|
1. [vers. 1.] Psalmus iste ea continet quae in veteri populo
acta narrantur: recentior autem et posterior populus admonetur ut
caveat ne sit ingratus beneficiis Dei, ejusque in se provocet
iracundiam cujus obedienter et fideliter debet suscipere gratiam: Ne
fiant, inquit, sicut patres eorum generatio prava et amaricans;
generatio quae cor non direxit suum, et non est creditus cum Deo
spiritus ejus. Haec est igitur psalmi hujus intentio, haec utilitas,
hic uberrimus fructus. Sed cum omnia videantur perspicua et aperta
dici atque narrari, primitus movet atque intentos facit titulus ejus.
Neque enim frustra inscribitur, Intellectus Asaph; nisi quia
fortasse non quod superficies sonat, sed interius aliquid intelligentem
quaerunt ista lectorem. Deinde narraturus et commemoraturus haec
omnia, quae videntur auditore quam expositore potius indigere,
Aperiam, inquit, in parabolis os meum, eloquar propositiones ab
initio. Quis non hic de somno excitetur? Quis audeat velut
manifestas legendo percurrere parabolas et propositiones, quae
nominibus suis indicant altius se perscrutari oportere? Parabola
quippe alicujus rei similitudinem prae se gerit; quod licet sit
vocabulum graecum, jam tamen pro latino usurpatur. Et notum est quod
in parabolis, quae dicuntur rerum similitudines rebus de quibus agitur
comparantur. Propositiones autem quae graece appellantur
PROBLEMATA, quaestiones sunt, habentes aliquid quod
disputatione solvendum sit. Quis ergo parabolas et proposisitiones
transitorie legat? quis non his auditis vigilantia mentis intendat, ut
ad earum fructum intelligendo perveniat?
2. Attendite, inquit, populus meus, legem meam. Quem hic
credamus loqui nisi Deum? Ipse enim legem dedit populo suo, quem
liberatum ex Aegypto congregavit, quae congregatio proprie Synagoga
nuncupatur, quod interpretatur Asaph. Utrum ergo ita dictum est,
Intellectus Asaph, quod ipse Asaph intellexerit; an figurate
intelligendum, quod eadem Synagoga, hoc est, idem populus
intellexerit, cui dicitur, Attendite, populus meus, legem meam?
Quid est ergo quod eumdem populum per prophetam increpat, dicens:
Israel autem me non agnovit, et populus meus non intellexit (Isai.
I, 3)? Sed profecto erant etiam in illo populo qui intelligerent,
habentes fidem quae postea revelata est non ad Legis litteram, sed ad
gratiam Spiritus pertinentem . Non enim sine ipsa fide fuerunt, qui
ejus in Christo futuram revelationem praevidere et praenuntiare
potuerunt; cum et illa vetera sacramenta, significantia fuerint
futurorum. An soli Prophetae habebant hanc fidem, non et populus?
Imo vero etiam qui Prophetas fideliter audiebant, eadem adjuvabantur
gratia, ut intelligerent quod audiebant. Sed utique sacramentum regni
coelorum velabatur in Veteri Testamento, quod plenitudine temporis
revelaretur in Novo.
ait Apostolus,
|
“ignorare,
fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare
transierunt, et omnes per Moysen baptizati sunt in nube et in mari,
et omnes eumdem cibum spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum
spiritualem biberunt: bibebant enim de spirituali consequente eos
petra; petra autem erat Christus.”
|
|
Idem itaque in mysterio cibus et
potus illorum qui noster; sed significatione idem, non specie; quia
idem ipse Christus illis in petra figuratus, nobis in carne
manifestatus.
inquit,
|
“in omnibus illis beneplacitum
est Deo (I Cor. X, 1-5). Omnes”
|
|
quidem
|
“eumdem cibum
spiritualem manducaverunt, et eumdem potum spiritualem biberunt,”
|
|
id
est, spirituale aliquid significantem;
|
“sed non in omnibus illis
beneplacitum est Deo.”
|
|
Cum dicit,
erant ergo
ibi aliqui in quibus beneplacitum est Deo; et cum essent omnia
communia sacramenta, non communis erat omnibus gratia, quae
sacramentorum virtus est. Sicut et nunc jam revelata fide quae tunc
velabatur, omnibus in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti
baptizatis (Matth. XXVIII, 19), commune est lavacrum
regenerationis; sed ipsa gratia cujus ipsa sunt Sacramenta, qua
membra corporis Christi cum suo capite regenerata sunt, non communis
est omnibus. Nam et haeretici habent eumdem Baptismum, et falsi
fratres in communione catholici nominis. Ergo et hic recte dicitur:
Sed non in omnibus illis beneplacitum est Deo.
3. Neque tunc tamen, neque nunc infructuosa est vox dicentis:
Attendite, populus meus, legem meam. Quae locutio nota est in
omnibus litteris, quod non ait, Attende; sed, Attendite. Ex
multis enim populus constat; quibus multis quod sequitur pluraliter
dicitur: Inclinate aurem vestram in verba oris mei. Quod est,
Attendite; hoc est, Inclinate aurem vestram: et quod illic ait,
legem meam; hoc ait hic, verba oris mei. Ille namque pie attendit
legem Dei et verba oris ejus, cujus aurem inclinat humilitas; non
cujus erigit cervicem superbia. Quod enim infunditur, concavo
humilitatis excipitur, eminentia tumoris expellitur. Unde alio loco:
Inclina, inquit, aurem tuam, et excipe verba intellectus (Prov.
XXII, 17). Satis itaque admoniti sumus etiam istum psalmum
hujus intellectus Asaph (quia genitivo casu in titulo positum est,
hujus intellectus; non, hic intellectus) inclinata aure suscipere,
id est humili pietate. Nec, ipsius Asaph dictum est; sed, ipsi
Asaph: quod graeco articulo apparet, et in quibusdam latinis
codicibus invenitur. Verba igitur ista intellectus sunt, id est,
intelligentiae sunt quae data est ipsi Asaph; quod non uni homini,
sed melius accipimus congregationi populi Dei, unde nequaquam nos
alienare debemus. Quamvis enim proprie dicatur, Synagoga
Judaeorum, Ecclesia vero Christianorum; quia congregatio magis
pecorum, convocatio vero magis hominum intelligi solet: tamen et illam
dictam invenimus Ecclesiam, et nobis fortasse potius convenit dicere,
Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, ut
confiteamur nomini sancto tuo (Psal. CV, 47). Neque dedignari
nos oportet, imo gratias ineffabiles agere, quod sumus oves manuum
ejus, quas praevidebat cum diceret, Habeo alias oves quae non sunt de
hoc ovili; oportet me et ipsas adducere, ut sit unus grex et unus
pastor (Joan. X, 16): jungendo scilicet fidelem populum
Gentilium fideli populo Israelitarum, de quibus prius dixerat, Non
sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV,
24). Nam et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos
sicut pastor oves ab haedis (Id. XXV, 32). Sic igitur
audiamus quod dictum est, Attendite, populus meus, legem meam,
inclinate aurem vestram in verba oris mei, non tanquam Judaeis, sed
potius tanquam nobis, vel certe tam etiam nobis ista dicantur. Cum
enim dixisset Apostolus, Sed non in omnibus illis beneplacitum est
Deo, ita ostendens fuisse ibi etiam illos in quibus beneplacitum est
Deo; continuo subjecit,
|
“Prostrati enim sunt in deserto:”
|
|
deinde
adjunxit,
|
“Haec autem figurae nostrae factae sunt, ut non simus
concupiscentes mala, sicut et illi concupierunt: neque idolis
servientes, sicut quidam eorum; sicut scriptum est, Sedit populus
manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Neque fornicemur, sicut
quidam eorum fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti et tria
millia. Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et
a serpentibus perierunt. Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum
murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Omnia autem haec in
figura contingebant illis: scripta autem sunt ad correptionem nostram,
in quos finis saeculorum obvenit”
|
|
(I Cor. X, 5-11). Nobis
ergo potius ista cantata sunt. Unde in hoc psalmo inter caetera dictum
est: Ut cognoscat generatio altera, filii qui nascentur et
exsurgent. Porro si ille interitus a serpentibus, et ab exterminatore
illa perditio, et gladii trucidatio, figurae fuerunt, sicut evidenter
dicit Apostolus, cum illa omnia contigisse manifestum sit; non enim
ait, In figura dicebantur, vel, In figura scripta sunt; sed, In
figura, inquit, contingebant illis: quanto majore diligentia pietatis
cavendae sunt poenae quarum figurae illae fuerunt! Procul dubio
quippe, sicut in bonis rebus multo amplius boni est in eo quod per
figuram significatur, quam in ipsa figura; ita et in malis longe
utique pejora sunt quae significantur figuris, cum tanta mala sint
etiam significantes figurae. Nam sicut terra promissionis, quo ille
populus ducebatur, in comparatione regni coelorum nihil est, quo
christianus populus ducitur: ita et poenae illae quae figurae fuerunt,
cum tam sint atroces, in comparatione poenarum quas significant nihil
sunt. Quas autem figuras dixit Apostolus, eas dicit iste psalmus,
quantum existimare possumus, parabolas et propositiones: non in eo
habentes finem, quod contigerunt; sed in eis rebus ad quas rationabili
comparatione referuntur. Attendamus ergo legem Dei, populus ejus,
et inclinemus aurem nostram in verba oris ejus.
4. [vers. 2.] Aperiam, inquit, in parabolis os meum; eloquar
propositiones ab initio. A quo initio dicat, satis apparet in
consequentibus. Non enim ex quo factum est coelum et terra, vel ex
quo creatum est in primo homine genus humanum; sed ex quo populi
congregatio quae adducta est ex Aegypto: ut sensus pertineat ad
Asaph, quod interpretatur Congregatio. Sed utinam qui dixit,
Aperiam in parabolis os meum, etiam intellectum nostrum in eas aperire
dignetur! Si enim sicut os suum aperuit in parabolis, ita aperiret
etiam ipsas parabolas; et sicut eloquitur propositiones, ita
eloqueretur et earum expositiones; non hic aestuaremus: nunc vero ita
obtecta et clausa sunt omnia, ut etiamsi ad aliquid ipso adjuvante,
unde salubriter pascamur pervenire possimus, in sudore tamen vultus
nostri edamus panem (Gen. III, 19); et poenam definitionis
antiquae, non corporis tantum, sed et cordis labore pendamus. Dicat
ergo, et audiamus parabolas et propositiones.
5. [vers. 3.] Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres
nostri narraverunt nobis. Dominus superius loquebatur. Nam cujus
alterius verba credenda sunt, Attendite, populus meus, legem meam?
