes et inopes
pertinere ad Deum; sed pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum
coelorum (Matth. V, 3). Qui sunt pauperes spiritu? Humiles,
trementes verba Dei, confitentes peccata sua; non de suis meritis,
nec de sua justitia praesumentes. Qui sunt pauperes spiritu? Qui
quando faciunt aliquid boni, Deum laudant; quando mali, se
accusant. Super quem requiescet Spiritus meus, ait propheta, nisi
super humilem, et quietum, et trementem verba mea (Isai. LXVI,
2)? Jam ergo Asaph intellexit; jam terrae non haeret, jam
promissa terrena ex Veteri Testamento non expetit: mendicus tuus
factus est, pauper tuus factus est; fluvios tuos sitit, quia sui
siccati sunt. Quia ergo talis factus est, non fraudetur spe:
quaesivit manibus nocte coram te; non decipiatur (Psal. LXXVI,
3). Ne avertatur humilis confusus: egenus et inops laudabunt nomen
tuum. Confitentes peccata sua, laudabunt nomen tuum; desiderantes
aeterna promissa tua, laudabunt nomen tuum: non de temporalibus
turgidi, non de propria justitia in superbiam elati et inflati, non
ipsi; sed qui? Egenus et inops laudabunt nomen tuum.
25. [vers. 22.] Exsurge, Domine; judica causam meam.
Desertus enim videor, quia nondum accepi quod promisisti: et factae
sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie,
Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 4)? Et quia non possum
ostendere Deum meum; quasi inane sequar, insultatur mihi. Nec
paganus tantum, vel Judaeus, vel haereticus; sed aliquando frater
ipse catholicus torquet os, quando promissa Dei praedicantur, quando
futura resurrectio praenuntiatur. Et adhuc et ipse, quamvis jam
tinctus aqua salutis aeternae, portans sacramentum Christi, forsitan
dicit, Et quis huc resurrexit? et, Non audivi patrem meum de
sepulcro loquentem, ex quo eum sepelivi. Deus dedit legem ad tempus
servis suis, ad quod se avocent: nam quis redit ab inferis? Et quid
faciam talibus? ostendam quod non vident? Non possum: non enim
propter illos Deus visibilis debet fieri. Jam id agant, si placet;
ita faciant, ita conentur: quia ipsi nolunt converti in melius, Deum
convertant in pejus. Videat qui potest, credat qui non potest, esse
Deum. Etsi videt qui potest, numquid oculis videt? Intellectu
videt, corde videt. Non enim solem et lunam volebat ostendere, qui
dicebat: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth.
V, 8). Immundum autem cor nec ad fidem idoneum, ut quod non
potest videre vel credat. Non video, inquit: quid crediturus sum?
Anima enim tua videtur, ut opinor! Stulte! corpus tuum videtur;
animam tuam quis videt? Cum ergo corpus tuum solum videatur, quare
non sepeliris? Miratur quia dixi, Si corpus tantum videtur, quare
non sepeliris? Et respondet (sapit enim ad hoc). Quia vivo. Unde
scio quia vivis, cujus animam non video? unde scio? Respondebis:
Quia loquor, quia ambulo, quia operor. Stulte! ex operibus
corporis agnosco viventem; ex operibus creaturae non potes agnoscere
Creatorem! Et forte qui dicit, Cum mortuus fuero, postea nihil
ero: et litteras didicit, et ab Epicuro didicit hoc, nescio quo
deliro philosopho, vel potius amatore vanitatis, non sapientiae; quem
ipsi etiam philosophi porcum nominaverunt: qui voluptatem corporis
summum bonum dixit, hunc philosophum porcum nominaverunt, voluntatem
se in coeno carnali. Ab illo forte didicit iste litteratus dicere,
Non ero posteaquam mortuus fuero. Siccentur flumina Etham; pereant
doctrinae istae Gentium, pullulent vireta Jerusalem: videant quod
possunt; corde credant quod videre non possunt. Certe ista omnia quae
per mundum modo videntur, quando operabatur Deus salutem in medio
terrae, cum ista dicebantur, nondum erant: et ecce tunc praedicta
sunt; nunc impleta monstrantur, et adhuc dicit stultus in corde suo,
Non est Deus (Psal. XIII, 1). Vae perversis cordibus!
