|
1. [vers. 1.] Psalmus iste tumori superbiae medicinam
humilitatis apportat, humiles autem consolatur in spe: hoc agens, ut
ne quisquam superbe de se praesumat, ne quisquam humilis de Domino
desperet. Est enim promissio Dei rata, certa, fixa et inconcussa,
fidelis et omni dubitatione carens, quae consolatur afflictos. Tota
enim vita humana super terram, sicut scriptum est, tentatio est (Job
VII, 1). Nec quasi prospera eligenda est, et sola adversa
devitanda: sed utraque cavenda est; illa ne corrumpat, ista ne
frangat; ut unicuique hominum, in quocumque statu rerum in hac vita
egerit, non sit refugium nisi Deus, nec ullum gaudium nisi in
promissis ejus. Vita enim haec qualibet redundans felicitate multos
fallit; Deus neminem. Quia ergo omni homini converso ad Deum
mutatur delectatio, mutantur deliciae (non enim subtrahuntur, sed
mutantur): omnes autem deliciae nostrae in hac vita, nondum sunt in
re; sed ipsa spes tam certa est, ut omnibus hujus saeculi deliciis
praeponenda sit, sicut scriptum est, Delectare in Domino. Et ne
putares te jam habere quod promittit, subjecit statim, Et dabit tibi
petitiones cordis tui (Psal. XXXVI, 4). Si ergo nondum
habes petitiones cordis tui, unde delectaris in Domino, nisi quia
tenes certum promissorem, qui se effecit promittendo debitorem? Hujus
igitur deprecationis ut permaneat nobiscum spes nostra, et introducamur
in id quod promisit Deus, loquitur titulus hujus psalmi: In finem ne
corrumpas. Quid est, ne corrumpas? Quod promisisti, exhibe. Sed
quando? In finem. Illuc ergo mentis oculus dirigatur; in finem:
omnia quae in via occurrerint, transeantur, ut perveniatur in finem.
Exsultent superbi de praesenti felicitate; tumeant honoribus,
fulgeant auro, redundent familiis, obsequiis clientium constipentur:
praetereunt ista; transeunt tanquam umbra. Cum ille finis venerit,
ubi omnes qui modo in Domino sperant gaudeant, tunc illis veniet sine
fine tristitia. Quando acceperint humiles quod irrident superbi, tunc
superborum typhus convertetur in luctum. Tunc erit illa vox quam in
libro Sapientiae novimus: dicent enim tunc videntes gloriam
sanctorum, qui cum hic humiliarentur, toleraverunt; qui cum hic
sublimarentur, non annuerunt; tunc ergo illi dicent: Hi sunt quos
aliquando habuimus in risum. Ubi etiam dicunt: Quid nobis profuit
superbia? et divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt
omnia tanquam umbra (Sap. V, 3, 8, 9). Quia de
corruptibilibus praesumpserunt, spes eorum corrumpetur; nostra vero
spes tunc erit res. Promissio enim Dei ut maneat integra et firma et
certa erga nos, diximus ex corde fidei, In finem, ne corrumpas.
Noli ergo timere ne promissiones Dei corrumpat aliquis potentium.
Ipse non corrumpit, quia verax est; potentiorem non habet a quo ejus
promissio corrumpatur: certi ergo simus de promissis Dei; et cantemus
jam, unde incipit Psalmus.
2. [vers. 2.] Confitebimur tibi, Deus, confitebimur tibi, et
invocabimus nomen tuum. Noli antequam confitearis invocare;
confitere, et invoca. Illum quippe quem invocas, in te vocas. Quid
est enim invocare, nisi in teipsum vocare? Si invocatur a te, id
est, si vocatur in te, ad quem accedit? Ad superbum non accedit.
