|
1. [vers. 1.] In titulo psalmi hujus tam brevi et simplici
immorandum esse non puto. Prophetiam vero quam hic praemissam
legimus, evidenter scimus impletam. Cum enim ista canerentur
temporibus regis David, nihil tale adhuc contigerat ex adversitate
Gentium civitati Jerusalem, nec templo Dei, quod nec aedificatum
adhuc erat. Post mortem quippe David, filium ejus Salomonem Deo
templum fecisse quis nesciat? Dicitur ergo tanquam praeteritum, quod
in spiritu videbatur esse futurum: Deus, venerunt Gentes in
haereditatem tuam. Qua loquendi consuetudine etiam illud est
prophetatum de Domini passione, Dederunt in escam meam fel, et in
siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22); et alia
quae in eodem psalmo ventura velut facta narrantur. Nec illud mirandum
est, quod Deo ista dicuntur. Non enim nescienti indicantur, quo
revelante praesciuntur; sed anima cum Deo loquitur pietatis affectu
quem novit Deus . Nam et Angeli quae hominibus nuntiant,
nescientibus nuntiant; quae autem Deo nuntiant, scienti nuntiant,
quando illi offerunt orationes nostras, et ineffabili modo de actibus
suis aeternam veritatem, tanquam legem incommutabilem consulunt. Et
iste ergo homo Dei dicit Deo quod discat a Deo, tanquam discipulus
magistro non ignoranti, sed judicanti; ac sic, aut probanti quod
docuit, aut quod non docuit reprehendenti: maxime quia specie
precantis Propheta eos in se transfigurat, qui tunc futuri essent
quando ista ventura. Solent autem in oratione dici Deo quae vindicans
fecerit. et adjungi petitio ut jam misereatur et parcat. Hoc modo et
hic dicuntur a quo praedicuntur, tanquam ab eis dicantur quibus
acciderunt; et ipsa deploratio atque precatio, prophetatio est.
2.
|
“Deus, venerunt Gentes in haereditatem tuam; polluerunt
templum sanctum tuum, posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam.
Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus coeli, carnes
sanctorum tuorum bestiis terrae. Effuderunt sanguinem eorum sicut
aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret.”
|
|
Si in ista
prophetia quisquam nostrum eam vastationem Jerusalem intelligendam
putaverit, quae facta est a Tito imperatore Romano, cum jam Dominus
Jesus Christus post resurrectionem et ascensionem suam praedicaretur
in Gentibus; non mihi occurrit quomodo dici potuerit jam ille populus
haereditas Dei, non tenens Christum, quo reprobato et occiso factus
est reprobus, qui in eum nec post ejus resurrectionem credere voluit,
et insuper martyres ejus occidit. Ex illo enim populo Israel
quicumque in Christum crediderunt, quibus facta est Christi
praesentatio, et quodammodo promissi redditio salubris atque
fructuosa, de quibus et ipse Dominus dicit, Non sum missus nisi ad
oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24), ipsi ex
illis sunt filii promissionis, ipsi deputantur in semine (Rom.
IX, 8), ipsi pertinent ad haereditatem Dei. Hinc sunt Joseph,
homo justus, et virgo Maria quae peperit Christum (Matth. I,
16): hinc Joannes Baptista, amicus sponsi, et parentes ejus
Zacharias et Elizabeth (Luc. I, 5): hinc Simeon senex et
Anna vidua, qui Christum non loquentem sensu corporis audierunt; sed
adhuc infantem non loquentem, spiritu cognoverunt (Id. II, 25,
36): hinc beati Apostoli: hinc Nathanael in quo dolus non erat
(Joan. I, 47): hinc alius Joseph qui exspectabat etiam ipse
regnum Dei (Id. XIX, 38, et Luc. XXIII, 51): hinc
tanta illa multitudo quae praecedebat et sequebatur jumentum ejus,
dicens, Benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI,
9); in qua erat et congregatio puerorum in quibus dixit impletum,
Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Psal. VIII,
3). Hinc etiam illi post ejus resurrectionem, quorum die uno tria,
et alio quinque millia baptizati sunt (Act. II, 41, et IV,
4), in animam unam et cor unum charitatis igne conflati; quorum nemo
dicebat aliquid proprium, sed erant illis omnia communia (Id. IV,
32): hinc sancti diaconi, quorum Stephanus ante Apostolos
martyrio est coronatus (Id. VII, 58): hinc tot Ecclesiae
Judaeae quae in Christo erant, quibus erat facie Paulus ignotus
(Gal. I, 22), notus autem saevitia famosissima, sed notior
Christi misericordissima gratia: hinc et ipse secundum praemissam de
se prophetiam, Lupus rapax, mane rapiens, et ad vesperum dividens
escas (Gen. XLIX, 27), id est, prius rapiens persecutor ad
mortem, postea pascens praedicator ad vitam. Hi erant ex illo populo
haereditas Dei. Unde et ait ipse minimus Apostolorum (I Cor.