Quid est ergo quod nunc repente homo loquitur? Jam enim hominis verba
sunt, Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri
narraverunt nobis. Nimirum jam Deus ex hominis ministerio locuturus,
sicut ait Apostolus, An vultis experimentum accipere ejus qui in me
loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? ex persona sua primum
verba fieri voluit, ne verba ejus loquens homo, contemneretur ut
homo. Ita enim se habent locutiones Dei, quae nobis insinuantur per
sensum corporis nostri. Creaturam subditam opere invisibili Creator
movet; non ejus substantia in aliquid corporale et temporale
convertitur, ut corporalibus et temporalibus signis, sive ad oculos
sive ad aures pertinentibus, quantum capere homines possunt, suam
faciat innotescere voluntatem. Si enim angelus uti potest aethere,
aere, nube, igne, et alia qualibet natura vel specie corporali; et
homo vultu, lingua, manu, calamo, litteris, aliisve significantibus
rebus ad suae mentis indicanda secreta; postremo cum homo sit, nuntios
homines mittit, et dicit alii, Vade, et vadit; et alii, Veni, et
venit; et servo suo, Fac hoc, et facit (Luc. VII, 8):
quanto majore et efficaciore potestate Deus, cui Domino universa
subjecta sunt, et ipso angelo et homine utitur, ut quod ei placet
annuntiet! Quamvis itaque jam homo dicat, Quanta audivimus, et
cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis; tamen tanquam Dei
verba, non tanquam humanas fabulas audiamus. Propter hoc enim
praemissum est, Attendite populus meus, legem meam, inclinate aurem
vestram in verba oris mei. Aperiam in parabolis os meum, eloquar
propositiones ab initio. Quanta ergo audivimus, inquit, et
cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis. Sic est,
audivimus, et cognovimus; quomodo, Audi, filia, et vide (Psal.
XLIV, 11). Audita enim sunt in Veteri Testamento quae
cognoscuntur in Novo; audita cum prophetarentur, cognita cum
implerentur. Ubi promissio redditur, non fraudatur auditio. Et
patres nostri, Moyses et Prophetae, narraverunt nobis.
6. [vers. 4.] Non sunt abscondita a filiis eorum, in
generatione altera. Haec est nostra generatio, in qua nobis donata
est regeneratio. Annuntiantes laudes Domini, et potentias ejus, et
mirabilia ejus quae fecit. Ordo verborum est, Et patres nostri
narraverunt nobis, annuntiantes laudes Domini. Laudatur Dominus ut
ametur: quid enim salubrius amatur?
7. [vers. 5-8.] Et suscitavit Testimonium in Jacob, et
Legem posuit in Israel. Hoc est initium de quo supra dictum est,
Eloquar propositiones ab initio. Initium est ergo Vetus
Testamentum, finis Novum. Timor enim praevalet in Lege: et
initium sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10). Finis autem
Legis Christus est, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4):
quo donante diffunditur charitas in cordibus nostris, per Spiritum
sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5); et consummata charitas
foras mittit timorem (I Joan. IV, 18), quoniam nunc sine
Lege justitia Dei manifestata est. Sed quoniam testimonium habet a
Lege et Prophetis (Rom. III, 21), ideo suscitavit
Testimonium in Jacob, et Legem posuit in Israel. Nam et illud
quod tam insigni et pleno tantis significationibus opere tabernaculum
constitutum est, tabernaculum Testimonii nominatur (Exod. XL,
2), in quo erat velamen contra arcam Legis, sicut velamen contra
faciem ministri Legis; quia in illa dispensatione parabolae et
propositiones erant. Ea quippe quae praedicabantur et fiebant,
velatis significationibus condebantur, et non revelatis
manifestationibus cernebantur. Cum autem transieris ad Christum, ait
Apostolus, auferetur velamen (II Cor. III, 13, 16).
Quotquot enim sunt promissiones Dei, in illo Etiam, Amen (Ibid.
I, 20). Quisquis igitur Christo adhaeret, totum bonum quod
etiam in litteris Legis non intelligit, habet; quisquis est autem
alienus a Christo, nec intelligit, nec habet. Suscitavit ergo
Testimonium in Jacob, et Legem posuit in Israel. More suo
repetit. Nam quod est, Suscitavit Testimonium; hoc est, Legem
posuit: et quod est, in Jacob; hoc est, in Israel. Nam sicut
ista duo nomina sunt hominis unius, ita Lex, et Testimonium duo sunt
nomina rei unius. Interest aliquid, ait quispiam, inter suscitavit
et posuit. Ita sane; quemadmodum interest etiam inter Jacob, et
Israel: non quia erant duo homines, sed eadem duo nomina diversis
causis uni homini sunt imposita; Jacob propter supplantationem,
quoniam nascentis tenuit plantam fratris; Israel autem propter
visionem Dei (Gen. XXV, 25, et XXXII, 28). Sic
aliud est, suscitavit, aliud posuit. Nam, suscitavit Testimonium,
quantum existimo, dictum est, quod illo aliquid suscitatum est. Sine
Lege enim, ait Apostolus, peccatum mortuum est. Ego autem vivebam
aliquando sine Lege: adveniente autem mandato, peccatum revixit.
Ecce quod suscitatum est per Testimonium quod est Lex, ut appareat
quod latebat, sicut paulo post dicit: Sed peccatum ut appareat
peccatum, per bonum mihi operatum est mortem (Rom. VII, 8,
9, 13). Posuit autem Legem, dictum est, tanquam jugum
peccatoribus: unde dicitur, Quia justo non est lex posita (I Tim.
I, 9). Testimonium est igitur, in quantum aliquid probat; Lex
autem, in quantum jubet; cum sit una eademque res. Quocirca sicut
lapis Christus; sed credentibus in caput anguli (Psal. CXVII,
22), non credentibus autem lapis offensionis et petra scandali; ita
Testimonium Legis eis qui Lege non legitime utuntur. Testimonium
est quo convincantur puniendi peccatores; his vero qui ea legitime
utuntur, Testimonium est quo demonstratur ad quem liberandi confugere
debent peccatores. In ejus enim gratia est justitia Dei, testimonium
habens a Lege et Prophetis, qua justificatur impius: quam quidam
ignorantes, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt
subjecti (Rom. X, 3).
8.
inquit,
|
“mandavit patribus nostris nota facere ea
filiis suis: ut cognoscat generatio altera, filii qui nascentur et
exsurgent, et narrent filiis suis; ut ponant in Deo spem suam, et
non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant. Ne fiant,
sicut patres eorum, generatio prava et amaricans; generatio quae cor
non direxit suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus.”
|
|
Haec
verba indicant duos quodammodo populos; alterum ad Vetus, alterum ad
Novum Testamentum pertinentem: nam quod ait, Quanta mandavit
patribus nostris nota facere ea filiis suis, mandata eos accepisse
dixit, nota facere ea filiis suis, non tamen eos agnovisse aut
fecisse; sed ad hoc acceperunt ipsi, ut cognoscat generatio altera,
quod illa non cognovit. Filii qui nascentur et exsurgent. Nam illi
qui nati sunt, non exsurrexerunt, quia non sursum cor, sed in terra
potius habuerunt. Cum Christo enim exsurgitur: unde dictum est, Si
exsurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite (Coloss.
III, 1). Et narrent, inquit, filiis suis, ut ponant in Deo
spem suam. Ita enim non suam justitiam justi volunt constituere, sed
revelant ad Deum viam suam, et sperant in eum, ut ipse faciat
(Psal. XXXVI, 5). Et non obliviscantur operum Dei:
magnificando scilicet et jactando opera sua, tanquam ipsi faciant; cum
Deus sit qui operatur in eis qui bona operantur, et velle, et
operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Et mandata
ejus exquirant. Cum jam ea didicerint, quomodo exquirant? Quanta
enim, inquit, mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis,
ut cognoscat generatio altera. Quid cognoscat? Utique mandata quae
mandavit. Quomodo ergo adhuc exquirant, nisi quia ponendo in Deo
spem suam, tunc mandata ejus exquirant, ut ab eis illo adjuvante
compleantur? Ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et
amaricans; generatio quae non direxit cor suum. Et dicit quare,
continuo subjungendo, Et non est creditus cum Deo spiritus ejus: id
est, quia non habebat fidem, quae impetrat quod Lex imperat. Quando
enim cum Spiritu Dei operante spiritus hominis cooperatur, tunc quod
Deus jussit impletur; et hoc non fit, nisi credendo in eum qui
justificat impium (Rom. IV, 5). Quam fidem non habuit
generatio prava et amaricans; et ideo de illa dictum est: Non est
creditus cum Deo spiritus ejus. Multo enim hoc expressius dictum
est, ad significandam gratiam Dei, quae non solum operatur
remissionem peccatorum, sed etiam cooperantem sibi facit hominis
spiritum in opere bonorum factorum; quasi diceret, Non credidit Deo
spiritus ejus. Hoc est enim habere cum Deo creditum spiritum, non
credere spiritum suum posse facere sine Deo justitiam, sed cum Deo.
Hoc est etiam credere in Deum; quod utique plus est quam credere
Deo. Nam et homini cuilibet plerumque credendum est, quamvis in eum
non sit credendum. Hoc est ergo credere in Deum, credendo adhaerere
ad bene cooperandum bona operanti Deo: Quia sine me, inquit, nihil
potestis facere (Joan. XV, 5). Quid autem plus hinc Apostolus
dicere potuit, quam quod ait: Qui autem adhaeret Domino, unus
spiritus est (I Cor. VI, 17). Alioquin lex illa testimonium
est quo damnetur, non quo absolvatur reus. Littera enim est minax,
quae convincat praevaricatores; non spiritus adjuvans, qui liberet et
justificet peccatores. Generatio ergo illa, cujus exemplum cavendum
est, ideo prava et amaricans fuit, quia non est creditus cum Deo
spiritus ejus: quia etsi aliqua credidit Deo, non tamen credidit in
Deum; non ex fide adhaesit Deo, ut sanata a Deo bene cooperaretur
cum operante in se Deo.
