CAPUT X.

Contra Manichaeorum haeresim de origine mali. Ab hac summe et aequaliter et immutabiliter bona Trinitate creata sunt omnia, et nec summe, nec aequaliter, nec immutabiliter bona, sed tamen bona etiam singula: simul vero universa valde bona (Gen. I, 31); quia ex omnibus consistit universitatis admirabilis pulchritudo.