CAPUT IX.

3. Quid credendum, servato Symboli ordine, deinceps explicatur. Non opus esse curiosa inquisitione rerum naturalium. Christiano sufficere si credat a summe bona Trinitate omnia creata esse, eaque bona. Cum ergo quaeritur quid credendum sit quod ad religionem pertineat, non rerum natura ita rimanda est, quemadmodum ab eis quos physicos Graeci vocant: nec metuendum est , ne aliquid de vi et numero elementorum, de motu atque ordine et defectibus siderum, de figura coeli, de generibus et naturis animalium, fruticum, lapidum, fontium, fluminum, montium, de spatiis locorum et temporum, de signis imminentium tempestatum, et alia sexcenta de iis rebus quas illi vel invenerunt vel invenisse se existimant, christianus ignoret; quia nec ipsi omnia repererunt tanto excellentes ingenio, flagrantes studio, abundantes otio, et quaedam humana conjectura investigantes, quaedam vero historica experientia perscrutantes, et in eis quae se invenisse gloriantur, plura opinantes potius quam scientes. Satis est christiano rerum creatarum causam, sive coelestium sive terrestrium, sive visibilium sive invisibilium, non nisi bonitatem credere Creatoris, qui est Deus unus et verus; nullamque esse naturam quae non aut ipse sit, aut ab ipso: eumque esse Trinitatem, Patrem scilicet, et Filium a Patre genitum, et Spiritum sanctum ab eodem Patre procedentem , sed unum eumdemque Spiritum Patris et Filii.