9. [vers. 9.] Denique, Filii Ephraem intendentes et mittentes
arcus, conversi sunt in die belli. Persequentes Legem justitiae, in
Legem justitiae non pervenerunt (Rom. IX, 31). Quare? Quia
non ex fide. Generatio enim erat, cujus spiritus cum Deo creditus
non est: sed tanquam ex operibus; quia non sicut tetendit et misit
arcus (quod foris apparet, tanquam in operibus Legis), ita direxit
et cor, ubi justus vivit ex fide (Id. I, 17), quae per
dilectionem operatur (Gal. V, 6), qua inhaeretur Deo, qui
operatur in homine, et velle, et operari, pro bona voluntate
(Philipp. II, 13). Nam quid est aliud tendere arcum, et
mittere, et converti in die belli, nisi attendere et promittere in die
auditionis, et deserere in die tentationis; armis quasi proludere, et
ad horam certaminis nolle pugnare? Quod sane ait, tendentes et
mittentes arcus; cum debuisse dicere videatur, tendentes arcus, et
mittentes sagittas; non enim arcus mittitur, sed ab arcu aliquid
mittitur: aut illa locutio est de qua superius disseruimus, ubi dictum
est, Suscitavit Testimonium, quia suscitavit aliquid Testimonio;
ita et hic, mittentes arcus, quia miserunt aliquid arcubus: aut
obscurus ordo verborum est, cum praetermissione verbi, quod etiam
tacitum subaudiendum est, ut iste ordo sit, Filii Ephraem
intendentes arcus, et mittentes, et subaudiatur, Sagittas;
pleniusque sit, Tendentes arcus, et mittentes sagittas: quia etiam
si diceret, Tendentes, et mittentes sagittas, non utique,
Tendentes sagittas, intelligere deberemus; sed audito eo quod dixit,
Tendentes, subaudire potius, Arcum, quamvis dictum non fuerit.
Nonnulli sane codices graeci habere dicuntur, tendentes et mittentes
arcubus, ut sine dubitatione subaudiamus Sagittas. Quod vero per
filios Ephraem universam illam generationem amaricantem intelligi
voluit, locutio est a parte totum significans. Et ideo fortasse
electa est ista pars, ex qua ille populus totus significaretur, quia
de his potissimum boni aliquid exspectandum fuit; quia ex illo nati
sunt, quem nepotem suum Jacob, quamvis a patre ejus tanquam minorem
ad sinistram constitutum, manu tamen dextera benedixit, eumque majori
fratri arcana benedictione praeposuit (Gen. XLVIII, 14);
ut quod ita hoc loco tribus illa culpatur, nec apparuisse in ea quod
illa benedictio promittebat ostenditur, satis intelligamus quod etiam
tunc ex verbis patriarchae Jacob longe aliud figurabatur, quam
prudentia carnis exspectat. Figurabatur enim quod futuri essent
novissimi qui erant primi, et primi futuri essent qui erant novissimi
(Matth. XX, 16), per Salvatoris adventum, de quo dictum
est: Qui post me venit, ante me factus est (Joan. I, 27).
Sic Abel justus majori praelatus est fratri (Gen. IV, 4,
5), sic Ismaeli Isaac (Id. XXI, 12), sic Esau congemino
suo, sed tamen prius nato, ipse Jacob (Id. XXV, 23); sic
Phares et ipse congeminum suum, qui prius manum ex utero miserat, et
coeperat nasci, etiam nascendo praecessit (Id. XXVIII,
27-29); sic David majoribus praelatus est fratribus (I Reg.
XVI, 12): et propter quod istae omnes atque aliae similes, non
solum dictorum, sed etiam factorum parabolae praecesserunt, sic populo
Judaeorum praelatus est populus christianus, pro quo redimendo,
quemadmodum Abel a Cain (Gen. IV, 8), sic a Judaeis occisus
est Christus. Hoc praefiguratum est enim etiam cum Jacob decussatim
porrectis manibus, dextera tetigit Ephraem ad sinistram constitutum;
eumque praeposuit Manasse ad dexteram constituto, quem sinistra ipse
tangebat. Nam secundum carnem filii Ephraem intendentes et mittentes
arcus, conversi sunt in die belli.
10. [vers. 10.] Quid sit autem quod ait, Conversi sunt in
die belli, consequentia docent, quibus id apertissime exposuit: Non
custodierunt, inquit, testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt
ambulare. Ecce quid est, Conversi sunt in die belli: non
observaverunt testamentum Dei. Ubi arcus tendentes et mittentes,
etiam promissionis promptissimae verba protulerunt, dicentes:
Quaecumque locutus est Dominus Deus noster, faciemus et audiemus
(Exod. XIX, 8). Conversi sunt in die belli: quia
promissionem obedientiae, non auditio, sed tentatio probat. Cujus
est autem cum Deo spiritus creditus, fidelem tenet Deum, qui non eum
permittet tentari super quod potest; sed faciet cum tentatione etiam
exitum, ut possit sustinere (I Cor. X, 13), ne convertatur in
die belli. Qui autem in se, non in Deo gloriatur (Ibid. I,
31), quantumvis jactet pollicitationem virtutis suae, velut tendens
et mittens arcus, convertitur in die belli. Quia enim non est
creditus cum Deo spiritus ejus, non est cum illo etiam Spiritus
Dei; et, sicut scriptum est, Quia non credidit, ideo non
protegetur (Eccli. II, 15). Quod vero cum dixisset, Non
observaverunt testamentum Dei, adjecit et ait, Et in lege ejus
noluerunt ambulare; repetitio est superioris sententiae, cum quadam
ejus expositione: hoc enim appellavit, legem ejus, quod supra dixerat
testamentum Dei; ut illud quod dictum est, non custodierunt,
repetitum intelligatur in eo, ambulare noluerunt. Sed cum brevius
dici posset, Et in lege ejus non ambulaverunt, nonnihil mihi videtur
in hoc verbo nos quaerere voluisse, quod maluit dicere, noluerunt
ambulare, quam, non ambulaverunt. Poterat enim putari lex operum
quasi sufficere ad justificationem, cum ea quae praecipiuntur,
forinsecus fiunt ab eis hominibus qui mallent non praecipi quae non ex
corde faciunt, et tamen faciunt; ac per hoc quasi videntur ambulare in
lege Dei, sed nolunt ambulare: non enim ex corde faciunt. Ex corde
autem nullo modo fieri potest, quod formidine fit poenae, non
dilectione justitiae. Nam quantum attinet ad facta quae forinsecus
aguntur: et qui timent poenam, et qui amant justitiam non furantur;
et ideo pares sunt manu, dispares corde; pares opere, dispares
voluntate. Ideo illi sic notati sunt: Generatio, inquit, quae cor
non direxit suum. Non dictum est, opera: sed, cor. Directo enim
corde, recta sunt opera: cum autem cor directum non est, opera recta
non sunt, etiamsi recta videantur. Et unde cor non direxit prava
generatio, satis aperuit, cum ait: Et non est creditus cum Deo
spiritus ejus. Rectus est enim Deus: et ideo recto adhaerens,
tanquam incommutabili regulae, potest fieri rectum quod in se fuit
pravum cor hominis. Ut autem cor cum illo sit, et per hoc rectum esse
possit, acceditur ad eum, non pede, sed fide. Ideo dicitur etiam in
Epistola ad Hebraeos de illa ipsa generatione prava et amaricante:
Non profuit sermo auditus illis non contemperatis fidei eorum qui
obaudierunt (Hebr. IV, 2). Voluntas igitur quae est in corde
recto, paratur a Domino, fide praecedente, qua acceditur ad Deum
rectum, ut cor fiat rectum. Quae fides, praeveniente et vocante
misericordia Dei, per obedientiam suscitatur; et applicare incipit ad
Deum cor, ut dirigatur; et quanto magis magisque dirigitur, tanto
magis videt quod non videbat, et valet quod non valebat. Hoc non
fecerat Simon, cui Petrus apostolus dixit: Non est tibi pars neque
sors in hac fide; cor enim tuum non est rectum cum Deo (Act.
VIII, 21). Ibi enim ostendit quia non potest esse rectum sine
Deo, ut incipiant homines, non tanquam servi sub lege ambulare
metuentes, sed in lege tanquam filii volentes, in qua illi ambulare
noluerunt, et sub illa rei remanserunt. Hanc enim voluntatem non
timor, sed charitas habet, quae diffunditur in cordibus credentium per
Spiritum sanctum (Rom. V, 5). Quibus dicitur:
|
“Gratia salvi
facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non
ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum,
creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut
in illis ambulemus”
|
|
(Ephes. II, 8-10). Non quomodo isti,
qui in lege ejus noluerunt ambulare, non credendo in eum, neque viam
suam revelando ad eum et sperando in eum, ut ipse faceret.
11. [vers. 11, 12.] Et obliti sunt beneficiorum ejus, et
mirabilium ejus quae ostendit eis, coram patribus eorum quae fecit
mirabilia. Quid sit hoc, non est quaestio negligenda. De ipsis
patribus paulo ante dicebat quod fuisset generatio prava et amaricans.
Ne fiant, inquit, sicut patres eorum, generatio prava et amaricans;
generatio quae non direxit cor suum, et caetera quae adhuc de ipsa
generatione dicuntur, cujus imitationem eo modo cavendam praecipit
alteri generationi, ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur
operum Dei, et mandata ejus exquirant: de quibus jam satis quod visum
est disseruimus. Quid sibi ergo vult, cum de ipsa generatione prava
loquatur quomodo obliti sunt beneficiorum Dei, et mirabilium ejus quae
ostendit eis, quod addidit et dicit: Coram patribus eorum quae fecit
mirabilia. Quibus patribus, cum isti ipsi sint patres, quorum non
vult esse posteros similes? Si illos acceperimus ex quibus isti nati
erant, velut Abraham, Isaac et Jacob; jam olim dormierant, quando
mirabilia Deus ostendit in Aegypto. Sequitur enim, In terra
Aegypti, in campo Thaneos: ubi dicit ostendisse Deum istis
mirabilia coram patribus eorum. An forte spiritu praesentes erant,
quia de ipsis Dominus in Evangelio ait: Omnes enim illi vivunt
(Luc. XX, 38)? An accommodatius accipimus patres, Moysen,
et Aaron, aliosque seniores qui commemorantur in eadem Scriptura
etiam spiritum accepisse, unde acceperat et Moyses, ut eum adjuvarent
ad eumdem populum regendum ac ferendum (Num. XI, 16, 17)?
Cur enim non appellarentur patres? Non sicut Deus Pater unus est
qui regenerat Spiritu suo quos facit filios ad aeternam haereditatem;
sed honoris gratia, propter aetatem curamque pietatis: sicut Paulus
senior dicit, Non ut confundam vos, haec scribo; sed ut filios meos
charissimos moneo; cum sciret utique a Domino dictum, Ne vobis
dicatis patrem in terra; unus est enim Pater vester Deus (Matth.
XXIII, 9). Quod non ideo dictum est, ut hoc vocabulum honoris
humani de loquendi consuetudine tolleretur; sed ne gratia Dei qua in
aeternam vitam regeneramur, naturae, vel potestati, vel etiam
sanctitati cujusquam hominis tribueretur. Ideo cum diceret, Ego vos
genui: praedixit, In Christo, et per Evangelium (I Cor. IV,
14, 15); ne ipsius putaretur esse quod Dei est.