XV, 9), doctor Gentium:
|
“Dico ergo, Numquid repulit Deus
plebem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum ex semine Israel, de
tribu Benjamin. Non repulit Deus plebem suam quam praescivit.”
|
|
Haec plebs quae ex illa gente Christi corpori accessit, haereditas
Dei est. Nam quod ait Apostolus, Non repulit Deus plebem suam
quam praescivit, illi psalmo utique respondet, ubi scriptum est,
Quoniam non repellet Dominus plebem suam: ibi autem sequitur, Et
haereditatem suam non derelinquet (Psal. XCIII, 14); ubi
evidenter apparet, talem plebem esse haereditatem Dei. Ut enim hoc
diceret Apostolus, supra commemoraverat propheticum testimonium de
praenuntiata futura incredulitate populi Israel: Tota die expandi
manus meas ad populum non credentem et contradicentem (Rom. X,
21, et Isai. LXV, 2). Hic ergo ne quisquam male
intelligens, universum illum populum crimine incredulitatis et
contradictionis arbitretur esse damnatum, continuo subjecit: Dico
ergo, Numquid repulit Deus plebem suam? Absit. Nam et ego
Israelita sum ex genere Israel, de tribu Benjamin. Hic ostendit
quam plebem dixerit, utique populi prioris, quam si totam Deus
reprobasset atque damnasset, non utique ipse Christi esset apostolus,
Israelita ex semine Abraham, de tribu Benjamin. Adhibet autem
valde necessarium testimonium, dicens:
|
“An nescitis in Elia quid
dicit Scriptura, quemadmodum interpellat Deum adversus Israel?
Domine, Prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego
derelictus sum solus, et quaerunt animam meam. Sed quid dicit illi
responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum qui non
curvaverunt genua ante Baal. Sic ergo et in hoc tempore reliquiae per
electionem gratiae salvae factae sunt.”
|
|
Istae reliquiae sunt ex illa
gente haereditatis Dei; non illi de quibus paulo post dicit:
|
“Caeteri vero excaecati sunt.”
|
|
Sic enim ait:
|
“Quid ergo? Quod
quaerebat Israel, hoc non est consecutus: electio autem consecuta
est; caeteri vero excaecati sunt”
|
|
(Rom. XI, 1-7). Ista
igitur electio, istae reliquiae, ista plebs Dei quam non repulit
Deus, haereditas ejus dicitur. In illo autem Israel qui hoc non est
consecutus, in illis caeteris excaecatis, non erat jam haereditas Dei
de qua dici posset, post Christi in coelis glorificationem, tempore
Titi imperatoris, Deus, venerunt Gentes in haereditatem tuam, et
caetera quae de illius populi et templi et civitatis vastatione videntur
in hoc psalmo esse praedicta.
3. Proinde aut ea debemus intelligere quae facta sunt ab aliis
hostibus, antequam Christus venisset in carne (non enim erat alia
tunc haereditas Dei, ubi et Prophetae sancti erant, quando facta est
transmigratio in Babyloniam, graviterque gens illa vastata est [IV
Reg. XXIV, 14]; et sub Antiocho etiam Machabaei horrenda
perpessi, gloriosissime coronati sunt [II Machab. VII]. Ea
quippe dicta sunt in hoc psalmo, quae solent fieri etiam strage
bellorum); aut certe si post resurrectionem et ascensionem Domini
accipienda est hic commemorata haereditas Dei; ea sunt intelligenda
quae a cultoribus idolorum et inimicis nominis Christi, Ecclesia ejus
in tanta martyrum numerositate perpessa est. Quanquam enim Asaph
Synagoga interpretetur, quae est congregatio, idque nomen usitatius
insederit genti Judaeorum; tamen et Ecclesiam istam posse dici
congregationem, et illum veterem populum dictum esse Ecclesiam, jam
in alio psalmo satis aperteque monstravimus . Haec igitur Ecclesia,
haec haereditas Dei ex circumcisione et praeputio congregata est, id
est ex populo Israel et ex caeteris Gentibus, per lapidem quem
reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli (Psal.
CXVII, 22); in quo angulo tanquam duo parietes de diverso
venientes copularentur. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque
unum, ut duos conderet in se in unum novum hominem, faciens pacem, et
coadunaret utrosque in uno corpore Deo (Ephes. II, 14-16);
in quo corpore sumus filii Dei, clamantes, Abba, Pater (Rom.
VIII, 15, et Gal. IV, 6): Abba propter illorum
linguam, Pater propter nostram; hoc est enim Abba, quod Pater.
