|
1. [vers. 1.] Psalmi hujus limen ita inscribitur: In finem,
pro Idithun, Psalmus ipsi Asaph. In finem quid sit, nostis:
Finis enim Legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X,
4). Idithun interpretatur Transiliens eos; Asaph interpretatur
Congregatio. Loquitur hic ergo congregatio transiliens, ut perveniat
ad finem qui est Christus Jesus. Quae sint itaque transilienda, ut
ad illum finem pervenire possimus, ubi jam quod transiliamus non
habebimus , Psalmi textus ipse demonstrat. Etenim tamdiu transilire
debemus quidquid nos impedit, quidquid irretit, quidquid visco quodam
illigat, et onere aggravat volatum nostrum, donec perveniamus ad id
quod sufficit, ultra quod nihil est, infra quod sunt omnia, et ex quo
sunt omnia. Patrem quippe ipsum volebat Philippus intueri, et
dicebat Domino Jesu Christo, Ostende nobis Patrem, et sufficit
nobis; tanquam tamdiu illi transiliendum esset quidquid aliud esset,
donec perveniret ad Patrem, ubi jam securus assisteret, et quid ei
ultra requirendum esset non haberet: hoc est enim, Sufficit. Verum
ille qui verissime dixerat, Ego et Pater unum sumus (Joan. X,
30), admonuit Philippum, docuitque omnem hominem qui Christum
intelligeret, etiam in eo habere finem, quia ipse et Pater unum
sunt: Tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non vidistis me?
Philippe, qui me videt, videt et Patrem (Id. XIV, 8, 9).
Quisquis ergo psalmi hujus animum sentire, imitari, tenere vult,
omnia desideria carnalia transiliat, saeculique hujus pompam et
illecebram calcet, nihilque sibi aliud proponat ubi consistat, nisi ex
quo sunt omnia: in quibus omnibus etiam ipse laborat donec ad finem
perveniat. Quid nobis ergo indicat iste transiliens?
2. [vers. 2.] Voce mea, inquit, ad Dominum clamavi. Sed
multi clamant ad Dominum pro divitiis acquirendis damnisque
devitandis, pro suorum salute, pro stabilitate domus suae, pro
felicitate temporali, pro dignitate saeculari; postremo pro ipsa etiam
salute corporis, quae patrimonium est pauperis. Pro his atque
hujusmodi rebus multi clamant ad Dominum; vix quisquam propter ipsum
Dominum. Facile quippe homini est quodlibet desiderare a Domino, et
ipsum Dominum non desiderare; quasi vero suavius esse possit quod
dat, quam ipse qui dat. Quisquis ergo pro alia re qualibet clamat ad
Dominum, nondum est transiliens. Hic vero transiliens quid dicit?
Voce mea ad Dominum clamavi. Et ne arbitreris vocem ipsius qua
clamavit ad Dominum, propter aliud emissam quam propter ipsum
Dominum, secutus ait: Et vox mea ad Deum. Emittitur enim vox qua
clamemus ad Deum, et ipsa vox ad aliud est, non ad Deum. Ad hoc
enim est vox, propter quod editur vox. Iste vero qui Deum gratis
amabat, qui voluntarie Deo sacrificabat (Psal. LIII, 8),
qui transilierat quidquid infra est, nihilque aliud supra se viderat
quo effunderet animam suam, nisi ex quo, et per quem, et in quo
creatus erat, ad quem clamaverat voce sua, ad illum esse fecerat ipsam
vocem suam: Vox mea, inquit, ad Deum. Et numquid sine causa?
Vide quid sequitur: Et attendit mihi. Vere tunc tibi attendit,
quando ipsum quaeris, non quando per ipsum aliud quaeris. Dictum est
de quibusdam: Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad
Dominum, nec exaudivit eos (Psal. XVII, 42). Quare?
Quia vox eorum non ad Dominum. Exprimit hoc alio loco Scriptura,
ubi dicit de talibus: Dominum non invocaverunt. Ad illum clamare non
cessaverunt; et tamen Dominum non invocaverunt. Quid est, Dominum
non invocaverunt? Dominum in se non vocaverunt: ad cor suum Dominum
non invitaverunt; a Domino se habitari noluerunt. Et ideo quid eis
contigit? Ibi trepidaverunt timore, ubi non erat timor (Psal.
XIII, 5). Ideo de rerum praesentium amissione tremuerunt,
quoniam non erant pleni illo quem non invocaverunt. Non gratis
amaverunt, ut amissis temporalibus rebus possent dicere: Sicut
Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum (Job
I, 21). Ergo iste, Vox mea, inquit, ad Dominum, et attendit
mihi. Doceat nos quomodo id fiat.
3. [vers. 3.] In die tribulationis meae Deum exquisivi. Quis
es, qui hoc facis? In die tribulationis tuae, vide quid exquiras.