12. Ergo illa generatio prava et amaricans, obliti sunt
beneficiorum Dei, et mirabilium ejus quae ostendit eis, coram
patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo
Thaneos. Et incipit eadem mirabilia commemorando retexere. Quae si
parabolae sunt et propositiones, profecto ad aliquid comparando
referendae sunt. Nec oculum intentionis debemus auferre ab eo quod
psalmus ipse intendit ostendere, hunc esse fructum omnium quae
dicuntur, et quare admoniti sumus haec intentissime audire, Deo
dicente, Attendite, populus meus, legem meam; inclinate aurem
vestram in verba oris mei; ut ponamus in Deo spem nostram, et non
obliviscamur operum Dei, et mandata ejus exquiramus; ne fiamus,
sicut illi patres, generatio prava et amaricans; generatio quae cor
non direxit suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus. Ad hoc
ergo omnia referenda sunt, ac per hoc quidquid figurata actione ista
significant, ita fieri possunt spiritualiter in homine; vel gratia
Dei, si bona sunt; vel judicio Dei, si mala sunt: sicut illa bona
facta sunt in Israelitas, vel mala, et in ipsos, et in eorum
inimicos. Quae si non obliviscamur, sed in Deo spem nostram
ponamus, nec ipsius gratiae simus ingrati; eumque timeamus, non
timore servili, quo sola mala corporalia formidantur, sed timore casto
permanente in saeculum saeculi, qui timor magnam esse judicat poenam
privari luce justitiae; non efficiemur, tanquam patres illi,
generatio prava et amaricans. Terra itaque Aegypti in figura
intelligenda est hujus saeculi. Campus Thaneos planities est mandati
humilis. Nam Mandatum humile interpretatur Thanis. In hoc ergo
saeculo humilitatis mandatum suscipiamus, ut in alio saeculo
exaltationem, quam promisit qui propter nos hic factus est humilis,
accipere mereamur.
13. [vers. 13-16.] Nam qui disrupit mare, et trajecit
eos, statuit aquas quasi in utres, ut sic staret unda tanquam fuisset
inclusa, potest per suam gratiam cohibere fluida et labentia
concupiscentiarum carnalium, cum huic saeculo renuntiatur, ut,
tanquam inimicis, peccatis omnibus perdeletis, fidelium populus per
sacramentum Baptismatis trajiciatur. Qui deduxit eos in nube diei,
et tota nocte in illuminatione ignis, potest etiam spiritualiter
dirigere itinera, si ad eum clamet fides: Itinera mea dirige secundum
verbum tuum (Psal. CXVIII, 133). De quo alibi dicitur,
Ipse enim rectos faciet cursus tuos, et itinera tua in pace producet
(Prov. IV, 27): per Jesum Christum Dominum nostrum, cujus
in hoc saeculo, tanquam in die, sacramentum manifestatum est in
carne, velut in nube; in judicio vero, tanquam in terrore nocturno,
quia tunc erit magna tribulatio saeculi tanquam ignis, et lucebit
justis, et ardebit injustis. Qui disrupit in deserto petram, et
adaquavit eos sicut in abysso multa; et eduxit aquam de petra, et
deduxit tanquam flumina aquas, potest utique sitienti fidei donum
Spiritus sancti, quod illa res gesta spiritualiter significabat,
infundere de spirituali sequente petra, quod est Christus (I Cor.
X, 4): qui stabat et clamabat, Si quis sitit, veniat ad me;
et, Qui biberit de aqua quam ego dabo, flumina aquae vivae fluent de
ventre ejus. Hoc enim dicebat, sicut in Evangelio legitur, de
Spiritu quem accepturi erant credentes in eum (Joan. VII,
37-39). Ad quem velut virga lignum passionis accessit, ut
emanaret credentibus gratia.
14. [vers. 17.] Et tamen illi tanquam generatio prava et
amaricans, apposuerunt adhuc peccare ei: id est, non credere. Nam
hoc est peccatum de quo arguit Spiritus mundum, sicut Dominus dicit:
De peccato quidem, quia non crediderunt in me (Id. XVI, 9).
Et exacerbaverunt Altissimum in siccitate: quod alii codices habent,
in inaquoso, quod de graeco est expressius, nec aliud quam siccitatem
significat. Utrum in illa eremi siccitate, an potios in sua? Quia
licet bibissent de petra, non ventres, sed mentes aridas habebant,
nulla virentes fecunditate justitiae. In qua siccitate magis fideliter
Deo supplices esse debuerant, ut qui satietatem donaverat faucibus,
aequitatem donaret et moribus. Ad eum quippe fidelis anima clamat,
Oculi mei videant aequitatem (Psal. XVI, 2).
15. [vers. 18 20] Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut
peterent escas animabus suis Aliud est petere credendo, aliud
tentando. Denique sequitur:
|
“Et detraxerunt de Deo, et dixerunt:
Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? Quoniam percussit
petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt, numquid et
panem poterit dare, aut parare mensam populo suo?”
|
|
Non credentes
ergo petierunt escas animabus suis. Non sic apostolus Jacobus escam
mentis praecipit postulari; sed a credentibus eam peti admonet, non a
tentantibus atque detrahentibus Deo: Si quis autem vestrum, inquit,
indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et
non improperat; et dabitur ei: postulet autem in fide nihil haesitans
(Jacobi I, 5, 6). Hanc fidem non habebat generatio, quae cor
non direxerat suum, et non erat creditus cum Deo spiritus ejus.
16. [vers. 21.] Propter hoc audivit Dominus, et distulit,
et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israel. Exposuit
quid ignem dixerit. Iram quippe appellavit ignem: quanquam multos
proprie etiam ignis accenderit. Quid ergo est quod ait, Audivit
Dominus, et distulit? An distulit eos introducere in terram
promissionis, quo ducebantur; quod intra paucos dies fieri poterat,
sed propter peccata in eremo fuerant conterendi, ubi et contriti sunt
per quadraginta annos? Quod si ita est, distulit ergo populum, non
istos ipsos qui tentantes detrahebant de Deo; nam omnes in eremo
perierunt, et filii eorum in terram promissionis ingressi sunt. An
distulit poenam, ut prius satiaret etiam infidelem concupiscentiam, ne
propterea putaretur iratus quia hoc ab illo, licet tentantes et
detrahentes, petebant quod facere non posset? Audivit ergo et
distulit vindicare; et posteaquam fecit quod eum illi facere non posse
putaverunt, tunc ira ascendit in Israel.
17. [vers. 22 31.] Denique utroque breviter posito,
deinceps aperte ordinem narrationis exsequitur. Quia non crediderunt
in Deo, nec speraverunt in salutare ejus. Namque cum dixisset quare
ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israel, id est,
quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutare ejus,
continuo subjiciens quam evidentibus beneficiis ingrati fuerunt,
inquit,
|
“nubibus desuper, et januas coeli aperuit. Et
pluit illis manna ad manducandum, et panem coeli dedit eis. Panem
Angelorum manducavit homo : cibaria misit eis in abundantia.
Transtulit Austrum de coelo, et induxit in virtute sua Africum. Et
pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia
pennata. Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula
eorum. Et manducaverunt, et saturati sunt nimis; et desiderium eorum
attulit eis: non sunt privati a desiderio suo.”
|
|
Ecce quare
distulerat. Quid autem distulerat, audiamus: Adhuc esca erat in ore
ipsorum, et ira Dei ascendit super eos. Ecce quod distulerat.
Prius enim, distulit; et postea, ignis accensus est in Jacob, et
ira ascendit in Israel. Distulerat ergo, ut prius faceret quod eum
facere non posse crediderant, deinde inferret quod eos pati oportebat.
Nam si ponerent in Deo spem suam, non solum eis illa desideria
carnis, sed etiam spiritus, implerentur. Qui enim mandavit nubibus
desuper, et januas coeli aperuit, et pluit illis manna ad
manducandum, et panem coeli dedit eis, ut panem Angelorum manducaret
homo, qui cibaria misit eis in abundantia, ut satiaret incredulos,
non est inefficax dare credentibus verum ipsum de coelo panem quem manna
significabat; qui vere cibus est Angelorum, quos Dei Verbum
incorruptibiles incorruptibiliter pascit ; quod ut manducaret homo,
caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Ipse
enim panis per nubes evangelicas universo orbi pluitur; et apertis
praedicatorum cordibus tanquam coelestibus januis, non murmuranti et
tentanti Synagogae, sed credenti et in illo spem ponenti Ecclesiae
praedicatur. Qui
|
“transtulit Austrum de coelo, et induxit in
virtute sua Africum, et pluit super eos sicut pulverem carnes, et
sicut arenam maris volatilia pennata; et ceciderunt in medio castrorum
eorum, circa tabernacula eorum: et manducaverunt, et saturati sunt
nimis, et desiderium eorum attulit eis, nec sunt privati a desiderio
suo,”
|
|
potest et non tentantium, sed credentium parvulam fidem, carne
editis vocum signis et per aerem transcurrentibus, tanquam volatilibus
pascere: non tamen ab Aquilone venientibus ubi frigus et caligo
praevalent, id est, eloquentia quae huic saeculo placet ; sed
transferendo Austrum de coelo. Quo, nisi ad terras? ut qui in fide
sunt parvuli, audiendo terrestria nutriantur ad capienda coelestia.
Si enim terrestria, inquit, dixi vobis, et non creditis; quomodo si
coelestia dixero vobis, credetis (Id. III, 12)? Translatus
enim erat ille de coelo quodammodo, ubi mente excesserat Deo; ut
temperans eis esset quibus dicebat: Non potui vobis loqui quasi
spiritualibus, sed quasi carnalibus (I Cor. III, 1). Ibi
enim audierat ineffabilia verba (II Cor. XII, 4), quae in
terra illi non licebat loqui per verba sonantia, quasi per volatilia
pennata; et inducendo in virtute sua Africum, hoc est, per ventos
meridianos, ferventes et lucentes praedicantium spiritus; et hoc in
virtute sua, ne sibi tribuat Africus quod habet ex Deo. Veniunt
autem ultro isti venti ad homines, et apportant eis verba divinitus
missa; ut in suis sedibus et circa tabernacula sua colligant ejusmodi
volatilia, et adoret unusquisque Dominum de loco suo, omnes insulae
gentium (Sophon. II, 11).
18. Sed infidelibus tanquam pravae et amaricanti generationi, cum
adhuc esca esset in ore ipsorum, ira Dei ascendit in eos, et occidit
in plurimis eorum: hoc est, plurimos eorum, vel sicut nonnulli
codices habent, pingues eorum. Quod quidem in graecis quos habuimus,
non invenimus. Sed si hoc est verius, quid aliud intelligendi sunt
pingues eorum, nisi superbia praevalentes, de quibus dicitur:
Prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum (Psal. LXXII, 7)?