Unde Dominus qui dixit, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt
domus Israel (Matth. XV, 24), ostendens illi genti redditam
praesentiae ipsius promissionem; ait tamen alio loco, Habeo alias
oves quae non sunt de hoc ovili; oportet me et ipsas adducere, ut sit
unus grex et unus pastor (Joan. X, 16): Gentes significans,
quas erat adducturus, non quidem per suam praesentiam corporalem , ut
illud verum sit,
|
“Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus
Israel;”
|
|
sed tamen per Evangelium suum, quod erant disseminaturi
|
“speciosi pedes annuntiantium pacem, annuntiantium bona”
|
|
(Rom.
X, 15):
enim
|
“terram exiit sonus eorum, et in
fines orbis terrae verba eorum”
|
|
(Psal. XVIII, 5). Hinc et
Apostolus ait,
|
“Dico ergo Christum Jesum ministrum fuisse
circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones
Patrum:”
|
|
ecce quod est,
|
“non sum missus nisi ad oves quae perierunt
domus Israel.”
|
|
Deinde subjungit Apostolus,
|
“Gentes autem super
misericordia glorificare Deum:”
|
|
ecce quod est,
|
“Habeo alias oves
quae non sunt de hoc ovili; oportet me et ipsas adducere, ut sit unus
grex et unus pastor.”
|
|
Quod utrumque breviter dictum est in eo quod de
propheta idem apostolus commemorat: Laetamini, Gentes, cum plebe
ejus (Rom. XV, 8-10). Iste ergo unus grex sub pastore uno,
haereditas Dei est, non solum Patris, sed etiam Filii. Nam Filii
vox est, Funes ceciderunt mihi in praeclaris, etenim haereditas mea
praeclara est mihi (Psal. CXV, 6): et ipsius haereditatis vox
est apud prophetam, Domine Deus noster, posside nos (Isai.
XXVI, 13, sec. LXX). Hanc haereditatem non moriens Pater
Filio reliquit; sed ipse Filius eam sua morte mirabiliter
acquisivit, quam resurrectione possedit.
4. Si ergo de hac intelligendum est quod in psalmi hujus prophetia
canitur, Deus, venerunt Gentes in haereditatem tuam, ut venisse
Gentes accipiamus in Ecclesiam, non credendo, sed persequendo, id
est, eam invasisse voluntate delendi atque omnino perdendi, sicut tot
persecutionum exempla monstrarunt; oportet ut quod sequitur,
Polluerunt templum sanctum tuum, non in lignis et lapidibus, sed in
ipsis intelligatur hominibus, de quibus, tanquam lapidibus vivis,
construi dicit apostolus Petrus domum Dei (I Petr. II, 5).
Unde et apostolus Paulus apertissime dicit, Templum Dei sanctum
est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Hoc itaque templum
persecutores in his utique polluerunt, quos ad negandum Christum,
terrendo vel cruciando coegerunt, atque ut idolis supplicarent,
vehementer instando fecerunt: quorum multos poenitentia reparavit,
atque ab illa inquinatione mundavit. Poenitentis enim vox est:
|
“Et
a delicto meo munda me;”
|
|
et,
|
“Cor mundum crea in me, Deus, et
spiritum rectum innova in visceribus meis”
|
|
(Psal. L, 4, 12).
Jam vero quod sequitur,
|
“Posuerunt Jerusalem in pomorum
custodiam:”
|
|
et ipsa Ecclesia hoc nomine recte intelligitur,
|
“Jerusalem libera, mater nostra, de qua scriptum est, Laetare
sterilis quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis;
quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum”
|
|
(Gal. IV, 26, et Isai. LIV, 1).
quod dictum est, desertionem intelligendam existimo quam
fecit vastitas persecutionis: id est, velut custodiam pomorum; quia
deseruntur pomorum custodiae, cum poma transierint. Et certe quando
Gentilibus persequentibus Ecclesia deserta visa est, in coelestem
mensam spiritus martyrum, tanquam de horto dominico multa et suavissima
poma, transierunt.
5. [vers. 2.] Posuerunt, inquit, morticina servorum tuorum
escas volatilibus coeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Quod
dictum est, morticina, hoc repetitum est, carnes; et quod dictum
est, servorum tuorum, hoc repetitum est, sanctorum tuorum: illud
tantummodo variatum est, volatilibus coeli, et bestiis terrae.
Melius sane interpretati sunt qui morticina posuerunt, quam sicut
quidam mortalia. Morticina enim non dicuntur nisi mortuorum; mortalia
vero etiam vivorum corporum nomen est. Cum ergo, sicut dixi, ad
agricolam suum spiritus martyrum velut poma transissent, morticina
eorum et carnes eorum posuerunt volatilibus coeli, et bestiis terrae:
quasi quidquam eorum resurrectioni deperiret, ex occultis naturae
sinibus totum redintegraturo illo, cui et capilli nostri numerati sunt
(Matth. X, 30).
