|
Voluntas hominis ad bonum et malum aliter libera in primo statu,
aliter in ultimo. Sic enim oportebat prius hominem fieri, ut et bene
velle posset, et male; nec gratis, si bene; nec impune, si male:
postea vero sic erit, ut male velle non possit; nec ideo libero
carebit arbitrio. Multo quippe liberius erit arbitrium, quod omnino
non poterit servire peccato. Neque enim culpanda est voluntas, aut
voluntas non est, aut libera dicenda non est, qua beati esse sic
volumus, ut esse miseri non solum nolimus, sed nequaquam prorsus velle
possimus. Sicut ergo anima nostra etiam nunc nolle infelicitatem, ita
nolle iniquitatem semper habitura est. Sed ordo praetermittendus non
fuit, in quo Deus voluit ostendere quam bonum sit animal rationale
quod etiam non peccare possit , quamvis sit melius quod peccare non
possit: sicut minor fuit immortalitas, sed tamen fuit, in qua posset
etiam non mori, quamvis major futura sit in qua non possit mori.
|
|