Certe altus est; non eum attingit elatus. Omnia sublimia ut
contingamus, attollimus nos; et si attingere non possumus,
machinamenta aliqua vel scalas quaerimus, ut sublimati sublimia
contingamus: contra Deus; et altus est, et ab humilibus
contingitur. Scriptum est, Prope est Dominus his qui obtriverunt
cor (Psal. XXXIII, 19): tritura cordis, pietas,
humilitas. Qui se conterit, irascitur sibi: se habeat iratum, ut
illum habeat propitium; se habeat judicem, ut illum habeat
defensorem. Ergo invocatus Deus venit. Ad quem venit? Ad superbum
non venit. Audi aliud testimonium: Excelsus Dominus, et humilia
respicit; excelsa autem a longe cognoscit (Psal. CXXXVII,
6). Excelsus Dominus, et humilia respicit, non a longe; excelsa
autem a longe cognoscit. Et ne forte cum dictum esset quia humilia
respicit, superbi de impunitate gauderent, quasi eos superbientes non
agnoscat qui in excelsis habitat; territi sunt et dictum est eis:
Videt vos, et cognoscit vos, sed a longe. Hos facit beatos quibus
propinquat: vos autem, inquit, o superbi, o excelsi, non eritis
impuniti, quia cognoscit; non eritis beati, quia a longe cognoscit.
Videte ergo quid agatis; quia si agnoscit, non ignoscit. Melius
ergo ignoscit, quam agnoscit. Quid est enim ipsum ignoscere, nisi
non noscere? Quid est non noscere? Non animadvertere: nam et
vindicantis solet dici animadversio. Audi orantem ut ignoscat:
Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L, 11). Quid igitur
facies, si averterit faciem suam a te? Molestum est, et timendum ne
deserat te. Rursus si faciem non avertit, animadvertit. Novit hoc
Deus, potest hoc Deus, et avertere faciem a peccante, et non
avertere a confitente. Itaque alibi ei dicitur: Averte faciem tuam a
peccatis meis; et alibi ei dicitur: Ne avertas faciem tuam a me
(Psal. XXVI, 9). Ibi, A peccatis meis averte; hic autem,
A me noli avertere. Confitere ergo, et invoca: confitendo enim
mundas templum quo veniat invocatus. Confitere, et invoca. Avertat
faciem a peccatis tuis; non avertat a te: avertat faciem ab eo quod tu
fecisti; non avertat ab eo quod ipse fecit. Te enim hominem ipse
fecit; peccata tua ipse fecisti. Confitere ergo, et invoca; dic:
Confitebimur tibi, Deus: confitebimur tibi.
3. Ipsa repetitio, confirmatio est, ne te confessum esse
poeniteat. Non enim alicui erudeli confessus es; non ultori, non
insultatori: confitere securus. Audi aliam vocem psalmi adhortantem:
Confitemini Domino, quoniam bonus est (Psal. CV, 1, et
CVI, 1). Quid est, quoniam bonus est? Quid timetis
confiteri? bonus est; ignoscit confitenti. Time confiteri judici
homini, ne forte confessum puniat; Deo noli: fac confitendo
propitium, quem negando non facis nescium. Confitebimur tibi,
Deus; confitebimur, et securi jam invocabimus nomen tuum.
Exhausimus corda nostra confessione; terruisti, mundasti. Confessio
nos humiles facit, propinqua humilibus, qui recedis ab excelsis.
Firmamentum autem esse sententiae in repetitione, multis Scripturarum
locis docemur. Inde est quod Dominus ait, Amen amen (Joan. I,
51). Inde in aliquibus psalmis, Fiat, fiat (Psal. LXXI,
19, et LXXXVIII, 53): ad significationem rei sufficeret
unum fiat; ad significationem firmitatis accessit alterum fiat. Rex
Aegypti Pharao, nostis quod cum ibi jam esset Joseph propter
pudicitiae amorem inclusus in carcere, vidit somnium idem Pharao notum
omnibus nobis: a septem macris consumptas esse septem boves pingues;
et rursus, a septem spicis exilibus consumptas esse septem fecundas.
Et quid est interpretatus Joseph? Si meministis, non duo sunt ista
somnia, sed visum unum.
inquit,
|
“interpretatio
eorum: sed quod rursus vidisti,”
|
|
ait,
|
“ad confirmationem valet”
|
|
(Gen. XLI, 1-32). Haec dixi ut non putetis repetitionem in
verbis sanctae linguae, quasi loquacitatis esse appetitum. Saepe ibi
repetitio firmamenti habet vim.
|
“Paratum cor meum, Deus,”
|
|
inquit;
(Psal. LVI, 8). Alio loco
dicit:
|
“Sustine Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum,
et sustine Dominum”
|
|
(Psal. XXVI, 14). Innumerabilia talia
sunt per omnes Scripturas. His sufficit commendasse nos vobis
loquendi genus, quod observetis in omnibus similibus: modo ad rem
advertite. Confitebimur tibi, inquit, et invocabimus. Dixi quare
ante invocationem praecedit confessio: quia quem invocas, invitas.