6. [vers. 3.] Effuderunt sanguinem eorum sicut aquam, id est,
abundanter et viliter: in circuitu Jerusalem. Si Jerusalem terrenam
urbem hic accipimus, eorum sanguinem intelligimus effusum in circuitu
ejus, quos hostes extra muros reperire potuerunt. Si autem Jerusalem
illam intelligimus, de qua dictum est, Multi filii desertae, magis
quam ejus quae habet virum, circuitus ejus est per universam terram:
in ea quippe lectione prophetica, ubi scriptum est, Multi filii
desertae, magis quam ejus quae habet virum, paulo post ei dicitur,
Et qui eruit te, Deus Israel universae terrae vocabitur (Isai.
LIV, 1, 5). Circuitus ergo hujus Jerusalem in hoc psalmo
intelligendus est quousque tunc fuerat eadem Ecclesia dilatata,
fructificans et crescens in universo mundo, quando in omni parte ejus
persecutio saeviebat, et martyrum stragem, quorum sanguis sicut aqua
effundebatur, cum magnis lucris thesaurorum coelestium faciebat. Quod
vero adjunctum est, Et non erat qui sepeliret: aut non incredibile
debet videri tam magnum in aliquibus locis fuisse terrorem, ut
sepultores sanctorum corporum nulli prorsus existerent; aut certe quia
insepulta cadavera in multis locis diu jacere potuerunt, donec a
religiosis quodammodo furata sepelirentur.
7. [vers. 4.] Facti sumus, inquit, opprobrium vicinis
nostris. Ideo pretiosa, non in conspectu hominum, a quibus hoc erat
opprobrium, sed in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal.
CXV, 15). Subsannatio et irrisio: vel, ut quidam interpretati
sunt, illusio, eis qui in circuitu nostro sunt. Repetitio est
sententiae superioris: nam quod supra dictum est, opprobrium, hoc
repetitum est, subsannatio et irrisio; et quod supra dictum est,
vicinis nostris, hoc repetitum est, eis qui in circuitu nostro sunt.
Proinde secundum Jerusalem terrenam vicini, et in circuitu gentis
ejus, utique aliae gentes intelliguntur: secundum autem Jerusalem
liberam matrem nostram, vicini sunt et in circuitu ejus, inter quos
inimicos suos habitat Ecclesia in circuitu orbis terrarum.
8. [vers. 5.] Deinde jam manifestam precem fundens, unde
intelligatur superioris afflictionis commemoratio non esse quasi
indicatio, sed deploratio: Usquequo, inquit, Domine, irasceris in
finem, exardescet velut ignis zelus tuus? Rogat utique ne Deus usque
in finem irascatur, id est, ne illa tanta pressura, et tribulatio,
atque vastatio usque in finem perseveret; sed temperet correptionem
suam, secundum illud quod in alio psalmo dicitur: Cibabis nos pane
lacrymarum, et potabis nos in lacrymis in mensura (Psal.
LXXIX, 6). Nam, quousque, Domine, irasceris in finem? ita
dictum est, ac si diceretur, Noli, Domine, irasci in finem. Et
in eo quod sequitur, Exardescet velut ignis zelus tuus, utrumque
subaudiendum est, et, quousque, et, in finem; ac si diceretur,
Quousque exardescet velut ignis zelus tuus in finem? Nam ita hic duo
ista subaudienda sunt, sicut superius unum illud quod dictum est,
posuerunt: nam cum habeat prior sententia, Posuerunt morticina
servorum tuorum escas volatilibus coeli, hoc verbum posterior non
habet, ubi dictum est, Carnes sanctorum tuorum bestiis terrae; sed
subauditur utique quod habet superior, posuerunt. Ira porro et zelus
Dei, non sunt perturbationes Dei, sicut nonnulli Scripturas quas
non intelligunt arguunt : sed nomine irae intelligitur vindicta
iniquitatis; nomine zeli exactio castitatis, ne anima legem Domini
sui contemnat, et a Deo suo fornicando dispereat. Haec ergo ipso
effectu in hominum afflictione sunt turbulenta; in Dei autem
dispositione tranquilla sunt, cui dictum est: Tu autem, Domine
virtutum, cum tranquillitate judicas (Sap. XII, 18). Satis
autem his ostenditur verbis, propter peccata hominibus, licet
fidelibus, has fieri tribulationes; quamvis hinc florescat martyrum
gloria merito patientiae, et pie sustentato in flagello Domini
moderamine disciplinae. Hoc Machabaei inter saeva tormenta (II
Mach. VII), hoc tres viri inter innoxias flammas (Dan.
III, 21), hoc Prophetae sancti in captivitate testantur.
Quamvis enim paternam correptionem fortissime et piissime perferant;
non tamen tacent haec accidere meritis peccatorum: horum enim vox est
et in Psalmis, Emendans emendavit me Dominus, et morti non tradidit
me (Psal. CXVII, 18). Flagellat enim omnem filium quem
recipit: et quis est filius cui non det disciplinam pater ejus
(Hebr. XII, 6, 7)?