Si carcer facit tribulationem, exire de carcere exquiris: si febris
facit tribulationem, sanitatem exquiris: si fames facit
tribulationem, saturitatem exquiris: si damna faciunt tribulationem,
lucrum exquiris: si peregrinatio facit tribulationem, civitatem tuae
carnis exquiris. Et quid cuncta commemorem, aut quando cuncta
commemorem? Vis esse transiliens? In die tribulationis tuae Deum
exquire: non per Deum aliud, sed ex tribulatione Deum; ut ad hoc
Deus removeat tribulationem, ut securus inhaereas Deo. In die
tribulationis meae Deum exquisivi: non aliud aliquid, sed Deum
exquisivi. Et quomodo exquisisti? Manibus meis nocte coram eo. Dic
hoc rursus: videamus, intelligamus, imitemur, si possumus. In die
tribulationis tuae quid exquisisti? Deum. Quomodo exquisisti?
Manibus meis. Quando exquisisti; Nocte. Ubi exquisisti? Coram
eo. Et quo fructu exquisisti? Et non sum deceptus. Omnia ergo
videamus, fratres, omnia consideremus, omnia interrogemus; et quid
sit tribulatio, in qua iste Deum exquisivit, et quid sit manibus
inquirere Deum, et quid sit nocte, et quid sit coram illo: et
sequitur, quod omnes intelligunt, Et non sum deceptus. Quid est
enim, Et non sum deceptus? Inveni quod quaerebam.
4. Tribulatio non illa vel illa cogitanda est. Etenim unusquisque
nondum transiliens, nondum putat esse tribulationem, nisi quae
acciderit huic vitae ex aliquo tristi tempore: at vero ille
transiliens, totam vitam istam tribulationem suam reputat. Sic enim
amat patriam supernam, ut terrena peregrinatio ipsa sit maxima
tribulatio. Quomodo enim non sit tribulatio vita ista, rogo vos?
quomodo non sit tribulatio, quae dicta est tota tentatio? Habes
scriptum in libro Job: Numquid non tentatio est vita humana super
terram (Id. VI, 1? Numquid dixit: Tentatur vita humana super
terram? Ipsa vita tentatio est: si ergo tentatio, utique
tribulatio. In hac igitur tribulatione, hoc est in hac vita, Deum
exquisivit iste transiliens. Quomodo? Manibus, inquit, meis.
Quid est, manibus meis? Operibus meis. Non enim aliquid corporeum
quaerebat, ut contrectando inveniret quod perdiderat; ut manibus
quaereret nummum, aurum, argentum, vestem, quidquid tale est quod
manibus teneri possit. Quanquam et ipse Dominus noster Jesus
Christus voluit se manibus inquiri, quando dubitanti discipulo
cicatrices ostendit. Sed numquid cum ille exclamasset tangens
cicatrices vulnerum ejus, Dominus meus et Deus meus! nonne audivit:
Quia vidisti, credidisti; beati qui non viderunt et crediderunt
(Joan. XX, 27-29)? Si ergo ille manibus quaerens
Christum, hoc audire meruit, ut opprobrium ei fuerit ita quaesisse;
nos qui beati dicti sumus qui non vidimus et credimus, quid ergo, ad
nos non pertinet manibus quaerere? Pertinet, sicut dixi, operibus
quaerere. Quando hoc? Nocte. Quid est, nocte? In hoc saeculo.
Nox enim est antequam effulgeat dies in adventu clarificato Domini
nostri Jesu Christi. Nam vultis videre quia nox est? Nisi lucernam
hic haberemus, in tenebris permaneremus. Petrus enim dicit: Et nos
habemus certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes,
velut lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et
lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. I, 19).
Venturus est ergo dies post istam noctem; interim in hac nocte lucerna
non desit. Et hoc est fortasse quod nunc facimus: has Litteras
exponendo, lucernam inferimus, ut in hac nocte gaudeamus. Quae
quidem debet accensa esse semper in domibus vestris. Talibus enim
dicitur: Spiritum nolite exstinguere (I Thess. V, 19). Et
tanquam exponens quid diceret, secutus ait, Prophetiam nolite
spernere: id est, lucerna in vobis semper luceat. Et haec quidem lux
in comparatione cujusdam ineffabilis diei nox dicitur. Nam ipsa vita
fidelium in comparatione vitae infidelium dies est. Quomodo autem sit
nox, jam diximus, et ostendimus Petri apostoli testimonio: qui
quidem etiam et lucernam nominavit, et de ipsa lucerna nos admonuit ut
intendamus ei, id est prophetico sermoni, donec dies lucescat, et
lucifer oriatur in cordibus nostris. Quomodo autem jam vita fidelium
dies sit in comparatione vitae impiorum, Paulus ostendit:
Abjiciamus, inquit, opera tenebrarum, et induamur arma lucis; sicut
in die honeste ambulemus (Rom. XIII, 12). Ergo honeste
viventes, in comparatione vitae impiorum, in die sumus. Sed iste
dies vitae fidelium non sufficit huic Idithun; transilire vult et
istum diem, donec veniat ad illum diem, ubi noctis tentationem nullam
omnino formidet. Hic enim quamvis dies sit vita fidelium, tentatio
est vita humana super terram (Job VII, 1). Nox, et dies:
dies in comparatione infidelium; nox in comparatione Angelorum.