Venire autem non vult invocatus, si tu fueris elatus: elatus si
fueris, confiteri non poteris; nec ea negas Deo quae nescit. Itaque
confessio tua non illum docet, sed te mundat.
4. Et jam confessus est, invocavit: imo confessi sunt,
invocaverunt; et dicitur ex persona unius, Enarrabo omnia mirabilia
tua. Confessus exinanivit se malis, invocans implevit se bonis,
enarrans eructavit quo se implevit. Et videte, fratres; cum
confiterentur multi erant: Confitebimur tibi, Deus; confitebimur
tibi, et invocabimus nomen tuum. Multa enim sunt corda confitentium,
unum credentium. Quare multa sunt corda confitentium, unum
credentium? Diversa enim peccata homines confitentur; unam fidem
credunt. Jam ergo cum coeperit Christus habitare in interiore homine
per fidem (Ephes. III, 17), coeperitque invocatus possidere
confessum; fit totus Christus, caput, et corpus, et ex multis
unus. Audite jam verba Christi. Nam quasi non ejus verba
videbantur, Confitebimur tibi, Deus; confitebimur tibi, et
invocabimus nomen tuum. Jam incipit ex persona capitis sermo. Sive
autem caput loquatur, sive membra loquantur, Christus loquitur:
loquitur ex persona capitis, loquitur ex persona corporis. Sed quid
dictum est? Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est;
ego, inquit, dico, in Christo et in Ecclesia (Gen. II, 24,
et Ephes. V, 31, 32). Et ipse in Evangelio: Igitur jam
non duo, sed una caro (Matth. XIX, 6). Nam ut noveritis has
duas quodammodo esse personas, et rursus unam copulatione conjugii,
tanquam unus loquitur apud Isaiam, et dicit: Sicut sponso alligavit
mihi mitram, et sicut sponsam induit me ornamento (Isai. LXI,
10). Sponsum se dixit ex capite, sponsam ex corpore. Loquitur
ergo unus; audiamus eum, et in eo nos quoque loquamur: simus membra
ejus, ut haec vox et nostra esse possit. Enarrabo, inquit, omnia
mirabilia tua. Evangelizat Christus seipsum, evangelizat se etiam in
membris suis jam existentibus, ut et alios adducat, et accedant qui
non erant, et copulentur membris ejus, per quae membra ejus
praedicatum est Evangelium; et fiat unum corpus sub uno capite, in
uno spiritu, in una vita.
5. [vers. 3.] Et quid ait? Cum accepero, inquit, tempus ego
justitias judicabo. Quando judicabit justitias? Cum acceperit
tempus. Nondum est ipsum tempus. Gratias misericordiae ejus: prius
praedicat justitias, et sic judicat justitias . Nam si ante vellet
judicare quam praedicare, quis inveniretur liberandus? quis
absolvendus occurreret? Modo ergo praedicationis tempus est:
Narrabo, inquit, omnia mirabilia tua. Audi narrantem, audi
praedicantem; nam si contempseris, Cum accepero tempus, inquit, ego
justitias judicabo. Dono, inquit, nunc peccata confitenti; non
parcam postea contemnenti. Misericordiam et judicium cantabo tibi,
Domine (Psal. C, 1), dicitur in psalmo. Misericordiam et
judicium: modo misericordiam, postea judicium; in qua misericordia
peccata donantur, in quo judicio peccata puniuntur. Vis non timere
peccatorum punitorem? Ama donatorem; noli respuere, noli te
extollere, noli dicere, Non habeo quod mihi donet; audi enim quod
sequitur: Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Accepit
tempus Christus? accepit tempus Filius Dei? Filius Dei non
accepit tempus; sed Filius hominis accepit tempus. Idem ipse autem
et Filius Dei per quem facti sumus, et Filius hominis per quem
refecti sumus. Homine assumpto, ipse non assumptus; homine mutato in
melius, nullo modo ipse in deterius commutatus, non destitit esse quod
erat, sed accepit quod non erat. Quid erat? Cum in forma Dei
esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo: Apostoli verba
sunt. Et quid accepit? Sed semetipsum exinanivit. formam servi
accipiens (Philipp. II, 6, 7). Sicut formam servi accepit,
ita et tempus accepit. Demutatus est ergo? deminutus est? exilior
redditus? in defectum lapsus? Absit. Quid ergo semetipsum
exinanivit, formam servi accipiens? Exinanisse se dictus est
accipiendo inferiorem, non degenerando ab aequali. Ergo, fratres,
quid est hoc, Cum accepero tempus, ego justitias judicabo? Accepit
tempus ut Filius hominis; gubernat tempora ut Filius Dei. Audi
quia ut Filius hominis accepit tempus judicandi. Dicit in
Evangelio: Dedit ei potestatem judicii faciendi, quoniam Filius
hominis est (Joan. V, 27). Secundum quod Filius Dei,
nunquam accepit potestatem judicandi; quia nunquam caruit potestate
judicandi: secundum quod Filius hominis, accepit tempus sicut
nascendi et patiendi, sicut moriendi et resurgendi et ascendendi, ita
veniendi et judicandi. Dicit in illo ista et corpus ejus; non enim
sine illis judicabit: dicit quippe in Evangelio, Sedebitis super
duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX,
28). Ergo totus Christus dicit, id est caput et corpus in
sanctis, Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.