Et electos Israel impedivit. Erant illic etiam electi, quorum fidei
non contemperabatur generatio prava et amaricans. Impediti sunt autem
ne aliquid eis prodessent, quibus paterno se affectu consulere
cupiebant. Quibus enim Deus irascitur, quid misericordia confertur
humana? An potius simul cum eis compeditos etiam electos intelligi
voluit; ut qui mente et vita discernebantur, ad exemplum non justitiae
tantum, sed etiam patientiae, cum illis molestias sustinerent? nam
sanctos cum peccatoribus non ob aliam forsitan causam etiam captivos
ductos esse didicimus, quoniam in Graecis codicibus non
ENEPODISEN, quod est impedivit; sed SYNEPODISEN
legimus, quod est potius compedivit.
19. [vers. 32, 33.] Sed
|
“generatio prava et amaricans, in
omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus ejus.
Et defecerunt in vanitate dies eorum:”
|
|
cum possent, si crederent,
dies in veritate sine defectu habere apud eum cui dictum est: Anni tui
non deficient (Psal. CI, 28). Defecerunt ergo in vanitate
dies eorum, et anni eorum cum festinatione. Festinatur quippe tota
vita mortalium, et quae videtur prolixior, vapor est aliquanto
diuturnior.
20. [vers. 34, 35.] Verumtamen cum occideret eos,
quaerebant eum: non propter aeternam vitam, sed vaporem citius finire
metuentes. Quaerebant ergo eum, non utique ii quos occiderat, sed
qui exemplo eorum occidi timebant. Sic autem de illis Scriptura
locuta est tanquam hi Deum quaererent qui occidebantur, quia unus
populus erat, et tanquam de uno corpore dicitur.
|
“Et revertebantur,
et diluculo veniebant ad Deum. Et rememorati sunt quia Deus adjutor
eorum est, et Deus excelsus redemptor eorum est.”
|
|
Sed hoc totum
propter acquirenda temporalia bona, et vitanda temporalia mala. Nam
qui propter beneficia terrena Deum quaerebant, non utique Deum, sed
illa quaerebant. Et modo timore servili, non liberali dilectione
Deus colitur. Sic ergo Deus non colitur: hoc enim colitur quod
diligitur. Unde quia Deus rebus omnibus major et melior invenitur,
plus omnibus diligendus est ut colatur.
21. [vers. 36, 37.] Denique hic sequentia videamus:
inquit,
|
“in ore suo, et in lingua sua mentiti sunt
ei. Cor autem ipsorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt
in testamento ejus.”
|
|
Aliud in lingua eorum, aliud in corde eorum
inveniebat, cui secreta hominum nuda sunt, et sine ullo obstaculo quid
potius amarent videbat. Rectum itaque cor cum Deo est, quando
propter Deum quaerit Deum. Unam quippe concupivit a Domino, hanc
requiret, ut inhabitet in domo Domini semper, et contempletur ejus
delectationem (Psal. XXVI, 4). Cui dicit cor fidelium:
Saturabor, non ollis carnium Aegyptiorum, nec melonibus et
peponibus, et allio et cepis, quae generatio prava et amaricans etiam
pani coelesti praeferebat (Exod. XVI, 3), nec manna visibili
atque ipsis volatilibus pennatis; sed saturabor, cum manifestabitur
gloria tua (Psal. XVI, 15). Haec est enim haereditas Novi
Testamenti, in quo illi fideles habiti non sunt, cujus tamen fides
etiam tunc quando velabatur erat in electis, et nunc quando jam
revelata est, non est in multis vocatis: Multi enim sunt vocati,
pauci autem electi (Matth. XX, 16). Talis ergo erat generatio
prava et amaricans, etiam cum Deum quaerere videretur; diligens in
ore et in lingua mentiens; in corde autem non recta cum Deo, ubi ea
potius diligebat propter quae Dei adjutorium requirebat.
22. [vers. 38, 39.]
|
“Ipse autem est misericors, et
propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundabit ut
avertat iram suam, et non accendet omnem iram suam. Et recordatus est
quia caro sunt; spiritus vadens, et non revertens.”
|
|
In his verbis
multi sibi iniquitatis impunitatem de divina misericordia pollicentur,
etiamsi tales esse perstiterint, qualis generatio ista describitur
prava et amaricans quae cor non direxit suum, et non est creditus cum
Deo spiritus ejus: quibus consentire non expedit. Si enim, ut
secundum ipsos loquar, Deus fortasse non perdet nec malos, sine dubio
non perdet bonos. Cur ergo non potius id eligimus, ubi dubitatio
nulla est? Nam qui in lingua sua mentiuntur illi, cum aliud habeat
cor eorum, putant utique et volunt, quando poenam aeternam talibus
comminatur, etiam Deum esse mendacem. Sed cum ipsi eum mentiendo non
fallant, ille verum dicendo non fallit. Haec itaque verba divinorum
eloquiorum, de quibus sibi generatio prava blanditur, non ea
depravet, sicut cor suum; quia et illo depravato ista recta
persistunt. Primo quippe secundum hoc intelligi possunt quod in
Evangelio scriptum est:
|
“Ut sitis sicut Pater vester qui in coelis
est; qui facit oriri solem suum super bonos et malos, et pluit super
justos et injustos”
|
|
(Id. V, 45). Quis enim non videat quanta
misericordiae patientia malis parcat! sed ante judicium. Sic ergo
pepercit illi genti, ut non accenderet omnem iram suam ad eam penitus
eradicandam atque finiendam; quod in verbis ejus et intercessione pro
peccatis eorum Moysi servi ejus evidenter apparet, ubi Deus dicit,
Deleam eos, et faciam te in gentem magnam (Exod. XXXII,
10): ille intercedit, paratior deleri pro ipsis quam ipsos; sciens
apud misericordem se id agere, qui quoniam nullo modo deleret ipsum,
etiam illis ipsis parceret propter ipsum. Videamus enim quantum
pepercerit, et adhuc parcat. Nam introduxit eos in terram
promissionis, et servavit eam gentem quousque se, Christum
interficiendo, sceleri omnium maximo colligarent: et quod eos ex illo
regno eradicatos per cuncta gentium regna disseminavit, non utique
delevit; sed manet idem populus prolis successione servatus, velut
Cain signo accepto, ne quis eum occidat, id est, penitus perdat
(Gen. IV, 15). Ecce quemadmodum impletur quod dictum est:
|
“Ipse autem est misericors, et propitius erit peccatis eorum, et non
perdet eos; et abundabit ut avertat iram suam, et non accendet omnem
iram suam.”
|
|
Quia si omnis ira ejus, id est, quantum digni sunt, in
eos accenderetur, gens illa nulla relinqueretur. Ita Deus cui
cantatur misericordia et judicium (Psal. C, 1), et in isto
saeculo per misericordiam facit oriri solem suum super bonos et malos,
et in fine saeculi per judicium ab aeterna luce sua separatos, aeternis
tenebris punit malos.
23. Deinde ne vim divinis verbis inferre videamur, et ubi dictum
est, Non perdet eos, nos dicamus, Sed postea perdet eos: de hoc
ipso praesenti psalmo usitatissimam Scripturae locutionem advertamus,
unde ista quaestio multo diligentius veriusque solvatur. Certe de his
ipsis loquens paulo post, cum commemorasset quae propter eos Aegyptii
perpessi fuerant, commemorans ultimam plagam,
inquit,
|
“omne primitivum in terra Aegypti, primitias laboris eorum
in tabernaculis Cham. Et abstulit sicut oves populum suum, et
perduxit eos tanquam gregem in deserto. Et deduxit eos in spe, et non
timuerunt: et inimicos eorum operuit mare. Et induxit eos in montem
sanctificationis suae; montem quem acquisivit dextera ejus. Et ejecit
a facie eorum gentes, et sorte distribuit eis terram in funiculo
distributionis.”
|
|
Si quis ad haec verba nobis inferens quaestionem
dicat: Quomodo eis haec omnia collata esse commemorat, cum ipsi non
fuerint perducti in terram promissionis, qui ab Aegypto liberati
sunt, quoniam illi mortui sunt? quid respondebimus, nisi eos dictos
, quia idem ipse populus fuit per successionem filiorum? Sic ergo,
cum audimus, maxime quia futuri temporis verba sunt,
|
“Et propitius
fiet peccatis eorum, et non perdet eos; et abundabit ut avertat iram
suam, et non accendet omnem iram suam,”
|
|
intelligamus in his impletum
de quibus dicit Apostolus:
|
“Sic ergo et in hoc tempore reliquiae per
electionem gratiae salvae factae sunt.”
|
|
Unde etiam dicit:
|
“Numquid
repulit Deus plebem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum ex
genere Israel, de tribu Benjamin, Hebraeus ex Hebraeis”
|
|
(Rom.
XI, 5, 1, et Philipp. III, 5). Hos igitur Scriptura
praevidit qui in Christum fuerant ex isto populo credituri, et
accepturi peccatorum remissionem, usque ad illud maximum quo
insanientes ipsum medicum peremerunt. Hinc omnino dictum,
|
“Ipse
autem est misericors, et propitius erit peccatis eorum, et non perdet
eos; et abundabit ut avertat iram suam;”
|
|
quia etiam illud remisit,
quod ab eis unicus Filius ejus occisus est: et non accendet omnem iram
suam; quia reliquiae salvae factae sunt.
24. Et recordatus est quia caro sunt; spiritus vadens, et non
revertens. Ideo eos vocando et miserando per suam gratiam ipse
revocavit, quia per seipsos redire non possent. Quomodo enim redit
caro, spiritus ambulans et non revertens, urgente se in ima atque
longinqua malorum pondere meritorum, nisi per electionem gratiae?
Quae non meritis tanquam merces redditur; sed tanquam donum gratis
datur, ut justificetur impius, et redeat ovis perdita; non tamen in
viribus suis, sed in humeris reportata pastoris (Luc. XV, 5),
quae se perdere potuit dum sponte vagaretur, se autem invenire non
potuit, nec omnino inveniretur, nisi pastoris misericordia
quaereretur. Non enim et ille filius ad hanc ovem non pertinet, qui
reversus in semetipsum dixit: Surgam, et ibo ad patrem meum.
Occulta itaque vocatione et inspiratione etiam ipse quaesitus est et
resuscitatus, nonnisi ab illo qui vivificat omnia; et inventus, a
quo, nisi ab illo qui perrexit salvare et quaerere quod perierat (Luc
XXIX, 10)? Mortuus enim erat, et revixit; perierat, et
inventus est (Id. XV, 18, 24). Nam et ilia non levis sic
solvitur quaestio, quod in Proverbiis scriptum est, cum de via
iniquitatis Scriptura loqueretur: Omnes qui ambulant in ea, non
revertentur (Prov. II, 19). Sic enim dictum est, quasi de
iniquis omnibus desperandum sit: Scriptura vero gratiam commendavit;
quia per seipsum homo potest in illa ambulare, non potest autem per
seipsum redire, nisi gratia revocatus.