quoniam ita ventura sunt quae restant, sicut venerunt ista quae tunc
non fuerunt, et ventura praenuntiabantur. An vero exhibuit nobis
Deus omnia quae promisit, et de solo die judicii nos fefellit? Non
erat Christus in terra; promisit, exhibuit: non virgo pepererat:
promisit, exhibuit: non erat fusus sanguis pretiosus, quo deleretur
chirographum mortis nostrae; promisit, exhibuit: nondum resurrexerat
caro in vitam aeternam; promisit, exhibuit: nondum crediderant
Gentes; promisit, exhibuit: nondum haeretici nomine Christi
armati, contra Christum militabant; praedixit, exhibuit: nondum
idola Gentium de terra deleta erant; praedixit, exhibuit: ista omnia
cum praedixisset et exhibuisset, de solo die judicii mentitus est?
Veniet omnino, quomodo ista venerunt; quia et ista antequam venirent
futura erant, et futura prius praenuntiata sunt, et postea venerunt;
veniet, fratres mei. Nemo dicat, Non veniet; aut, Veniet, sed
longe est quod veniet: sed tibi prope est ut eas hinc. Sufficiat
prima deceptio: si non potuimus primo permanere in praecepto, saltem
corrigamur exemplo. Nondum erat exemplum casus humani, quando dictum
est ad Adam: Morte morieris, si tetigeris; et venit de transverso
serpens, et dixit: Non morte morieris. Creditus est serpens,
contemptus est Deus; creditus est serpens, tactum est vetitum,
mortuus est homo (Gen. II, 17, et III, 4, 6, 19).
Nonne impletum est potius quod minatus est Deus, quam quod promiserat
inimicus? Sic est certe: agnoscimus hoc; inde omnes in morte: jam
vel experti cauti simus. Non enim cessat et modo serpens insusurrare,
et dicere: Numquid vere damnaturus est Deus tantas turbas,
liberaturus est paucos? Quid est aliud quam, Facite contra
praeceptum; non moriemini? sed quomodo tunc, sic et nunc. Si
feceris quod suggerit diabolus, et contempseris quod praecepit Deus;
veniet judiciis dies, et invenies verum quod minatus est Deus, et
falsum quod pollicitus est diabolus. Exurge, Domine, judica causam
meam. Mortuus es, et contemptus es; dicitur mihi, Ubi est Deus
tuus (Psal. XLI, 11)? Exsurge, judica causam meam. Non
enim venturus est ad judicium, nisi qui exsurrexit a mortuis.
Venturus praenuntiabatur; venit, et contemptus est a Judaeis
ambulans in terra; contemnitur a falsis christianis sedens in coelo.
Exsurge, Domine; judica causam meam. Quoniam in te credidi, non
peream; quia credidi quod non vidi, spe mea non fallar , accipiam
quod promisisti; Judica causam meam. Memento opprobriorum tuorum;
eorum quae ab imprudente sunt tota die. Adhuc enim insultatur
Christo; nec deerunt tota die, hoc est usque in finem saeculi, vasa
irae. Adhuc dicitur: Vana praedicant Christiani; adhuc dicitur:
Inanis est resurrectio mortuorum. Judica causam meam: memento
opprobriorum tuorum. Sed quorum nisi eorum quae ab imprudente sunt
tota die? Numquid prudens hoc dicit? Prudens enim dictus est,
Porro videns: si prudens porro videns, fide videtur porro; nam
oculis vix ante pedes videtur tota die.
26. [vers. 23.] Ne obliviscaris vocem deprecantium te.
Ingemiscentium, et exspectantium jam quod promisisti de Novo
Testamento, et ad ipsam fidem ambulantium, ne obliviscaris vocem
deprecantium te. Sed illi adhuc dicunt: Ubi est Deus tuus?
Superbia eorum qui te oderunt, ascendat semper ad te: Noli et eorum
superbiam oblivisci. Nec obliviscitur: omnino aut punit, aut
corrigit.
|
|