6. [vers. 4.] Modo autem quid? Defluxit terra. Si defluxit
terra, unde defluxit nisi peccatis? Ideo et delicta dicuntur.
Delinquere est, tanquam de liquido quodam defluere a stabilitate
firmamenti virtutis atque justitiae. Cupiditate enim inferiorum
quisque peccat: sicut roboratur charitate superiorum, sic deficit, et
quasi liquescit cupiditate inferiorum. Hunc fluxum rerum in peccatis
hominum attendens donator misericors, donator peccatorum, nondum
exactor suppliciorum, attendit et ait: Defluxit terra, et omnes
inhabitantes in ea. Ipsa utique terra defluxit in habitantibus se.
Expositio est consequens, non additio. Tanquam si diceres: Quomodo
defluxit terra? subtracta sunt fundamenta, et aliquid in ea hiatu
quodam demersum est? Quod dico terram, omnes inhabitantes in ea.
Inveni, inquit, terram peccatricem; et quid feci? Ego confirmavi
columnas ejus. Quas columnas confirmavit? Columnas Apostolos
dicit: sic apostolus Paulus de coapostolis suis, Qui videbantur,
inquit, columnae esse (Gal. II, 9). Et quid essent illae
columnae, nisi ab illo firmarentur? quia quodam terrae motu etiam
ipsae columnae nutaverunt; in passione Domini omnes Apostoli
desperaverunt. Ergo columnae illae quae passione Domini nutaverunt,
resurrectione firmatae sunt. Clamavit initium aedificii per columnas
suas, et in eis omnibus columnis architectus ipse clamavit. Columna
enim una erat ex illis Paulus apostolus, cum diceret: An vultis
experimentum accipere ejus, qui in me loquitur Christus (II Cor.
XIII, 3)? Ergo, Ego, inquit, confirmavi columnas ejus:
resurrexi; ostendi mortem non esse metuendam, ostendi timentibus nec
ipsum corpus perire in morientibus. Terruerunt eos vulnera;
firmaverunt cicatrices. Posset Dominus Jesus Christus sine ulla
cicatrice resurgere: quid enim illi potestati magnum erat, ad tantam
integritatem compagem corporis revocare, ut nullum omnino vestigium
praeteriti vulneris appareret? Habebat potestatem unde illud etiam
sine cicatrice sanaret; sed habere voluit unde nutantes columnas
firmaret.
7. [vers. 5.] Audivimus jam, fratres, quod quotidie non
tacetur; audiamus quid clamaverit per columnas has. Tempus audiendi
est propter terrorem illum: Ego justitias judicabo, cum accepero
tempus. Ille accepturus est tempus justitias judicandi; vos jam nunc
habetis tempus justitias faciendi. Si taceret, non haberetis quid
facere; sed confirmatis columnis clamat. Quid clamat? Dixi
iniquis: Nolite inique facere. Clamat, fratres mei; certe
clamatis, delectat vos, audite clamantem. Per ipsum obsecro,
terreat vos ista vox: non tam nos vestrae istae voces delectare
debent, quam vos istae terrere. Dixi iniquis: Nolite inique
facere. Sed jam fecerunt, et rei sunt; jam defluxit terra, et omnes
inhabitantes in ea. Compuncti sunt corde qui Christum crucifixerunt;
agnoverunt peccatum suum, didicerunt aliquid ab Apostolis, ne
desperarent de indulgentia praedicatoris (Act. II, 37, 38).
