|
Sacrificium altaris et eleemosynae pro defunctis, quatenus et
quibusnam prosint. Neque negandum est defunctorum animas pietate
suorum viventium relevari, cum pro illis sacrificium Mediatoris
offertur, vel eleemosynae in Ecclesia fiunt. Sed eis haec prosunt,
qui cum viverent, ut haec sibi postea possint prodesse, meruerunt.
Est enim quidam vivendi modus, nec tam bonus ut non requirat ista post
mortem; nec tam malus ut non ei prosint ista post mortem: est vero
talis in bono, ut ista non requirat; et est rursus talis in malo, ut
nec his valeat, cum ex hac vita transierit , adjuvari. Quocirca hic
omne meritum comparatur, quo possit post hanc vitam relevari quispiam
vel gravari. Nemo se autem speret, quod hic neglexerit , cum
obierit, apud Deum promereri. Non igitur ista quae pro defunctis
commendandis frequentat Ecclesia, illi apostolicae sunt adversa
sententiae, qua dictum est, Omnes enim astabimus ante tribunal
Christi, ut referat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit,
sive bonum, sive malum (Rom. XIV, 10, et II Cor. V,
10); quia etiam hoc meritum sibi quisque dum in corpore viveret
comparavit, ut ei possint ista prodesse. Non enim omnibus prosunt;
et quare non omnibus prosunt, nisi propter differentiam vitae quam
quisque gessit in corpore? Cum ergo sacrificia sive altaris sive
quarumcumque eleemosynarum pro baptizatis defunctis omnibus offeruntur,
pro valde bonis gratiarum actiones sunt; pro non valde malis
propitiationes sunt; pro valde malis etiamsi nulla sunt adjumenta
mortuorum; qualescumque vivorum consolationes sunt. Quibus autem
prosunt, aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, aut certe ut
tolerabilior fiat ipsa damnatio .
|
|