Habent enim diem Angeli quem nos nondum habemus: jam nos habemus quem
non habent infideles; sed nondum habent fideles quem Angeli habent:
tunc autem habebunt, cum erunt aequales Angelis Dei; quod illis in
resurrectione promissum est (Matth. XXII, 30). In hac ergo
jam die, et adhuc nocte; nocte in comparatione futuri diei quem
desideramus, die in comparatione praeteritae noctis cui renuntiavimus:
in hac ergo, inquam, nocte Deum requiramus manibus nostris. Non
cessent opera; quaeramus Deum, non sit inane desiderium. Si in via
sumus, sumptus erogemus, ut pervenire possimus: manibus quaeramus
Deum. Etsi nocte quaerimus quem manibus quaerimus, non decipimur
quia
quaerimus. Quid est
|
“coram ipso? Nolite facere
justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis; alioqui non
habebitis mercedem apud Patrem vestrum. Cum ergo facis
eleemosynam,”
|
|
ait, manus illae sunt quaerentes Deum,
|
“noli
tubicinare ante te, sicut hypocritae faciunt: sed sit eleemosyna tua
in occulto, et Pater tuus qui videt in occulto, reddet tibi”
|
|
(Matth. VI, 1, 2, 4). Ergo,
|
“Manibus meis nocte coram
eo et non sum deceptus.”
|
|
5. Quanta tamen iste Idithun pertulerit in hac terra, et in hac
nocte, et quomodo habuerit quodammodo transiliendi necessitatem,
impingentibus atque pungentibus deorsum tribulationibus, ut necesse
fuerit transilire, intentissime audiamus. Negavit consolari anima mea
. Tantum taedium hic me occupavit, ut contra omnem consolationem
clauderet se anima mea. Huic tali unde taedium? Fortasse quia vinea
grandinata est, aut quia olea non provenit, aut quia vindemia a pluvia
intercepta est. Unde huic taedium? Audi hoc ex alio psalmo. Ipsius
enim et ibi vox est: Taedium detinuit me, a peccatoribus
relinquentibus legem tuam (Psal. CXVIII, 53). Tanto ergo
taedio de hujusmodi malo affectum se iste dicit, ut negaret consolari
anima ipsius. Prope absorbuerat eum taedium, tristitiaque eum omnino
irreparabiliter merserat; negat se consolari. Quid igitur restabat?
6. [vers. 4.] Primo vide unde consoletur. Nonne sustinuerat
qui simul contristaretur, et non invenerat (Psal. LXVIII,
21)? Quo enim se verteret ad consolationem, quem occupaverat
taedium de peccatoribus relinquentibus legem Dei? Quo se verteret?
Ad hominem Dei quemlibet? In multis jam forte iste expertus erat
magnam tribulationem, quo magis de illorum aliqua delectatione
praesumpserat . Videntur enim aliquando justi homines, et gaudetur ad
eos; et necesse est ut gaudeatur, quoniam charitas sine gaudio talis
esse non potest: in his autem in quibus gavisus est homo, si forte
aliquid pravum contigerit, quomodo saepe contingit, quanta laetitia
ibi erat, tantus moeror accedit; ita ut postea jam timeat homo laxare
habenas gaudiorum, timeat se laetitiae committere, ne quanto magis
laetatus fuerat, tanto amplius si aliquid contigerit, contabescat.
Percussus ergo scandalis abundantibus, quasi multis vulneribus,
clausit se contra humanam consolationem, et negavit consolari anima
ipsius. Et unde vita? unde respiratio? Memor fui Dei, et
delectatus sum. Non frustra manus operatae fuerant; invenerant magnum
consolatorem. Non quiescendo memor fui Dei, et delectatus sum.
Praedicandus igitur est Deus, cujus iste memor factus delectatus
est, et consolatus in quadam tristitia, et quodammodo salute desperata
recreatus: praedicandus est Deus. Denique, quod consolatus est
iste, secutus ait, Garrivi. In ipsa consolatione memor factus
Dei, delectatus garrivi. Quid est, garrivi? Laetatus sum,
exsultavi loquendo. Garruli enim proprie dicuntur, qui a vulgo
verbosi appellantur, accedente laetitia nec valentes nec volentes
tacere. Factus est iste talis. Et rursus quid ait? Et defecit
spiritus meus.
7. [vers. 5.] Taedio contabuerat, recolendo Deum delectatus
fuerat, rursus garriendo defecerat; quid sequitur? Anticipaverunt
vigilias omnes inimici mei. Vigilaverunt super me omnes inimici mei:
plus me vigilaverunt; vigilando praeoccupaverunt me. Ubi non
muscipulas ponunt? Nonne vigilias omnes anticipaverunt inimici mei?
Qui sunt enim isti inimici, nisi illi de quibus dicit Apostolus:
Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus
principatus, et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum,
adversus spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12)?
Ergo adversus diabolum et angelos ejus inimicitias exercemus.