Medicus enim venerat, et ideo non ad sanos venerat: Non est,
inquit, opus sanis medicus, sed male habentibus; non veni vocare
justos, sed peccatores ad poenitentiam (Matth. IX, 12 et
13). Ergo, Dixi iniquis: Nolite inique facere. Non
audierunt. Olim enim nobis dictum est; non audivimus, lapsi sumus,
mortales facti, mortales geniti: defluxit terra. Audiant vel modo,
ut surgant, medicum qui venit ad languidum: quem noluerunt audire
sani, ut non caderent; audiant jacentes, ut surgant. Dixi iniquis:
Nolite inique facere. Quid agimus: Jam fecimus. Et
delinquentibus: Nolite exaltare cornu vestrum . Quid est hoc? Si
fecistis iniquitatem per cupiditatem, nolite eam defendere per
elationem: confitemini, si fecistis. Qui enim non confitetur, et
iniquus est, exaltat cornu. Dixi iniquis: Nolite inique facere; et
delinquentibus: Nolite exaltare cornu vestrum. Exaltabitur in vobis
cornu Christi, si non exaltetur cornu vestrum. Cornu vestrum de
iniquitate est; cornu Christi de majestate.
8. [vers. 6-8.] Nolite ergo efferri: ne loquamini adversus
Deum iniquitatem. Audite jam voces multorum; audiat unusquisque, et
pungatur. Quid solent homines dicere? Vere judicat Deus de rebus
humanis? et est illud judicium Dei ? aut vero curat quid agatur in
terra? Tam multi iniqui redundant felicitatibus; innocentes premuntur
laboribus! Sed illi accidit nescio quid mali, castigante Deo et
admonente, et novit conscientiam suam; novit pro merito peccatorum
suorum aliquid se perpeti posse: unde argumentatur adversus Deum?
Quia non potest dicere, Justus sum; quid putamus eum dicere? Sunt
pejores iniqui, et tamen ista non patiuntur. Haec est iniquitas quam
loquuntur homines adversus Deum. Videte autem quam iniquum sit: dum
se vult justum videri, illum facit injustum. Qui enim dicit, Inique
patior quod patior; illum iniquum facit cujus judicio patitur, se
autem justum qui inique patitur. Rogo vos, fratres mei, aequum est
hoc, ut Deus credatur injustus, tu justus? Cum autem haec dicis,
loqueris ad versus Deum iniquitatem.
9. Quid dicit in alio psalmo? Haec fecisti: numeratis quibusdam
peccatis. Haec, inquit, fecisti, et tacui. Quid est, tacui?
Nunquam tacet praecepto, sed interim tacet supplicio; quiescit a
vindicta, non profert in damnatum sententiam. Sed hoc ille dicit:
Feci illa et illa, et non vindicavit Deus; ecce sanus sum, nihil
mali contigit mihi. Haec fecisti, et tacui: suspicatus es
iniquitatem, quod ero tibi similis. Quid est, quod ero tibi
similis? Quia tu iniquus es, et me iniquum putasti; tanquam
approbatorem facinorum tuorum, non adversatorem , non ultorem. Et
quid postea tibi dicit? Arguam te, et constituam te ante faciem tuam
(Psal. XLIX, 21). Quid est hoc? Quia modo peccando post
terga te ponis, non te vides, non te inspicis; ego te ponam ante te,
et faciam tibi supplicium de te. Sic et hic. Ne loquamini adversus
Deum iniquitatem. Attendite. Multi autem loquuntur istam
iniquitatem; sed non audent palam, ne blasphemi exhorreantur ab
hominibus piis: in corde suo ista rodunt, intus tali nefario cibo
pascuntur; delectat eos loqui adversus Deum, et si non erumpunt
lingua, corde non tacent. Unde in alio psalmo dicitur: Dixit
stultus in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1). Dixit
stultus; sed homines timuit: noluit dicere ubi audirent homines; et
ibi dixit, ubi audiret ipse de quo dixit. Propterea et hic in isto
psalmo, charissimi, intendite, quoniam hoc quod dixit, Nolite loqui
adversus Deum iniquitatem, vidit multos hoc in corde agere, et
adjunxit: Quoniam neque ab oriente, neque ab occidente, neque a
desertis montium; quoniam Deus judex est. Iniquitatum tuarum judex
Deus est. Si Deus est, ubique praesens est. Quo te auferes ab
oculis Dei, ut in parte aliqua loquaris quod ille non audiat? Si ab
oriente judicat Deus, secede in occidentem, et dic quidquid vis
adversus Deum; si ab occidente, vade in orientem, et ibi loquere;
si a desertis montium judicat, vade in medium populorum, ubi tibi
submurmures. De nullo loco judicat, qui ubique secretus est, ubique
publicus; quem nulli licet ut est cognoscere, et quem nemo permittitur
ignorare. Vide quid agas. Loqueris adversus Deum iniquitatem.
