CAPUT XCIX.

Ut magna bonitate miseretur Deus, ita nulla iniquitate obdurat. Apostatica radix. Cum autem Dei misericordiam commendasset in eo quod ait, Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei; deinde ut etiam judicium commendaret (quoniam in quo non fit misericordia, non iniquitas fit, sed judicium; non est quippe iniquitas apud Deum), continuo subjunxit, atque ait: Dicit enim Scriptura Pharaoni, Quia ad hoc te excitavi, ut ostendam in te potentiam meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra. Quibus dictis ad utrumque concludens, id est, et ad misericordiam et ad judicium: Ergo, inquit, cujus vult miseretur, et quem vult obdurat. Miseretur scilicet magna bonitate, obdurat nulla iniquitate; ut nec liberatus de suis meritis glorietur, nec damnatus nisi de suis meritis conqueratur. Sola enim gratia redemptos discernit a perditis, quos in unam perditionis concreverat massam ab origine ducta causa communis. Hoc autem qui eo modo audit, ut dicat, Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? tanquam propterea malus non videatur esse culpandus, quia Deus cujus vult miseretur, et quem vult obdurat: absit ut pudeat nos hoc respondere, quod respondisse videmus Apostolum: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare me fecisti sic? Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere, aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam (Rom. IX, 11-21)? Hoc loco enim quidam stulti putant Apostolum in responsione defecisse, et inopia reddendae rationis repressisse contradictoris audaciam. Sed magnum habet pondus quod dictum est, O homo, tu quis es? Et in talibus quaestionibus ad suae capacitatis considerationem revocat hominem verbo quidem brevi , sed re ipsa magna est redditio rationis. Si enim haec non capit, quis est qui respondeat Deo? Si autem capit, magis non invenit quid respondeat. Videt enim, si capit, universum genus humanum tam justo judicio divino in apostatica radice damnatum, ut etiamsi nullus inde liberaretur, nemo recte posset Dei vituperare justitiam; et qui liberantur, sic oportuisse liberari, ut ex pluribus non liberatis, atque in damnatione justissima derelictis, ostenderetur quid meruisset universa conspersio, et quo etiam istos debitum judicium Dei duceret, nisi eis indebita misericordia subveniret: ut volentium de suis meritis gloriari, omne os obstruatur (Id. III, 19); et qui gloriatur, in Domino glorietur.