Rectores eos mundi dixit, quia ipsi regunt dilectores mundi: non enim
regunt mundum, quasi rectores sint coeli et terrae; sed mundum
peccatores dicit. Et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10):
talem mundum illi regunt, qui non cognoscit Christum. Contra hos
habemus inimicitias perpetuas. Denique quaslibet habeas inimicitias
adversus hominem, cogitas finire; sive illius satisfactione, si ipse
te laesit; sive tua, si tu laesisti; sive alterutrius, si vos
invicem laesistis; laboras satisfacere et concordare: cum diabolo
autem et angelis ejus nulla concordia est. Ipsi nobis invident regnum
coelorum. Mitescere omnino erga nos non possunt, quia anticipaverunt
vigilias omnes inimici mei. Plus illi vigilaverunt ad decipiendum,
quam ego ad custodiendum me: Anticipaverunt vigilias omnes inimici
mei. Quomodo enim non anticipaverunt vigilias, qui ubique scandala,
ubique muscipulas posuerunt? Taedium inest cordi; metuendum est ne
absorbeat tristitia: in laetitia metuendum est ne garriendo deficiat
spiritus tuus: Anticipaverunt vigilias omnes inimici mei. Denique in
ipsa garrulitate, dum loqueris, et securus loqueris, quanta plerumque
inveniuntur quae velint tenere inimici et reprehendere, unde velint
etiam criminari et calumniari: Hoc dixit, illud sensit, hoc locutus
est? Quid faciat homo, nisi quod sequitur? Conturbatus sum, et non
sum locutus. Conturbatus ergo, ne in ejus garrulitate inimici
anticipantes vigilias, calumnias quaererent et invenirent, non est
locutus. Nunquam tamen iste transiliens cessaret in se: et si forte a
garrulitate cessavit, qua subrepserat ei de ipsa locutione placere
hominibus; non tamen destitit, non cessavit ut conaretur et hoc ipsum
transcendere. Et quid dicit?
8. [vers. 6.] Cogitavi dies antiquos. Jam iste velut qui
vapulaverat foris, tulit se intro, in secretario suae mentis agit.
Et quid ibi agat dicat nobis: Cogitavi dies antiquos. Bene est
illi. Videte quae cogitat, rogo vos. Intus est, apud se cogitat
dies antiquos. Nemo illi dicit, Male dixisti; nemo illi dicit,
Multum locutus es; nemo illi dicit, Perverse sensisti. Ita sit ei
bene secum, adjuvet Deus: cogitet dies antiquos, et dicat nobis in
ipso interiore cubiculo suo quid egerit, quo pervenerit, quid
transilierit, ubi manserit: Cogitavi dies antiquos, et annorum
aeternorum memor fui. Qui sunt anni aeterni? Magna cogitatio!
Videte si vult ista cogitatio, nisi magnum silentium. Ab omni
forinsecus strepitu, ab omni rerum humanarum tumultu intus requiescat,
qui cogitare vult annos istos aeternos. Numquid anni in quibus sumus
aeterni sunt, aut in quibus fuerunt majores nostri, aut in quibus
futuri sunt posteri nostri? Absit ut aeterni existimentur. Quid enim
de his annis manet? Ecce loquendo dicimus, Hoc anno; et quid
tenemus de hoc anno, praeter unum diem in quo sumus? Nam superiores
dies anni hujus jam transierunt, nec tenentur; futuri autem nondum
venerunt. In uno die sumus, et dicimus, Hoc anno: imo dic,
Hodie, si aliquid vis praesens dicere. Nam de toto anno quid
praesens tenes? Quidquid de illo praeteritum est, jam non est;
quidquid de illo futurum est, nondum est: quomodo, Hoc anno?
Corrige locutionem: Hodie, dic. Verum dicis, Hodie, jam dicam.
Rursus et hoc attende, quod hodie horae matutinae jam transierunt,
horae futurae nondum venerunt. Et hoc ergo corrige: Hac hora, dic.
Et de ista hora quid tenes? Momenta ejus quaedam jam transierunt;
quae futura sunt nondum venerunt. Hoc momento, dic. Quo momento?
Dum syllabas loquor, si duas syllabas dicam, altera non sonat, nisi
cum illa transierit: ipsa denique una syllaba, si duas litteras
habeat, non sonat posterior littera nisi prior abierit. Quid ergo
tenemus de his annis! Anni isti mutabiles sunt: anni aeterni
cogitandi sunt, anni qui stant, qui non venientibus et abuentibus
diebus peraguntur; anni de quibus alio loco Scriptura dicit Deo: Tu
autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 28).
Hos annos iste transiliens, non in garrulitate forinsecus, sed in
silentio cogitavit: Et annorum aeternorum memor fui.
9 [vers. 7.] Et meditatus sum nocte cum corde meo. Nemo illi
calumniosus tendiculas verborum requirit , in corde suo meditatus est.
Garriebam. Ecce est illud garrire. Observa iterum, ne deficiat
spiritus tuus. Non, inquit: non sic garriebam quasi foris; alio
modo nunc. Quomodo nunc? Garriebam, et scrutabar spiritum meum.