9. [vers. 6.] Quod vero adjungit, Effunde iram tuam in gentes
quae te non noverunt, et in regna quae non invocaverunt nomen tuum,
etiam ista prophetatio est, non optatio. Non malevolentiae voto ista
dicuntur, sed spiritu praevisa praedicuntur; sicut de Juda
traditore, quae mala illi fuerant pro suis meritis eventura, ita
prophetata sunt, quasi optata sint. Quemadmodum enim Propheta non
imperat Christo, quamvis modo imperativo pronuntiet quod dicit,
Accingere gladium tuum circa femur, potentissime; specie tua, et
pulchritudine tua, et intende, et prospere procede, et regna
(Psal. XLIV, 4 et 5): ita non optat, sed prophetat qui
dicit, Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt. Quod more
suo repetit, dicens, Et in regna quae non invocaverunt nomen tuum:
nam gentes per regna repetitae sunt; et quod eum non noverunt, per hoc
repetitum est, quod non invocaverunt nomen ejus. Quomodo ergo
intelligendum est quod ait Dominus in Evangelio, Servus qui nescit
voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit paucis;
servus autem qui scit voluntatem domini sui, et facit digna plagis,
vapulabit multis (Luc. XII, 48, 47), si major ira Dei est
in gentes quae Dominum non cognoverunt? In eo quippe quod ait,
Effunde iram tuam, satis hoc verbo indicavit quam multam iram voluerit
intelligi: unde postea dicit, Redde vicinis nostris septies tantum.
An quia multum interest inter servos, qui licet nesciant voluntatem
Domini sui, tamen invocant nomen ejus, et alienos a familia tanti
patrisfamilias, qui sic ignorant Deum, ut nec invocent Deum?
Invocant enim pro eo vel simulacra, vel daemonia, vel quamlibet
creaturam; non Creatorem, qui est benedictus in saecula. Neque enim
istos, de quibus hoc prophetat, ita nescientes significat Domini sui
voluntatem, ut tamen ipsum Dominum timeant; sed ita ipsum Dominum
nescientes, ut nec invocent eum, et inimici nominis ejus existant.
Multum ergo distat inter servos voluntatem domini sui nescientes, et
tamen in familia ejus atque in domo viventes, et inimicos non solum
ipsum dominum scire nolentes, sed et non ejus nomen invocantes, atque
in servis insuper oppugnantes.
10. [vers. 7.] Denique sequitur: Quia comederunt Jacob, et
locum ejus desolaverunt. Jacob quippe figuram gestavit Ecclesiae,
sicut Esau veteris Synagogae; unde dictum est: Et major serviet
minori (Gen. XXV, 23). Potest in hoc nomine intelligi ea,
de qua loquebamur, haereditas Dei, in quam invadendam atque vastandam
post resurrectionem et ascensionem Domini Gentes persequendo
venerunt. Sed, locum Jacob, quomodo intueamur intelligendum est.
Magis enim locus Jacob illa civitas putari potest, in qua erat et
templum quo universam illam gentem, sacrificandi et adorandi causa et
Pascha celebrandi, Dominus praeceperat convenire. Nam si
Christianorum conventus inhibitos atque compressos a persecutoribus
Propheta vellet intelligi, loca desolata videretur dicere debuisse,
non locum. Sed possumus accipere pro numero plurali numerum singularem
positum, sicut vestem pro vestibus, militem pro militibus, pecus pro
pecoribus: multa enim hujusmodi moris est dici, nec solum vulgo
loquentium, verum etiam disertissimorum auctorum eloquentiae. Nec ab
ipsa divina Scriptura hoc genus locutionis alienum est: posuit enim et
ipsa ranam pro ranis, locustam pro locustis (Psal. LXXVII,
45), et innumerabilia talia. Quod vero dictum est, Comederunt
Jacob, hoc bene intelligitur, quod multos in suum malignum corpus,
hoc est in suam societatem, terrendo transire coegerunt.
11. [vers. 8.] Meminit sane, quamvis illis pro merito pessimae
voluntatis ex ira Dei digna reddenda sint, non tamen eos aliquid
adversus haereditatem ejus valere potuisse, nisi eam voluisset ipse pro
peccatis ejus flagellando emendare. Unde subjungit: Ne memineris
iniquitatum nostrarum antiquaram. Non ait praeteritarum, quae possent
esse etiam recentiores; sed antiquarum, hoc est a parentibus
venientium: talibus quippe iniquitatibus damnatio, non correptio
debetur. Cito anticipent nos misericordiae tuae. Anticipent utique
ad judicium tuum: Superexaltat enim misericordia in judicio ;
judicium autem sine misericordia, sed ei qui non fecit misericordiam
(Jacobi II, 13). Quod autem adjungit, Quia pauperes facti
sumus nimis, ad hoc vult intelligi anticipare nos misericordias Dei,
ut nostra paupertas, id est infirmitas, eo miserante adjuvetur ad ejus
praecepta facienda, ne ad judicium ejus damnandi veniamus.
