|
27. Excutitur dictum Apostoli ad Timotheum,
|
“Qui vult omnes
homines salvos fieri.”
|
|
Ac per hoc cum audimus et in sacris Litteris
legimus, quod velit omnes homines salvos fieri, quamvis certum sit
nobis non omnes homines salvos fieri, non tamen ideo debemus
omnipotentissimae Dei voluntati aliquid derogare; sed ita intelligere
quod scriptum est, Qui omnes homines vult salvos fieri, tanquam
diceretur nullum hominem fieri salvum, nisi quem fieri ipse voluerit:
non quod nullus sit hominum, nisi quem salvum fieri velit; sed quod
nullus fiat, nisi quem velit; et ideo sit rogandus ut velit, quia
necesse est fieri si voluerit. De orando quippe Deo agebat
Apostolus, ut hoc diceret. Sic enim intelligimus, et quod in
Evangelio scriptum est, Qui illuminat omnem hominem (Joan. I,
9): non quia nullus est hominum qui non illuminetur, sed quia nisi
ab ipso nullus illuminatur. Aut certe sic dictum est, Qui omnes
homines vult salvos fieri; non quod nullus hominum esset quem salvum
fieri nollet, qui virtutes miraculorum facere noluit apud eos quos
dicit acturos fuisse poenitentiam si fecisset: sed ut omnes homines
omne genus humanum intelligamus per quascumque differentias
distributum, reges, privatos, nobiles, ignobiles, sublimes,
humiles, doctos, indoctos, integri corporis, debiles, ingeniosos,
tardicordes, fatuos, divites, pauperes, mediocres, mares,
feminas, infantes, pueros, adolescentes, juvenes, seniores,
senes; in linguis omnibus, in moribus omnibus, in artibus omnibus,
in professionibus omnibus, in voluntatum et conscientiarum varietate
innumerabili constitutos, et si quid aliud differentiarum est in
hominibus. Quid est enim eorum unde non Deus per Unigenitum suum
Dominum nostrum per omnes gentes salvos fieri homines velit, et ideo
faciat , quia omnipotens velle inaniter non potest quodcumque
voluerit? Praeceperat enim Apostolus ut oraretur pro omnibus
hominibus, et specialiter addiderat pro regibus et iis qui in
sublimitate sunt, qui putari poterant, fastu et superbia saeculari a
fidei christianae humilitate abhorrere. Proinde dicens, Hoc enim
bonum est coram salvatore nostro Deo, id est, ut etiam pro talibus
oretur; statim ut desperationem tolleret, addidit, Qui omnes homines
vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II,
1-4). Hoc quippe Deus bonum judicavit, ut orationibus humilium
dignaretur salutem praestare sublimium: quod utique jam videmus
impletum. Isto locutionis modo et Dominus est usus in Evangelio,
ubi ait Pharisaeis, Decimatis mentam, et rutam, et omne olus
(Luc. XI, 42). Neque enim Pharisaei et quaecumque aliena et
omnium per omnes terras alienigenarum omnia olera decimabant. Sicut
ergo hic omne olus, omne olerum genus; ita et illic omnes homines,
omne hominum genus intelligere possumus: et quocumque alio modo
intelligi potest, dum tamen credere non cogamur aliquid omnipotentem
Deum voluisse fieri, factumque non esse; qui sine ullis
ambiguitatibus, si in coelo et in terra, sicut eum veritas cantat,
omnia quaecumque voluit, fecit, (Psal. CXIII, 11),
profecto facere noluit quodcumque non fecit.
|
|