CAPUT CXX.

Regenerati morientes ante usum rationis non pereunt. Antequam possit autem homo capax esse mandati, secundum carnem vivat necesse est: sed si jam Sacramento regenerationis imbutus est, nihil ei oberit si tunc ex hac vita migraverit. Quia ideo Christus mortuus est et resurrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur (Rom. XIV, 9); nec tenebit regnum mortis eum, pro quo mortuus est ille liber in mortuis (Psal. LXXXVII, 6).