12. [vers. 9.] Ideo sequitur: Adjuva nos, Deus salutaris
noster. Hoc verbo quod ait, Salutaris noster, satis exponit quam
voluerit paupertatem intelligi in eo quod dixerat, Quoniam pauperes
facti sumus nimis: ipsa est quippe infirmitas, cui Salutaris est
necessarius. Cum vero adjuvari nos vult, nec ingratus est gratiae,
nec tollit liberum arbitrium: qui enim adjuvatur, etiam per seipsum
aliquid agit. Addidit etiam, Propter gloriam nominis tui, Domine,
libera nos, ut qui gloriatur, non in seipso, sed in Domino glorietur
(I Cor. I, 31). Et propitius esto, inquit, peccatis nostris
propter nomen tuum: non propter nos; nam quid aliud merentur peccata
nostra, quam debita et digna supplicia? sed propitius esto peccatis
nostris propter nomen tuum. Sic ergo nos liberas, id est, eruis a
malis, cum et adjuvas nos ad faciendam justitiam, et propitius es
peccatis nostris, sine quibus in hac vita non sumus: Quoniam non
justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII,
2). Peccatum autem iniquitas est (I Joan. III, 4); et si
iniquitates observaveris, quis sustinebit (Psal. CXXIX, 3)?
13. [vers. 10.] Quod autem adjungit, Nequando dicant in
Gentibus, Ubi est Deus eorum? magis pro ipsis Gentibus est
accipiendum. Male enim pereunt qui de Deo vero desperaverint,
putantes eum vel non esse, vel suos non adjuvare, nec eis esse
propitium. Illud vero quod sequitur, Et innotescat in nationibus
coram oculis nostris vindicta sanguinis servorum tuorum qui effusus
est, vel sic intelligitur, cum credunt in verum Deum, qui
persequebantur ejus haereditatem; quia et ipsa vindicta est, qua
perimitur saeva iniquitas eorum gladio verbi Dei, de quo dictum est,
Accingere gladium tuum (Psal. XLIV, 4); vel cum
perseverantes inimici in fine puniuntur. Nam mala corporalia quae in
hoc saeculo patiuntur, communia possunt habere cum bonis. Est et
aliud vindictae genus, quo Ecclesiae dilatationem et fecunditatem in
hoc saeculo, post tantas persecutiones quibus eam omnino perituram
putabant, peccator, et incredulus, et inimicus videt et irascitur,
dentibus suis frendet et tabescet (Psal. CXI, 10): quis enim
negare audeat hanc etiam esse gravissimam poenam? Sed nescio utrum
satis eleganter accipiatur quod ait, ante oculos nostros, si hoc
poenae genus intelligamus quod in intimis cordis agitur, et torquet
etiam illos qui nobis adulanter arrident, nec a nobis videri potest
quid in homine interiore patiantur. Illud autem quod sive eis
credentibus iniquitas eorum interimitur, sive in malignitate
perseverantibus supplicium novissimum redditur, sine scrupulo
quaestionis intelligitur dictum, Innotescat ante oculos nostros
vindicta in nationibus.
14. Et haec quidem, ut diximus, prophetatio est, non optatio:
sed propter illud quod scriptum est in Apocalypsi, sub ara Dei
martyres ad Deum clamare et dicere, Quousque, Domine, non vindicas
sanguinem nostrum (Apoc. VI, 9, 10)? non est praetereundum
quemadmodum accipi oporteat; ne propter exsaturandum odium credantur
sancti desiderare vindictam, quod ab eorum perfectione longe abest.
Et tamen scriptum est,
|
“Laetabitur justus, cum viderit vindictam
impiorum; manus suas lavabit in sanguine peccatoris”
|
|
(Psal.
LVII, 11): et Apostolus ait,
|
“Non vos ipsos vindicantes,
charissimi, sed date locum irae; scriptum est enim, Mihi vindictam,
et ego retribuam, dicit Dominus”
|
|
(Rom. XII, 19). Nec ipse
itaque praecipit ut nolint vindicari, sed ut non se ipsi vindicantes
dent locum irae Dei qui dixit, Mihi vindictam, et ego retribuam.
Et Dominus in Evangelio viduam proponit in similitudinem, quae
vindicari desiderans, judicem interpellabat injustum, qui eam tandem
aliquando non justitia ductus, sed taedio victus audivit (Luc.
XVIII, 3-5): hoc autem Dominus proposuit, ut ostenderet
multo magis Deum justum cito facturum judicium electorum suorum, qui
ad eum clamant die ac nocte. Inde est et ille sub ara Dei martyrum
clamor, ut Dei judicio vindicentur. Ubi est ergo illud,
|
“Diligite
inimicos vestros, benefacite eis qui vos oderunt, et orate pro eis qui
vos persequuntur”
|
|
(Matth. V, 44)? ubi est et illud,
|
“Non
reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto”
|
|
(I Petr.
