|
Petitiones tantum quinque apud Lucam, qui cum Matthaeo conciliatur.
Evangelista vero Lucas in oratione dominica petitiones non septem,
sed quinque complexus est: nec ab isto utique discrepavit, sed quomodo
istae septem sint intelligendae , ipsa sua brevitate commonuit. Nomen
quippe Dei sanctificatur in spiritu, Dei autem regnum in carnis
resurrectione venturum est. Ostendens ergo Lucas tertiam petitionem
duarum superiorum esse quodam modo repetitionem, magis eam
praetermittendo facit intelligi. Deinde tres alias adjungit, de pane
quotidiano, de remissione peccatorum, de tentatione vitanda (Luc.
XI, 2-4). At vero quod ille in ultimo posuit, Sed libera nos
a malo; iste non posuit, ut intelligeremus ad illud superius quod de
tentatione dictum est, pertinere. Ideo quippe ait, Sed libera; non
ait, Et libera, tanquam unam petitionem esse demonstrans (noli hoc
, sed hoc): ut sciat unusquisque in eo se liberari a malo, quod non
infertur in tentationem.
|
|