|
Voluntas Dei bona per bonas aeque et malas voluntates hominum semper
impletur. Aliquando autem bona voluntate homo vult aliquid, quod
Deus non vult, etiam ipse bona multo amplius multoque certius
voluntate: nam illius mala voluntas esse nunquam potest. Tanquam si
bonus filius patrem velit vivere, quem Deus bona voluntate vult mori.
Et rursus fieri potest ut hoc velit homo voluntate mala, quod Deus
vult bona: velut si malus filius velit mori patrem, velit hoc etiam
Deus. Nempe ille vult quod non vult Deus, iste vero id vult quod
vult et Deus: et tamen bonae Dei voluntati pietas illius potius
consonat, quamvis aliud volentis, quam hujus idem volentis impietas.
Tantum interest quid velle homini, quid Deo congruat, et ad quem
finem suam quisque referat voluntatem, ut aut probetur aut improbetur.
Nam Deus quasdam voluntates suas, utique bonas implet per malorum
hominum voluntates malas: sicut per Judaeos malevolos bona voluntate
Patris pro nobis Christus occisus est; quod tantum bonum factum est,
ut apostolus Petrus quando id fieri nolebat, satanas ab ipso qui
occidi venerat diceretur (Matth. XVI, 23). Quam bonae
apparebant voluntates piorum fidelium, qui nolebant apostolum Paulum
Jerusalem pergere, ne ibi pateretur mala, quae Agabus propheta
praedixerat (Act. XXI, 10-12)? et tamen Deus haec illum
pati volebat pro annuntianda fide Christi, exercens martyrem
Christi. Neque istam bonam voluntatem suam implevit per
Christianorum voluntates bonas, sed per Judaeorum malas: et ad eum
potius pertinebant qui nolebant quod volebat, quam illi per quos
volentes factum est quod volebat; quia idipsum quidem, sed ipse per
eos bona, illi autem mala voluntate fecerunt.
|
|