III, 9); et,
|
“Nulli malum pro malo reddentes”
|
|
(Rom.
XII, 17)? Si enim malum pro malo non est cuiquam reddendum;
non solum factum malum pro facto malo, sed nec votum malum reddendum
est pro facto vel voto malo. Reddit autem votum malum, qui etiamsi
non ipse vindicat, tamen ut ejus inimicum Deus puniat, expectat atque
optat. Quapropter cum et homo justus et homo malus de inimicis suis
velint a Domino vindicari, unde discernentur, nisi quia justus et
magis cupit inimicum suum corrigi quam puniri; et cum in eum videt a
Domino vindicari, non ejus delectatur poena, quia non eum odit, sed
divina justitia, quia Deum diligit? Denique si in hoc saeculo in eum
vindicatur, vel pro illo etiam laetatur, si corrigitur; vel certe pro
aliis, ut eum timeant imitari. Ipse quoque fit melior, non supplicio
illius odia sua pascendo, sed errata emendando. Ac per hoc de
benevolentia, non de malitia est quod laetatur justus, cum videt
vindictam, et manus suas lavat, id est, opera mundiora efficit in
sanguine, hoc est in exitio peccatoris; sumens inde non mali alieni
gaudium, sed divinae admonitionis exemplum. Si autem in futuro
saeculo, ultimo Dei judicio vindicatur, hoc ei placet quod Deo; ne
bene sit malis, ne piorum praemiis etiam impii perfruantur: quod
utique injustum est, et a regula veritatis, quam justus diligit,
alienum. Cum enim nos ad diligendos inimicos Dominus hortaretur,
exemplum proposuit Patris nostri qui in coelis est, qui facit solem
suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos
(Matth. V, 45); numquid tamen ideo vel temporalibus
correptionibus non emendat, vel pertinaciter duros in fine non damnat?
Sic ergo inimicus diligatur, ut non displiceat Domini justitia qua
punitur; et sic placeat justitia qua punitur, ut non de malo ejus,
sed de bono judice gaudeatur. Malevolus vero animus contristatur, si
ejus inimicus correctus evaserit poenam: et cum puniri eum videt,
vindicari se ita gaudet, ut non justitia Dei quem non diligit, sed
illius quem odit, miseria delectetur: et cum Deo dimittit judicium,
ut plus noceat Deus quam ipse nocere posset exoptat: et cum dat cibum
inimico esurienti, potumque sitienti, malitiose sapit quod scriptum
est, Hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput ejus. Agit
enim ut amplius aggravet, et ei excitet indignationem Dei, quam
carbonibus ignis significari putat; non intelligens illum ignem esse
poenitentiae urentem dolorem , quousque caput erectum superbia,
beneficiis inimici ad humilitatem salubrem deponitur, et in bono illius
hujus malum vincitur. Unde Apostolus vigilanter adjunxit, Noli
vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. XII, 20, 21).
Quomodo autem potest vincere in bono malum in superficie bonus, et in
alto malus; qui opere parcit, et corde saevit; manu mitis, voluntate
crudelis? Sic ergo specie poscentis in hoc psalmo futura in impios
vindicta prophetatur, ut intelligamus sanctos homines Dei suos
inimicos dilexisse, nec cuiquam voluisse nisi bonum, quod est pietas
in hoc saeculo, aeternitas in futuro: in poenis autem malorum, non
malis eorum, sed Dei bonis judiciis fuisse delectatos; et ubicumque
in Scripturis sanctis leguntur in homines odia eorum, odia fuisse
vitiorum, quae ipse etiam unusquisque hominum oderit oportet in se, si
diligit se.
15. [vers. 11.] Jam vero quod sequitur, Intret ante
conspectum tuum, vel sicut alii codices habent, in conspectu tuo
gemitus compeditorum: non facile quisquam reperit conjectos in compedes
a persecutoribus sanctos; et si accidit in tam magna atque multiplici
varietate poenarum, tam raro accidit, ut non sit credendum hoc in isto
versu quod commemoraret potissimum elegisse Prophetam. Sed nimirum
compedes sunt infirmitas, et corruptibilitas corporis, quae aggravant
animam. Per ejus enim fragilitatem, velut quorumdam dolorum
molestiarumque materiam, ad impietatem poterat compellere persecutor.
Ab his compedibus concupiscebat dissolvi Apostolus, et esse cum
Christo; manere autem in carne necessarium propter illos quibus
Evangelium ministrabat (Philipp. I, 23). Donec ergo
corruptibile hoc induat incorruptionem, et mortale hoc induat
immortalitatem (I Cor. XV, 53), velut compedibus caro infirma
promptum impedit spiritum. Has ergo compedes non sentiunt, nisi qui
in semetipsis ingemiscunt gravati (II Cor. V, 4), habitaculum
quod de coelo est superindui cupientes, quia et mors horrori est, et
moerori vita mortalis. Pro his Propheta gementibus ingemit, ut
intret in conspectu Dei gemitus eorum. Possunt et illi intelligi
compediti, qui praeceptis sapientiae colligati sunt, quae patienter
sustentata in ornamenta vertuntur; unde scriptum est: Injice pedem
tuum in compedes ejus (Eccli. VI, 25). Secundum
magnitudinem, inquit, brachii tui, recipe in adoptionem filios
mortificatorum, vel sicut in aliis codicibus legitur, posside filios
morte punitorum . Ubi satis mihi videtur ostendisse Scriptura, quis
fuerit gemitus compeditorum, qui pro nomine Christi persecutiones
gravissimas pertulerunt, quae in isto psalmo apertissime prophetantur.