Si scrutaretur iste terram, ut venas auri inveniret, nemo eum
desipere diceret; imo sapientem multi dicerent, qui vellet ad aurum
pervenire: quanta homo habet intus, et non fodit? Scrutabatur iste
spiritum suum, et cum ipso spiritu suo loquebatur, et in ipsa
locutione garriebat. Seipsum interrogabat, seipsum examinabat, in se
judex erat. Et sequitur: Scrutabar spiritum meum. Timendum ne in
ipso spiritu suo remaneat: garrivit enim foris; et quia anticipaverunt
vigilias omnes inimici ejus, invenit ibi tristitiam, et defecit
spiritus ejus. Qui garriebat foris, ecce coepit intus garrire
securus, ubi solus in silentio cogitat annos aeternos: Et
perscrutabar, inquit, spiritum meum. Et hic timendum ne in spiritu
suo remaneat, et non sit transiliens. Jam tamen melius agit quam
foris agebat. Transcendit aliquid: et hinc videamus quo. Non enim
cessat iste transiliens, donec veniat in finem unde habet titulum
Psalmus: Garriebam, inquit, et scrutabar spiritum meum.
10. [vers. 8.] Et quid invenisti? Non in aeternum repellet
Deus. Taedium invenerat in hac vita; nusquam fidam, nusquam securam
consolationem. Ad quoscumque homines intendebat, scandalum in eis
inveniebat, aut timebat. Nusquam ergo securus. Tacere illi malum
erat, ne sileret a bonis: loqui et foris garrire molestum erat, ne
anticipantes vigilias omnes inimici ejus, calumnias inquirerent in
verbis ejus. Angustatus in hac vita vehementer, multum de vita alia
cogitavit, ubi ista non sit tentatio. Et quando illuc pervenitur?
Non enim non constat, quia quod hic patimur, ira Dei est. Dicitur
hoc in Isaia: Non in aeternum vindex in vobis ero, neque per omne
tempus irascar vobis. Et dicit quare: Spiritus enim a me procedet,
et omnem flatum ego feci. Propter peccatum paululum quid contristavi
eum, et percussi eum, et averti faciem meam ab illo; et abiit
tristis, et ambulavit vias suas. Quid ergo, haec ira Dei semper
erit? Non hoc invenit iste in silentio. Quid enim dicit? Non in
aeternum repellet Deus; et non apponet ultra ut beneplaceat ei adhuc:
id est, ut beneplaceat ei adhuc repellere, et in aeternum repellere
non apponet. Necesse est ut revocet ad se servos suos, necesse est ut
recipiat fugitivos redeuntes ad Dominum, necesse est ut exaudiat vocem
compeditorum: Non in aeternum repellet Deus; et non apponet ultra ut
beneplaceat ei adhuc.
11. [vers. 9, 10.] Aut in finem misericordiam abscidet a
generatione in generationem? aut obliviscetur misereri Deus? In te,
a te, in alterum nulla est misericordia, nisi eam tibi Deus donet:
et ipse Deus obliviscetur misericordiam? Rivus currit: fons ipse
siccabitur? Aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira
miserationes suas? id est, sic irascetur, ut non misereatur?
Facilius ille iram quam misericordiam continebit. Hoc et per Isaiam
dixerat: Non in aeternum vindex in vobis ero, neque per omne tempus
irascar vobis. Hoc et posteaquam dixit, Abiit tristis, et ambulavit
vias suas. Vias, inquit, ejus vidi, et sanavi eum (Isai.
LVII, 16-18). Hoc ubi cognovit iste, transcendit et se
delectatus in Deo, ut ubi esset, et in ejus operibus magis garriret;
non in spiritu suo, non in eo quod erat, sed in eo a quo factus erat.
Et hinc ergo transiliens transcendit. Videte transilientem, videte
si remaneat alicubi quousque perveniat ad Deum.
12. [vers. 11.] Et dixi. Jam seipsum transiliens, quid
dixit? Nunc coepi: cum excessissem et me. Nunc coepi. Hic jam
nullum periculum est: nam et in meipso remanere, periculum fuit. Et
dixi: Nunc coepi; haec est immutatio dexterae Excelsi. Modo me
coepit mutare Excelsus; modo coepi aliquid, ubi securus sim, modo
intravi aliquam aulam gaudiorum, ubi nullus timeatur inimicus, modo
coepi esse in ea regione, ubi non anticipent vigilias omnes inimici
mei: Nunc coepi; haec est immutatio dexterae Excelsi.
13. [vers. 12.] Memor fui operum Domini. Jam videte illum
spatiari in operibus Domini. Garriebat enim foris, et constristatus
inde defecit spiritus ejus: garrivit intus cum corde suo, et cum
spiritu suo, et perscrutatus eumdem spiritum suum, memor fuit annorum
aeternorum, memor fuit misericordiae Domini, quia non repellet
Dominus in aeternum; et coepit jam in ejus operibus securus gaudere,
securus exsultare. Audiamus jam opera ipsa, et exsultemus et nos:
sed affectibus etiam nos transiliamus, nec ad temporalia gaudeamus.
