CAPUT CXII.

Poenam damnatorum aeternam fore. Frustra itaque nonnulli, imo quam plurimi, aeternam damnatorum poenam et cruciatus sine intermissione perpetuos humano miserantur affectu, atque ita futurum esse non credunt ; non quidem Scripturis divinis adversando, sed pro suo motu dura quaeque molliendo, et in leniorem flectendo sententiam, quae putant in eis terribilius esse dicta, quam verius . Non enim obliviscetur, inquiunt, misereri Deus, aut continebit in ira sua miserationes suas (Psal. LXXVI, 10). Hoc quidem in psalmo legitur sancto; sed de his sine ullo scrupulo intelligitur, qui vasa misericordiae nuncupantur, quia et ipsi non pro meritis suis, sed Deo miserante de miseria liberantur. Aut si hoc ad omnes existimant pertinere, non ideo necesse est ut damnationem opinentur posse finiri eorum de quibus dictum est, Et ibunt isti in supplicium aeternum: ne isto modo putetur habitura finem quandoque felicitas etiam illorum, de quibus e contrario dictum est, Justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 46). Sed poenas damnatorum certis temporum intervallis existiment, si hoc eis placet, aliquatenus mitigari. Etiam sic quippe intelligi potest manere in illis ira Dei (Joan. III, 36), hoc est ipsa damnatio (haec enim vocatur ira Dei, non divini animi perturbatio), ut in ira sua, hoc est manente ira sua, non tamen contineat miserationes suas; non aeterno supplicio finem dando, sed levamen adhibendo vel interponendo cruciatibus. Quia nec Psalmus ait, Ad finiendam iram suam, vel, post iram suam; sed, in ira sua. Quae si sola esset quanta ibi minima cogitari potest; perire a regno Dei, exsulare a civitate Dei, alienari a vita Dei, carere tam magna multitudine dulcedinis Dei quam abscondit timentibus se , perfecit autem sperantibus in se (Psal. XXX, 20), tam grandis est poena, ut ei nulla possint tormenta quae novimus comparari, si illa sit aeterna, ista autem sint quamlibet multis saeculis longa.