CAPUT CIV.

28. Quae fuerit voluntas Dei erga Adamum, quem peccaturum praesciebat. Quapropter etiam primum hominem Deus in ea salute in qua conditus erat, custodire voluisset, eumque opportuno tempore post genitos filios sine interpositione mortis ad meliora perducere, ubi jam non solum peccatum non committere, sed nec voluntatem posset habere peccandi, si ad permanendum sine peccato, sicut factus erat, perpetuam voluntatem habiturum esse praescisset. Quia vero eum male usurum libero arbitrio, hoc est peccaturum esse praesciebat, ad hoc potius praeparavit voluntatem suam, ut bene ipse faceret etiam de male faciente, ac sic hominis voluntate mala non evacuaretur, sed nihilominus impleretur omnipotentis bona.