Hebemus enim et nos cubile nostrum. Quare non illuc intramus? quare
non in silentio agimus? quare non spiritum nostrum perscrutamur? quare
annos aeternos non cogitamus? quare in operibus Dei non laetamur?
Sic nunc audiamus, et ipso dicente delectemur, ut etiam cum hinc
abierimus, faciamus quod ipso loquente faciebamus; si tamen facimus
coeptum ipsius quod dixit: Nunc coepi. Gaudere in operibus Dei,
est oblivisci et te, si potes illo solo delectari. Quid enim melius
illo? Non vides, quia cum ad te redis, in deteriorem redis? Memor
fui operum Domini: quia memor ero ab initio mirabilium tuorum.
14. [vers. 13.] Et meditabor in omnibus operibus tuis, et in
affectionibus tuis garriam. Ecce tertium garrire. Garrivit foris,
quando defecit; garrivit in spiritu suo intus, quando profecit;
garrivit in operibus Dei, quando pervenit quo profecit. Et in
affectionibus tuis garriam: non in affectionibus meis. Quis vivit
sine affectionibus? Et putatis, fratres, quia qui Deum timent,
Deum colunt, Deum diligunt, nullas habent affectiones? Vere, hoc
putabis, et putare audebis, quod affectiones habeat tabula,
theatrum, venatio, aucupium, piscatus, et non habeant opera Dei?
et non habeat meditatio Dei interiores affectiones quasdam suas, cum
inspicitur mundus, et ponitur ante oculos spectaculum naturae rerum,
et in his quaeritur artifex, et invenitur nusquam displicens, et super
omnia placens?
15. [vers. 14.] Deus, in Sancto via tua. Inspicit jam
opera misericordiae Dei circa nos, ex his garrit, et in his
affectionibus exsultat. Primo inde coepit: In Sancto via tua.
Quae via tua in Sancto? Ego sum, inquit, via, veritas, et vita
(Joan. XIV, 6). Redite ergo homines, ab affectionibus
vestris. Quo itis? quo curritis? quo non solum a Deo, sed etiam a
vobis fugitis? Redite, praevaricatores, ad cor (Isai. XLVI,
8), scrutamini spiritum vestrum, recolite annos aeternos, invenite
misericordiam Dei circa vos, attendite opera misericordiae ejus: In
sancto via ejus. Filii hominum, usquequo graves corde? quid
quaeritis in affectionibus vestris? utquid diligitis vanitatem, et
quaeritis mendacium? Et scitote quoniam magnificavit Dominus Sanctum
suum (Psal. IV, 3, 4): In Sancto via tua. Ad ipsum ergo
attendamus, Christum attendamus; ibi via ejus : Deus, in Sancto
via tua. Quis Deus magnus, sicut Deus noster? Habent gentes
affectiones circa deos suos, idola adorant; oculos habent, et non
vident; aures habent, et non audiunt; pedes habent, et non ambulant
(Psal. CXIII, 5-7). Quid ambulas ad deum qui non
ambulat? Non, inquit, ea colo. Et quid colis? Numen quod ibi
est? Certe hoc colis quod alibi dictum est: Quoniam dii gentium
daemonia (Psal. XCV, 5). Aut idola colis, aut daemonia.
Nec idola, nec daemonia, inquit. Et quid colis? Stellas, solem,
lunam, ista coelestia. Quanto melius qui fecit, et terrena, et
coelestia! Quis Deus magnus sicut Deus noster?
16. [vers. 15.] Tu es Deus qui facis mirabilia solus. Tu
vere magnus Deus, faciens mirabilia in corpore, in anima, solus
faciens. Audierunt surdi, viderunt caeci, convaluerunt languidi,
surrexerunt mortui, constricti sunt paralytici. Sed miracula ista
tunc in corporibus: videamus in anima. Sobrii sunt, paulo ante
ebriosi; fideles sunt, paulo ante adoratores simulacrorum; res suas
donant pauperibus, qui alienas ante rapiebant: Quis Deus magnus,
sicut Deus noster? Tu es Deus qui facis mirabilia solus. Fecit et
Moyses, sed non solus: fecit et Elias, fecit et Elisaeus,
fecerunt et Apostoli; sed nullus eorum solus. Illi ut facerent, tu
cum eis; tu quando fecisti, illi non tecum. Non enim tecum fuerunt
cum fecisti, quando et ipsos tu fecisti. Tu es Deus qui facis
mirabilia solus. Quomodo solus? Numquid forte Pater, et non
Filius? aut Filius, et non Pater? Imo Pater, et Filius, et
Spiritus sanctus. Tu es Deus qui facis mirabilia solus. Non enim
tres dii, sed unus Deus facit mirabilia solus, et in ipso
transiliente. Nam ut etiam transiliret, et ad ista perveniret,
miraculum Dei fuit: quando intus garrivit cum spiritu suo, ut
transiliret et ipsum spiritum suum, et in Dei operibus delectaretur,
ipse ibi fecit mirabilia. Sed quid fecit Deus? Notam fecisti in
populis virtutem tuam. Inde congregatio ista, Asaph transiliens,
quia notam fecit in populis virtutem suam. Quam virtutem suam notam
fecit in populis? Nos autem praedicamus Christum crucifixum:
Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis autem
vocatis Judaeis, et Graecis, Christum Dei Virtutem, et Dei
Sapientiam (I Cor. I, 23, 24). Si ergo Virtus Dei
Christus, notum fecit Christum in populis. An et hoc nondum
agnoscimus? et ita desipimus, ita infra jacemus, ita nihil
transilimus, ut hoc non videamus? Notam fecisti in populis virtutem
tuam.
