CAPUT CXV.

Orationis dominicae apud Matthaeum petitiones septem. Proinde apud evangelistam Matthaeum septem petitiones continere dominica videtur oratio: quarum tribus aeterna poscuntur, reliquis quatuor, temporalia, quae tamen propter aeterna consequenda sunt necessaria. Nam quod dicimus, Sanctificetur nomen tuum, Adveniat regnum tuum, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (quod non absurde quidam intellexerunt, in spiritu et corpore), omnino sine fine retinenda sunt: et hic inchoata , quantumcumque proficimus, augentur in nobis; perfecta vero, quod in alia vita sperandum est, semper possidebuntur. Quod vero dicimus, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, Et ne nos inferas in tentationem, Sed libera nos a malo (Matth. VI, 9-13), quis non videat ad praesentis vitae indigentiam pertinere? In illa itaque vita aeterna ubi nos semper speramus futuros, et nominis Dei sanctificatio, et regnum ejus, et voluntas ejus in nostro spiritu et corpore perfecte atque immortaliter permanebunt. Panis vero quotidianus ideo dictus est quia hic est necessarius, quantus animae carnique tribuendus est, sive spiritualiter, sive carnaliter, sive utroque intelligatur modo. Hic est etiam quam poscimus remissio, ubi est commissio peccatorum; hic tentationes quae nos ad peccandum vel alliciunt vel impellunt; hic denique malum unde cupimus liberari: illic autem nihil istorum est.