|
Voluntas Dei invicta semper, et nunquam mala, sive misereatur, sive
obduret. Sed quantaelibet sint voluntates vel angelorum vel hominum,
vel bonorum vel malorum, vel illud quod Deus vel aliud volentes quam
Deus, omnipotentis voluntas semper invicta est: quae mala esse
nunquam potest; quia etiam cum mala irrogat, justa est, et profecto
quae justa est , mala non est. Deus igitur omnipotens sive per
misericordiam cujus vult misereatur, sive per judicium quem vult
obduret, nec inique aliquid facit, nec nisi volens quidquam facit, et
omnia quaecumque vult, facit.
|
|