|
Status vel aetates hominis quatuor, ante Legem, sub Lege, sub
gratia, et in pace. Sed cum in altissimis ignorantiae tenebris nulla
resistente ratione secundum carnem vivitur, haec sunt prima hominis.
Deinde cum per legem cognitio fuerit facta peccati, si nondum divinus
adjuvat Spiritus, secundum legem volens vivere vincitur, et sciens
peccat, peccatoque subditus servit: A quo enim quis devictus est,
huic et servus addictus est (II Petr. II, 19); id agente
scientia mandati, ut peccatum operetur in homine omnem
concupiscentiam, cumulo praevaricationis adjecto, atque ita quod
scriptum est impleatur, Lex subintravit, ut abundaret delictum
(Rom. V, 20). Haec sunt secunda hominis. Si autem respexerit
Deus, ut ad implenda quae mandat ipse adjuvare credatur, et agi homo
coeperit Dei Spiritu, concupiscitur adversus carnem fortiore robore
charitatis (Galat. V, 17); ut quamvis adhuc sit quod homini
repugnet ex homine, nondum tota infirmitate sanata, ex fide tamen
justus vivat (Rom. I, 17), justeque vivat, in quantum non
cedit malae concupiscentiae, vincente delectatione justitiae. Haec
sunt tertia bonae spei hominis; in quibus si pia perseverantia quisque
proficiat, postrema pax restat, quae post hanc vitam in requie
spiritus, deinde in resurrectione etiam carnis implebitur. Harum
quatuor differentiarum prima est ante Legem, secunda sub Lege,
tertia sub gratia, quarta in pace plena atque perfecta. Sic est et
Dei populus ordinatus per temporum intervalla, sicut Deo placuit,
qui in mensura et numero et pondere cuncta disponit (Sap. XI,
21). Nam fuit primitus ante Legem; secundo sub Lege, quae data
est per Moysen; deinde sub gratia, quae revelata est per primum
Mediatoris adventum (Joan. I, 17). Quae quidem gratia nec
antea defuit, quibus eam oportuit impertiri, quamvis pro temporis
dispensatione velata et occulta. Neque enim antiquorum quicumque
justorum praeter Christi fidem salutem potuit invenire, aut vero nisi
et illis cognitus fuisset , potuisset nobis per eorum ministerium alias
apertius, alias occultius prophetari.
|
|