In diversis enim passionibus constituti orabant pro Ecclesia, ne
infructuosus esset posteris sanguis illorum; ut dominica seges, unde
inimici eam putabant perituram, inde feracius pullularet. Filios
quippe mortificatorum dicit, qui non solum non sunt territi
praecedentium passionibus, sed in eum pro cujus nomine passos eos
noverant, exhortante illorum gloria ad imitandum accensi,
copiosissimis agminibus crediderunt. Ideo dixit, Secundum
magnitudinem brachii tui. Res enim tam magna secuta est in populis
christianis, ut eam qui se aliquid persequendo proficere putabant,
nullo modo crederent secuturam.
16. [vers. 12.] Redde, inquit, vicinis nostris septies
tantum in sinus eorum. Non mala optat; sed justa praenuntiat, et
ventura prophetat. Septenario autem numero, id est septupla
retributione, perfectionem poenae vult intelligi, quia isto numero
plenitudo significari solet. Unde et illud est in bonis, Accipiet in
hoc saeculo septies tantum (Marc. X, 30): quod positum est pro
omnibus; Quasi nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor.
VI, 10). Vicinos dicit, quia inter illos habitat Ecclesia
usque in diem separationis: non enim modo fit discessio corporalis.
In sinus eorum dicit, utique nunc in occultis; ut vindicta quae in
hac vita agitur in occulto, post innotescat in nationibus ante oculos
nostros. Homo namque cum datur in reprobum sensum, in interiore sinu
accipit suppliciorum meritum futurorum. Opprobrium eorum, quod
exprobraverunt tibi, Domine. Hoc eis redde septuplum in sinus
eorum, id est, pro isto opprobrio eos in occultis eorum plenissime
reproba. Ibi enim exprobraverunt nomen tuum, te arbitrantes in servis
tuis delere de terra.
17. [vers. 13.] Nos autem populus tuus: generaliter
accipiendum de omni genere piorum et verorum christianorum. Nos ergo
quos perdere se posse putaverunt, populus tuus, et oves gregis tui,
ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31),
confitebimur tibi in saeculum. Alii autem codices habent,
confitebimur tibi in aeternum. Ex ambiguo graeco facta est ista
diversitas: quod enim habet graecus, EIS TON AIONA, et in
aeternum, et in saeculum interpretari potest; sed pro loco
intelligendum quid melius interpretandum sit. Sensus ergo hujus loci
magis mihi videtur ostendere, in saeculum dici oportere, id est usque
in finem saeculi. Sequens autem versus more Scripturarum, maximeque
Psalmorum, repetitio superioris est ordine commutato, prius habens
quod ibi est posterius, et posterius quod ibi est prius. Nam quod ibi
dictum est, confitebimur tibi, pro ipso hic dictum est, annuntiabimus
laudem tuam. Quod itaque ibi dictum est, in saeculum, pro ipso hic
dictum est, in generationem et generationem. Ista quippe generationis
repetitio perpetuitatem significat: sive, ut nonnulli intelligunt,
quia duae sunt generationes, vetus et nova. Sed in hoc fit saeculo
utraque: quoniam qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non
intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5); deinde quia in
isto saeculo annuntiatur laus Dei, nam in futuro saeculo cum videbimus
eum sicuti est (I Joan. III, 2), cui deinceps annuntietur,
non erit. Nos ergo, populus tuus, et oves gregis tui, quas
persequendo illi crediderunt se posse consumere, confitebimur tibi in
saeculum, permanente utique Ecclesia usque in finem, quam illi delere
conati sunt: in generationem et generationem annuntiabimus laudem
tuam; quae laus ut taceretur, nos finire conati sunt. Multis autem
jam locis sanctarum Scripturarum insinuavimus confessionem etiam pro
laude poni: sicuti est illud, Haec dicetis in confessione, Opera
Domini universa quoniam bona valde (Eccli. XXXIX, 39);
maximeque illud quod ait ipse Salvator, qui nullum habebat omnino
peccatum quod poenitendo confiteretur: Confiteor tibi, Pater,
Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et
prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25). Hoc
dixi, ut apertius intelligatur, id esse repetitum in eo quod dictum
est, annuntiabimus laudem tuam, quod superius dictum erat,
confitebimur tibi.
|
|