17. [vers. 16.] Redemisti in brachio tuo populum tuum.
Brachio tuo: hoc est virtute tua. Et brachium Domini cui revelatum
est (Isai. LIII, 1)? Redemisti in brachio tuo populum tuum,
filios Israel, et Joseph. Quomodo quasi duos populos, filios
Israel, et Joseph? Nonne filii Joseph in filiis Israel? Ita
plane. Hoc scimus, hoc legimus, hoc Scriptura clamat, hoc veritas
indicat, quoniam Israel, idem qui Jacob, habuit filios duodecim,
inter quos unus erat Joseph; et ex duodecim filiis Israel quotquot
nati sunt, ad populum Israel pertinent. Quomodo ergo ait: Filios
Israel et Joseph? Nescio quid hic distinguendum admonuit.
Perscrutemur spiritum nostrum: fortassis ibi aliquid posuit Deus,
quem debemus et nocte quaerere manibus nostris, ut non decipiamur;
forte inveniemus et nos in hac distinctione filios Israel, et
Joseph. Per Joseph alium populum intelligi voluit; Gentium populum
intelligi voluit. Quare gentium populum per Joseph? Quia Joseph
venditus est in Aegyptum a fratribus suis (Gen. XXXVII,
28). Ille Joseph cui fratres inviderunt, et eum in Aegyptum
vendiderunt, venditus in Aegyptum, laboravit, humiliatus est;
agnitus, exaltatus, floruit, imperavit. Et his omnibus quid
significavit? Quid, nisi Christum a fratribus venditum, ejectum de
terra sua, tanquam in Aegyptum Gentium? Ibi primo humiliatum,
quando persecutiones martyres patiebantur: nunc exaltatum, sicut
videmus; quoniam impletum est in eo, Adorabunt eum omnes reges
terrae; omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 11). Ergo
Joseph populus ex Gentibus; Israel vero populus ex gente
Hebraeorum. Redemit populum suum Deus, filios Israel et Joseph.
Per quid? Per lapidem angularem, in quo duo parietes copulati sunt.
(Ephes. II, 14).
18. [vers. 17.] Et exsequitur quomodo: Viderunt te aquae,
Deus. Quid sunt aquae? Populi. Quae sunt istae aquae; dictum est
in Apocalypsi; responsum est, Populi: ibi invenimus apertissime
aquas in figura positas populorum (Apoc. XVII, 15). Supra
autem dixerat: Notam fecisti in populis virtutem tuam. Merito ergo,
Viderunt te aquae, Deus; viderunt te aquae, et timuerunt. Ideo
mutatae sunt, quia timuerunt. Viderunt te aquae, Deus, et
timuerunt, et conturbatae sunt abyssi. Quae sunt abyssi?
Altitudines aquarum. Quis non turbatur in populis, cum conscientia
pulsatur? Quaeris altitudinem maris, quid profundius humana
conscientia? Ista profunditas turbata est, quando in brachio suo
redemit populum suum Deus. Quomodo turbatae sunt abyssi? Quando
omnes conscientias suas confitendo fuderunt: Et turbatae sunt abyssi.
19. [vers. 18.] Multitudo sonitus aquarum. In laudibus
Dei, in confessionibus peccatorum, in hymnis et canticis, in
orationibus, multitudo sonitus aquarum. Vocem dederunt nubes. Inde
iste sonitus aquarum, inde abyssorum perturbatio, quia vocem dederunt
nubes. Quae nubes? Praedicatores verbi veritatis. Quae nubes? De
quibus minatur cuidam vineae Deus, quae pro uva fecit spinas, et
dicit: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem (Isai. V,
6). Denique Apostoli relinquentes Judaeos, ierunt ad Gentes: in
omnibus gentibus vocem dederunt nubes; praedicando Christum, vocem
dederunt nubes.
20. [vers. 19.] Etenim sagittae tuae pertransierunt. Easdem
voces nubium rursus sagittas dixit. Verba enim Evangelistarum
sagittae fuerunt. Similitudines enim sunt. Nam proprie nec sagitta
est pluvia, nec pluvia sagitta; at vero verbum Dei, et sagitta est,
quia percutit, et pluvia, quia rigat. Nemo ergo jam miretur
abyssorum conturbationem, quando sagittae tuae pertransierunt. Quid
est, pertransierunt? Non in auribus remanserunt, sed corda
transfixerunt. Vox tonitrui tui in rota. Quid est hoc? quomodo
intellecturi sumus? Adjuvet Dominus. Vox tonitrui tui in rota.
