CAPUT CVI.

Libero arbitrio gratia necessaria in primo et secundo statu. Illam natura humana perdidit per liberum arbitrium; hanc est acceptura per gratiam, quam fuerat, si non peccasset, acceptura per meritum: quamvis sine gratia nec tunc ullum meritum esse potuisset. Quia etsi peccatum in solo libero arbitrio erat constitutum, non tamen justitiae retinendae sufficiebat liberum arbitrium, nisi participatione immutabilis boni divinum adjutorium praeberetur. Sicut enim mori est in hominis potestate cum velit, nemo est enim qui non seipsum, ut nihil aliud dicam, vel non vescendo possit occidere; ad vitam vero tenendam voluntas non satis est, si adjutoria sive alimentorum sive quorumcumque tutaminum desint: sic homo in paradiso ad se occidendum relinquendo justitiam idoneus erat per voluntatem, ut autem ab eo teneretur vita justitiae, parum erat velle, nisi ille qui eum fecerat adjuvaret. Sed post illam ruinam major est misericordia Dei, quando et ipsum arbitrium liberandum est a servitute, cui dominatur cum morte peccatum. Nec omnino per seipsum, sed per solam Dei gratiam, quae in fide Christi posita est, liberatur; ut voluntas ipsa, sicut scriptum est, a Domino praeparetur (Prov. VIII, 35, sec. LXX), qua caetera Dei munera capiantur, per quae veniatur ad munus aeternum.