Spiritus Domini replevit orbem terrarum (alia Scriptura dicit
hoc); et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis: propter hoc
qui loquitur iniqua, non potest latere (Sap. I, 7 et 8). Noli
ergo cogitare Deum in locis; ille tecum est talis, qualis fueris.
Quid est talis, qualis fueris? Bonus, si bonus fueris; et malus
tibi videbitur, si malus fueris: sed opitulator si bonus fueris;
ultor si malus fueris. Ibi habes judicem in secreto tuo. Volens
facere aliquid mali, de publico recipis te in domum tuam, ubi nemo
inimicorum videat; de locis domus tuae promptis et in faciem
constitutis, removes te in cubiculum; times et in cubiculo aliunde
conscium, secedis in cor tuum, ibi meditaris: ille corde tuo interior
est. Quocumque ergo fugeris, ibi est. Teipsum quo fugies? Nonne
quocumque fugeris, te sequeris? Quando autem et teipso interior est,
non est quo fugias a Deo irato, nisi ad Deum placatum: prorsus non
est quo fugias. Vis fugere ab ipso? Fuge ad ipsum. Ergo ne
loquamini adversus Deum iniquitatem, nec illic ubi loquimini.
Iniquitatem, inquit, meditatus est in cubili suo (Psal. XXXV,
5). Quid meditatus est in cubili suo? Cubile cor ejus, dicens:
Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino. Sed supra
dixit. Dicite in cordibus vestris, et in cubilibus vestris
compungimini (Psal. IV, 6, 5). Quot habes ibi punctiones
facinorum, tot habe illic compunctiones confessionum. Ubi ergo
loqueris adversus Deum iniquitatem, ibi te judicat: non judicium
differt, sed poenam. Jam judicat, jam novit, jam videt: poena
restat; cum fuerit praesentata, habebis et poenam, cum apparuerit
facies illius hominis qui hic irrisus est, qui judicatus, qui
crucifixus, qui sub judice stetit; cum apparuerit judicans in
praesentia sua, tunc habebis poenam, si te non correxeris. Quid ergo
modo faciemus? Praeveniamus faciem ejus, EN
EXOMOLOGESEI (Psal. XCIV, 2). Praeveni in
confessione: veniet mitis quem feceras iratum. Neque a desertis
montium; quoniam Deus judex est: non ab oriente, non ab occidente,
non a desertis montium. Quare? Quoniam Deus judex est. Si in
aliquo loco esset, non esset Deus: quia vero Deus judex est, non
homo, noli illum exspectare de locis. Locus ejus tu eris, si bonus,
si confessus invocaveris eum.
10. Hunc humiliat, et hunc exaltat. Quem humiliat, quem exaltat
judex ille? Attendite duos illos in templo, et videtis quem
humiliat, et quem exaltat.
|
“Ascenderunt in templo orare,”
|
|
ait;
|
“unus Pharisaeus, et alter Publicanus.”
|
|
Pharisaeus dicebat:
|
“Gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines, injusti,
raptores, adulteri, sicut et hic Publicanus: jejuno bis in sabbato;
decimas do omnium quae possideo.”
|
|
Ad medicum ascenderat, et membra
sana ostendebat; vulnera tegebat. Quid ergo ille qui melius noverat
unde sanaretur? Publicanus autem de longinquo stabat, et percutiebat
pectus suum. Videtis eum de longinquo stantem: illi propinquabat quem
invocabat.
|
“Et percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius
esto mihi peccatori. Amen dico vobis; descendit justificatus
Publicanus ille, magis quam Pharisaeus ille: quia omnis qui se
exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur”
|
|
(Luc.