Solebamus pueri suspicari, cum audiremus tonitrua de coelo, quasi
vehicula de stabulo processisse: habent enim tonitrua quamdam
concussionem similem vehiculis. Numquid ad ista puerilia redituri
sumus, ut intelligamus, Vox tonitrui tui in rota; quasi aliqua
vehicula habeat Deus in nubibus, et transitus vehiculorum illum
strepitum concitet? Absit. Hoc puerile est, vanum, nugatorium.
Quid est ergo, Vox tonitrui tui in rota? Volvitur vox tua. Neque
hoc intelligo. Quid faciemus? Interrogamus ipsum Idithun, ne forte
ipse exponat quod dixit: Vox, inquit, tonitrui tui in rota. Non
intelligo: audiam quid dicis: Apparuerunt fulgura tua orbi terrarum.
Dic ergo: non intellexeram. Orbis terrarum est rota: nam circuitus
orbis terrarum, merito et orbis dicitur; unde brevis etiam rotella,
orbiculus appellatur. Vox tonitrui tui in rota: apparuerunt fulgura
tua orbi terraram. Nubes illae in rota circumierunt orbem terrarum;
circumierunt tonando et coruscando, abyssum commoverunt, praeceptis
tonuerunt, miraculis coruscaverunt: in omnem enim terram exiit sonus
eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII,
5). Commota est, et contremebunda facta est terra: id est, omnes
qui habitant in terra. Per similitudinem autem ipsa terra est.
Quare? Quia gentes omnes maris nomine nuncupantur, quod vita humana
amara est, et procellis ac tempestatibus subdita. Jam illud si
attendas, quod homines se tanquam pisces devorant, cum major minorem
absorbet: est ergo hoc mare ; illuc Evangelistae ierunt.
21. [vers. 20.] In mari est via tua. Jamdudum in Sancto via
tua, modo in mari est via tua, quia ipse Sanctus in mari, et merito
etiam super aquas maris ambulavit (Matth. XIV, 25). In mari
est via tua: id est in Gentibus praedicatur Christus tuus. In alio
quippe psalmo ita dicitur: Deus misereatur nostri, et benedicat nos;
illuminet vultum suum super nos, ut cognoscamus in terra viam tuam.
Ubi in terra? In omnibus gentibus salutare tuum (Psal. LXVI,
2, 3): hoc est, In mari est via tua. Et semitae tuae in aquis
multis: hoc est, in populis multis. Et vestigia tua non
cognoscentur. Nescio quos tetigit, et mirum nisi et ipsos Judaeos.
Ecce jam sic propalata est Gentibus misericordia Christi, ut in mari
sit via tua, et semitae tuae in aquis multis; et vestigia tua non
cognoscentur. Unde, a quibus non cognoscentur, nisi ab his qui adhuc
dicunt: Nondum venit Christus? Quare dicunt: Nondum venit
Christus? Quia nondum agnoscunt super mare ambulantem.
22. [vers. 21.] Deduxisti sicut oves plebem tuam, in manu
Moysi et Aaron. Quare hoc addiderit, indagare aliquantum difficile
est. Adjuvate ergo nos intentione vestra, quia post ipsos duos versus
finis erit, et Psalmi, et sermonis; ne forte cum aliquid restare
arbitramini, timore laboris minus ad praesens attendatis. Cum
dixisset, In mari est via tua, quod intelligimus, in gentibus; et
semitae tuae in aquis multis, quod intelligimus, in populis multis,
adjunxit: Et vestigia tua non agnoscentur. Et quaerebamus a quibus
non agnoscerentur; et subjecit continuo, Deduxisti sicut oves plebem
tuam, in manu Moysi et Aaron: id est, ab ista plebe tua quae
deducta est in manu Moysi et Aaron, vestigia tua non cognoscentur.
Quare ergo positum est, nisi increpandi et exprobrandi causa, In
mari est via tua? Unde in mari est via tua, nisi quia exclusa est a
terra tua? Expulerunt Christum, noluerunt esse suum Salvatorem
aegri: ille autem coepit esse in Gentibus, et in omnibus gentibus,
in multis populis. Salvae factae sunt etiam reliquiae populi illius.
Remansit foris ingrata multitudo, et claudicans Jacob femoris
latitudo (Gen. XXXII, 31). Latitudo enim femoris
intelligitur in multitudine generis, et facta est in majori parte
Israelitarum turba quaedam vana et insipiens, quae non agnosceret
vestigia Christi in aquis. Deduxisti sicut oves plebem tuam, et non
te cognoverunt. Tanta cum illis bona fecisti! mare divisisti, inter
aquas per aridam trajecisti, persequentes inimicos fluctibus
operuisti, in deserto egentibus manna pluisti, deducens eos in manu
Moysi et Aaron; et expulerunt te a se, ut in mari esset via tua, et
vestigia tua non cognoscerent.
|
|