|
Vita aeterna merces et tamen gratia. Voluntas Dei de homine peccante
impleta. Unde et ipsam vitam aeternam, quae certe merces est operum
bonorum, gratiam Dei appellat Apostolus: Stipendium enim, inquit,
peccati mors; gratia autem Dei vita aeterna in Christo Jesu Domino
nostro (Rom. VI, 23). Stipendium pro opere militiae debitum
redditur, non donatur: ideo dixit, Stipendium peccati mors; ut
mortem peccato non immerito illatam, sed debitam demonstraret. Gratia
vero nisi gratis est, gratia non est. Intelligendum est igitur etiam
ipsa hominis bona merita esse Dei munera; quibus cum vita aeterna
redditur, quid nisi gratia pro gratia redditur (Joan. I, 16)?
Sic ergo factus est homo rectus, ut et manere in ea rectitudine posset
non sine adjutorio divino, et suo fieri perversus arbitrio.
Utrumlibet horum elegisset, Dei voluntas fieret, aut etiam ab illo,
aut certe de illo. Proinde quia suam maluit facere quam Dei, de illo
facta est voluntas Dei, qui ex eadem massa perditionis, quae de
illius stirpe profluxit, facit aliud vas in honorem, aliud in
contumeliam (Rom. IX, 21): in honorem, per misericordiam; in
contumeliam, per judicium: ut nemo glorietur in homine; ac per hoc,
nec in se.
|
|