XVIII, 10-14). Expositus est versus psalmi hujus. Deus
judex quid facit? Hunc humiliat, et hunc exaltat; humiliat
superbum, exaltat humilem.
11. [vers. 9.] Quia calix in manu Domini vini meri plenus est
mixto. Merito. Et inclinavit ex hoc in hunc; verumtamen faex ejus
non est exinanita: bibent omnes peccatores terrae. Renovamini
paululum; obscurum aliquid est: sed, quomodo audivimus Evangelii
lectionem recentissimam, Petite, et dabitur vobis; quaerite et
invenietis, pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7).
Sed dicis: Quo pulso, ut aperiatur mihi? Neque ab oriente, neque
ab occidente, neque a desertis montium; quoniam Deus judex est. Si
praesens est hic atque illic, et absens nusquam, ubi stas, ibi
pulsa; ibi tantum sta, quia stando pulsatur. Quid ergo est hoc?
Prima quaestio ista occurrit, Vini meri plenus est mixto: quomodo
meri, si mixto? Caeterum, Calix in manu Domini, cum dicit,
eruditis in Ecclesia Christi loquor, non utique veluti forma humana
circumscriptum Deum debetis vobis in corde pingere, ne clausis templis
simulacra in cordibus fabricetis. Calix ergo iste aliquid significat.
Inveniemus hoc. In manu autem Domini, est in potestate Domini:
manus enim Dei potestas Dei commendata est. Nam et de hominibus
plerumque dicitur, In manu hoc habet; hoc est, in potestate habet,
cum vult facit. Vini meri plenus est mixto. Consequenter ipse
exposuit: Inclinavit, inquit, ex hoc in hunc; verumtamen faex ejus
non est exinanita. Ecce unde mixto vino plenus erat. Non ergo vos
terreat, quia et merum et mixtum: merum propter sinceritatem, mixtum
propter faecem. Quid ergo ibi vinum, et quid faex? Et quid est,
Inclinavit ex hoc in hunc, ita ut faex ejus non esset exinanita?
12. Unde venerit ad hoc, recordamini: Hunc humiliat, et hunc
exaltat. Quod figuratum est nobis in Evangelio per duos homines,
Pharisaeum et Publicanum, hoc latius accipientes, intelligamus duos
populos, Judaeorum, et Gentium: Judaeorum populus, Pharisaeus
ille; Gentium populus, Publicanus ille. Judaeorum populus jactabat
merita sua; Gentium confitebatur peccata sua. Qui novit in Litteris
sanctis et Epistolas apostolicas, et Actus Apostolorum, videt ibi
quod dico: ne longum faciam quomodo Apostoli exhortabantur Gentes ne
desperarent, quod in magnis peccatis jacuissent; et reprimebant
Judaeos, ne se extollerent quasi ex justificationibus Legis, et ideo
se putarent justos, Gentiles autem peccatores esse, quia Judaeis et
Lex erat, et templum erat, et sacerdotium erat (Rom. III,
IV). Illi autem omnes cultores idolorum, veneratores daemoniorum,
longe quidem positi; sicut Publicanus ille de longinquo stabat.
Sicut illi superbiendo recesserunt, sic isti confitendo
propinquaverunt. Calix ergo vini meri plenus in manu Domini, quantum
donat Dominus ut intelligam (potest enim alius melius, quia sic se
habet obscuritas Scripturarum: difficile est ut unum pariant
intellectum. Quicumque tamen intellectus exierit, opus est ut regulae
fidei congruat: nec majoribus invidemus, nec parvuli desperamus .
Quid nobis videatur dico Charitati Vestrae, non ut obstruam aures
vestras adversus alios melius aliquid forte dicturos). Calix vini
meri plenus mixto videtur mihi esse Lex quae data est Judaeis, et
omnis illa Scriptura Veteris quod dicitur Testamenti, ibi sunt
pondera omnium sententiarum. Nam ibi Novum Testamentum absconditum
latet, tanquam in faece corporalium sacramentorum. Circumcisio carnis
magni sacramenti res est, et intelligitur inde circumcisio cordis.
Templum illud Jerusalem magni sacramenti est res, et intelligitur ex
eo corpus Domini. Terra promissionis intelligitur regnum coelorum.
