|
Enchiridion ad Laurentium inter postremas suas lucubrationes recensuit
Augustinus in libro Retractationum secundo, postque sex contra
Julianum libros, qui ad annum circiter 421 pertinent, collocavit.
Hunc certe librum labente anno 420 nondum perfecerat. Nam
Hieronymum, qui anno eodem 420, juxta Prosperum, pridie calendas
octobris obiit, jam morte functum laudabat cap. 87, in haec verba:
Sanctae memoriae Hieronymus presbyter scriptum reliquit.
Laurentius porro, cui scriptus liber, frater Dulcitii appellatur in
libro de octo Dulcitii Quaestionibus, quaest. 1, n. 10; quia
propinquitate et cognatione, uti arbitramur, naturali, non christiana
tantum Dulcitio conjunctus erat. Virum ab eruditione et a piis
studiis egregie commendat, sed a laicorum fidelium grege nihilo
secernit Augustinus, qui et Operis initio filium ipsum vocat, et in
fine eum sibi in Christi membris dilectum dicit. Neque Laurentii
dignitas explorata est et probata satis ex vulgato libri titulo.
Quippe codices nostri antiquiores habent tantum, Incipit
Enchiridion: qui vero Ad Laurentium primicerium addunt, aliquanto
recentiores sunt, atque isti secum invicem haud omnino consentientes.
Carcassonensis praefert, Ad Laurentium primicerium notariorum urbis
Romae. Unus e Vaticanis in fronte Operis, Ad Laurentium
primicerium Romanae Ecclesiae; et ad calcem habet, Ad Laurentium
primicerium Ecclesiae urbis Romanae. Cisterciensis et alii quidam
Mss. ad Laurentium primicerium: Regius, etc., ad Laurentium,
nihilque supra; quomodo etiam editiones Amerbachii et Erasmi. At
Lovaniensium editio titulo addidit, primicerium urbis Romae. In
vetere libro Compendiensi legitur, Ad Laurentium notarium urbis
Romae. In altero e Colbertinis, Ad Laurentium diaconum.
Tametsi vero liber recte appelletur Enchiridion ipsius concessu
Augustini in cap. 122, quia scilicet Enchiridion postulaverat
Laurentius, id est, opusculum mole exiguum de ejus manibus non
recessurum: ibidem tamen Augustinus, itemque in Retractationibus,
in libro de octo Dulcitii Quaestionibus, et in Epistola 231, ad
Darium constanter vocat librum de Fide, Spe et Charitate; nec
aliter Possidius Indic. cap. 6. Ad haec enim tria commodum visum
est S. Doctori revocare Laurentii quaestiones omnes, qui sapientiae
studio incensus, ac nostrae, quam profitebatur, amore religionis,
volebat in primis certum propriumque fidei catholicae fundamentum,
totius christianae doctrinae summam, et universim quidquid orthodoxa
fide ac religione a primo ad ultimum teneretur, ab Augustino
accipere, eoque magistro institui et muniri contra diversas haereses ea
tempestate grassantes.
Prima quidem et quam maxima libri parte Augustinus quae credenda sint
docet, servato Symboli ordine, ac varias haereses Manichaeorum,
Apollinaristarum, Priscillianistarum, Arianorum, praecipueque
Pelagianorum, tacito earum nomine, passim refellit. Secundam
partem, de iis quae ad Spem pertinent, in dominicae orationis
expositione quam brevissima impendit. Tertiam postremo, nec eam
prolixam, adjungit de Charitate.
Opus in scriptis codicibus capitulationes et sectiones non easdem
sortitum est. In quibusdam centum triginta quatuor, aut centum
viginti sex, vel, ut in editis, centum viginti duas; in aliis
septuaginta et unam, in nonnullis quinquaginta quatuor, aut rariores
habet, et in quibusdam nullas.
|
|