CAPUT CXIV.

30. Exposita fide, agit de spe: quae huc pertinent contineri oratione dominica. Spem in se ipso ponens maledictus. Ex ista fidei confessione, quae breviter Symbolo continetur, et carnaliter cogitata lac parvulorum est, spiritualiter autem considerata atque tractata cibus est fortium, nascitur spes bona fidelium, cui charitas sancta comitatur. Sed de iis omnibus quae fideliter sunt credenda, ea tantum ad spem pertinent quae oratione dominica continentur. Maledictus enim omnis, sicut divina testantur eloquia, qui spem ponit in homine (Jerem. XVII, 5): ac per hoc et in se ipso qui spem ponit, hujus maledicti vinculo innectitur. Ideo non nisi a Domino Deo petere debemus, quidquid speramus nos vel bene operaturos vel pro bonis operibus adepturos.