25. [vers. 40-51.] Hi ergo pravi et amaricantes, Quoties
exacerbaverunt eum in deserto, et in iram concitaverunt eum in
inaquoso! Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israel
exacerbaverunt. Eamdem illorum infidelitatem repetit quam superius jam
commemoraverat; sed repetendi causa est, ut commemorentur et plagae
quas inflixit Aegyptiis propter illos: quae omnia utique recordari
debuerant, neque existere ingrati. Denique quid sequitur? Non sunt
recordati manus ejus, die qua redemit eos de manu tribulantis. Et
incipit dicere quae fecit Aegyptiis: Posuit in Aegypto signa sua,
et prodigia sua in campo Thaneos. Et convertit in sanguinem flumina
eorum, et imbres eorum ne biberent; vel potius, manationes aquarum,
sicut nonnulli melius intelligunt quod graece scriptum est, TA
OMBREMATA, quas latine scaturigines dicimus, ab imo aquas
ebullientes. Foderunt enim Aegyptii, et sanguinem pro aquis
invenerunt.
|
“Misit in eos cynomyiam, et comedit eos; et ranam, et
disperdidit eos. Et dedit rubigini fructum eorum, et labores eorum
locustae. Et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in
pruina. Et tradidit grandini jumenta eorum, et possessionem eorum
igni. Misit in eos iram indignationis suae; indignationem, et iram,
et tribulationem, immissionem per angelos malos. Viam fecit semitae
irae suae, et non pepercit a morte animarum eorum, et jumenta eorum in
morte conclusit. Et percussit omne primitivum in terra Aegypti,
primitias laborum eorum in tabernaculis Cham.”
|
|
26. Hae omnes Aegyptiorum poenae allegorica interpretatione exponi
possunt, prout ea quisque intelligere, et rebus ad quas referendae
sunt, comparare voluerit. Quod nos quoque facere tentabimus; tanto
aptius facturi, quanto magis divinitus fuerimus adjuti. Ad hoc enim
psalmi hujus illa verba constringunt, ubi dictum est, Aperiam in
parabolis os meum; eloquar propositiones ab initio. Propter hoc
quippe etiam aliqua hic dicta sunt, quae omnino accidisse Aegyptiis
non legimus, cum omnes eorum plagae in Exodo diligentissime ex ordine
contexantur; ut quoniam id quod ibi non dictum est, non frustra in
Psalmo dictum esse certi sumus, neque id interpretari nisi figurate
possumus, simul intelligamus etiam caetera quae facta esse constat, ob
aliquam figuratam significationem facta vel conscripta. Facit enim hoc
Scriptura in multis locis Propheticorum eloquiorum. Dicit aliquid
quod in illa re gesta, quam videtur commemorare, non invenitur, imo
et aliter esse invenitur; ut hinc intelligatur non hoc dicere quod
potest putari, sed illud potius quod magis debet adverti: sicut est
illud, Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad
terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8). Quod in illius
Salomonis regno constat non esse completum, de quo putari posset iste
psalmus loqui, cum de Christo Domino loqueretur. In plagis ergo
Aegyptiorum, quae sunt in libro qui Exodus nominatur, ubi maxime
Scriptura curavit ut ea quibus afflicti sunt omnia ex ordine
dicerentur, non invenitur quod habet iste psalmus, Et dedit rubigini
fructus eorum. Illud etiam quod, cum dixisset, Et tradidit grandini
jumenta eorum, addidit. Et possessionem eorum igni: de jumentis
grandine occisis legitur in Exodo (Exod. IX, 25); quod vero
possessio eorum igne cremata sit, omnino non legitur. Quamvis voces
et ignes cum grandine fierent, sicut tonitrua cum fulgoribus solent;
non tamen scriptum est aliquid traditum igni ut arderet. Denique
mollia quae laedere grando non poterat, dicuntur non esse percussa, id
est, duris ictibus laesa; quae postea comedit locusta (Id. X,
1-15). Item quod hic dicitur, Et moros eorum in pruina, non
est in Exodo: multum enim pruina distat a grandine; nam serenis
hiemalibus noctibus pruina terra canescit.
27. Quid ergo ista significent, dicat tractator ut potest; judicet
lector et auditor ut justum est. Aqua in sanguinem conversa, mihi
videtur significare de rerum causis sentire carnaliter. Cynomyia,
canini mores sunt, qui nec parentes quando nascuntur, vident. Rana,
est loquacissima vanitas. Rubigo occulte nocet; quam etiam aeruginem
nonnulli interpretati sunt, alii caniculam : quod malum cui vitiorum
aptius comparatur, nisi quod difficillime apparet, sicuti est multum
de se fidere? Aura est enim noxia, quae hoc in fructibus latenter
operatur; sicut in moribus occulta superbia, quando se quisquam putat
aliquid esse, cum nihil sit (Gal. VI, 3). Locusta est malitia
ore laedens, infideli scilicet testimonio. Grando est iniquitas res
alienas auferens; unde furta, rapinae, praedationesque nascuntur:
plus autem vitio suo vastatur ipse vastator. Pruina significat
vitium, quo charitas proximi stultitiae tenebris velut nocturno frigore
congelascit. Ignis vero, si non ille hic commemoratur qui erat in
grandine ex fulgurantibus nubibus, quoniam hic dixit, Tradidit
possessionem eorum igni; ubi eam significat utique incensam, quod
ignis ille fecisse non legitur: immanitatem ergo iracundiae mihi
videtur significare, qua et homicidium admitti potest. Morte pecorum
figuratum est, quantum arbitror, damnum pudicitiae. Concupiscentiam
quippe, qua fetus exoritur, communem cum pecoribus habemus. Hanc
itaque edomitam habere et ordinatam, pudicitiae virtus est. Mors
primitivorum est amissio ipsius justitiae, qua quisque humano generi
socialis est. Sed sive ita se habeant harum rerum figuratae
significationes, sive aliter melius intelligantur; quem non moveat
quod decem plagis percutiuntur Aegyptii, et decem praeceptis
scribuntur tabulae, quibus regatur populus Dei? De quibus e
contrario inter se comparandis, id est plagis et praeceptis, quoniam
alibi diximus , expositionem psalmi hujus in his onerare non opus est:
tantum admonemus quia et hic, etsi non eodem ordine, decem tamen
Aegyptiorum plagae commemorantur; dum pro tribus quae sunt in Exodo
(Exod. VIII, 17, IX, 10, et X, 22), et hic non
sunt, id est, sciniphes, ulcera, tenebrae, aliae tres commemorantur
quae ibi non sunt, id est, rubigo, pruina et ignis, non fulgurum,
sed cui dicta est tradita possessio eorum, quod ibi non legitur.
28. Satis autem hic expressum est, judicio Dei fieri haec in illis
per angelos malos, in hoc saeculo maligno, tanquam in Aegypto et in
campo Thaneos, ubi humiles esse debemus, donec veniat saeculum ubi
exaltari ex ista humilitate mereamur. Nam et Aegyptus in hebraea
lingua Tenebras vel Tribulationes significat, in qua lingua Thanis,
sicut commemoravi, humile intelligitur esse Mandatum. De angelis
ergo malis in isto psalmo, cum de ipsis plagis loqueretur, sic
interpositum est, quod non transitorie praetereundum est: Misit in
eos, inquit, iram indignationis suae; indignationem et iram, et
tribulationem, immissionem, per angelos malos. Esse autem diabolum
et angelos ejus tam malos utique, ut eis ignis praeparetur aeternus,
nullus fidelis ignorat: sed immitti per eos immissionem super quoslibet
a Domino Deo, quos hac poena judicat dignos, durum videtur eis qui
minus idonei sunt cogitare quemadmodum summa Dei justitia bene utatur
et malis. Quos quidem, quantum pertinet ad eorum substantiam, quis
alius quam ipse fecit? Sed malos ipse non fecit: utitur tamen eis,
quoniam bonus est, bene, id est convenienter et juste; sicut e contra
iniqui creaturis ejus bonis utuntur male. Utitur ergo Deus angelis
malis, non solum ad puniendos malos, sicuti in istis omnibus de quibus
loquitur Psalmus, sicut in rege Achab, quem fallaciae spiritus ex
Dei voluntate seduxit ut caderet in bello (III Reg. XXII,
22); verum etiam ad probandos et manifestandos bonos, sicuti fecit
in Job. Quod autem pertinet ad istam materiam corporalem visibilium
elementorum, puto quod ea possunt uti Angeli et boni et mali, quantum
cuique potestas est; quemadmodum et homines boni malique utuntur
talibus, quantum possunt pro modulo infirmitatis humanae. Nam et
terra utimur, et aqua, et aere, et igne, non solum in necessariis
rebus sustentationis nostrae, verum etiam in multis superfluis et
ludicris, et mirabiliter artificiosis operibus. Nam innumerabilia
quae appellantur MEKANEMATA, his elementis arte tractatis
modificantur. Sed in haec Angelis longe amplior est potestas, et
bonis, et malis, quamvis utique major bonis; sed quantum Dei nutu
atque ordine jubetur aut sinitur, sicut et nobis. Neque enim in his
omnia quae volumus possumus. In libro autem fidelissimo legimus
diabolum potuisse etiam de coelo ignem immittere, ad sancti viri tantum
pecorum numerum mirabili et horrendo impetu consumendum; quod diabolo
tribuere nemo fidelium fortassis auderet, nisi sanctae Scripturae
auctoritate legeretur. Sed ille vir, Dei dono justus, et fortis,
et pie peritus, non ait, Dominus dedit, diabolus abstulit; sed,
Dominus dedit, Dominus abstulit (Job I, 16, 21); optime
sciens diabolum etiam quod facere de istis elementis poterat, non tamen
servo Dei, nisi ejus Domino volente ac permittente fuisse facturum;
malitiam diaboli confundebat , quoniam quis illa in se probando
uteretur, sciebat. In filiis vero diffidentiae tanquam in suis
mancipiis operatur (Ephes. II, 2), quemadmodum homines in
pecoribus suis; et illic tamen quantum Dei justo judicio sinitur.
Sed aliud est quando potestas ejus etiam a suis, sicut ei placet,
tractandis majore potestate prohibetur; aliud quando ei potestas etiam
in eos qui ab illo alieni sunt datur. Sicut homo de pecore suo, pro
humano captu, facit quod vult; nec sane facit, si prohibeatur a
potestate majore: de alieno autem pecore ut faciat, exspectat sibi
potestatem dari ab illo cujus est. Ibi ergo potestas quae fuerat,
prohibetur; hic autem quae non fuerat, tribuitur.
