CAPUT C.

26. Nihil fieri praeter voluntatem Dei, etiam dum fit contra ejus voluntatem. Haec sunt magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus (Psal. CX, 2): et tam sapienter exquisita, ut cum angelica et humana creatura peccasset, id est, non quod ille, sed quod voluit ipsa fecisset, etiam per eamdem creaturae voluntatem, qua factum est quod Creator noluit, impleret ipse quod voluit; bene utens et malis, tanquam summe bonus, ad eorum damnationem quos juste praedestinavit ad poenam, et ad eorum salutem quos benigne praedestinavit ad gratiam. Quantum enim ad ipsos attinet, quod Deus noluit fecerunt: quantum vero ad omnipotentiam Dei, nullo modo id efficere valuerunt. Hoc quippe ipso quod contra voluntatem fecerunt ejus, de ipsis facta est voluntas ejus. Propterea namque magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus; ut miro et ineffabili modo non fiat praeter ejus voluntatem, quod etiam contra ejus fit voluntatem. Quia non fieret, si non sineret: nec utique nolens sinit, sed volens; nec sineret bonus fieri male, nisi omnipotens et de malo facere posset bene.