Sacrificium victimarum et pecorum magnum habet sacramentum; sed in
omnibus illis generibus sacrificiorum intelligitur unum illud
sacrificium et unica victima in cruce Dominus : pro quibus omnibus
sacrificiis unum nos habemus, quia et illa figurabant haec, id est,
illis haec figurabantur. Accepit populus ille Legem; accepit mandata
justa et bona. Quid tam justum quam, Non occides, Non
moechaberis, Non furaberis, Non falsum testimonium dices. Honora
patrem et matrem, Non concupisces rem proximi tui, Non concupisces
uxorem proximi tui, Unum Deum adorabis, et ipsi soli servies
(Exod. XX, 7-17, et Deut. V, 6-21)? Omnia ista ad
vinum pertinent. Illa vero carnalia quasi resederunt, ut remanerent
apud illos, et effunderetur inde omnis spiritualis intellectus. Calix
vero in manu Domini, id est in potestate Domini; vini meri, id est
Legis sincerae; plenus est mixto, id est cum faece corporalium
sacramentorum. Et quia hunc humiliat, superbum Judaeum, et hunc
exaltat, confitentem Gentilem, inclinavit ex hoc in hunc, id est a
Judaico populo in Gentilem populum. Quid inclinavit? Legem:
eliquatus est inde spiritualis intellectus; Verumtamen faex ejus non
est exinanita, quia omnia sacramenta carnalia apud Judaeos
remanserunt. Bibent omnes peccatores terrae. Qui bibent? Omnes
peccatores terrae. Qui peccatores terrae? Judaei erant quidem
peccatores, sed superbi; Gentiles autem erant peccatores, sed
humiles: Omnes peccatores bibent; sed vide qui faecem, qui vinum.
Etenim illi bibendo faecem, evanuerunt; isti bibendo vinum,
justificati sunt: audeam dicere et inebriatos, et non timebo; atque
utinam omnes sic inebriemini! Recordamini: Calix tuus inebrians quam
praeclarus (Psal. XXII, 5)! Quid enim? putatis, fratres
mei, omnes illos qui confitendo Christum etiam mori voluerunt,
sobrios fuisse? Usque adeo ebrii erant, ut suos non agnoscerent.
Omnes propinqui sui, qui eos a spe coelestium praemiorum terrenis
blandimentis avertere moliti sunt, non sunt agniti, non sunt auditi ab
ebriis. Non erant ebrii, quibus mutatum cor erat? Non erant ebrii,
quorum mens alienata erat ab hoc saeculo? Bibent, inquit, omnes
peccatores terrae. Sed qui bibent vinum? Peccatores bibent, sed ne
remaneant peccatores; ut justificentur, non ut puniantur.
13. [vers. 10.] Ego autem: nam omnes bibunt; sed seorsum
ego, id est Christus cum corpore suo; in saeculum gaudebo; psallam
Deo Jacob: promissione illa futura in fine, de qua dicitur, Ne
corrumpas. Ego autem in saeculum gaudebo.
14. [vers. 11.] Et omnia cornua peccatorum confringam; et
exaltabuntur cornua justi. Hoc est, Hunc humiliat, et hunc
exaltat. Nolunt sibi frangi cornua peccatores, quae sine dubio
frangentur in fine. Non vis ut ille tunc frangat? tu hodie frange.
Audisti enim supra; noli contemnere: Dixi iniquis, Nolite inique
agere; et delinquentibus, Nolite exaltare cornu. Quando audisti,
Nolite exaltare cornu, contempsisti, et exaltasti cornu; venies ad
finem, ubi fiet, Omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur
cornua justi. Cornua peccatorum, dignitates superborum; cornua
justi, munera Christi: per cornua enim sublimitates intelliguntur.
Oderis in terra sublimitatem terrenam, ut possis habere coelestem.
Amas terrenam; non te admittit ad coelestem: et ad confusionem
pertinebit quod frangitur tibi cornu; quomodo ad gloriam pertinebit,
si exaltatur tibi cornu. Modo ergo est tempus eligendi; tunc non
erit. Non es dicturus, Dimittar et eligam: praecesserunt enim
voces, Dixi iniquis. Si non dixi, para excusationem, para
defensionem: si autem dixi, praeoccupa confessionem, ne venias ad
damnationem; quia tunc confessio sera erit, et defensio nulla erit.
|
|