29. Quae cum ita sint, si per angelos malos Deus illas plagas
inflixit Aegyptiis, numquid audebimus dicere, et aquam in sanguinem
per eosdem angelos versam, et ranas per eosdem angelos factas, quorum
similia etiam magi Pharaonis veneficiis suis facere potuerunt; ut
angeli mali ex utraque parte consisterent, hinc illos affligentes,
inde fallentes, secundum judicium et dispensationem justissimi et
omnipotentissimi Dei, juste utentis etiam iniquorum malitia? Non
audeo dicere. Unde enim sciniphes facere magi Pharaonis minime
potuerunt (Exod. VII, 20, 22, et VIII, 6, 7,
17, 18)? an quia hoc permissi ipsi angeli mali non sunt ? An,
quod verius dicendum est, occulta causa est, et vires nostrae
inquisitionis excedit? Nam si propterea per malos angelos illa Deum
fecisse putaverimus, quia poenae infligebantur, non beneficia
praestabantur, tanquam nemini Deus poenas irroget per Angelos bonos,
sed per illos velut militiae coelestis carnifices; consequens erit ut
etiam Sodomam per malos angelos eversam esse credamus, et malos
angelos Abraham et Lot hospitio suscepisse videantur: quod absit ut
contra Scripturas apertissimas sentiamus (Gen. XVIII et
XIX). Claret igitur ista hominibus fieri per bonos et malos
angelos posse: quid aut quando fieri oporteat, me latet; illum vero
qui facit, non latet, et cui voluerit revelare. Verumtamen quantum
nostrae intentioni Scriptura divina moderatur, malis poenas irrogari
et per bonos Angelos, sicut Sodomitis, et per malos angelos, sicut
Aegyptiis, legimus: justos vero corporalibus poenis per bonos
Angelos tentari et probari, non mihi occurrit.
30. Quod vero pertinet ad praesentem psalmi hujus locum: si ea quae
mirabiliter de creaturis facta sunt, malis angelis tribuere non
audemus, habemus quod eis tribuere sine dubitatione possumus; mortes
pecorum, mortes primitivorum, et illud maxime unde religata sunt
omnia, obdurationem cordis illorum, ut populum Dei nollent
dimittere. Hanc enim iniquissimam et malignissimam obstinationem Deus
cum facere dicitur (Exod. IV, 21), non instigando et
inspirando, sed deserendo facit, ut illi operentur in filiis
diffidentiae (Ephes. II, 2), quod Deus debite justeque
permittit. Nam et illud quod Isaias propheta dicit, Domine, ecce
tu iratus es, et nos peccavimus; propterea erravimus, et facti sumus
sicut immundi omnes (Isai. LXIV, 5, 6), ea ratione
intelligitur: praecessit enim aliquid, unde Deus justissime iratus ab
eis suum lumen auferret, ut in peccata quae nulla tergiversatione
defendi possunt non esse peccata, caecitas humanae mentis offenderet,
ab itinere justitiae deviando et errando. Et quod in alio psalmo
scriptum est de his ipsis Aegyptiis, quod Deus converterit cor eorum
ut odissent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus (Psal.
CIV, 25), bene creditur Deus fecisse per illos angelos malos;
ut jam vitiosae mentes filiorum infidelitatis per eos angelos, quibus
eadem amica sunt vitia, excitarentur in odium populi Dei, atque ad
terrendos et corrigendos bonos illa mirabilia sequerentur. Illa etiam
mala morum, quae his corporalibus plagis significata esse diximus,
propter quod praedictum est, Aperiam in parabolis os meum, per malos
angelos exerceri in eos qui illis divina aequitate subduntur,
convenientissime creditur. Neque enim cum fit quod ait Apostolus,
Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum, ut faciant quae
non conveniunt (Rom. I, 24), non illic mali angeli tanquam in
materia sui operis versantur et gaudent; quibus justissime subdita est
vitiositas humana, praeter eos quos liberat gratia. Et ad haec quis
idoneus (II Cor. II, 16)? unde, cum dixisset, Misit in
eos iram indignationis suae; indignationem, et iram, et
tribulationem, immissionem per angelos malos, illud quod addidit,
Viam fecit semitae irae suae? cujus tandem acies sufficit penetrare,
ut intelligat capiatque sententiam in tanta profunditate latitantem?
Erat enim semita irae Dei, qua Aegyptiorum impietatem occulta
aequitate puniret; sed eidem semitae viam fecit, ut eos tanquam ex
abditis per malos angelos in manifesta scelera producens , in
evidentissimos impios evidentissime vindicaret. Ab hac potestate
malorum angelorum non liberat hominem nisi gratia Dei, de qua dicit
Apostolus, Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in
regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13): cujus rei
populus iste figuram gerebat, cum esset erutus de potestate
Aegyptiorum, et translatus in regnum terrae promissionis fluentis lac
et mel, quod suavitatem significat gratiae.
31. [vers. 52, 53.] Sequitur ergo post commemorationem
plagarum Aegyptiorum Psalmus, et dicit: Et abstulit sicut oves
populum suum, et perduxit eos tanquam gregem in deserto. Et deduxit
eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare. Tanto
fit hoc melius, quanto interius, ubi eruti de potestate tenebrarum in
regnum Dei mente transferimur, et secundum pascua spiritualia
efficimur oves Dei, ambulantes in hoc saeculo velut in deserto,
quoniam nemini est fides nostra conspicua; unde dicit Apostolus:
Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III,
3). Deducimur autem in spe, quoniam spe salvi facti sumus: nec
timere debemus; si enim Deus pro nobis, quis contra nos (Rom.
VIII, 24, 31)? Et inimicos nostros operuit mare; abolevit
in Baptismo remissione peccatorum .
32. [vers. 54.] Deinde sequitur: Et induxit eos in montem
sanctificationis suae. Quanto melius in sanctam Ecclesiam? Montem
quem acquisivit dextera ejus. Quanto est Ecclesia sublimior quam
acquisivit Christus, de quo dictum est: Et brachium Domini cui
revelatum est (Isai. LIII, 1)? Et ejecit a facie eorum
Gentes: et a facie fidelium suorum; nam quodammodo Gentes sunt,
gentilium errorum maligni spiritus. Et sorte divisit eis terram in
funiculo distributionis. Et in nobis omnia operatur unus atque idem
Spiritus, dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII,
11).
33. [vers. 55-58.] Et habitare fecit in tabernaculis eorum
tribus Israel. In tabernaculis, inquit, Gentium habitare fecit
tribus Israel. Quod spiritualiter sic melius disserendum puto, ut ad
coelestem gloriam, unde peccantes angeli ejecti atque dejecti sunt,
per Christi gratiam subvehamur. Illa enim generatio prava et
amaricans, quoniam istis beneficiis corporalibus non ponebat tunicam
vetustatis, tentaverunt adhuc et exacerbaverunt Deum excelsum, et
testimonia ejus non custodierunt: et averterunt se, et non servaverunt
pactum, quemadmodum patres eorum: pacto enim quodam et placito
dixerunt, Omnia quae locutus est Dominus Deus noster, faciemus et
audiemus (Exod. XIX, 8). Notandum sane quod ait, quemadmodum
patres eorum: cum per totum Psalmi textum tanquam de hominibus eisdem
loqui videretur, apparet tamen nunc de illis dici qui jam erant in
terra promissionis, et patres eorum dictos qui in eremo amaricaverunt.
34. Conversi sunt, inquit, in arcum pravum: vel, sicut alii
codices habent, in arcum perversum. Quid autem hoc sit, in eo quod
sequitur magis apparet, ubi ait: Et in iram concitaverunt eum in
collibus suis. In idololatriam eos prosiluisse significat. Arcus
ergo perversus est, non pro nomine Domini, sed contra nomen Domini,
qui dixit eidem populo: Non erunt tibi dii alii praeter me (Id.
XX, 3). Per arcum autem significat animi intentionem. Hoc ipsum
denique planius exprimens, Et in sculptilibus suis, inquit, ad
aemulationem eum provocaverunt.
35. [vers. 59, 60.] Audivit Deus, et sprevit: id est,
advertit, et vindicavit. Et ad nihilum redegit nimis Israel. Deo
quippe spernente quid remanserunt, qui Deo adjuvante fuerunt quod
fuerunt? Nimirum autem rem illam gestam commemorat, quando victi sunt
ab Allophylis tempore Heli sacerdotis, et Arca Domini capta est,
et magna strage vastati sunt (I Reg. IV, 10, 11). Hoc est
quod dicit, Et repulit tabernaculum Selom, tabernaculum suum ubi
habitavit in hominibus. Eleganter exposuit quare repulerit
tabernaculum suum, cum ait, ubi habitavit in hominibus. Cum ergo
digni non essent in quibus habitaret, cur non repelleret tabernaculum,
quod utique non propter se instituerat, sed propter ipsos, quos jam
judicabat indignos in quibus habitaret?
36. [vers. 61.] Et tradidit in captivitatem virtutem eorum,
et pulchritudinem eorum in manus inimici. Ipsam Arcam unde sibi
videbantur invicti, et unde sibi plaudebant , virtutem et
pulchritudinem eorum dicit. Denique et postea male viventes, et de
templo Domini gloriantes, terret per prophetam, dicens: Videte quid
feci Selom, ubi erat tabernaculum meum (Jerem. VII, 12).
37. [vers. 62, 63.] Et conclusit in gladio populum suum,
et haereditatem suam sprevit. Juvenes eorum comedit ignis: id est,
ira. Et virgines eorum non sunt lamentatae: quia neque hoc vacabat in
hostili metu.
38. [vers. 64.] Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et
viduae eorum non plorabantur. Ceciderunt enim in gladio filii Heli,
quorum unius uxor viduata, et mox in partu mortua, propter eamdem
perturbationem plangi non potuit honore funeris (I Reg. IV,
19, 20).
39. [vers. 65.] Et excitatus est tanquam dormiens Dominus.
Videtur enim dormire, quando populum suum dat in manus eorum quos
odit, ubi eis dicatur: Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 11)?
Excitatus ergo est tanquam dormiens, tanquam potens crapulatus a
vino. Nullus hoc de Deo dicere auderet, nisi Spiritus ejus. Dixit
enim, sicut videtur impiis insultantibus, quod velut ebrius diu
dormiat, quando non tam cito quam putant homines, subvenit.
