|
Ex Deo salus nostra, ita ut nec per Christum liberaremur, si non
esset Deus. Nam neque per ipsum liberaremur unum Mediatorem Dei et
hominum hominem Jesum Christum (I Tim. II, 5), nisi esset et
Deus. Sed cum factus est Adam, homo scilicet rectus, mediatore non
opus erat . Cum vero genus humanum peccata longe separaverunt a Deo,
per Mediatorem, qui solus sine peccato natus est, vixit, occisus
est, reconciliari nos oportebat Deo usque ad carnis resurrectionem in
vitam aeternam: ut humana superbia per humilitatem Dei argueretur ac
sanaretur, et demonstraretur homini quam longe a Deo recesserat, cum
per incarnatum Deum revocaretur, et exemplum obedientiae per hominem
Deum contumaci homini praeberetur; et Unigenito suscipiente formam
servi, quae nihil ante meruerat, fons gratiae panderetur; et carnis
etiam resurrectio redemptis promissa in ipso Redemptore
praemonstraretur; et per eamdem naturam quam se decepisse laetabatur,
diabolus vinceretur; nec tamen homo gloriaretur, ne iterum superbia
nasceretur: et si quid aliud de tanto Mediatoris sacramento a
proficientibus videri et dici potest, aut tantum videri, etiamsi dici
non potest.
|
|