40. [vers. 66.] Et percussit inimicos suos in posteriora:
illos utique qui gaudebant quod Arcam ejus captivare potuerunt;
percussi enim sunt in sedibus suis (I Reg. V, 6). Quod ejus
poenae signum mihi videtur, qua quisque cruciabitur, si in posteriora
respexerit; quae, sicut Apostolus, aestimare debet ut stercora
(Philipp. III, 8). Qui enim sic suscipiunt testamentum Dei,
ut vetere vanitate non se exuant, similes sunt hostilibus populis qui
Arcam testamenti captivatam juxta sua idola posuerunt. Et illa quidem
vetera etiam illis nolentibus cadunt, quia omnis caro fenum, et
claritas hominis ut flos feni. Fenum aruit, et flos decidit: Arca
autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6, 7); secretum
scilicet testamenti regnum coelorum, ubi est aeternum Verbum Dei.
Sed illi qui posteriora dilexerunt, ex ipsis justissime cruciabuntur:
Opprobrium enim sempiternum dedit illis.
41. [vers. 67, 68.] Et repulit, inquit, tabernaculum
Joseph, et tribum Ephraem non elegit. Et elegit tribum Juda. Non
dixit, Repulit tabernaculum Ruben, qui fuit primogenitus Jacob;
nec eos qui sequuntur, et Judam nascendo praecedunt, ut illis
repulsis et non electis, tribus Juda eligeretur. Poterat enim dici
merito illos repulsos, quia et in benedictione Jacob, qua suos filios
benedixit, peccata eorum commemorata graviter detestatur (Gen.
XLIX, 1-7); quamvis in eis tribus Levi sacerdotalis tribus
esse meruerit, unde etiam Moyses fuit (Exod. II, 1). Nec
dixit, Repulit tabernaculum Benjamin; vel, Tribum Benjamin non
elegit, ex qua rex esse jam coeperat; nam inde fuerat electus Saül
(I Reg. IX, 1, 2): unde ex ipsa vicinitate temporis, quando
ille repulsus est atque reprobatus, et David electus (Ibid.
XVI, 1, 13), convenienter posset hoc dici; nec tamen dictum
est: sed eos potissimum nominavit, qui clarioribus meritis videbantur
excellere. Nam Joseph pavit in Aegypto patrem et fratres suos, et
impie venditus, merito pietatis, castitatis, sapientiae, justissime
sublimatus est (Gen. XLI, 40); et Ephraem majori fratri avi
sui Jacob benedictione praelatus est (Id. XLVIII, 19): et
tamen Deus repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraem non
elegit. Ubi per haec praeclari meriti nomina, quid aliud quam
universum populum illum vetusta cupiditate a Domino terrena praemia
requirentem, repulsum et reprobatum intelligimus; electam autem tribum
Juda, non pro meritis ipsius Judae? Longe quippe majora sunt merita
Joseph; sed per tribum Juda, quoniam inde exstitit Christus
secundum carnem, novum populum Christi illi populo veteri praelatum
Scriptura testatur, aperiente Domino in parabolis os suum. Jam inde
etiam quod sequitur, Montem Sion quem dilexit, Ecclesiam Christi
melius intelligimus, non propter praesentis temporis beneficia carnalia
Deum colentem, sed futura et aeterna praemia oculis fidei longe
speculantem: nam et Sion Speculatio interpretatur.
42. [vers. 69.] Denique sequitur, Et aedificavit sicut
unicornuorum sanctificationem suam: vel, sicut quidam interpretes
verbum novum fecerunt, sanctificium suum. Unicornui recte
intelliguntur, quorum firma spes in unum illud erigitur, de quo alius
dicit psalmus, Unam petivi a Domino; hanc requiram (Psal.
XXVI, 4). Sanctificium vero Dei est, secundum apostolum
Petrum, intellecta plebs sancta, et regale sacerdotium (I Petr.
II, 9). Quod vero sequitur, In terra quam fundavit in
aeternum: quod habent graeci codices, EIS TON AIONA, utrum
in aeternum, an in saeculum dicatur a nobis, in latinorum interpretum
potestate est, quoniam utrumque significat; et ideo hoc in latinis
codicibus, illud in aliis invenitur. Habent aliqui etiam pluraliter,
id est, in saecula; quod in graecis quos habuimus, non invenimus,
Quis vero fidelium dubitet Ecclesiam, etiamsi aliis abeuntibus,
aliis venientibus, ex hac vita mortaliter transit, tamen in aeternum
esse fundatam?
43. [vers. 70, 71.] Et elegit David servum suum. Tribum
ergo Juda propter David; David autem propter Christum: tribum
igitur Juda propter Christum, quo transeunte clamaverunt caeci,
Miserere nobis, fili David; et continuo misericordia ejus lumen
receperunt (Matth. XX, 30, 34), quia verum erat quod
clamaverunt. Hoc ideo non transeunter dicit, sed attente commendat
Apostolus, scribens ad Timotheum: Memor esto Christum Jesum
resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, in
quo laboro usque ad vincula, tanquam malefaciens; sed sermo Dei non
est alligatus (II Tim. II, 8, 9). Ipse itaque Salvator
secundum carnem factus ex semine David, figuratur in hoc loco nomine
David, aperiente Domino in parabolis os suum. Nec moveat quod cum
dixisset, Et elegit David, quo nomine Christum significavit,
addidit, servum suum; non, filium suum: imo vero hinc agnoscamus,
non Patri coaeternam Unigeniti substantiam, sed formam servi
susceptam ex semine David.
44. Et sustulit eum de gregibus ovium; de post festantes accepit
eum, pascere Jacob servum suum, et Israel haereditatem suam. Ille
quidem David, ex cujus semine caro Christi est, ab officio pastorali
pecorum ad hominum regnum translatus est: noster autem David, ipse
Jesus, ab hominibus ad homines, a Judaeis ad Gentes; tamen
secundum parabolam ab ovibus ad oves ablatus atque translatus est. Non
sunt enim modo in terra illa Ecclesiae Judaeae in Christo, quae
fuerunt circumcisorum recenti passione et resurrectione Domini nostri;
de quibus dicit Apostolus: Eram autem ignotus facie Ecclesiis
Judaeae quae sunt in Christo: tantum autem audiebant quia is qui
aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando
vastabat; et in me magnificabant Dominum (Gal. I, 22-24).
Jam hinc illae Ecclesiae transierunt populorum circumcisorum; ac per
hoc in Judaea quae modo in terra est, non est modo Christus: ablatus
est inde; nunc Gentium greges pascit. Sane de post fetantes inde
acceptus ost. Illae quippe priores fuerunt tales, de qualibus dicitur
in Cantico canticorum uni Ecclesiae quae constat ex multis, id est
uni gregi cujus membra sunt multi greges; de talibus ergo dicitur:
Dentes tui, id est, per quos loqueris, vel per quos in corpus tuum,
velut manducando, caeteros trajicis; hoc itaque significantes dentes
tui, sicut grex detonsarum ascendens de lavacro, quae omnes geminos
creant, et sterilis non est in eis (Cant. IV, 2). Deposuerunt
enim tunc velut vellera onera saeculi, quando ante pedes Apostolorum
venditarum rerum suarum pretia posuerunt (Act. II, 45, et
IV, 34), ascendentes de lavacro illo, de quo eos admonet
apostolus Petrus, sollicitos quod Christi sanguinem fuderint, et
dicit. Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in
nomine Domini Jesu Christi, et dimittentur vobis peccata vestra
(Act. II, 38). Geminos autem creaverunt, opera scilicet
duorum praeceptorum geminae charitatis, dilectionis Dei, et
dilectionis proximi: unde sterilis non erat in eis. De post has oves
fetantes David noster acceptus, nunc alios greges pascit in
Gentibus, et ipsos Jacob et Israel: sic enim dictum est, Pascere
Jacob servum suum, et Israel haereditatem suam. Non enim, quia ex
Gentibus sunt istae oves, ideo ab illo semine alienatae sunt, quod
est Jacob et Israel. Semen est enim Abrahae, semen promissionis,
de quo ei Dominus dixit: In Isaac vocabitur tibi semen (Gen.
XXI, 12). Quod exponens Apostolus: Non, inquit filii
carnis, sed filii promissionis deputantur in semine (Rom. IX,
8). Ex gentibus enim erant fideles quibus dicebat, Si autem vos
Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum repromissionem haeredes
(Gal. III, 29)? Quod vero ait, Jacob servum suum, et
Israel haereditatem suam, more suo Scriptura repetivit eamdem
sententiam. Nisi forte quispiam sic distinguere velit, ut hoc tempore
Jacob serviat; tunc autem sit aeterna haereditas Dei quando videbit
Deum facie ad faciem, unde Israel nomen accepit (Gen. XXXII,
28).
45. [vers. 72.] Et pavit eos, inquit, in innocentia cordis
sui. Quid illo innocentius, qui ullum peccatum, non solum a quo
vinceretur, sed etiam quod vinceret non habebat? Et in intellectu
manuum suarum deduxit eos: vel, sicut aliqui codices habent, in
intellectibus manuum suarum. Alius putaret ita congruentius potuisse
dici, In innocentia manuum et intellectu cordis: hic autem qui magis
quam alii quid loqueretur sciebat, cordi maluit adjungere innocentiam,
et manibus intelligentiam. Illud propterea, quantum existimo, quia
multi sibi videntur innocentes, qui non faciunt mala, cum timent ne
patiantur si fecerint; vellent autem facere, si impune potuissent.
Tales videri possunt habere innocentiam manuum, non tamen cordis. Et
quae tandem aut qualis est ista innocentia, si cordis non est, ubi
homo factus est ad imaginem Dei? Quod vero ait, In intellectu, vel
intelligentia manuum suarum deduxit eos, videtur mihi eam dixisse
intelligentiam quam ipse facit in credentibus; ideo manuum suarum:
facere quippe ad manus pertinet: sed sicut possunt intelligi manus
Dei, quia et Christus sic homo, ut etiam Deus. Hoc certe ille
David, de cujus est iste semine, facere non poterat in populo cui
sicut homo regnabat; sed ille hoc facit, cui recte anima fidelis
dicere potest: Intelligere me facito, et perscrutabor legem tuam
(Psal. CXVIII, 34). Proinde, ne ab illo erremus, dum de
nostra, velut ex nobis sit, intelligentia fidimus, ejus manibus nos
credendo subdamus. Ipse in nobis eam faciat, ut in intelligentia
manuum suarum nos deducat erutos ab errore, eoque perducat ubi jam non
possimus errare. Hic est fructus populi Dei, attendentis legem
Dei, et inclinantis aurem suam in verba oris ejus, ut dirigat in eo
cor suum , et sit cum illo creditus spiritus ejus, ne immutetur in
generationem pravam et amaricantem; sed his omnibus sibi annuntiatis,
non solum ad praesentem vitam, verum etiam ad aeternam, nec tantum ad
recipienda bonorum operum praemia, sed etiam in ipsa bona opera
facienda, ponat in Deo spem suam.
|
|